Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

s, o Galis lib. Hippoc.

euacuationem nominat vasorum inanitio nem, idq; ab euentis, propterea quod eueniat, ut in omnibus euacuationibus uasi inaniantur: & uerbo medicadi in ijs solutuutitur, quae purgant. Ac purgationes qui dem, & euacuationes fiunt medicamelis;

quae aut uomitum cient,aut aluum subdu.cant, aut denique per superiores,aut per inferiores partes, haeque aut medicamentis, aut uenae sectione, aut uomitu , aut per urinas , aut per sudores aut per clysteres, aut per reuulsionem, aut per derivationem: de quibus deinceps ipse di seret ; absoluuntur. hoc tamen in primis sciendum est, plerosq; paratiores ad uenae sectione esse, quam alios: quosda uero ad purgationem. ut alij quiduis potius, quam uenae sectionem,patiantur: quida alia Omnia, quam ut bibere medicamelum uelint. immo uero sunt,quibus purgatia medica menta stomachum subuertunt:alij uero sine molestia eadem sumunt. itaque uidendum est,quibus hominibus sanguinem detrahere,quibus dare medicamentum pur gans Oporteat.atq; in ijs,quorum uires fr-mae, robustaeq; sunt, si evacuati sint noxij

humores

122쪽

de humorib. comm I. 9 I

humores, morbus cessat . in quibus uero sunt infirmae atq; imbecillae, una cum humoribus noxijs,qui euacuentur,ipis quoque dissoluunturiid quod non est ullo modo faciedum: sed studendum perpetuo est

ut inde maior utilitas existat, omnis'; noxius, & molestus humor evacuetur. quod ut fiat, itueri prius diligeter oportet, aptuς ne aeger ad purgationem sit, nec ne. qui.n. multis cruditatibus, aut glutinosis, cras

sisique studant edulijs,quibus item hypochondria sunt distenta flatibus, aut urina supra modum calida, & ignea, aut aliqua uiscerum inflammatio,ij omnes ad purgationes inepti fiunt. quam ob rem glutinosos,crassosq; humores,qui in corpore sint,

attenuare oportet,&meatus eos,per quos

illi a medicamento purgante traducuntur,& trahutur,aperire.quod nisi feceris, aegre& moleste purgatio procedet, ut & tormina,& uertigines,& anxietatem, & siumma molestiam sit allatura. idq; est, quod Hip- , pocrates litteris consignauit, Corpora cu - ''quis purgare uolet, ea fluida faciat opor- tet, siue uomitibus, siue alui siubductione 'purgatio facienda sit. quod et ia in morbis diuturnis

123쪽

s 1 Gai in lib. Hippoc.

diuturnis intelligendu est siquide id in acutis usu no uenit: sed i ipsis statim initio phigatio adhibenda est, si materia turgeat, ut postea dicetur Nunc autem rei, ad multa,

magnaq; utilis quq in purgatione adhibenda,& in medicamentis dandis, quod qui

dem idem est) contingit , te admoneb0: quam semper tibi haerere in memoria penuelim. cum nostrum corpus ad morbosam affectionem paratum sit, ut illa inibi sit, ut prope consecta sit,si quid extrinsecus accedat, affectionem illam arguit, & apertam facit: ac uel febrim accendit, uel dolorem capitis, aut destillationem, aut tussim, aut aliud quidpiam mouet. deinde uero homines ex illa morbosis affectionis praeparatione cum periculo languent, cum neque

cursus,neq; alius ualidus motus, neque iatemperantia, neque refrigeratio , neque calfactio, neque res uenereae; neque ui

num , neque aliud quid huius generi morbum excitarit: propterea quod nihil horum satis est, ut siuapte natura uehemeatem imbecillitatem gignati sed uel epho meram febrim,uel quid tale, quod ad exi gui spatiu temporis perduret, afferre pol

124쪽

de humorib comm. I. 93

st.proinde non est ignorandum, has no esse causias , sed potius occasiones morborum.ceterum eae occasiones sunt multiplices,ut cursuS,luctae,pacratia, res uenereae,

frictiones,aestus, refrigeratio , uigilis, irq, tristitiae,& timores.ex ijs res uenereae,quae spiritum perturbant, quia morbus a mali tia humorum non est eXortus, purgatiove non postulant.raucos uero, ac lienis uitio laborantes purgare c6uenit.in quibus autem exigua inest copia sanguinis, & spiri- tuo S,& qui tussiunt, nec quicquam reij-ciunt,quiq; siticulosi sunt,non item. sed de spirituosis, aut inflatis quaestio est: siquidemultae caussae sunt, ut quidam uenae sectionem, quidam purgationem, quidam aliud denique remedium eXigere uideantur. nuhil tamen,nisi adhibita distinctione,faciendum:nisi uelis multos in facienda medicina,errores committere. Equidem Hippocratis diligentiam cum in alijs rebuS Omnibus,tum uel maxime in eo commendo, quod scopum eum,qui non in uno,alteroue morbo solum,sed in omnibus ad purgationem indicandam praestet ceteriS , non

Omiserit. is autem ex ipsius sententia, est sit qui

125쪽

9 Gat in lib. Hippoc.

qui ab affectus magnitudine sumedus est,

quem omnes fere neglexerunt. atque em

pirici quidem aiunt,se obseruasse, euacua tionem tum denique faciendam esse, cuiusuus ille plethoricus concursuS, ut uocant factus sit.ac perspicue fatentur, se in nihil aliud, quod aegroto accidat, intueri: sed ita ad euacuationem accedere.& tamen fit interdum,cum non adsit plethoricus concursus,ut mittendus sanguis sit. Si e nim mouebus ualens si uiresque ar3roti robustae,nemo erit, qui in medicina facienda sit exercitatus,qui no esse missurus sanguinem uideatur. ac quemadmodum sanguis pr0pter magnam ipsius copiam, & morbi magnitudinem,mittitur: sic purgatio propter alterius cuiusdam humoris redundantiam& morbi robur adhibebitur. De uenae autem sectione est a nobis in alio libro disputatum,& item deinceps disseretur: nucue ro de purgatione loquemur. hac autem 0 pus habent aegroti,non modo quia hum0 rum redundantia,quae noxia est, eXpurgς tur:sed etiam ut auertatur, & evacuetur at

que in hydrope quide statim in principi'

adhibenda curatio est . ubi uero constite

126쪽

de humor ib. comm. I. 93

rit,in primis addenda erunt,quae pituitam per sedem educant:deinde utemur ijs,quae

excito uomitu evacuant: tum usus eorum erit accommodatus, quae ad euocandam

ex ore pituitam ualent, ut a capite pituita detrahatur:at ubi humor pituitosus in totum sit corpus distributus,tum corpus erit eo eXpurgandum medicamento, quod illi uniuerso expurgando sit. quaquam ad crassos humores incidendos,& ut urina proce dat,etia medicamenta, quae incidendi uim

habent,erunt nobis ustii, atque adiumeto. Eodem quoq; modo morbum, quem regium appellant, omnibus admotis rem dijs curamus, ut purgatione, uomitibus prouocata urina,per palatum,per nares,&uno uerbo,per superiora, & per inferiora. id quod in omnibus fere uehementibus, ualentibus', morbis, quos malitia humorum procreauit,esse faciendum uidetur.ceterum morbus omnis tribus modis uales efficitur,aut propter eius partis, quae affecta est,nobilitate,aut propter affectus magnitudinem: aut propter ipsius malitiam.

horum omnium Hippocrates in libro de ulceribus metionem fecit: quo in loco de

127쪽

, ου Gai in lib. Hippo o. i

purgatione scripsit haec: Purgatio, inquit, per aluum plurimis ulceribus confert. itemque uulneribus capitis,uentris,articulorum,& ijs omnibus, in quibus periculuest,ne os corrumpatur. i ' hoc igi tur nobis consilij dat HippocrateS, ut putgemus,ac redundatem humorem euacuetamus: idque modo sanguinis detractione,

cu is ceteros humores superet: modo medicamento purgante,cum aut flaua,aut atra bilis, aut pituita redundet: praesertimuero si malitia humorum adiuncta sit, aut plenitudo,aut inflammatio,aut herpes,aut aliud quid huius generis. quo circa statuedum est,purgationes esse perutiles & cum morbi magni sunt, & cum quibus perma gna est humorum iuncta redundatia. Non defuerunt tamen,qui hanc habuerint sententiam,prius quam ita aut sanguinis missione,aut purgatione educas id, quod sis peruacaneum est,calfacientibus utendum. esse,atque ita discutiendum. Sed illi materiam ad locum affectum attrahunt potiu , quam ut percutim inaniant . perspicuum enim est,tum denique medicamentis uti, quae ad locum int accommodata, nos dς

128쪽

de humorib comm. I. 9 T

bere, cum uniuersum corpus sit expurgatum. Iam uero uenae sectionem adhibe mus,purgationeque,& clysteribus utimur & inediam imperamus,cu uniuersum corpus plenum, aut malis affectuin humoribus uidetur. Si neutrum horum subsit, tu ad remedia loco imponenda statim confugimus. & quoniam hoc artis medicae ossicium est,omnes singularum corporis partium naturales actioneS recuperare, cum ills corrupW sint, easque custodire, culini integrae,eaeque naturalem corporis fabricationem consequatur: proselio & ipsiam cum adest,tueri,& cum corrupta sit, recuperare necesse est,princeps autem functiones a particulis similibus inter se perficiunturi cudariae uero, in organicis. proinde spectandum est,qui humores sint in corpore,quamque utilitatem,aut damnum particulis afferant.itaque interdum solum caput grauitate tentari sentimus,aut assectione quadam ulceris sensium referente conflictari:aut musculos temporales intendi. idque uel absolute,uel cum maiore calore quodam. ita etiam in iecinore, liene, uentriculo,costis, ac septo transiuerso grauita-

129쪽

tem per sentiscimus, saepe etiam in ore uentriculi sensius quidam grauitatiS , aut m0r sus,aut nauseae, aut auersionis ciborii, aut cuiusdam absurdi appetitus oboritur.pra terea uero fixi in particula quapiam dolo res. cuius rei caussa est aut copia humorbi quae consertim illuc comportata est, aut spiritus flatuosus: idque euacuatione esse faciendam indicat. Sunt etiam interdunnudae quaedam intemperies, uacantes hu moribus , interdum cum humoribus c0a- iuncti . haecque euacuationem hum0rum corpus affligentium', aut uaporussi indicant omnia. ipsaque euacuatio h0minem a morbis , affectibusque liberum reddit:ac satis est purgare ,srictione, balneoque uti,& discutienti medicamento quodam inungere. cum his autem

standa est aetas,naturaque aegrotantis, ite

que anni tempus,regio, & alia, quae suprὸ memorauimus .ceterum cognitio loci asecti dissicilis esse solet. cognoscitur autem affectus locus, ut scis a nobis esse 1 eo ope

re,quod de locis affectis edidimus,demonstratum,ab excretis,ab ijs,quae affectis ad

nascuntur partibus, & ab actionum n03ὸ

130쪽

de humorib. comm. I. 9 9

ad quae aggregatur colores, qui praeter naturam sunt,& figurae.quae cum Omnia compei eriS,scito euacuationem esse admoliendam.ac puta,cum ea plenitudo, quae ad uires pertinet,fuerit, sanari eam cotinuo noposte,quod cu ipsa euacuatione uires una interdum exoluantur. quanquam inuenti

quidam sunt, qui statim post euacuatione sint ab omnibus molestijs liberati: veru neque omnes medici illorum affectiones no runt:neque si norunt, a ceteris distinguere statim possunt.nam neque in sudores,neq; in odores intueri illic oportet. in primis enim nihil ibi indicant: ac sudor & bdor no idem est: cum sudor sit tenuis humiditas quaedam,& ex ipsis humoribus proficiscatur:odor uero,ueluti fumus quidam ex humoris materia resolutus. proinde ad haec adhibere animum non oportet. Sed cor

rigenda medicameta sunt: siquidem docuimus omnia medicamenta uentriculsi praesertim uero eius os, propterea quod maxime neruosium sit, & sensu praeditu, i dere. quam ob rem odorata admisceri solent, ut ne sola medicamenti facultas uetriculi os attingat. admiscentur autem semina, quae s a ulm

SEARCH

MENU NAVIGATION