장음표시 사용
91쪽
ac primum quidem eorum, quae uentre cdtinentur cruditatem & concoctionem in
dicant sua forma deiectiones , quae per
aluum excernuntur: eorum quae in pecto re,atqu e pulmone: quae per tussim excreatur:eorum,quae in cerebro , quae per nares emittuntur:eorum,quae in uenis,quae cum
urinis secedunt. ut autem cognosci possit maturatio, nos plus millies iam diximus:& tamen nunc quoque rem summatim coplectemur. tius igitur morbi sunt quaedam tempora,ili principium, ut incrementum,ut status,ut declinatio, cum aegroti superstites sunt futuri. positum autem sit in primis, ut principium alicuius morbi , ut puta inflammationis inquiramus. itaque principium in toto eo tempore erit,in quo particula morbi magnitudini subiecta, sanguinea impletur materia . cum uero influ-Xus cessarit,idque quod in particula inflamata insit,putrefieri inceperit, hoc secundum tempus est, & inflammationis incre mentum.cum uero pus conficitur, dol0 res maximi hominem corripiunt, id mor' hi tempus status appellatur. si uero flu0r suppuretur, aut digeratur, tumorq; minor
92쪽
sat,tuc est declinationis initium. id ipsum quoque in febribus usu uenit: ac principium statuendum est tempus illud, in quo
noxij humores crudi sunt.cum uero concoqui incipiunt,cessat tum principium,& si cundum tempus, quod incrementum appellatur,aduentat. cum efficitur cococtio, status est:quem excipit declinatio,haec omnia nos in libris de crisibus siumus accur te persecuti:ubi & obscurae concoctionis,& persectar,& euidentis, & item eius quae omnino cruditas est, notas exposuimus: earum autem quaedam ex urinis, quaeda Mex alui deiectionibus,quaedam e sputis sumuntur: suntq; propriae concoctionu quae uel in uentriculo, uel in uenis, uel in organis respirationis fiunt. quam ob rem factu est,ut ipse in primo de uulgaribus morbis libro,hanc sententiam attulerit, Maturationes iudicationis celeritatem,& salubre tutelam indicant: cruda uero quae sunt, & 'incocta in abscessus malos, aut iudicatim ' RiS uacuitates,aut dolores, aut temporum 'productiones,aut mortem, aut recidiuas 'se uertunt. Cum enim iubeat, debere medicum imitari naturam recte agentςm, est
93쪽
autem maturatio naturae actio, certe pia
num est,cum celeritatem iudicationis ti securitatem,& bonam ualetudinem indi cari,ium uero a nobis naturam simul adiuuatibus maturationes procurari. & quem admodum,si causis morborum effectrices a natura uincantur,concoctiones fiunt,ita si ipsa eas non superet, nulla iudicatio fit, feci dolores cetera consequuntur, quae ipse adnumerauit:cuiusinodi sunt, produci morbos,mortem sequi, & morbos repetere. hoc autem intelligendum nobis est, uniuersam morbi concoctionem in humorum alteratione essici. est enim exteta per
lida corpora natura, quae facultas illoruest,& humorum concoctio a solidis parti bus bene ualentibus proficiscitur. cum*illae aegrotant,iam morbus is jn habitu est,& periculosus caussa es quia prius,quam solidae partes propriam uim recuperarint, nulla eis potest adhiberi curatio . illa p0r'ro uis in quattuor elementorum,aut qua litatum,aut humorum apta mensura con
sistit.ceterum quomodoselidae partes currandae sint,iam in libris methodi med CSposuimus. Illud enim haerere nobis M
94쪽
memoria debet,quod ipse in sexto de morbis uulgaribus libro litteris prodidit,om ne,inquit, quod suppurat, non reuertitur: is ipse enim concoctio, & iudicatio simul: quia in ijs quos grauedo,& raucedo ex destillatione a capite male habet, cum cococtio facta sito febris accesserit, tum & firmam morbi iudicationem fuisse,& hominem non esse iterum aegrotaturum spera. proinde in libro praesagiorum legimus,urinas puerorum,quae aqueae sint, hoc est inia cDistae,perniciosas esse: quando pueri propter alterantis facultatis robur omnia celerrime concoquunt.ceterum concoctio
nes no modo urinam, sed etiam alui deie-etiones crassas reddunt in iis, qui recte in
uentriculo concoctionem obeunt: itemq;
sputa in pulmonis, costarumque inflammationibus r atque etiam pituitam in destillationibus,ac grauedinibus, & in lippitudinibus: & pus in ulceribus.ita fit, ut urina aquea in pueris, utpote quae nullam sit
nacta mutationem,ut crassior fieret, mortiferum signum censeatur.quomodo autem idem in ceteris accidat, non est nunc naris
randi locus. Quod autem ipse est , intro,
95쪽
aut foras, diligenter aduertendum est, ne fortasse contra facias. nam si,uerbi caussa, in lassitudinibus crudi humores sint, uoiuitus non erit imperandus : quia non tula uti uomitu debent homines, cum affectiones alassitudine exortae abundant, sed cusoli humores sint noxij, tum uomitu evacuare eos conuenit.tunc enim nullum pe. riculum impendet, ne intro uiolentius re. uellatur aliquid eorum excrementorum, quae in carne inhaeserunt. cum uero cruda,& mordacia redundant in corpore, utraq; revulsio ullada est, ne cruda foras, ne m0rdacia intro reuellatur. foras autem ferunt exercitationes, frictiones, balnea,fomenta calida,& item omnia, que humores,qui alte in corpore animatis mersi sunt, ad m0 tum in omnem partem irritant: intro uer0 ferunt,quaecunque uetant, ne foras quid feratur.quae omnia uitanda sunt, ut neque
accommodatum est, humores , qui extra sunt, intro: neque eos, qui intus sunt, seqras reuocare: sed qui extra sint, per hali' tum digerere sensim expedierit: siquidem quae uehementius id faciunt, etiam ali
quid attrahunt ex ijs, qui intus consistud;
96쪽
qui ue sunt intus, ij attenuandi, concΟ- quendique sunt, & tunc, per quam uiam expediat, ut ipse iubet, erunt educendi.
Haec ego praescribo ei hominum multitudini , qui nericlitate coacti uitam temere ducunt. ct cetera,quis sequuntur inque ad eum loci ,Eiusmodi autem oritur satietas.
Quae hoc loco habentur, quae ad quadraginta fere uersius pertinent, esse adiecta ab aliquo, qui, ut iam supra diximus,
facere fucum,& maius uolumen hoc reddere uolebat,plane constat.primum enim praeceptum, quod de euacuatione, & humorum inclinatione Hippocrates nobis dedit,commune est,& ad omnes homines accommodatur:haec uero soli multitudini, quae copulsa necessitate temere uitam degat:deinde quae dicuntur, falsa fiunt multis partibus plura, & minime digna Hippocratis sententia. Cautio. sIn hoc uno uerbo praeceptum ad medicinam utilissimu continetur. indicat enim, nihil esse nobis negligendum,nihilque temere faciendum, nulli denique rei procliuius, aut inconsiderate assentiendum.quo e circa
97쪽
circa in medicina non par est priscis fide: simpliciter adhibere, ut si quid illi dixe
rint, statim credamus; sed prius experien tia & ratione, uerum ne illud sit, an fit sitim, perpendendum est, quod qui non faciunt, nar illi uehementer errant,& in errorem alios inducunt. id quod usu potissimuuenit ijs medicis, qui quotidie in ciuitati bus hac, illac circuncursiant, ac sola experientia eXperte rationis utuntur. proinde tu nihil negligito, neque temere,neque illconsiderate fidem adhibeto ueteribus in ijs, quae de facultatibus eorum dixerunt, quae ad curationem pertinent. quod cum est in omnibus obseruandum, tum uel maxime in eo remedio, quod admodum prae stans, insigneque est, quod uenae sectione perficitur, integre sententiam hanc seruabis,ut nihil temere, nihilque inconsiderate facias: sed prius persipicias ea prop0si ta,de quib. nos sepe disseruimus; ac scias,
cum ea augentur, nobis indicare, mai0re opus esse euacuatione: cum minuuntur, tatum esse de euacuatione detrahendu,qtia
tum illa sint imminuta. prius quam enim uenam seces, praestiterit haec omnia istuς
98쪽
ri; magnitudinem morbi, simulque robur
uirium aegrotantis, itemque aetatem, & naturalem eiuS, quem curaS, temperaturam: ad haec uero etiam anni tempuS, uernum
ne illud sit, nec ne: & utrum locus sit suapte natura temperatus: deinde uero utrumagnum periculum immineat, cuiusmodi ' est inflammationis pulmonis, aut anginae, aut doloris lateris, aut alterius acuti, aut uehementis morbi suspitio:& utrum secadauena sit, cum haemorrhoides suppressae sint: & in mulieribus, cum ipsarum est coahibita purgatio.itaque in medicina facienda,adhibenda cautio est, ne quid temere fiat.nam praeterquam quod non mediocre periculum haec res neglecta affert, magnuetiam dedecus parit. haecq; res medicis fere omnibus nota turpitudinis inurit, estq; in caussa,ut homines putent, res aegrotantium a medicis non cognosci: atque ita se illorum fidei credere non audeant. quam rem uir sapiens Hippocrates 'rectedia Xit, cum optimum esse censuit, medicum uti prouidentia.
Plerique ex interpretibus ita distingui,
99쪽
ut hoc uerbum significet eXperientiae ua cultatem, hoc est, nullam experientiam: ut dicat, cepenumero contingere, media cum non esse peritum aut medicamenti, aut naturalis temperaturae eiuS, qui moriabo laborat,aut aliarum rerum, quarum iamedicina usus est plurimus. alij uero sic accipiunt, aesi uelit artis infinitatem significare,in quam sententiam scripsit in aphsi. rismis haec, Vita breuis,ars longa. alij scribunt hanc uocem,ut sit cum superiore coniuncta ad hunc modum, Cautio infinita: idque non est plane contemnendum: pr sertim cum subiungat,difficultas experientiar: ut experientiam dissicillimam, & periculosam esse intelligamus.
Periculosam esse experientiam, nem0
est, qui nesciat. id quod ei accidit propter
materiam,in qua ars uersatur.neque enim, ut ceterarum artium, sic medicinae mate
riae sunt coria, ligna, & lateres, in quibus licet multa experiri sine periculo: sed in hujmano corpore sita est, in quo experiri ea, quae longo usu non probaris, non est tutu Praesertim cum experientia in totius perdiciem
100쪽
ciem animantis desinere posse uideatur. ideo in medicina facienda, ut medicamenta rite conficiamus, & de ijs, quae a ueteribus sunt litterarum prodita monimentis , sentetiam feramuS, experientia Opus erit. haecque ipsa tractatio est perutilis: cum medicinae data sint fere duo crura, quibus incedat, eXperientia ,& ratio. & quicunque prudentia, sapientiaque praestant,ac ueritatis studium uere colunt, ij iudicandi instrumenta nobis a natura ad cognitionem ea rum rerum,quae in uita geruntur,attributa, rationem inquam, experientiamque custodiunt. quae quibusdam in rebus parem utilitatem ad artem pertraetandam afferunt in quibusdam altera maiori usui est, quam altera: semper tamen ad rei perfectionem altera alteriusioperam requirit. quam ob rε
si quis de te quaerat, cur huic, aut illi homini febricitanti aquam frigidam potui dederis, duae tibi stuppetent responsiones: Rite ra, quae doceat febris originem , atque naturam,quaeque de morborum temporibus disserat, eodemque modo frigidae natura, quae sit, exponat: tum uero in tali morbo ,