Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

271쪽

erit autem maior utilitas , ii Omnis humor molestus cum tolerandi facilitate, ac sine

molestia evacuetur.cum uero morbus non

modo acutus sit , sed etiam uehementissimam febrim adiunctam habeat; tunc multo magis, ne purgans medicamentum demus, uitandum erit: ac potius per uenae sectionem facienda euacuatio:ex qua minor quidem existet, quam ex purgatione, utilitas: multo tamen sit futura securior: cuni maximum a purgatione periculum immi, neat, prauertim uero si quis naturam aegroti non cognitam habuerit. quida enim ita natura comparati fiunt, ut aegre purgentur; quidam uel exiguo epoto medicamentucopiose purgantur. at si hominis naturam

ignores,periculum est,ne aut maioriquam par sit, fiat evacuatio: aut ne omnino pur gatio moueatur: aut si moueatur, ut ne ta men quod satis sit, evacuetur. quae omni maximas in morbis acutis noxas afferunt

quae res fecit, ut ipse in aphori imis baΠς sententiam scriptam reliquerit: In acuti morbis raro, & in principijs purgante mς dicamento uti oportere. atque id consM

rate admodum faciendum. In delassati

272쪽

nero totum ducendum est. quando uero id faciendum sit, attende, ut intelligas. cafit duplex plenitudo, alteraque ad uires referatur, & ad corruptelam facile perueniat, atque etiam interdum partes quasdapetat, & in eis tumores praeter naturam eX eitet; altera uero ad effusionem pertineat, quae saepe in partes irruit, & tumores praeqter naturam creat, ac morbos comitiales, uenarumque ruptiones essicit, conandum est,eam celeriter euacuare priuS, quam magnum aliquod in homine gignere malum incipiat. Sed quomodo utrunque dignoscere, accurare affectum oporteat, in libris de tuenda sanitate copiosius explicauimus.quocirca de eadem re nunc scribe re,superuacaneum existimo.igitur ad consequentem transibo orationem,quae his fere uerbis continetur. In febribus abficessus maxime in articulos , ma xillasque fiunt, prope eum que dolores, magis Peadsupernam partem, in totum. Si uero morbus lentus fuerit, ct deorsum repat, etiam Moes sius inferne sient.maxime autem pedes calidi,inferne

Ruscant: frigidi uero superne.

273쪽

Abscessus inquit in febribus ad articu

los, maxillasque fiunt maxime.idque accidit,quia propter calorem febris magna copia humorum sursum in caput tollitur,qua postea inde ruentem glandulae maxillarum suscipiunt. quemadmodum use uenit, cum e superioribus partibus in inguina, &alas quidpiam descendit . febres aute omnes,quae ex lassitudine ortae sunt, proprium quendam calorem habent in articulis excitatum. unde nihil mirabile fit, abscessus in articulos decumbere,quippe qui plus,qua par sit, laborauerint, atque incaluerint. id quod illis potissimum contingit, quibus

plenitudo morbi caussam attulit:ac magis, ut ipse ait, ad stupernam partem,hoc est ad caput,propter eam caussam, quam attulimus. at si deorsum morbus vergat, tunc etiam abscessus in partes infernas descendunt,cuius rei signum ipse statuit pedum calorem,& frigus. nam si pedes calidi sint, abscessum in partibus infernis fore indi cant.caussa est, quia humorum copia deos sum comportatur, locumque illum calorς perfundit si frigidi sint, in stupernis abscos tum futurum significant:quod eo temporς

Omnia

274쪽

omnia sursum ad caput ferantur, extrema que,ptaesiertim pedes refrigerentur. Quomodo autem supernas, infernasq; partes in corpore esse,debeamus intelligere,ipse in sexto de morbis uulgaribus declarauit,cu ait, An ea quoque,quae infra iecur sunt, is e supernis distributa sint: ibi enim iecur es- ,, se terminum omnium supernarum, infernarumque corporis partium statuit.convexa enim eius pars septo trafueris annexa est. itaque omnia, quae supra iecur sita sunt, eadem etiam supra septum transiuersum sunt

collocata, ut cor, pulmo, pectus, collum, ac multo etiam magis, caput: cetera Om nia infra in corpore esse uoluit. ceterum

abscessiis in partibus superioribus ut plurimum difficiliores sunt. caussa est, quia epartibus superioribus, cum eodem affectri conflictantur, maius periculum, quam ab inferioribus, impendet. perspicuum enim est, si cor, aut pulmonem, aut cerebrum inflammatio obsideat, mortiferum morbum esse. at si partes infra iecur sitae inflamma tione tententur, pauci admodum mori solent: nisi male eis adhibeatur curatio. itique ipse attestatur, cum ait, Si autem ea s

275쪽

.. quae e superioribus partibus in articul6s.. infra decubuerunt, infra umbilicum conia .. stiterint, bonum: si uero supra, non pariter ει morbum soluunt, nisi suppuraverint. eo enim in loco habemus, abicessus, qui inia partes infra umbilicum decumbunt, bota . nos esse: qui supra, non bonOS,aitque malitiam ipsorum aliqua ex parte diminui, si tumores forte suppuraverint . qui porro morbi iudicari per abscessum ςonsueue rint, Hippocrates ipse in praesagijs con scripsit.

13 In iis, qui ex morbis exurgunt, si statim manus ac pedes Abore conflictentur , in eis abscessi

orientur.

Qui ex morbo conualescunt,no adm0- dum robustas uires habent : quocirca si in laboribus uersentur, ac multas, uehemen tesque motiones obeant, facile laeduntur. ac maiorem etiam noxam sentiunt, si humoreS, morbum ericientes, non bene sinteXpurgati: & quaedam fortasse reliquiae adhuc adsint. Scimus enim quae post iudica tionem in morbis relinquuntur, recidiva LXcitare consuesse. Itaque cum in eo sta d

276쪽

aut manus, aut pedes laborarint, aut dolore conflictentur, illuc irruere abscessus scribit.Labor enim caussae rationem obtinet :dolor, signi. ac non mirabile est, ut iam di. xi, si maior caliditas in particula accendia tu eiusque imbecillitas augetur:& tanquauia fit stuperuacaneis, ut abscessus gigna tur. Hoc autem loco uidetur tria abscessuum tempora constituere: unum in mombis, de quo egit oratione superiore:alteru, dum aegroti conualescunt; de quo nunc disserit: tertium, quod morbos antecedit, de quo deinceps ad hunc modum loquitur. Sed si qua pars ante morbum laborarit, ibi

morbi sedes erit: tit acrita ijs , qui Terinthi tussi, anginaque laborarant.tuis enim, non secus quam febres,abstessas excitant.

Si antequam quispiam in morbum incuderet, aliqua corporis pars laborauerit, ti' mendum erit, ne aliquis ita eam abscessus Naran omnibus enim morbis, qui prius PereXcretionem non iudicantur, in ijs ab 1cessis decumbere in eas partes solent squae' prius laborarint. cum .enim illae sint

277쪽

x s Gai in lib. Hippoc.

imbecilliores, etiam magis, ac facilius humorum copiam excipiunt. Id quod in ijupotissmum morbis intelliges, in quibus futuros abscessus suspicabere. ipse uero rem exemplis declarauit eorum, qui in Perinthia urbe tussem, aut anginam passi erant: in quibus uerisimile est abscessus aut in ceruice; aut in pulmone, aut etiam in pectore exortos esse: quando tusses abscessus tales faciant, quales etiam excitari a febribus

solent. s simili quoque modo euenit uel ab humoribus ,

uel a corporis colliquatione, o item animi.

Haec quoque de abscessibus dicta uid

ri possunt: ut censeat, ipses a copia etiam humorum, aut colliquatione corporis, di item animi exoriri. cum enim sit humorumagna uis, ut non possit omnis excerni, tunc in particulam quandam imbecillio rem fixa innititur: cumque magna est binmorum tenuitas,& corporis raritas, tunc per eam perspirationem, quae sensum no strum fugit, corpora celerrime euacuan

tur:ut, nisi occurras, facile colliquentur quod

278쪽

quod idem in colliquatione corporis usu uenit. atque in febribus quidem uehementissimis colliquari ispe corpus, concide reque,& extenuari conspeximus. idque interdum plus,quam par sit, accidit, aut propter febris magnitudine,aut propter mor

bi tempus,aut propter aetatem, aut etiam regionem,aut anni tempuS, aut aeris constitutionem,aut euacuationes,quae sub sensum cadunt,aut uigilias,aut curas, aut inediam,aut immoderatos motus. nam & magnitudo,& malitia febrium interdum graciles homines, extenuatosque uel in primis diebus reddit, quemadmodum est ab ipso in libro praesegioru de cadauerosa facie conscriptum. idem quoque morbi prolixitas facit. artas quoque tum puerorum, tum eorum, qui ultima sunt senectute. ac in pueris propter humiditatem & caliditatem plurimum fluit, & corpus euacuatum eXtenuatur: in ijs uero, qui siumma sunt senectute, propter uirium imbecillitate corpus collabitur. Iam uero ex anni partibus, ®ionibus,& aeris constitutioni bus planum est calidiores ac sicciores ma gis euacuare corpora; frigidiores ac humi

279쪽

diores, ne cutis perspiratione digeratur,& inaniatur, prohibere. Sed etiam sequi macies corporis solet ex sanguinis eruaptione, sudoribus, urinis, uomitibus, &alui deiectione nimia: itemque ex inedia, uigilijs, solicitudinibus . nec minus etiam ex delirio, cum aegroti assidue exurgunt. Quae uero colliquatio proprie nominatur, plerunque fit, quod pinguedo, aut etiam tenera caro propter malignam febrim colliquetur. quam sane ex urinis potissimum cognosces. sunt enim illae oleo : eaeque principium colliquationis significat. cum que & in colore, & in consistentia quid ueluti oleum sit, tum affectionis indicat δε- tum. Verum ne huiusmodi urinae in fraudem te conij ciant: propterea quod tales

ferme excerni solent, cum renum piΠgue

do dissoluitur .ESed distinctiones allatae sunt ab Hippocrate, cum diceret, Quibus subsidentia pinguia sunt, & cofertim ine '' unt, in ijs renum affectiones indicant caussa est, quia in renibus celeriter fit exqcretio. at in pinguedine totius corpori 1 non celeriter, sed tarde. De his autem , di de alijs omnibus, quae acutis, maligni qi

I. l, morbis

280쪽

de humor ib. comm. II. a 'morbis accidunt, Hippocrates indibro pl

sagiorum accurate dis ruit: quocirca minime necelle eit , pluribus ea uerbis persequi.

intelligendum autem est, in quibus temporibus is fumores floreant: ct quales in singulis morbos falciant: quales in uno quoque morbo assectiones

pariant. t I

Erat hoc in libro de humoribus proposi

etum, nosse humorum naturam, qui in limmano insunt corpore: & quo nam tempore quisque dominetur,& quot, qualesque morbi ab' humoribus gignantur : denique oo ignorare, quinam sint modi morboru: quam nos rem in tertio horum commentariorum explanabimus .nunc uero de humoribus,cum in principio omnia fere,quae ad hanc re pertinent, conscripserimus, pauca uaedam afferemus. Anni tempora diffe-iunt inter se humiditate,caliditate,frigiditate,ac siccitate: ut hiems humiditate,frigiditateque praestet ceteris: aestas caliditate, ac siccitate:uer sit accurate in medio utriusque constitutum .autumni uero non est ea dem ratio: frigus mane uiget, meridie magnus calor, ad uesperam calor rursus lo

SEARCH

MENU NAVIGATION