장음표시 사용
121쪽
E O R GIV S Castriola, a barbaris Scanderbechus nuncupatus,Ioannis,Epiri Principis,filius, Amurathi,Turcarum Imp. obses datus, in Scytharum disciplina militari,adolescens, spem maximam sui,in tractandis armis,excitauit. Equitum alae signifer creatus , cu in dies magis eius eluceret gloria in Asiam mittitur aduersus Ciliciae Regem . In quo bello,rebus praeclare gestis,insignes est honores cosecutus. Id uero eum maxime extulit,quod ,ad singulare certamen lacessitus,Tartarum hominem,pluribus uictoriis exsultantem, ac Persam, strenuum ducem,strauit. In fore militiae patrem deplorat, ac Regnum amis ium fictis, atque adulterinis epistolis recipit.
Arce occupata, atque in concionem populo aduocato,Rex,communi omnium consensu, acclamatus est. Hinc saepe Amurathis,
ct Mahumetis filios repulit. Septem purpuratis clarissimis Turcarum ducibus deuictis, foedus pepigit cum Mahumete. Plane insignis eius uictoria aduersus Scythas celebratur Millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto. Qua occasione sibi oblata, in Italiam nauigat opera suam pollicitus Ferdinando,Regi Neapolitanorum . qui cum Andegavensibus decertabat. Apulia uniuersa amico Regi omni fide ac diligentia restituta,ad suos,expleto cum hoste foedere,reuertitur. Obsessus in expugnatione Croiae, animo infracto,Georgius, celebrem ab hoste triumphum refert. Hic obsidionem pluribus referamus oportet ut pateat eius gentis robur. Urgebat ea Ioca Scytha,cum uentus exortus Croiensibus uictoria adiudicauit. Miraculo fides manifesta accessit. Tota nocte uisi sunt cerei,per stationes, in hostilium cuspidibus, accensi. Scodrenses, ea spe erecti, preces Deo Opt. MaX. fude-Iunt,dum tamen nihil praetermittunt, quod ad custodiam pertineret. Hic non modo uiri, sed mulieres ipsae uallos faciebant, ducebant uineas,ollas calce,oleo,pice replebant. Intenti omnes, adhortari se inuicem, parareq. ad pugnam. Par animus matronis erat,quae nec sedulitate,nec labore, uiris cedebant: quaru eo
122쪽
malor laus est,quod sexus est debilior. Hae, immistae uiris,moenia ascendebant: aliis occisis, aliae succedebant: omnes unani. ines,quasi ab una origine manantes, ut de gente Fabia traditum est,in quas illud cadit, Pulchrumq. mori succurrit in armis,sub oculis parentum filiae,sine lacrymis,sine funere,cadebant. Inter omnes illa Virago celebrii tur,quae Turcam,per cuniculos irrepentem,summaq. petentem,capillis arreptum,capite,ante ipsa moenia,Obtruncavit. Sed ad Georgium ueniam: qui Croia Romam uenit,ut Christianos Principes aduersus Turcas conciliaret. Verum,Pio Secundo ad meliorem uitam euocato,res minus pro uoto successit. Sic enim datus est ille Orientis Tyrannus, ut nos exerceat. Fuit Georgius Christiani nominis amantissimus, quo nemo felicius, nemo acrius contra communem hostem pugnauit. Eius gladius tantae fuisse dicitur magnitudinis,ut Mahumeti, eum uidendi, cupiditas incesserit ; ac, prout ferebat eius gentis superstitio, eiusdem cineres,tota Epiro perquisitos, nonnulli proamuleto gestarint, spe certae uictoriae, licet in consertissimum armatorum agmen inituri uiderentur. Princeps egregius Lysii, apud amnem Dryllum,febri cor- .reptus, ac filio Venetae Reipub. comme dato, moritur, aetatis anno sexage' smo tertio,Regni uigesimo quarto, salutis de caelo ali tae per Dei Filium Millesimo quadringet
123쪽
E R C V L E S, ex Nico o III. eiusdemq. temtia uxore Riccarda, legitimo matrimonio,natus, una cum fratre Sigismundo in primo aetatis fiore, Neapolim, in aulam Alphonsi Primi, mi titur, ut in Regia disciplina educaretur. Hic
breui eam sui opinionem concitauit,ut non m do inter aequales, sed se ipso maior uiderer ur. Frequens erat temporibus illis usus umbratilis pugnae: in quo genere cum famam sibi non mediocrem adolescens collegisset, singulare cer tamen cum Galeatio Pandone instituit. Delecto solitudinis loco, testibus dum taxat duobus utrimque adhibitis, ad Herculem uictoria inclinabat, ut testatur Aequicola; cum certior factus Rex celeritate pugnam diremit. Ab eo tempore intrepidi equitis nomen accepisse dicitur Hercules. Defuncto Alphonso, Perdinandus, in Regno succedens, non itasse familia. rem illustribus his adolescentibus exhibebat. Itaque, Borsiae Leonelli consilio, qui tune Ferrariae rerum statum administrabat,sese una ab eo sub ducere statuit. Hercules in Apuliam proficiscitur,atque,ad suos concione habita, facile omnes in loannis Andegavensis castra deduxit. Apud hunc frontem exercitus ducens Millesimo quadringentesimo sexagesimo, multa subdidit Andegavensi ditioni, inter quae numerantur Troia. Folia, Man-fredonia. Cum uero Regiis copiis occurrisset ad Sarnum fluuiu,
inter Cumanos, qui,quod hanc partem tenuerint, nomen regioni dederunt; Hercules ita acriter cum Ferdinando manus conseruisse dicitur, ut Regiae purpurae partem distractam inter maiorum suorum trophaea esse.uoluerit. Pluribus in Apulia praeclare gestis,una cum Sigismudo I I .in patriam uocatus,alter Regio Lepidi,alter Mutinae praeficitur. Hinc apud Remp. Venetorum eam condicionem obtinuit, ut, quo tempore, deposito sago, bella silent, Iani conclusis foribus, quindecina millia aureorum optatissimae pacis stipendia cosequeretur. Adiunctus postea Ba tholomaeo Bergo mati,in Insubria,inter dimicadum, licet uulne
124쪽
ratus, ad noctis usque imminentis tenebras, pugnans,Ferdinandum filium fugientem insecutus,numquam destitit,donec ab co Liciniae partem succidit,simillimo ueteri, quod a patre retulerat,trophaeo. Itaque merito post Borsum Principatum cepit Millesimo quadringentesimo septuagesimo primo, Nicolao, Leonelli filio,qui Regnum assectabat,e medio sublato. Interea Riccam da mater,stirpe nobili,quae se ad suorum castra receperat, Ferrariam insigni popa ingreditur,quam non nisi dominam se specta, turum praedixerat. At Hercules,cum Venetis,Florentinis,ac Vicecomitibus,foedus contrahit; quamquam non multo post a Veneto dissensit, qui , in insulam Eridano adiacentem, ingressus, praesidiis cinxerat. Hanc in insulam de nocte irruptione facta,
Hercules caedem facit,ac,uallo superato , praetore in triumpho ducit. Tandem a Xysto I V. Potat. Max.rebus compositis, Hercules pacatissimo statu annos circiter uiginti potitus est. Et uero melior certa pax,quam sperata ex bello uictoria. In pace merita spectantur: ubi proelium ingruit, innocentes, ac noxij aeque occidunt. Pax, aureum, atque adamantinum uinculum est: bellum , dissolutio non amicorum modo, sed affinita prope, ac propinquorum. Pax,pares, & altrix litterarum,ac bonorum omnium bellu, uastitatem litudinem γrbitatem agris,opidis, ciuitatibus, Regnis ipsis affert. Non igitur mirum , si pacem nonnulli ueterum etiam pecunia redemerunt. Commodus hostes sibi pecuniis de . uinxit, securitatem l. redemit apud barbaros,proposita inercede uenalem pacem hibentes: & Alexander Seuerus decreuit oratores m. itere ad Germanos,bellum inferentes,de pace, qui pollicerentur,omnia illis Principem Rom. quorum foret opus,praebiti rum .pecunia'. daturum magna copia. Quare Alexander pace, foedera q. potius ab illis emercari,quam periclitari bello tendebat. In pace igitur Hercules maiorum suoru sepulcro conditur, circa annum aetatis exactum septuagesimum. Natalem enim diem ignorantes ,ratiocinatione tepora subduximus. Quod idem in nonnullis aliis facere coacti fuimus. Obitum igitur repetimus a partu Virginis su- il rpra Millesimum quingente- l 'simum quartum.
125쪽
IERONYMVS Tristanus Castellus , Intem
amnae Nahartium, in Vmbria, clarissimis ortus natalibus,Tristani nomen, ob summain inpatrem pietatem, atque ob eiusdem maximum, maximis in rebus, consilium , prudentiamque, secutus est: quod necem uiolenter illi illatam,
auxilio Agapeti Castelli,nepotis, licet adhuc adolescentuli,& ex Dominis Papini j postremi, cui tali in negotio soli fidebat , uindicasset. Statura erat maiestatis cuiuspiam plena: animo ingenti, ingenio excelso: qui, in primis suae aetatis annis, defuncto patre, in tutelam Andreassi Senioris patrui recipitur: quo duce, summa rei bellicae peritiam est adeptus. De eo, adiuncto Hieronymi nomine, in diuersis instrumentis, uel Privilegiorum, uel Inuestiturarum sub ipso factis,& in Vicaria Neapolitana, atque Archiuio Aragonensi , adhuc studiose asseruatis, honorifica fit mentio. Adolescentulus se aulae Ferdinandi I. Aragonensis addicit: cuius etiam Coronationi,cum primoribus Italiae,singulari ornamento interfuit. Ea quoque aetate, teneriori licet, inter Consiliarios,patris pristinum locum obtinuit. Cuius merito, ac propriae uirtutis, tanto fauore Rex illum est complexus, ut illum non alio, quam Fratris, nomine appellare solitus esset,iraditis insuper in illius gubernationem multis prouinciis, nomine Viceregis: id quod multa illius Regni monumenta clare testantur. Quod Magni Consiliarij dignitatem tenuerit, exstat in Archiuio Aragonensi,ut & Ducis Atriensis,percelebris memoria. Annos natus quattuordecim,militiae se dedit: atque ita gradatim in omnibus sui temporis bellis semper honoratus exstitit, ut eius & prudentia, & sortitudo omnibus in rebus clare appa.reret : ob quae a Rege multarum dignitatu status obtinuit. Creatur Eques ex Sedilibus,deriuato honore ad posteros. Cresces sic aetate,& uirtutum meritis ad annum quadragesimu primum, Generalis Locumtenes cataphractorum militum status illius Regni
constituitur: quam dignitatem tunc temporis Principes tantum
126쪽
II 'utri uel singulari aliqua uirtute spectati sperare poterant.In eam
aestimationem illis temporibus uenit, ut omnes alios Italiae honoratos dignitate facile aequaret. Galearum formam longe commodiorem ad inuenit: ut etiam tam hominum , quam equorum armaturam diuersi generis magis expeditam, & minus gravem. Demum, re contra Turcos non procul ab Hydrunto bene gesta , maxime celebris factus est: consorte Io. Iulio Aquauiaua, Duce Atriensi,eius prouinciae Gubernatore, expeditionis iulius Imperatore, & uiro militaris rei experientia illius saeculi facile summo. Qui moritur anno Domini Millesimo quadr ingentesimo octuagesimo, in acie a selopetario tormento ictus. Aliqua lo impetrata a Rege uenia inuisum patriam, in itinere apud
Cantalicem sorte interuenit pugnae,quae erat inter Reatinos, de Cantalicianos, caussa finium; dum sese, tumultus sedandi gratia,partibus interponeret,lancea in eius,non agniti,tatus a milite Cantaliciano quodam adacta, decedit, iuxta imaginem in uia positam ; quae etiamnum illic exstat,morte egregii nutus Equitis satis apud omnes illius regionis testata. Luctus non tam suae genti,quam exteris omnibus, maximus ortus est ;praesertim Rogi . Accepto etenim, de eius interitu, nuntio, lacrymis profusis testatus est , sese fratrem amisisse,& Coronae suae fidelissimum ministrum; &, quanto dolori amicis, tanto gaudio inimicis mortem eius fore. Ac, in testimonium ueri amoris,& aestimationis,
qua apud se semper fuisset, Neapoli publice in Cathedrali
Ecclesiia, iusta funebria, quibus met intcrfuit, Regali munificentia persoluit. Interitus eius luctuosus,exempIo suis esse debet,&omnibus aliis magnis uiris: sese non temere ob quamuis leuem caussam, sed tantum ob grauia negotia,uitae periculis exponere. Quia multi saepius hoc modo ea amiserui, ac sibi ad maioris gloriae amplificationem uiam praeciderunt : quamuis illi nihilominus tantum gloriae culmen fuerit,quantuin quivis alius,ex eadem florentissima stirpe ortus,possederit. In qua quidem, omni Cmpore plurimi, non solum rebus bello gestis, sed, quod pluris
si, tr itac sanctitate & innocentia clarissini uiguerunt uiri. Et praesi tim felicissima etiam facta, orto ex illa S. Anastasio, Episcopo,r riatCIari Interamnatum Sancto, circa annos Sal. DXXXVI. ζcc silenda uidetur, Caelestini I I. Castelli Pont. Max.honorifi-
127쪽
rxoca, licet breuis, memoria r cui Pontificatum summa uirtute adepto , obstitit ad res maximas peragendas Mors, honestarum, & laudabilium actionum funesta interruptrix, Millesimo centesimo quadragesimo quarto anno a reparato humano ge
' Cum in eo simus, ut Familiae honorificentissimae homines, & praeclara gesta laudemus, non ab re forsan erit, si Togatis praecipuis quibusdam uiris enumeratis Militares quoque adiungamus. Inter eos igitur, qui, praeter antiquos, quos nimis longum esset recensere, militari gloria proximiores nostris temporibus praestiterunt,non extremus fuit Andreas, cius nominis Tertius, & Hieronymi proauus . In Ducatu etenim Spoletano partium Guellarum Dux crat; omnes interamnatum arces, & castellan ras quas uocabant in tua ditione pol stateq. retinens. Eques auratus creatur a Pontifice, a quo, ob eius singularem uirtutem, honoratus cst ense,& pileo . quae
non nisi Regibus, aut summae nobilitatis uiris, concedi solent. Erat illi frater Galeottus, Ladis lao Regi Neapolitano acceptissimus: sub quo longum tempus militauit, in honorificis militiae praefecturis constitutus. Et, praetor alios suis laboribus debitos honores , Comes insignitur Terrarum Arnul forum i in cuius priuilegij instrumento, ctiam Magnus Regis Consiliarius appellatur: accepta facultate utendi insignibus Regalibus. Quem quidem dignitatis gradum , dum uixit, retinuit i sed post Regis obitum Comitatus Terrarum Arnulsorum ad primos dominos,quas iniuite stibi ereptum caussantes, subito
relapsus est. Pater horum erat Iannutius, qui Ecclesiae multa dominia, ab aliquibus Tyrannis occupata,recuperauit. Esiecit ille sua audio. ritate,ut ciuitas Interamnatum Sedi Apostolicae se libete dederet. Opera etiam,& consiliis huius prudentissimis, Aegidius,Legatus Apostolicus, in omnibus grauioribus negotiis Ecclesiastici
Iannuli j pater erat Andreas secundus, filius torii, Dominus Papinij,qui circa an. Dona. Co CCC XXV. in Vmbriae r
gionibus Guellarum partium dux erat. Is inter ciues Interam innae,auctoritate Apostolica Ossicium Banderariorum,uti nominabantula
128쪽
bantur, amplissimae potestam instituit: quo cives Interamnatex Remp.sua magna ex parte regebat:eoq. suaui quoda obstru tiae uinculo,& qyasi dulsi, dii labrataq. dominationis specie, deuinctos,post etiam ducentos di quinquagint/ annos,erga Familiae suae posteros,reddidit. H quibusdam publicis thurumenti illustris, appellatur;qui titulus eo tempore ratus de non nisi celabrio Ante hos memoratur circa annum Christi Millesimum ducentesimum quinquagesimum, Arronicus, Nicolai Castelli, Gorijaui, frater germanus, & filius Tebalduccii, aemulus maiorum suorum Principum Nahartium fortitudinis, imperij que, & dominandi cupidine flagrans. Is, cum multa frustra tentasset,d mum principatum in Patria assecutum multos annos retinuit. Postea, totius Vmbriae Gibellinorum ducum facta in eum conspiratione, miserrime trucidatur: maximaq. hostium impietate, semiuiuus adhuc in atrio suae arcis includitur, ac tumulatur , eiusq. corpus bovina pelle inuolutum conditur, iuxta tem plum Sancti Andreae, sub pede columnae, quae hodieque, maiori forsan inimicorum probro , quam ipsius ignominiae, illic uisitur. Haec arx sita erat ad Narem, prope muros opidi, in regione a Castello dicta quod primi illius stirpis,& loci eius, ut etiam aliorum plurium in Vmbria, perpetui Vicaris, sedem illic haberent. De Hieronymo, ita cecinit Iosephus Castalio , Musarum
Commissas inter se Urbes furialibus armis Dum sedare cupit, medium se millibus offert
Tristini armipotens Hieronymus inci ta proles. Fintramos uerum populos seruare Hudentem Teli acies alga a uirum prostrauit arenae: tque ita , qui innumeros ferro debuerat hoses , Occubuit casu , dextraq. errante clientis.
129쪽
Ex Ninum deess omneseum Nar fleuit, mrenis Vmbpia plorauit pullis induta lacernis . . i. is . dii migum.columen Luxit, iunisq. solutis Ad superos animam rari praemisit amici. Magnanimi Ducis in terris rediuiua russae Gloria , praestanterse acuit uirtute nepote .
130쪽
VAE a nobis hactenus allata sunt nostrorum
temporum , aut superiorum fortitudinis robora, pleraque maturioris aetatis fuere, & merito.
Nihil enim plane perfectum est, ac suis numeris absolutum in homine, nisi animi ardori iudici si,
ac consilium accesserit. Demus illa naturae indagatoribus, omnia rerum initia minuta esse , ac deinde suis progressionibus augescere. Non enim , ut semen mandatum est terrae, protinus demetitur ; sed elicitur primum solo, ex eo herbescens uiriditas suo tempore adolescit: nec, ut ad articu Ios tormentorum gemma exsistit, continuo uua percipitur, sed inde oriens paullatim se se ostendit, post terrarum succo, atque ordore Solis, quae acerba suerat, maturata, dulcescit. Quin de natura in primis homines informauit, ut, primo sui ortu , tene ro esset, ac molli corpore, quod deinde, progrediente aetate, subcrescens, robustius fieret. Quod si qui fuerint, qui aetatem praecurrentes superauerint, uel quibus praecocis ingeni j ad maturiora consilia fuerit praeclusa uia . cur taciti praetereantur λPraeclara quaedam nimiru res est historia, qua,qui interierunt, uiuunt adhuc in hominum memoria,&partim cxemplo suo ad praeclara posteros promouent , partim ab ijs absterrent, quorum uel opera, uel ipsos exitus animus perhorrescit. Haec ego dum mecum cogito, ecce obijcitur ante oculos Io. Aloysius Fliscus, Sinibaldi filius, Laviniae Comes,magnae potentiae, mann arumq. opum adolescenS , qui, formae dignitate eximia, a Ru Coris uenustate, oculorum q. amabili quadam hilaritate in se totius Genuensis nobilitatis animOS, mente Sq. attra XCrat . Erat uero illi in Urbe ipsa acerrimus aemulus, quem sibi Anci reas Doria senior in filium adoptauerat, Ioannes nomine cuin quo non minus suae, quam patriae, ruinam crescere dubitabat. Iramiae uersabat animo huius praeuenire consilia , & periculum
suta ira patriae libertati praeferre. De Pctro Aloyso Farneso,