Iulii Roscij Hortini Elogia militaria ..

발행: 1596년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

εο uerterentur.In eo Vrbis cons ictu Errara Vir sortis,qui inter Caesarianos ordines duxerat, pilam per tempora excipiens, maxillis,ac dentium ii allo conuulso occubuit. Processerant hinc Caesariani in agrum Mantuanum,praedasq. undique agebant. Hoc coercere Urbinas cupidus, ac sociorum agrum tueri, accolarum

auxiliis hostem adoritur. Par utrimque diu proelium fuit. tande, sub noctem,pulsis loco hostibus,uirtute armorum praestitit Vrbinas. Hic Vir magni animi,aegre ferens,Cremonensem obsidionem e manibus cecidisse,de ea rursus obsidenda rogationem promulgat: egregiam gloriam fore ratus, si ea pellerentur Caesariani; ex qua tantum ad bellum conspiciendum momenti penderet,sub cuius moenibus Viri clarissimi Iulius Masredonius, atque Alexander Marcellus mortem oppetiissent.Ad delendam igitur ignominiam redire,auctore Duce Vrbinate,coeptum est;qui,inclinante iam in meridianum tempus die, tormenta idoneo loco collocari iuber. Muri plurimum solo aequatum erat. Forte ita euenit,ut inter Urbem, arcemque, actis praealtis fossis, Veneti cucohortibus aliquot delitesceret,quos,noctis silentio,ad unu concisos Caesariani reliqueriit, inter quos fuit Carpalus Perusinus; insidiae auctori perniciem cum dedissent. Vrbinas igitur multo infestius Vrbem tormentis oppugnare institit, cuius animus, nisi excisa Vrbe,conquiescere nullo modo potera t. Obsessi, tot cladium pertaesi,conciliare sibi Vrbinatem studebant: allatae sunt ad Vrbinatem condiciones deditionis. Vrbinas ouans Vrbemini jt,nec in quemquam atrocius saeuiit. Sed, dum multa, a tanto Duce praeclare gesta,ab aliis copiose explicata, silentio inuoluimus, Borbonius Romanam Vrbem, Pontificum sedem,domiciliupietatis,admotis scalis,occupare conabatur. In muros iam prope uictor euaserat, cum, pila per latus sinistrum ictus, praeceps

ruens, semianinis iacuit. Hunc sibi uitae finem adesse ratus, Go-gnam suprema uoce monuit, ut se ueste inuolutum Vrbi inferret, ne milites mortuum conspicati coeptam uictoriam desererent.

Impij truces oculos mors texit. Sic sane impios aequissimus D iis eo usque labi permittit,ut nec quidem euidentissima pericula uideant ; sic ferente eorum obdurata in malo conscientia, ac prouida rerum omnium Diuina mente,quae grauitate supplici j tarditatem compensat. Numquam Gothi, aut Vandali tantum inuexere ex iiij.Milites nec a sacris, nec a profanis impias manus ab

112쪽

nimuerunt: martyrum augustissima templa expilatat sacra ossa, Hireptis aureis loculis,disiecta,ac nefariis pedibus contrita sunt. Annus uertebatur salutis humanae Millesimus quingentesimus Digesimus septimus,cum Roma hanc cladem funestissimam passaen. Advolat, infausto nuntio accepto, Fr. Maria subsidior uniuersa Vmbria,suis auulsa sedibus,pro patriae salute arma capit. bi a Mariano colle, & Mellinorum uilla , qui Urbanum Septimum piissimum Pont. assinitate attingebant, Urbem fumantem conspexit,deploravit Dux maximus communem calamitatem, doluitq. se illi ut parenti Opt. uitam non potuisse opportune restituere,a qua tam multa familia sua accepisset ornamenta dignitatis. Non tam is dolebat aurum, gemmas, vasa argentea, signa, tabulas, atque alia generis eiusdem pretiosissima diripi, quam sacra insigni scelere fuisse polluta. Post inter

Paullum III. Imp. ac Venetos contra Turcas. Imp. terrestris exercitus creatus Felirius , l. omnia in lato munere praestitit, quae a Principe, & militiae exercit tissimo, desiderari posse uia 'derentur. Moritur mense Octobri, up . : Da salutis an

Millesimo quingente simo trigesimo

113쪽

MOma, Meuiolanenta Princeps, Mucij filius, sextum decimii natus annu, quod antea ei pater minime concesserat, interfuit bello,quod ad Tuscanellam in Tartalianis qui tibiis gestum est. Hic', Tarratia, ad tubae fcatum, sub signis, porta effusis suis ipse quoque cum globo cataphractorum exsilij t. Tum uero erupere e siluis undique flattiani, eorum more, quibuscum Caesar se pugnasiis stribit in Commentariis suis. Pugnatum est, si alias umquam,

acerrime. Ipse,dux saucius,perculsusq. metu, sese recepit: extemplo cataracta demissa,alienae salutis oblitus,tertiam sere suorum partem exclusit. At Franciscus,quod in aduersos hones alacriter hastam perruperat, cingulo militari, & calcaribus aureis, praeclaro etiam hostium testimonio, exornari promeruit. Hunc sub sua disciplina institutum pater in Bruttios ad dotales urbes dimittit, cui attribuit eximiae uirtutis duces, pluribus iuuenem

cohortatus,ut unam pietatem,ac uirtutem adamaret.Hos ad magna peruenire,harum contemptores in peius ruere.Vicit opinionem Franciscus. Nam postea,sexcentis equitibus A terno amtraiecto,cum Braccianis prospere dimicans, periclitanti quid cparenti,laetanti tamen , iucundissimum praebuit spectaculum. Annum tunc agebat vigesimum tertium Ssortia, cum in paterrhereditate a Ioanna quoque Regina cofirmatur,Caieta,ac Neapoli expugnatis,cum Guido Torellius maritima classe, ipse uero terrestri acie urgeret. Nono Kal.Iunij iungit se castris Martini V. aduersus Braccium, qui Aquilam obsidebat. Quarto Non.Iunij insequentis horis octo certatum est, ac fractus Braccius a suis desideratus est. Reginae Aquila resistuta, uenit in Insubriam ad Philippum Vicecomitem,cuius auspiciis pauentiam in Flaminia diripit. Hinc ad subsidia Brixiana, tum ad Genucses aduolat,quos tumultuantes singulari prudentia conciliauit. Hoc tempore ex Insubriae finibus ad Ligures Gaspar Vicomercatus, Franciscum secutus,per Pulciferam uallem,ad Cornelianti vicum, tria passi. millia Genuae proximum,proruperat. Dimicat in agro Cremonensi a meridie ad mortem usque: postea, Lucensibus occupatis,

114쪽

tegulum eorum ad Philippum transmittit.Pace secula inter Ue-ietos , ac Vicecomites, Millesimo quadringentesimo trigesimo certio, Ssortia ad Apenesten, in Apulia,tumultuantem,properas, iri ipso itinete,quasi aliud agens, uniuersum Picenum occupat. Post ea Franciscus,pace facta cum Eugenio IIII. creatur Romarii exercitus Imp. Hunc per Flaminiam Bononiam deducit ; Forolivij expugnato,uulnerato t. Fortebraccio, qui uix horarii duarum spatio uiuus superfuit. Ex iterata Lucensi obsidione, a Venetis uocatus,sub his stipendia meruit, saepius a Philippo sit .nuptiis delusus. Brixiam a triennali obsidione uindicat, Picino uulnerato Capit Pescheriam,nunc Venetae Reip. propugnaculum ineκ- pugnabile,cuius ad radices Benacus adiacet Lacus ; unde Mincius, Mantuam irrigans, se se in Padum pleno gurgite effundit. Denique,subueritus tanti Ducis uirtutem Philippus, pacem poscit,quibuscumque uisum esset condicionibus: de quibus cum in Senatum Venetum relatum esset, in arbitrium Francisci eae reiectae sunt.Nuptiis insigni pompa celebratis, Millesimo quadringentesimo quadragesimo primo anno Diuini partus, Picenum,

quo se recepera quantum quantum erat,perdit. Vnum Fabriana obdurauit in eius ride,ita,ut,Pontificij Legati monita negligens, obsidionem exspectarit.Sed uide, quam haec humana fiuga sint, quamve facile labantur. Laborabat scilicet mole tantum Imperium o Insubria una uix fidem seru at,ac, quidquid intra Abduam ac Ticinum fluuium clauditur se se dat Ssertiae. Mediolanum obsidione captum Millesimo quadringentesimo quadragesimo.I V.Kal. Mariij triumphans ingreditur, militum

insigni ornatu,quod semper ad amauit, atque amro , argentoq. fulgenti cohorte. Moritur, Janno decimo imperij, aetatis sexage . . simo tertio, mense Martio, post

Virginis partum Millesi- e

115쪽

RIDERI CVs, a colore, Ahenobarbi cogno-

me ad eptus,sub Corrado patruo in Asiaticis proeliis disciplinam militarem accepit. Is tanti aniami fuit,ut nullum esset periculum, quod non subire auderet. Itaque pluribus se bellis commisit. Erat quidem grandi corpore,ad pugnandum t men ita expeditus prodibat,ut nemo ipso alacrior uideretur. Accedebat rabies quaedam temerariae ambitionis,ac sitis immodicae gloriae, ac perpetuae cupiditatis dominadi. Est uero cuique insitus gloriae stimulus: is tamen fines suos habet, & modum. .

Hic labor strenuus adiungitur: Quis enim magna coronari contendat

Obmpia dulcis sine puluere palmae ' Praeclare Xenophon: Curae laboriosae efficiunt,ut ad pulchra, & honesta facta perueniatur . Vtinam Fridericus mature mentem ad Reip. Christianae defensionem conuertisset. Solidiorem certe rerum a se gestarum fama collegisset. Ea enim demum uera est,quae a recte factis percipiatur, laus.Fridericus, cognomento Barbarossa,Friderici, Sueuora Ducis,ac Iudithae filius, in defuncti Conradi patrui locum Fraacosordiae Imperator appellatus, Millesimo centesimo quinquagesimo tertio,Bauaria primum,atque Austria, ad pacem, & concordiam redactis,coacto exercitu ,in Italiam irrupit. Expugnat in ipso limine Derthonam,quae Urbs in eius aduentu portas Oc cluserat; tum uero Spoletium in Vmbria ex itinere funditus exscindit. Inde Romam proficiscitur.Romani,ex Aelio ponte,cum Germanis,egressi, ad Neroniana prata cruentum proelium commisere. Hadrianus Ponti qui ad mare profugerat, ad yxbem reuersus, Caesarem placatum, ac uenerabundum in Vaticano, more maiorum, Imper ij Coronam detulit; quam Conradus cum Optasset maxime consequi non potuerat. Reversus in Germania Vladissa us exsul, orat Imperatore pro sui restitutione in Regnu, ex quo a fratre fuerat deturbatus. In Poloniam arma expedies, dissiciliores, quam putarat , condiciones reperit. Quamobrem studio tunc Boemorum Principis factuni est, ut Vladisiaus Silesia dumtaxat potiretur dum Bolestatis frater Poloniae Rex eschis. Imperatori in subsidia belli Mediolanetas trccentos hasta-

116쪽

tos equites in Italiam mitteret. In quam iterum ingressus MilIe

imo centesimo quinquagesimo octavo, maximo exercitu, Me

liolanum obsidet, parta uictoria. Capto deinde Foro Diugun . orum , Cremam nostri appellant, Mediolanum, sibi rursus in-ensum, oppugnans, penitus delet. Miserum sanς excidium. uit Vrbs opulentissima, pulsis ciuibus . Vix procul futiantem diatriam prospicere ciuibus licuit: ipsa ueterum monumentorum aestigia delentur penitus . Hic erant Compitales lares: hic Fauta,& Porciana ,& quae Herculi fuerat x Maximiano aedes onsecrata. Hic a Claudio decantatus Honorius: hic domus

9tatij Caecilij,cui primas in comoedia partes Nigidius statuit. dic Virgilius humanioribus studiis operam dederat, ac Albu-: ius Novariensis Rhetor non obscurus caussas apud L .Pisonem 'rocons. peroraverat. Ab hoc excidio annum septimum patria lues exsulabant. Exstimulabat animos par exsilium , coin mu-

iis calamitas; sed in primis uiolata Pontificia dignitas, quam

ot annos barbarus insequeretur. Nam, Hadriano defuncto, At tandrum III. Pont. Max.Vrbe depulerat impius Imperator,ut lictorem,tum Paschalem, postea Calistum Tertium, ac demumnnocentium Quartum,subrogaret;qui tamen omnes, Deo uindi elicet robusti, Alexandri legitimi Pont. aetate grauis obitumnteuerterant. Veniunt Mediolanxnses in vicum,qui Barillanus icitur,estq. in uia ipsa,qua Comum patet,Orobiorum urbs insinis. Occiditur Imperatoris signifer direpto uexillo. Fridericus, ut iam tertium ex Germania in Italiam uenerat, equo sui sis, a terram sternitur. Pluribus ex suis desideratis, Papiam prosuit: ipsa Friderici uxor, quae Comi relicta fuerat,virum pro con-lamato luxit. Mox, ad Pontificis pedes prouolutus, apparuit,acem postulans,capto nauali proelio Othone filio: Annus uerteatur salutis humanae Millesimus centesimus septuagesimus se. timus. Inde,deposita Imperiali dignitate,quam longinqua re-ellione polluerat, Romam usque,priuato similis, eundem proseutus est; ubi in sedem suam restituto Alexandro Pont. iterum

iratus humo, palam omnibus calcandam ceruicem praebuit. Ib hoc tempore cogitans meliora pro criminu expiatione, Hi osolymitanam profectionem quam saepe promisera expedit. um enim in Germaniam rediisset pio , religiosoq. animo, co to ex ueteranis militibus lectillimo exercitu, Henrico filio Cae-

117쪽

sate renuntiato , per Pannoniam By et antium properans , in Cisi .cia Vrbes plurimas cepit,hostesq. prosigasili Npn multo post, quam Philom elam , supremum eius operRm, in Armenia cepis-

-uset, ut aestiui seruoris erat impatiem, more suo , natatio- id .ara nem repetens, undis limpidissimis allectus, uel, ut alij , bra scribunt, Ferreum amnem equo vadatus, ma- AI sno nostrorum insommodo, ac singulari hostium laetitia quarum uertice ab- iit sorptus, occubuit, in cursu uicto-- ...u ob riarum, Fridericus, Imp . II .

a i in Millesimo centes-. i. i

118쪽

ASTO Foisse ius, sororis Lodovici Duodecimi Galliae Regis filius, in ipso iuuentutis fiore

in Italiam ab avunculo missus, prius imperator, quam miles laud/tus, celeritate maηima insignes retulit uictorias . Bononiam apte aduolat, quam uel de eius aduentu nostri suspica rentur. Eadem celeritate brixiam uenit. Hic temporibus illis erat Andreas Grillus, qui eam virbem Venetis tueri nitebaturused Fois eius captam, direptamq. in sui p*testatem ita attraxit, ut etiam ducem ipsum in ulteriorem Galliam captiuum miserit. Grillus postea multis aduersis proeliis assecutus est, ut Grimano succedens Venetorii Reip. forentissimae annos undecim in summo imperio praeesset. Iterum ad obsessam Bononiam expeditione omnium exspectationem praeuertit. Citius enim ca stra metatus est . quam uel ea mouisse existimaretur. Sic sane Cl. Nero, qui , castris prope Hannibalem hostem relictis, cui detraxisset, quidquid erat roboris, ac sollis Hasdrubalem ta in itinerum celeritate conuenit ex Apylia Iad Metauri tortuo, si amnis sinus, flexusque, ut, hoste ocessis, prius regressus se ad suos, quam ueI eius discessum alteruter hostis sus caretur. Vix in Apuliam redierat, castr*q. soniunxerat, cum caput Hasdrubalis, quod seruatum cum curae attulerat , proiici ante

hostium,stationes, curat. Tunc idemum Dannibal perculsus pracsensisse dicitur, quam infeliciter secum ageretur. Verum

infeliκ adolescens, ut ad Foisseium redetam,qui tot naturae nis a ciuersus Italiam, summum q. Pont. abusus st: Dum antiis qua Gallorum modumenta euoluo , admirari: soleo domi , is aris i. citas gentis industriam , honestam q. de omni uirtute in . tor nobiles contentionem. Seniores, quorum qirius multis m Grais et , rebus esset cognita, Prouinciis regendis praeponebatur: iraia CDCs uero , ad maxima pericula prompti, seniorum praerimia .CAspectabanta At, plexati . studio blato, omnia conciΑ

- . derunt.

119쪽

rem auis ferre nos nequiores max d. ituror perniciem uitiosiorem.

Et uero, dicet aliquis , aetati aliquid dandum est , ignoscendum adolescenti. Solet eis in ea aetas lubrica esse , & plerumque incertos habςre exitus. Huc adde mandata Regia. Graeci agricolae, cum uiderent maturescere segetes, certo tantum temporis spatio, non colonorum opere, aut soli natura, dixerunt, Annus producit, non ager. Cum q. animaduerte rent, saepe immaturas segetes demeti non sine detrimento plurimorum ,&.fiuctum laboris superioris perire, prouentum unuuersum soli tempori tribuere, & patienter exspectari uoluerunt iustum messς tempus. Ita sane suscipiendis grauium rerum curis temporis habenda ratio est ut admoueantur ad eas facultates adolescentes, quibus pares sint, & tantisper domi exerceantur , donec maturuerit iudicium; nec messem properent facere ante tempus. Ecce Foisseius imberbis in Rauennatum campis iaceti eius sepulcrum ab ipsa aestudine templi deiicitur: conculcantur trophaea . Fuerat enim a Iulio Pontifice

Max. impietatis damnatus, Quam dispari studio in Italiam eius frater Lotrecchius uenit λ Hic, uel exemplo edoctus, uel pia educatione institutus, uel Francisci Regis Christianissimi praecepto, non oppugnator, sed defensor, omnium testimonioeelebratur. Is certe proprium Elogium habuisset, nisi etiam notandus praeceps iuuenilis aetatis cursus Foisset j exemplo fuisset. Dum Romana Vrbs bello ardet, dum Pontifici uix tutus esset relictus locus, concitatis equis aduolat, libertatem communi parenti restituturus. Quam merito, ut illius dei Dum cenotaphium , ita huius seruatoris Rom. Vrbis, ac cuuium, pretio redempta ossa, ac ex S. . C . decretae in Lat rano anniuersariae quotannis exsequiae. Te ego, Odette,odis,& cantibus celebrarem, si per huius nostri instituti angustias liceret. Si te Roma genuissiet, laudarem ita, ut ossicium parenti reddidisse gratus uiderere; sed, quia ultra Alpes Gallia te sinu suo excepit, solo silentio possum non sine admiratio

ne, ac ueneratione tantum facinus celebrares, ut te auspice Italia olim a Gothis, & Vandalis deformata, prostrataque, rursus a suis iniurias passa, ab incendijs, ac latrociniis liberaretur il

120쪽

II v bellica uirtute Heros, Pontificiae dignitatis assertor, ac uinex; tu quidem tuis carus, sed nobis salutaris, perpetuo celeis, rabere. Porro Foisseius, uictoria, in Rauennatum campis, morte potitus, dum uictoriam uincere studet, iuuenili aDdore insam matus plane delendi hostis, se se pra Ni cipitem hostibus dedit, ut uictam uictoriam uinceret, ac penitus profligaret. Hic sub ag-sere profluentis amnis, quasi fios, suc-. cisus , post armatorum copiis misere obrutus est, aet tis anno uix XXIII. a Christo nato: . Millesimo in l. a quin

SEARCH

MENU NAVIGATION