Monumenta Paderbornensia, ex historia romana, francica, saxonica eruta, et novis inscriptionibus, figuris tabulis geograficis & notis illustrata. Accedunt Caroli M. Capitulatio de partibus Saxoniae, ex antiquissimo ms. palatino Bibliothecae Vaticanae

발행: 1672년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

colic, modico intervallo exorientium, tantamque subito vim aqVarum erumpentium, ut, non modicis effusi rivis, ante in unum alveum visendo sane agmine confluant, compluresque molas frumentarias prius versent, quam se effundant e moenibuS. quanta amoenitas singulorum cum seorsim fluunt 'quanta omnium cum uno amne labuntur Z quam juvat aquam ipsam omni crystallo puriorem intueri, & innascentes viridissimas herbulas numerare ρ quale spectaculum anaticulas, de cygnos videre in mediis undis pendulos, suspensa cauda, nitentibus contra profluentem pedibus, prono rostro piscantes Z quae voluptas ne saevae quidem brumae inclementia unquam cripitur. Qua cnim tempestate nive omnia foeda sunt, & gelu, non modo intra urbem, sed etiam non mΟ- dico foris spatio, ne secundum quidem ripas, ut fert mos

caeterorum amnium, vel in tenuissimas crustas conglaciat.

Quid quod eodem tempore peregrinas aves ad se noster amnis allicit, quae fluviis assuetae, ubi glacie caeteris prohibentur, ad hunc confugiunt 2Estate vero, potestne quicquam illis viridariis, hortis, pomariis, quibus utraque ejuS ripa Pra

texitur, esse formosius 8 Non enim nunc Vacat aquam commemorare tota prope urbe per canales singulari artificio. dis. perdatam, non salientes fontes, non piicinas, non lavatrianaS, non sexcenta commoda. Quod si collibitum erit egredi urbe, quem non delectet cursum ejus prosequi, modo pleno incedentis amne, modo divisis quasi copiis insulas ambientis, modo vario flexu, & grato errore per virentia Prata serpentis, modo limpidissimos rivos amplectentis sinu, modo celeberrimum Romanis annalibus numen Luppiam, vel cum jactura sui nominis generantis ξ Ab amne vero cum discesseris, quocumque conjeceris oculos, quanta, DEUS ne i se ubique ingerit in tam illustri naturae varietate voluptatum seges8 Aspice hunc collem, in quo Pader rna non jacet, sed cubat. potestne fieri quicquam his silvis, quaS vertice ostentat,altius, umbrosius,amoenius Z num illo deinde modice

declivi, sed latissime se pandente, de quasi venditante agro Vcnustius p

72쪽

PANEGYRICI. yynustius 8 Ima denique ejus pars, quae urbem est complexa,

quantis referta es sepium, pratorum, hortorum, nemorum deliciis, sive in umbra requiescere, sive apricari, sive deambulare, sive honestis ludis indulgere libeat ξ Nam quae aliquanto longius ab urbe digresso sinitimis locis avocare, & tener animum pollini, nimis longum esset enarrare. Neque enim oppidum aut vicum temere reppereris, cui non proprias quas dam OpCS, 8c amoenitates natura indulserit Z Quod si Heliconem gemino fonte insignem Musis poetae consecrandum Putarunt, quod illa venustate plurimum crederent levari curis ingenia, &ad commentandum exacui, quis hanc omnem regionem quaecst sub urbe neget studiis alendis natam ξ Ut enim ipsam urbem taceam Castaliis fontibus redundantem: ut nihil commemorem de .Salico tena oppido, aqua, unde falcoquitur, nobili: ut praetcram Luppespringam, ubi primum cst Luppiae caput, habemus in propinquo Alpheum, cujus

Arethusam frustra rerum naturalium curiosi jam pridem persequuntur. Nempe non longe a nova-Beca oppido rivus cst non modicus, qui terni haustus sese, nescio quo oculis mortalium eripit. Mirabilius prope est, quod duo rivi ad Liechte-

navum oppidum confluentes, repente absorbentur, Verum non uno semper meatu, sed prout aquae impetus tulit. Ιt

que admodum quinque jam patent; neque dubitat interdum

novoS aperire. Ad veterem vero Bccam in silva fons cst, quem Tumultuarium vocant. Is situs est in clivo montis, equo magna vis ferri δc aeris eruitur. Non jugiter, sed intem vallis fluit, sic ut cum unam circiter horam cursum tenuerit, mox inhibeat, ac tres, aut amplius horas quiescat. NC-que tamen stata semper tempora observat, aut vices. est enim cum bis eodem die aquam profundat, est cum semel. interdum ante, interdum longe post meridiem. Ferunt, quoties se ad cursu na refert, sibilum per cacumina arborum eXaudiri, velut exurgentis venti: & primus prodeuntis impetus, quodam cum murmure fit ac strepitu, quali se ad cava montis allidentis, & foras erumpere gestientis aquae. Quod si non

73쪽

16 LIBER II. vererer otio meo abuti, & tua, Princeps Illustrissime, patienatia, persequerer oratione universam hujus urbis Viciniam, at que demonstrarem nullam esse oram, unde non praecipua quaedam sive commoda, seu oblectamenta, ad Academiam pertinere possint. At, inquiet fortasse quispiam, haec loci commoditas atque jucunditas aeris insalubritate corrumpitur. Nego post exortum Academiarum nomen 1 ullam conia ditam esse puriore coelo. Procul enim caussas omnes habet pestilentium aurarum. Quippe in declivi posita, e longinquo septa jugis montium, quae vehementiorem Vim vent rum defendant, non nisi secundis assidue perflatur. Itaque cum his proximis superioribus annis tota prope Germania, atque inprimis Westphalia nostra, multi mortales pestifera lue consumerentur, ejusque metu necesse esset , gymnasiis clausis, studia literarum intermitti; Paderborna jam ab anno XC VI II. supra MD. inter crebros aliorum luctus & funera, constantem suorum studiorum cursum tenuit. Sed jam mihi videor nonnullorum murmur exaudire, quibuS, quaeso, Princeps Illustrisinae, ut ignoscas. Si enim Eorum orationem recte assequor, non nisi ardenti quodam advorsus

Cclsitud. V. studio permoventur. Quid ergo illi De loco

fatentur, de civibus alia omnia. Refricare enim student animum tuum eorum memoria bonorum, quae per hosce tribginta annos, Padcrbornensibus tuis ostendisti: enumerant cohortationes, monita, decreta, minas : Percensent curas, i,

res, vigilias, sumptus, pericula; cum interea nihil ab iis, quod operae pretium sit, post tot conatus factum videatur. Itaque principio negant,qui tot antea tua beneficia sint asper nati, nunc hoc praestantissimum, & cum totius Ucst phalis gloria conjunctum mereri potuisse. Deinde qui in Principem suum optimum, & suae salutis amantissimum tam fue rint invenusti& inurbani, valde verentur, ne semper eos illa

morum commoditas deficiat,quam tanta virorum,adolescenis. tuinque multitudo omni humanitate perpolita desiderat. Uerum isti primum,paucorum civium crimen ,toti inferunt rivitati. Disitiroo by Corale

74쪽

PANEGYRICI.

tali. Deinde non vident, quo argumento ipsi utantur ad frangendum, vel infirmandum, hoc eodem te ad suscipicndum usum esse, &jam porro uti ad persequendum consilium tuum. Quid enim ξ Sunt nonnulli minus bene morati. audio. nempe, ne recte quidem de D E o sentire, & loqui dudicerunt. Est vero cum pravarum opinionum, tum malorum morum una & eadem mater Ignorantia, quae si luce salutarium doctrinarum aliquando discussa fuerit, vidisti, Princeps Sapientissime, alios Paderbornam mores, alios cives habituram. Nihil enim ad profligandos errores, nihil ad fer clam domandam, nihil ad recte componendum civitatis statum doctrina praesentius. Lovanium accepimus, cum civilibus armis, atque discordiis complures annos arsisset, cssct- '''que civitas mutuis caedibus prope perculsa atque afflicta, Joannem Brabantiae Ducem consilium coepisse extruendae Academiae. Quid plura ξ brevi illa civibus pristinam lenitatem, & concordiam reddidit, quam rerum omnium ubertas, & publica felicitas est consecuta. Non aliam quoque spem, te Duce, atque auctore, Illustrissime Princeps, ingredimur. Spem autem y quasi vero non jam fructus aliquos, certe flosculos tuae providentiae teneremuS. Tot enim adolescentes Paderbornae nati, qui in tuis scholis jam inde a prima pueritia liberalibus disciplinis, ad omnem honestatem informantur, qui neque sensus celeritate, neque laboris patientia, neque morum facilitate a quoquam exterorum vinci se sustinent, fatis declarant, si quid superioribus annis secus accidit, quam volebas, id non naturae perversitate, sed

salutaris culturae inopia contigisse. Ea jam abs te relata, actam insigni accessione cumulata, non modo omnem maculam ac labem, si qua paucorum culpa insedit Paderbornensi nomini, se deleturos profitentur, sed etiam daturos operam, ut vetus illud Paderbornae elogium, quod ab illo pio viro, quem superius, laudavi, Arnulfi Imperatoris memoria litteris in GV μι mandatum est, quasi postliminio recuperent. Id ita habet. Hic locus Iaderbornab viris omni nobilitate generis, animique

ii semper

75쪽

18 L I n Εκ II 'semper insignibus abundabat, ut non esseι dubium, quin patria civibus , or cives patria congruerent, a sibi utraque vicissim ornamento forent.

CAPUT VIII.

Instrissimi Principis Fundatoris domicilium situm esse, ubi olim Nero Claudius Drusus Augusti Privi

gnus Caselgum Alisonem contra Sicambros condidis. CElcrum, Princeps Illustrissime, circumspicientem me,

ac penitus perlustrantem animo hujus Urbis, ut cum Comico loquar, optimitates, & commoda, haec qumque sedes ac domicilium tuum, in quo majores tui Episcopi Paderbornenses amplius tria retro secula habitarunt, ne se silentio praeteream admonet. Quanquam enim longule abest ab Urbe, illinc tamen ipsa, totaque provincia jus petit: illic hujus Academiae moliendae consilia sunt nata: denique qui quid est in ista arce splendoris hodie, & magnificentiae, id rotum abs te habet, qui unus, & illius, &Academiae es conditor. Quare si ad relaxandos contentione studiorum animos, jucundum erit unquam Academicis nostris educere se nonnunquam ex Urbe, & haec lustrare vel umbrosa silvarum, vel aprica camporum, libenter, opinor, hujus quoque arcis specie e propinquo perfruentur, eosque cum aedificii majestas, locique amoenitas, tum vero praecipue Tui illos Optimi Parentis, ac Fundatoris memoria delectabit. Accedet illa quoque liberalis sane voluptas, & adolescente colente bonarum litterarum longe dignissima, quam capient ex Carum recordatione rerum, quae vetustissimis temporibus hoc ipso loco gestae memorantur. Est enim hic locus, si quis alius in universa Germania magna, & veterum Annalibus,& virorum fortium, atque illustrium monumentis celebr tus. inibus de rebus si pauca attigero, veniam, Ut spero, d bis, Princeps humanissime, huic meo ornandi honoris Tui

i studio, Disiligod by Corale

76쪽

PANEGYRICI. 1 c

studio, neque alienum me quicquam ab instituto facere judicabis. Si enim laudationem instituenti illius Academiae Platonis nemo vitio verteret, quod cum illa esset in suburbano Athenarum, neque multo inde propius abesset, quam haec arx a Padcrborna, existimaret Athenarum gloriam ad Academiae laudem pertinere; neque ego accusandus sum , si ostensurus idoneum abs te Academiae locum captum esse, de hoc tuo domicilio disseram. Ut en im, propter locoru m propinquitatem, qui in Academia Platoni dabat operam, is minime vanus erat, chm se Athenis studere Philo phiae diceret, tametsi gymnasium esset in suburbano: ita sedem hanc tuam perinde atque continentem cum hac urbe, lucem quandam, & ornamentum nostris studiis asserre credimus. Est igitur observatum a viris eruditis, hoc ipso loco Neronem Niv. Claudium Drusum Augusti privignum, Tiberii fratrem, ca- T stellunt posuisse, AElio Tuberone, & Paullo Fabio M, G, an ximo Coss. qui, ut rationem iniiLSigonius, fuit ab Urbe --

condita annus D ccxLI I , ante CHRISTUM Salvatorem natum nonus. Siquidem anno proximo superiore, ut narrat

Dio Cassius, Sicambri cum finitimis gentibus, absentia Au- ε ι ligusti, & exemplo Gallorum com noti, bellum adversus Ro

man S moverant. Hos Drusus non modo, quod moliebantur, armiS vetuit, Rhenum transmittere, verum etiam ipse

transgressus, secundum insulam Batavorum, quam Rheni divortia ossiciunt, primum Usipetibus, dcinde ipsis Sicambris arma intulit. Anno sequenti, qui fuit is quem diximus, vere ineunte, rursus subjugatis Usipotibus, Luppiaeque fluminis ripis ponte junctis, in Sicambros irruptionem fecit. Ii per hos dies forte cum Chattis finitimis, propterea quod auxilia negaverant, bellum gerebant, quae res locum dedit Druso per Sicambrorum fines ductis copiis, ultra Visurgim movendi. Inde cum romigraret, in hostes delapsus est, a quibus cinctus in magnum cum suis discrimen venit: sed hostibus temere, & sine ordine praelium aggressis, non modo

victor evasit, verum etiam castellum contra cos ad confluen-h a tes Disitigod by Corale

77쪽

6o LIBER II. tes Luppiae & Alisonis potuit. Ex quibus principio certum cst Sicambros hanc, in qua sumus, regionem esilcmpestate coluisse, cum inter insulam Batavorum, & Luppiam habitarent Usipetes, equorum finibus in Sicambros Luppia trajiciendus fuit. atque ita terminus Sicambrorum erat ex ea parte Luppia, ex altera vero Chattis & Visurgi confines erant. Per hos fines cum iter haberet Drusus, castellum posuit eo loco, ubi Luppia & Aliso miscentur. At quis iste Aliso diligenter omnem hunc tractum lustranti, omnesque amnes, qui se in Luppiam exonerant, recensenti, nullus in mentem venit, in quem Alisonis, sive ut est in Graeco, Elisonis nomen conveniat, ptaeter eum, quem hodie Almam vulgo ducimus, qui apud tuas aedes, Princeps Ilustrissime, in unum cum Luppia amnem confluit. Praesert1m cum gravissimi auctores, Vclleius Paterculus, qui in his oris sub Tiberio, ut ipse narrat, Praefectus equitum fuit, & Cornelius Tacitus, hoc ipsum castellum Altinem appellent, ascito, ut apparet, a praeterfluenti nomine. Atqui in conspectu hujus tuae arcis, est hodieque vicus Εlsen, qui vetus illud Elisenis retinet nomen , facileque fidem facit hos esse illos confluentes, ad quos Drusus suum illud castellum collocarit. Porro nemo, qui castelli nomen audit, vilis & abjecti loci speciem subjiciat animo. Etenim Dio aggressurus Varianam cladem enarrare , cujus, ut dicemus, quali semina posita sunt in hoc castello, diserta oratione persequitur juimodi fuerint haec Romanorum castella. Primum enim negat ejusmodi castella crebra in Germania, aut inter se vicina fuisse: deinde Ro- in anas legiones in iis hibernare solitas: tum civitates iisdem

locis conditas: eodem Germanos ad forenses conventus

convenisse: hic jus iis dictum esse : hic paullatim feris &barbaris moribus positis, consuetudine Romanorum, humanitatem & mansuetudincm induisse. Quae omnia ea gratia ab illo narrantur, ut intelligeremus, quemadmodum Germani, eum locum, in quo Varus habitabat, celebrando,. omnesque in speciem amicorum, atque adeo civium parteSagendo, Disiligod by Cooste

78쪽

PANEGYRICI. 6ragendo, sensim eum in securitatem, ac mox in exitium impulerint. Atqui Uarum fuisse tum in -Αli ne postea ostendemus. Igitur om nia illa, quae de castellis Romanis a Dione disputantur, sunt inprimis Alisoni tribuenda. Sane cum vicus, qui hodie superest Eisen, non modico spatio a confluentibus recesserit, non vana est conjectura totum eum Campum, qui medius est inter confluentes, ubi castellum fuit, & extremos vici fines, frequentibus domiciliis habitatum , atque ita non mediocrem civitatem hoc loco fuisse. Praeterea liquci ex his, quae e Dione attulimus, unum hoc in interiore hac Sicambrorum regione castellum, ubi hibemna essent Romanorum, extitisse. neque enim vel pauca his Iocis castella vere assirmasset, si modico intervallo plura fuis. sent, vel in castellis hiberna poni solita, si alius unquam fuiς set castelli, alius h ibernorum locus. Quae cum certa sint, alio Praeterea argumento certo concludimus, Alisonem castellum& civitatem non alibi, quam in hoc loco quaerendum esse. Proditum enim est a Velleio, Tiberium, cum post cladem Varianam, rem his oris utcumque restituisset, digredientem in Italiam, ad caput Luppiae fluminis hiberna locavisse. Quid clarius 8 Quem enim locum Dio ad confluvia Luinpiae & Alisonis, eum Velleius statuit ad caput Luppiae. Is igitur amnis, qui proxime a capite Luppiae in ipsum influit, is est, qui Aliso veteribus dictus, Drusiano castello locum &nomen dedit. At quis ille est, nisi Alma Z Maneat ergo, Primceps Illustrissime,luum hoc domicilium in ipsis Catalli Drusiani vestigiis esse collocatum.

CAPUT IX. Summa rerum in Absene castella gestarum, dum iEud Romanι tenuerunt.

QUO in loco, quae jam inde a prima origine, non in

digna posteritatis memoria gesta sint, si coner breviter percen sere, equidem nescio sinane operae pretium

79쪽

Annal. I. Annal. Annal. 6.

facturus. certe, quae tua est humanitas, Princeps optimo, si me in eo, & pietati in te meae obsequi, & studiis adolesccntum nostrorum prodesse velle videris, non gravate, uti consido , seres. Illud principio constat hunc locum situm in finibus Sicambrorum insigni Romanis fuisse praesidio ad compescendos, domandosque Toncteros, UsipetaS, Bructeros, Marsos, Tubantes, Chattos, Dclgu binOS, quae omnes gentes finitimas oras incolebant. Deinde plurimum habebat

momenti ad Luppiam, Amisiam, Visurgim in Romani po

puli potestate retinendum. Quocirca multae hoc loco nobiles expeditioncs susceptae, multa practia decreta sunt. Itaque cum imperatores, tum eorum legati multi hoc loco erant.

Ac Drusus quidem quem post conditum Alisonem legatum

habuerit non certo proditur. est tamen ut credam fuisse L. Domitium Ahenobarbum Neronis Imperatoris avum. IS, Ut refert Tacitus, per medias paludeS tramitem aggeravit usque ad Rhenum, quo commode Romanae copiae Perm carent. Pertinuisse vero cum aggerem usque ad nostrum Alisonem, ex eo conjici licet, quod postea narrat Germanicum omnia inter Alisonem castellum, & Rhenum novis aggeribus permunivisse. Novos Vocat, eo quod vetereS ante a

Domitio structos instaurarit. Idem Domitius hinc quoque, ut opinor, arma ultra Visurgim , atque adeo Albina tulit. Sic enim Tacitus de eo : Exercitu flumen Albim transcendit, longius penetrata Germania, quam quisequampriorum, ea que ob res insignia triumphi adeptus es. Druius quoque Alisonis nostri Conditor, ad cundem Albim nomen Romanum protulit, sed

Cima Victor reverteretur, priusquam ad Rhenum perveniret, ex fractura, cquo super crus collapso, naturae concessit, tertio anno a condito Alisone, quo una cum T. Quinctio Crispino ipse consulatum gerebat. CorpuS Romam a Liberio perlatum est. Milites Romani qui his locis vcrsabantur aram suo Imperatori defuncto erexerunt, haud procul ab Alisone Castello, si recte Tacitum assequor, qui nacmorat

Dam a Germanis postea dirutam, atque item tumulum Varianis Oste

80쪽

PANEGYRICI. 63rianis legionibus positum, cum a Germanico Alisonem, quem obsederant, deserere cogerentur. A neutro igitur longe aberat. Atque, ut dicam quod sentio, credo fuisse inter Luppiam, & montes, in ter quos via patet ad Teutoburgiensem fallum. Discimus cnim ex Suctonio, cum de altero monumento, quod Moguntiaci eidem Druso est positum, lo- . quitur, solenne fuisse, ut stato die, Circum hanc aram quotannis exercitus decurrerent. ejusmodi vero decursiones magna camporum spatia postulabant, qualia sunt ea quae Mo-guntiaci hodieque nomen a Druso obtinent: Neque Vero e Drusenoch. re erat legionum, ut quotannis procul a suis castris abducerentur: praesertim his locis, ubi ab hostibus facile iniquitate locorum in discrimen adduci poterant. Quae mihi ratio Ge manicum permovisse videtur, cur, ut ibidem narrat TaciatuS, tumulum Varianis legionibus structum, quem iidem Germani disjecerant, minime iterarit. nimirum tumulus longius aberat ab Alisone, non item ara. Quare confirmare ausim aram hanc Drusi fuisse in ca planitie quae inter Alis nem jacet, & Luppiae caput. Druso successit in Germania α frater ejus Tiberius, is quo deinde rerum potiente CHRI-sae Us Salvator noster crucem pertulit. Is proximo a morte

Drusi anno Marcio Censorino,&Caio Asinio Gallo CossibSicambros, in quorum regione domonstravi fuisse Alisonem, magis consilio, ut ipse apud Tacitum gloriatur, quam a hi tavi usus, in deditionem accepit, eorumque multa millia supra ripam Rheni in Gallia collocavit, ut ait EutropiuS. COS EA. ν. alii postea Burgundiones, alii Gugernos dictos volunt. N Isi ramque multo post T1berius Romam discellit. Fuit deinde ει Gi jus in locis legatus M. Vinucius, ejus, cui Velleius suam historiam inscribit, avus. Sub eo, ut idem memorat, triennio Veste ι. 2- ante adoptionem TFberii immensum in Germania besium exarsit,

quod ab eo quibusdam in locis gestum, quibusdam sustent' umf liciter , eoque nomine decreta ei cum ραι usima inscriptione F rum ornamenta triumphalia. Ad id bellum profligandum jam ab Augusto adoptatus, rediit in has oras Tiberius, Sexto . AElio

SEARCH

MENU NAVIGATION