Philosophia Maignani scholastica sive in formam concinniorem et auctiorem scholasticam digesta & coordinata. Complectens ex opinionibus veteris ac recentioris philosophiæ notabiliores disquisitiones, quæ ad usum scholæ pro juventute instituenda desid

발행: 1703년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

Tandem

ubique , nunquid ubique obtineret vim urendi , & nunquid simul ubique ureret , si & simul ubique ligna comburemti objieerentur

certe simul ubique ureret , nec urere non posset iuxta conditioncm causis necessariae; at Deus est causa libera , quae licet ubique sit , potest non operari ubique : sed ubique simul operaretur , si vellet dergo &c. Probatur tertiis. Potuit Deus producere creaturam , quae esset ejundem durationis cum tota sua aeternitate E ergo etiam potuit producere creaturam quae esset ejusdem extensionis cum tota sita iminensita teratqui ex hoc principio jam stabiliendo consequitur posse fieri , ut spatia imaginaria omnia , licet quaquaversuin infinita , ex toto simul &adtualiter impleantur: ergo &c. Antecedens est certum: quia ex dicendis in articulo sequente potuit Deus producere hominem ab artemo, ad eundem modum quo bervare in aeternum potest; in quo casu quanta esse duratio Dei, tanta esset duratio hominis; utraque enim esset adaequatὸ aeterna , nee intelligi posset instans in quo homo non coextitisset aut non coexistere deberet Deo : & sie homo ille esset ejusdem durationis cum tota aeternitate Divina. Consequentia autem probatur, quia Deus non est minus potens ad producendam crcaturam , quae sibi co- existat quoad locum, quam ad producetulam creaturam , quae sibi co- existat quoad tempus ; unde bene infertur quod si potuit Deus producere creaturam, quae sua duratione adaeqitarct ejus aeternitatem, ita etiam potuit producere illam , quae sua extensione adaequaret cius immei sit tem. Vcnio jam ad sibsumptum , cujus veritas , si ad praedicta at tenditur , satis patet ; nam sicut immensitas Divina per uias ditiae sones virtuales occupat spatia omnia ,. de quibus agitur , sic eadem omnino spatia occuparet per suas dimensiones Armales atque corporeas creatura illa, quae ejusdem esset extensionis cum immensitate Divina : quem totum discursum paucioribus his verbis complector. Potuit Deus producere creaturam, quae sibi coexisteret quoad omne tempus sid est, imaginarium illud , per quod aeternitas solet explicari rergo potuit similiter producere creaturam , quae sibi coexisteret quoad omnem locum. Atqui ex hoc evidenter insertur potuisse ac posse produci corpus , quod simul & ex toto impleat omnia spatia , de quibus difficultas procedit. Ergo dec. objicies primo. Si spatia imaginaria possunt in toto omnia impleri, innaeonia ideo maxime quia tota collectio corporum possibilium potest produci rveniens atqui haec ratio non convincii r ergo &c. Maior conceditur ex ant

supradie- dictis , minor vero probatur , quia ultra spatium , quod tota illa colle ditio occuparet , esset aliud de aliud ulterius I facile enini concia

opponi

132쪽

De infinito. I 27

pimus quod Deus posset corpora illa ab invicem semovere ac quibus ulibet intervallis dissociare ; at haec dissociatio non posset fieri indepen- ldenter 1 spatio , quod esset ultra illud, quod tota collectio corporum loccuparet. Deinde singulorum corporum, ex quibus jam tota illa colia lectio constaret juxta sed tam suppositioncm , posset Deus dimensiones locales augere, saltem eo modo , quo per raresectionem augeri solentiat tale incrementum non posset fieri , quin tota collectio ad spatium majus dilataretur; daretur itaque spatium majus ampliusque eo , quod tota collectio ante occupabat : & quia aliunde ultra quamcunque t rius collectionis dilatationem localem , potest concipi alia & alia in jor , hinc icquitur nunquam contingere posse, ut ex toto spatia Omnia compleamur : ergo Sc.

Resp. concessa majori negando minorem , pro cuius probatione V I. dupliei solvenda dico quod si serie ad omnia spatia impletinia non suf- sed ostenis ficeret tota collecto corporum possibilium , at certe sufficeret omnis dilue il- multiplicatio sive ampliatio localis possibilis eorum ι eadem autem ratio , quae probat possibilem esse collectionem omnium corporum , probat insuper possibilem esse collectionem multiplicationum omnium sive ampliationum, sive ditaciationum localium. Suppone itaque hane eollactionem peraetam di illico habes omnia spatia ex toto impleta ;ruare jam non supererit spatium ulterius intelligibile, ad quod obtinet

um corpora perveniant sive per reciprocam dissociati cin ab invicem. sive per ampliationem localem quamcunque ι ultra enim omnes disi

sociationes & ampliationes & multiplicationes locales possibiles tam nulla potest intelligi, quam nulla res intelligi potest possibilis ultra omnes possibiles : & sic objoctio pleta solvitur Objicies secunG. Si spatium omne, de quo agitur, potest impleri, sequitur non esse possibilem rerum collectionem et atqui est possibilis

ex articulo praecedente i ergo dec. Probatur sequela majoris. Quia silud grau

tia afferatia

Opponsit

quod praea

potest impleri , non videtur cur non possit impleri corporibus Imius i Ai, ' ejusdemque sipeciei , v. g. lapidibus , cur enim negabitur posse prO- estet imis duci a Deo infinitudinem lapidum sufficientein ad replendum totum possibi. illud spatium , cum nulla lit illius spatii pars , in qua non possit creare lapidem perinde ac aliud corpus. At hoc tollit pollibilem rerum coli ectonem ; si enim sola multitudo Iapidum possibilium sufficit adimplendum omne spatium , evidens est quod nullum spatium superesset pro admittendis caeteris tum infinitis speciebus . tum infinitis intra singulas species individuis possibilibus. Ergo aut non est possibilis tota collectio rerum e aut non est possibilis plenitudo totius spatii imaginarii et aut potius neutra haec possit,ilitas est admittenda.

133쪽

vIII.

Sed osistendit ut qualiter eset posi

bilis. IX.

mensum. X A. non repugnat. Laee lim mensitas

bene intellecta.

128 P0sica disput. X. Art. VII.

Resip. negando sequelam majoris & ad solutionem discursus pro ea probanda instituti dico & ingenue fateor nescire me sed puto. pariter ab aliis nesciri ) utrum sola multitudo lapidum possibilium sufficiat adimplenda ex toto spatia omnia. At sive seruiat, sive non, quid inde validum inferri potest contra possbilem rerum collectionem λ Quia cnim penetratio corporum non est impossibilis Peo, quamvis omne spatium esset plenum lapidibus iam productiis,

adhuc tamen in eo contineri possent per penetrationem caeterae omisnes rerum. possibilium multitudines infinitae. Quapropter hoc argumento nihil. convincitur, nisi in gratiam propugnatae sententiae, quia dum Adversarius insinuat forte sitsticere ad complendam totius spatii imaginari immensitatem sela unius speciei corporeae individua possibilia , hine probat evidenter ad hoc saltem susticere corporum omnium omnis speciei collectionem.

Objicies tertio. Assertio de possibili. plenitudine totius spatii limaaginarii sic intelligitur ex praedieiis , ut perinde repleri possi illud

spatium ab uno corpore ac a multis i atqui saltem repugnat illud implori ex toto ab uno corpore e Crgo &α Probatur minor. Primo

quia e 'rpus illud esset immensum, esset enim ubique sicuti I. cus, cum aliunde immensitas sit attributum Divinitati proprium ac singillare. Secundo quia per corpus illud, de quo asseritur quod possit

implere omne spatium, intelligitur corpus naturale, cujus compositura sit ut caeterorum : at cx dictis de continuo talis est compositura omnium corporum , ut admittant poros, qui in illa , quod supponimus , essent vacui , & sic contra hyothcsiim non impleret omne spatium. Tertio quia corpus naturale est mobile ; at illud corpus. non esset mobile ; moveri enim est transire de loco in locum ; non potest autem transite de loco in locum id , quod occupat omnem locum: ergo dic Resp. concessa majori negando minorem, pro cujus probatione

luenda respondeo ad singula seorsim. Ad primum dico immensitatem propriὸ acceptam in hoc consistere, qiuia locatum siet in omnibus locis per individuam ac simplicem sui stibstantialia , quomodo Deus cit. totus ubique ; at corpus illud quod edit ubique, non esset ubique totum , licet ubique obtineret . aliquam sui partem. Quod si Deus vellet Angelum ubique sibi coexistere, in hoc casu Angelus gauderet immensitate quae, ut puto , communicari non minus potest a Deo, quam aeternitas e vertim quia hic non agitur, nisi de plenitudine corporea , redeo ad corpus , de quo est quaesio , & dico illud non. sorς nisi improprie loquendo immensum, sed . Diuiti co by COOste

134쪽

De infinito. I 29

sed sive proprie , sive improprie immensum foret, contendo hane immensitatem posse tribui rei corporeae & communicari a Deo. Ad secandum dico quod corpus , quo Deus vellet implere omne spatium, non haberet poros , quidquid sit de corporibus , quae nunc

naturaliter gignuntur & quorum compositura peculiaris ordinatur ad certos ac determinatos e fius naturales , qui poros exigunt, ut alibi ostensium fuit. Ad tertium denique dico & fateor quod cor. pus illud non posset moveri v. g. per lineam re flam : at si citet sphaerieum, pollet fallem circa proprium centrum revolvi. Ucrum hoc nihil interest ad praesentem quaestionem; neque enim inquiritur uiminposse omne spatium impleri ab aliquo corpore naturali obtincnte omnes conditioncs ac propriciates caeterorum et sed utrum posse impleri ab aliqua compase corporea, quae modo impleat spatium omne , hoe sufficit : & sic habes integram solutionein objectionis.

ARTICULUS Ulli

AN ET QUO PACTO MUNDUS

ab ateruo esse sto uerit.

OTANDUM primo hane rursus difficultatem in

ista disputatione tractari ex occasione, quam Prael, infinitudo dicrum , mensium, annorum', saecultarum, , cuiuscunque alterius durationis comprehensa in aeter nitate, aut quae potius vocari potest aeternitas , feci ii adaequale sumpta. Quod ut intelligas, ailvcrte duplicem csse. aeterinnitatem, scilicet adaequate, & inadaequale siuraptam. Adaequato sim-pta est illa, quae complinitur omnem durationem imaginariam sine initio, si agitur de aeternitate a parta ante ; vel omnem duration imaginariam sine fine , si agitur de aetcrnitate a parto post. Alterni intas vcro inadaequale sumpta non continet omnem durationem sive a parte ante, live a parte post ; scit soluna durationem infinitam. Quia enim ex supra dieiis ad rationem infiniti non exigitur, ut contineat

omnia diis generis , in quo cli in nitum ; hinc fit durationem alia. Tomus IIIo RI Aterni tas est du plex S ex ponitura

135쪽

ut prae

sens dis.

fie illas squae est eis

iam duplea.

quam posse esse infinitam absque eo quod comprehendat omnia saecilla. aut omnes annos, aut Omnes naznies, Sc. Quo paeto posset aliquid duras se ab infinitis annis , & non esse adaequale aeternum a parte ante a sicut similiter pollet durare deinceps per annos numero infinitos, &non esse adaequale aeternum a parte post. Quaestio autem praescias intelligitur de aeternitate a laequata , scilicet a parte ante , quae continet omnes dies, menses, annos, &c. quos hactenus effluxisse, aut

ad instar realium quasi effluxisse imaginamur sine initio, ita ut ex illis diebus nullus fuerit primus, & sic de aliis. Notandum secundo hic a nobis supponi ex recepti si mo omnium consensu & fide ac ratione firmato Munduna non misse productum ab aeterno : quem in errorem Aristoteles olim incidit. co quod peterrorem adhuc priorem putaret Deum ex necessitate operari : unde inferebat prodilationem Mundi esse aeternam , dignus certe in hoc non dico tantum descri a suis Gregalibus : sed praeterea , ut egregid Petrus Hurtado de Mendora praestitit Physi clisp. I7. SQ. I. insigni amentis titulo cohonestari: se ristoteles , inquit, quia Deo libeνtatem negavit, in eam incidit amentiam ore. At longe major Atheorum suit, qui aeternam mundi fabricam adscribebant sortuito concursui atomorum reinea ultro citroque vagantium. Nunc itaque supposito quod Deus produxerit Mundum in tempore, sive ii n nisi a sex aut circiter annorum millibus, inquiritur utrum aeque ab aeterno producere illum potuerit. At in Mundo duo sine genera entium, permanentium scilicet, sive quorum persectiones aut partes sunt simul, ut AngPli, hominis , caeli . lapidis, &e.& successivorum, sive quorum partes non sunt sitiaul, ut motus &eorum omnium quae in motu consistunt , uti successones generationum S temporum. Quare haec duo seorsim decidenda offerunturi primum est an mundus potucrit produci ab aeterno quoad res permanentes : & secundum est an potuer: i ctiam ab aeterno produci quoad res successivas. Quae post rior difficultas gravior est & pertinacius utrinque disputatur in Scholis s nam ad priorem quod attinet pauci sunt, qui partem affirmativam non tueantur, ut videre est praesertim apud Complutenses. quorum inter alios mos in rccensere Auis

thorum suffragia , 1 otio abstinemus de ratione magis ut Philo. sophos decet quam de authoritate sollieiti. Duplex igitur erit tu.stitum 'a Asiatio. Diqitigod by Corale

136쪽

De infinito.

ASSERTIO PRIMA

III Potuit Deus mundum ab aeterno produeere quantum ad res permanentes , quod idem es ae si diceretur potuisse Deum ab aeterno creare res omnes permanentes , quae in Mundo sunt.

P Ros Aru' primo. Potest Deus Mundum in aeternum servare quantum ad res permanentes : crgo &c. Antecedens a ne-wine iacgari potvst. Tum quia ex rebus permanciatibus aliae sunt cx natura sua incorruptibiles, ut Angeli & Animae rationales ; aliae vero componuntur ex principiis incorruptibilibus, scilicet ex clementis , ut sito loco dicetur. Tum etiam quia licci omnes corrupti ni ossient obnoxiae, non escc operosius Dco cas deinceps ab Omniintcritu vindicare, quam haelcnus exemisic : nec cnim lapsu remporis teritur, aut dcperit Dci potcntia. Nunc vcro consoquciatia sic probatur. Eadem Omnino potcntia , quae ad Mundum perpetuo scrvandum iussicit, ad cundum ab aeterno creandum sufficicbat ; quia enim conservatio nihil. aliud cst, quam continuata cicatio ; hinc sc-quitur emanare utramque ab Cadcin omnino potentia. Ergo rcete insertur Mu iacium ab aeterno creari potuista, ex co quod servari in aeternum possit et prascrtini quia sicut ad hoc ut in aeternum scr-vetur, nihil aliud requiritur ex parte Dci , nisi potentia quae nunquam desinat, ita ad hoc ut ab aeterno crusterct, nihil aliud dcsidcrari potuit ex parte Dci , nisi potentia quae nunquam caepcrit. Atqui potentia Divina creatrix ut nunquam dcsinet , ita iunquamc ir. Ergo Sc. PRO EA Tu R secundo. Potuit Mundus ab aeterno creari quoad res pcrmanentes, nisi in hoc reperiatur insupcrabilis quaedam rwusnantia vel ex parte principii creativi, vel ex parte obreeti creabiis r atqui insuperabilis repugnantia nulla est ex alterutro capite rorgo Sc. Probatur minor. Et primo quidem nulla est repugnantia ex parte principii crcativi : nam quia Divina opcratio nullis astrin. gitur icmpotum disierunt iis, quasi possit exigatque uno tempore potius cxerceri quam alio ; hinc sequitur quod sicut potuit Deus a lcx & paulo ultra, annorum mill bus Mundum creare, ita etiam creare potuerit a sexcentis millibus annorum, imo & seculorum,

III.

Arguitur

ex duratione rein rum aeter

na possis

bili. IV.

Ae tum amovet ut omnis te

pugnati

137쪽

offende. retur liis herias Dei.

v I. At hae e

Physicae despui X. Art. VIII.

ac periodorum . qualiumcunquc, ac tuin etiam a staculis & quibus- cun lite temporum pcri is infinitis ; cur igitur non ab aeterno Nisi forte quis filio pulci debilem ante quaedam sentena annorum millia suille Dei potcutiam, quae deinceps incrcuerit, ad eundem modum quo a maturiori aetate robur obtincinus, quod in purei tia deficit : sed sic loqui ac sentire de Dco indignum est. Seeundo nulla est etiam repugnantia ex parte objecti crcabilis ; quia cnim Mundus per se non magis exigebat creari uno potius tempore quam alio, sed erat plane ad sui errationem indisti rens pro quacunque temporis.antcaesi, quod imaginamur, dassercntia , sicut non restitit

Deo cronti ante sex annorum millia, ita nec ante centena millia re stitisset ; nulli imque est instans temporis rctrolapsi a quotcunque annis, faeculis aut periodis cxcogitabile, in quo Mundus ad productionem sui vitandam potucrit vel levissimum impedimentum ob icere. Praesertim quia antequam crearetur, quid erat nisi nihilum , in quo proinde nulla resistentia fingi possit λ Ergo &e. Quae omnia si atiente ac serio perpendantur, nimis evidentia Qui , quam ut in iis aut latius exponendis , aut confirmandis penna proteri debeat ; quare venio ad sinitionem unius de alterius objectionis fieri solitae. Objicies primo. Non potuit Deus creare Mundum ab aeterno, nisi liberet at non potuit libere: ergo dec. Major est certa , & negari non potest , nisi recidatur in citorem Aristotelis, qui omnem causae primae libertatem adimebat ; miuor vero sic probatur. Crcare Iibere est creare cum indifferentia praevia ad creationem : atqui Deus

non potuit creare mundum ab aeterno cum praevia indifferentia ad creationem et ergo RG Maior it um cst certa : quia causa, quae antequam agat, non est indisterens ad actionem, suit semper dote minata ad illam, sive quod idem cst, nunquam determinavit se ad illam ; at Mon potest asscri causam, quae se nunquam determinavit ad aliquam actionem , excercere illam libere : igitur creare libero cstercare cum indi Frentia praevia ad crcationem. Minor vcro probatur et tum quia aeternitas nillil admittit praevium , ideoque nec prae- viam voluntatis Divinae indifferentiam: tum etiam quia actualis prodi fictio non compatitur sicum indisserentiam ad non productioncm , unde sic possct argui. Si Mundus nunquam fuit indisserens ad non produci , Deus nunquam fuit indi Frens ad non produeere : atqui

Mundus si filisset productus ab aeterno , nunquam fuisset indifferens ad non produci ; nam in omni instanti intelligibili suisset produ- eius : Ergo &C. Resp. primo. Et retorquendo vim argumenti, si quae est, ostendo eam Disiliaco by Gorale

138쪽

De Infinito. a 33

perinde'valere ad probandum nec potuisse a Deo creari Mundum in temporc ; quia Deus non potuit ab aeterno decernere libere creationem illius; S aliunde omnia decreta Dei aeterna sunt, sic itaque argumentor. Non potuit Deus creare Mundum in tempore , nisi decernendo ab aeterno libere creationem illius temporalem : atqui non potuit ab aete no decernore eam libere, si nimirum libertas dccreti requirit praeviam indit crentiam ad decretum, quia repugnat decretum , quod est aerernum, praecedi ab aliqua indifferentia , Sc. Quin etiam hoc uno argumento, si alicujus esset cfficaciae , probaretur nulla decreta Dei esse libera, quia Omnia sunt aeterna: aut E contra si decreta Dei aeterna sunt & nihil minus libera , hinc demonstrare rursus liccbit creationcm mundi ab aeterno possibilem sub hac forma syllogistica. Si actio decernendi potest cile aeterita & nihilominus litara, actio creandi potuit esse simul a terna & libera : atqui actio decernendi potest esse aeterna di nihilominus libera : ergo &C. Resp. peeundo concessa majori negando minorem & ad hii iis probationem distingito majorem. Creare libere est creare cum indifferentia praevia ad creationem, id est, praevia ratione vel tempore , IKedo, lcm-Pore & non aliter, nego majorem . Tum applicata ad minorem cadcindistinctione nego coris uentiam S contencio pro ratione distinctionis aflereiiciae sufficere in parte indularentiae ad actionem liberam requisitae prioritaten, intrelligibilem , quae non obstat aeternitati ; alioquin non modo , iit jam dietiun est , decreta Dei non essent libera ; fixi etiam non esciat aeterna ; sicut Meque etiam aeterna cesset sive processo Spi-

aitus Sancti , sive generatio Filii , ob prioritatem intelligibilein , orginis dictam , qua Filius a Patre & ab utroque Spiritus Sanctus staeceditur. in caetero aut m quod indifferentia actonis nec debeat, iace pollit esse ad illam praevia tempore, facile ostenditur. Nam si libertas aetionis in indifferentia non utique passiva , sed activa, ut sibi di L putabitur posita est, hinc sequitur eam nor; esse liberam , nisi quando actu est indifferens , ita ut indifferentia , quae tempore praecessisset

aetionem indis crentem, esset Omnino extranea ad illam , eodem modo quo libertas esset cxtranea ad actionem liberam , quam praecederet.

Igitur actio libera pro eodem instanti reali libera est & indisserens, non quod sit indiscrens ad esse vel non esse secta hypothesi quod ponatur , sive in sensi composito ; sed eo quod pro tunc procedata principio indifferente , quod determinatione ex se accepta illam ponit , ilicoque libere , scilicet in sensu diviso , aut , quoil idem est , absolute loquendo & sublata omni suppositione. Objicies fleando. Creari est transire de uota esse ad esse : atqui ni-

oppositi

nimis probar.

Et Aelle

dicta li.

VIII.

Oppon sit

139쪽

prior ira

tem caua

salitatis. IX. sed haec ,

13 Physica dissut. X. Art. VIII.

hil ab aeterno potest transire de non esse ad esse: ergo S c. Probatur minor. Transire de non esse ad esse est prius non filisse, quani reir: sed talis prioritas pugnat cum aeternitate. Primo quia prioritas illa est prioritas temporis I id enitri quod aliquando caruit existentia, non potuit eὶ earere per durationem uno instanti reali minorem. Secundo quia saltem prioritas illa talis est, qualem omnes Philosophi admittunt causae ad cisectum: omnis autem prioritas causae ad eFiluuia rursiis cum aeternitate pugnat; quo praeserim argumento multi usi sunt sancti Patres ut contra Arium probarent Verbum non fore coaeternum Patri, si fuisset creatum ab illo : atque ita illis repugnans 3tiinpossibile videbatur cleaturam aliquam esse aeternam: sed Mundus ab aeterno creatus csset ercatu ra aeternar ergo M.

Resp.& dico signi & procedere tam importare transitum de non inc ad . esse, quam creari: quare si objeetio facta alicujus esset roboris, probatet non minus ab aeterno impossibilem suisse generationem Filii ,' aut processionem Spiritus Sancti , quam Mundi creationem. Scit omitto hanc retortionem argumenti Zc respondeo in sernia negando minorem, ad cujus probationem concedo quidem majorem intelled tam de prioritate rationis r scd nego intellectam de prioritate temporis; quae distinctio similiter adhibebitur ad minorem, pro cuius ulteriori solution dico, i Primo Quod si mundus suisset ab aeterno, nunquam, id est, nullo temporc reali caruisset existeutia, & ita nequidem per unum instans reale , quidquid interim sit de intelligibili, quod sicut non pugnat cum aeternita te Divinae generationis Filii , ita non pugnabit cum creatione aeterna mundi. Secundo. Neque absolute loquendo pugnat cum aeternitate prio ruas causae ad cstratum; carpe enim haec prioritas non est malis, sed tantummodo intelligibilis , uti se D. Aug. praeclare ad nostrum pro si tum ait lib. 6.de Trin. c. i. Splendor qui gignitur ab igne atque di fundiIV, eoavus est illi et Maternus , si ignis esses aternus. Ad PatreS --ro quod attinet disputantes contra Arium dico paucis eos nihil aliud intendisse, nisi quod si Vcrbum fuisset creatum a Patre, non sui dei ci coaeternum , scilicet coaetcrnitate Divina , essentiali & mdcpcndente, in eo quod repugnat creaturam csse ii depcndeliter aeternam. Quibus objUc tionibus λlutis venio ad alteram graviorem difficultatem hujus ar ticuli.

140쪽

As SERTIO SECUNDA .

Potuit etiam Deus Mundum producere quantum ad res

successivas , sive quavium ad successiones motuum, temporum , ac generationum , de quibus sigillatim assertio ista probabitur ad majorem evidendentiam stabiliendae veritatis.

PRos Aru R primo. Potest Sol v. g. in aeternum moveri , ut

peragenito eas lem revolutiones annuas & diurnas: ergo potuit citam ab aeterno sic moveri; ει quia haec eadem ratio valet pro omni cor-POre quod movetur ves aptum est moveri , hinc sequitur potuissemuudum ab aeterno creari quoad omnes motuum successiones. Antecedens est certum & a nemine non conceditur , consequentia vero &paritas quam includit, probatur sic. Ideo eni in motus Solis potestinc arterinis a parte poli , quia ex revolutionibus annuis & diurnis nulla occurrit . quae necessario debeat esse ultima : at nulla pariter occurrit quae necessario debuerit esse prima. Ideo vero nulla occurrit quae necessario debuerit cile prima, quia alioquin pervcni tur tandem ad annum & diem , in quo Deus sic ex neccistatu Solem creasset

eique primo motum impressisset , ut idipsim praestare non potuisset uno anno aut die priu, et quod non minus absurdum est quani si diaceretur aeternitati Divinae tribuensium este primum aliquem clieni &annum : & eadem consequentia rursus probatur ex communi notione motu, , qui non est nisi transitus de loco in locum ; si enim nullii, est locus , ad quem Sol non potuerit Prius pervenire , sicut revera nullus est , alioquin filisset essentialis aliqua connexio inter Solem &locum primo occupandum ι hinc sequitur nullam Solis revolutioncm debuisse este necessario ptimam , vcl haec prima tuisset initium cael rarum . quod repugnat conceptui aeternitatis , quae ut a parte post caret fine , ita a parte ance caret initio. Ergo Potuit sol moveri ab aeterno aut co motu circulari , quo movetur , aut alio per lineam rediam , vel utcumque aliter ; nam circa diversitatem motuum nulla est difficultas. Ergo &c. Adde quod potuit Dcus lapidem v. g. creare ab aetemo in sublimi . sive parum infra caelum Lunae, ut suppono ex assortione praecedentet, quae est de creabilitate Munda ab aeterno quoad res rerinax.Arguitur ex possibilitate motiti in

aeternuina

Item elleoexiste.

SEARCH

MENU NAVIGATION