Philosophia Maignani scholastica sive in formam concinniorem et auctiorem scholasticam digesta & coordinata. Complectens ex opinionibus veteris ac recentioris philosophiæ notabiliores disquisitiones, quæ ad usum scholæ pro juventute instituenda desid

발행: 1703년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

XII.

tionet m potis realis .

i35 P0sica disput. X. Art. VIII

nentes. Atqui ex hoc sequitur motum lapidis fuisse possibilem ab aeterno ; nam ille lapis positus in sublimi vel ibi qiiievisset contra leges propriae gravitatis , vel inde properasset versus Urram , quae est centrum commune gravium , & hoc pacto habemus motum lapidis possibilem. ab aeterno. Nec dicatur quod Deus retinuisset illum lapidem in sublimi , quare enim Deus non potuit rebus ab aeterno ex suppositione creatis permittere naturales operationes , ad eundem modum quo eas perini sit agentibus creatis in tempore Nune autem si concipias motum circularem tam esse naturalem Soli , quam motum perpendicularem deorsum lapidi , intelliges potuisse Solem moveri ab aeterno circulariter. Sed praesertim id intelliges , si attendas motum, istuin circularem Solis esse illi coaevuin , aut certe nullam esse repugnanti alti in hoc quod statim θ creatione moveri caeperit circulariter, quod idem est ac motum circularem esse illi coaevum ; unde sic argumentor. Motus coaevus rei creatae in tempore , esset etiam coaevus eidem rei creatae ab aeterno : ergo si Sol fuisset creatus.ab aeterno , habuisset motum sibi coaevum , id est , coaeternum. Quoci est ipsis. simum argumentum D. Aug. supra citati , pro splendorc quem probat te coaeternum igni , si ignis cssct aeternus : nam omnino pari intas valet inter splendorem ignis & motum Solis ; praesertim quia diffusio splendoris , quem Aug. dicit sere coaetcrnum igni , cst motus

quidam localis , & praetera Sol quid est nisi ignis 'quidam defaecatis. limus aeque mobilis in natura sua ac splendens Ergo sicuti si Sol

esset aeternus , splenitor esset ei coaeternus , ita etiam coaeternus rect& motus. Ergo dic. PROBATuR seeundo. Non potius repugnat exi stentia temporis realis ab aeterno, quam cxistentia ejusdem in aeternum perductae : atqui non repugnat perduci in aeternum temporis realis existentiam: ergo Sc. Atque ita potuit mundus creari quantum ad res successivas & singulatiter quantum ad Omnem temporis succcisonem. Probatur major, in qua est tota difficultas. Prim. , quia tempus reale nihil est cx dictis suo loco , nisi numerus motus secundum prius & posteruas , motus inquam realis & per suam uniformitatem idonei ad mensurandas rcruindurationes , qualis est praesertim motus syderum ac tum.maxime Solis; . unde quia , ut jam probatum Pst, motus Solis tam potuit cise aetcrnus a parto ante, quana a Parte post , hinc sequitur non potius repugnare existentiam temporis realis ab aeteruo , quam existentiam ejusdem in aetcrnum. Secundo quia in tota, quanta est, duratiotac temporis imaginarii nullum est instans, in quo Deus non potucrit creare Solem, ciquenlotum imprimete. Ergo hoc modo totum tempus imaginarium, quo l

142쪽

De infinito.

suit a parte ante , potuit esse reale; nihil enim aliud requirebatur ad

hoe ut dierum , mensium , annorum , dic. successiones ,.quas ante

mundum conditum praeteriisse imaginamur, reales fierent, nisi quod Sol

uniformiter moveretur suisque successivis revolutionibus imitaretur eas, quas concipimus in tempore imaginario : ergo &c. Adde quod si potuit Deus creare extentionem corportam , quae cor- XIII. responderet toti extensioni locali imaginariae, potuit etiam crcare dura- Item extionem realem, quae corresporuleret toti durationi imaginariae; scd tute illud primum : ergo di hoc secundum. Minor latis constat ex coquod probatum est posse, ideoque potuisse spatia imaginaria omnia cx xistentia. toto impleri ab uno corpore aut a multis δ in quo casu daretur cxtenta corporea, quae corrcipotvletet toti extensioni locali corporeae. Major Vero probatur. Duratio temporis imaginarii non superat in suo gen re extensionem spatii imaginarii; utraque enim correspondet attributo cuidam Divino)lla quidem aeternitati, haec autem immensitati: aeternitas siquidem Divina tempus omne imaginarium adaequat , & immensitas omne spatium imaginarium implet: ergo &c. At duratio realis co respondens toti durationi imaginariae .esset tempus aeternum Bon modo a parte post, sed insuper a parte ante et ergo non repugnabat prodi ci a Deo tempus reale aeternum'parte ante , sive quod idem est , non repugnabat produci mundum ab aeterno quoad temporis successonem , di idem dicendum de aliis entibus , quaecunqne illa sint, siu eessivis. ιProbatur tertio. Illa successio generationum esset aeterna a parte XIV. ante, quae infinitas generationes comprehenderet absque prima: atqui Potnetsit talis successio fuit possibilis Deo ; ergo &c. ac proinde potui e mun- εςt --dus a Deo creari ab aetetno quantum ad succcisiones generationum.

Maior est evidens , minor vero probatur. Prim. Quia facile est , Deo stieitio. sic volente, ut generationes jam fieri stlitae sibi deinccps succedant absque ultima r nussa igitur est ratio, ob quam non potuerint similes generationos sibi Meilantis succedere sine prima ; praesertim quatenus si

generationes quae possunt consequi, jam praecessissent, tam rcrum succes. fio antecedens filisset sine prima, quam consequens possit esse sine ultima. Secundo quia tempus reale potuit ine aeternum a parte ante& sic potuerunt hactenus effuere anni innumeri sine primo : ergo etiam

potuerunt fieri generationes innumerae sine prima, ut si vel una singulis annis generatio contigisset. Ergo fuit possibilis successio generationum a parte ante, quini de omni specie generationum debet intelligi , ut de humanis , si supponimus homines ad generandum idoneos; de .leoninis, si supponimus leones aci generandum idoneos i &c.

143쪽

xv Adde quod si potuit inundus creari ab aeterno quantum ad res peris

Re, ab Inancntes , potuit creari praesertim quantivia ad successiones generatio-aetetno num : atqui potuit creari ab aeterno quantum ad res permanentes , ut productae ante probatum in & Omnes fere concedunt : ergo &c. Probatur se-hi is quela majoris. Si potuit mundus creari ab aeterno quantum ad res

.enem. Permanentes , potuerunt res istae permanentes obtinere ab aeterno vit-di. tutos luas ac proprietates naturales , ut virtutes ac proprietates motrices , vegetatrices, Seneratrices , dcc. ergo &c. Et consequentia facila probatur ; nam in eo casu ', quo res 'permanentes obtinuissent ab aeterno virtutes ac proprietates naturales , ignis v. s. obtinuisset

vim urendi . sive gignendi alium ignem quae est locutio familiaris

in schola Aristotelica ). Unde si ab aeterno vicinus ac proximus filisset ligno , ex oblato ligno ignem alium genuisset Se iste alium Ze sic deinceps. Et idem dicendum de generationibus animalium , quae si ab

aeterno sitissent , potuissent ab aeterno congredi & generare , ad eundem in uin quo in aeternum congredi & generare possent, si in aeternum fana servarentur : ergo dcc. ut manifestius fiet ex solutione objectionum. XVI. Objicies primo. Nullus motus localis potuit esse aeternus a parte

opponus ante r ergo saltem non potuit mundus creari ab aeterno quantuini ad Priorix ' omnes res successivas. Probatur antecedens. Illud non potuit esse aeter-ubstelio. num a parte δΠῖς , Cujus aliqua pars non potuit esse aeterna a parte litatem ante ἔ atqui aliqua pars motus localis non potuit esse aeterna a parte motas. ante. Quia enim motus est ens successivum , partes illius non sunt

aeque primo omnes ; sed ut ex illis aliqua cst prior, ita ex iisdein alia est posterior ; at haec posterior non potest esse ab aeterno , quia admittit priorem et ergo &c. Cujus obiectionis visor sic inponitur. Quia enim motus localis non est nisi transitus de loco in locum ,

ideo constat ex variis correspondentiis ad varia loca tanquam ex variis sui partibus. At repugnat tales correspondentias ad varia Ioca cΩst aeternas a parte ante . quia cum non sint simul , scis aliae succedant aliis , hinc sequitur non posse esse aeternam nisi cani , quae on

des praecedit et illa verδ quae omnes praecedit non constituit sola quid-ditatem motus , qui adininus exigit tria loca successive decursa a mobili. Ergo &c. XVII. Adde quod mobile creatum ab aeterno , in uno tantum loco consi Et occu' titutum fuisset , ex quo ad alia loca succcstive percurrenda progredi po

L . . uisci ; nequς enun constitutum suisset simul & aeque primo in mul- .sueeelli tis', aut si in illis constitutum fuisset , lea certe non obtinuisset .vam. per motum localem , de quo est quaestio et atqui juxta hanc notionem Digiti sed by Corale

144쪽

De infinito. I s

mobilis errati ab aeterno, repugnat illud potuisse moveri ab aeterno rergo &c. Probatur minor. Illud non potuit moveri ab aeterno , quod non potuit esse ab aeterno in iis omnibus locis , quorum pertransitio requiritur ad rationem motus: sed in iis non potuit esse ab aeterno ;esio enim quod obtinuerit ab aeterno illum . primum , in quo constutulum filisse supponitur ; at certe non obtinuit secundum, nisi ex quo dereliquit primum, nec tertium nisi ex quo dereliquit secundum , dcc. At istae derelietiones non sunt aeternae I sed potitis instantaneae, quatenus una aliam non praecedit nisi uno instanti. Ergo deci Resp. Primo hoc argumentum aut nullius esse roboris, aut esse im XV II. victi contra motum aeternum a parte post, perinde ac contra motum Sed hoaeternum a parte ante. Si enim ideo motus Iocalis non potuit esse toni a aeternus a parte ante , quia suo in conceptu includit partem aliquam e ' posteriorem , quae ab aeterno esse non possit propter priorem quam praesupponit; ita etiam non poterit esse aeternus a parte post, quia suo in conceptu non minus includit partem aliquam priorem , quae semper erit posteriori praesiipposita. Sed sicut illa compositio successiva motus ex partibus prioribus & posterioribus non pugnat contra aeter nitatem a parte post ejuslem motus , quem concipimus ῆre aeternum non obstante illa successione , modo successio sit indefinens , ita etiam

non pugnat contra aeternitatem a parte ante , modo initium nullum

habuerit; prout revera habuisset nullum , si ab aeterm fuisset ; ue enim siccessis quae careret fine esset aeterna a parte post , ita quae

eamissct initio esset aeterna a parte ante. Resp. secundo negando antecedens , ac tum nego minorem , pro XIX.

cujus probatione solvenda dico compositionem illam motus intrinseia Neque cam ex partibus prioribus & posterioribus non obstare aeternitati a parte ante , sicut nec obstat aeternitati a parte post. Et ratio est quia sicut aeternitati non obstat initium rei , sed initium temporis ; ita neque obstat siccessio intrinseca rei , sed successio extrinseca temporis , talis nempe successio , quae includit initium , quale Adversarii falso supponunt, dum in expositione objectionis pro refutando motu, quem tuemur possibilem ab aeterno , considerant veluti primam aliquam mobilis correspondentiam ad aliquem primum Iocum , ac deinde s eundam correspondentiam ad secundum , tertiam ad tertium , dic. Quae sippositio est prorsus selsa ; nam mobile quod moveretur ab aeterno,

nunquam primo filisset in aliquo primo loco , quia semper fuisset in

motu; & sic nunquam caepisset moveri r atque ita cbimaericus est Oinnis primus locus , unde exiisse dicatur ad sui motus prosecutionem. Uno verbo siccessio , quae nunquam caeli, non obstat aeternitati a

145쪽

XX Et idem

velifieaatui de suco cessione

Iocali.

Oppo

cessionem temporia

necessa

tiam

et o P0sica disput. X. Art. VIII.

parte ante , sicut non pugnat cum aeternitate a parte post successio , quae nunquam desinet. Ad instantiam vero additam similiter respondetur negando suppositionem , ratione cujus Adversalii sibi falso fingunt mobile, quod creatum silppouitur ab aeterno , constitutum similiter ab aeterno in aliquo primo loco , unde moveri caeperit , & inde transierit ad secundum , M. Fateor quidem illud mobile vi suae creationis constitutum fuisse in aliquo loco a sed nunquam carpit esse in illo et quare nunquam caepit ab illo progredi ι ad eundem modum quo in Divianis Filius nunquam carpit generari a Patre, nec Spiritus Sanctus ab utroque spirari. Itaque locus ille, in quo mobile ab aeterno cre tum constitutum fuisset, non esset primus tanquam primo Occuis Patus, id est, primo relative ad initium durationis. Ex quibus cte attentis & pro humano eaptu , qui in aeternitate consideranda deficit, comprehenfis facilὰ selventur quaecunque possent urgeri obj.ctiones & instantiae. Objicies pecunia. Si potuit tempus reale esse ab aeterno , potuit esse ab aeterno series annorum realium , quales a nobis per revolutiones Solares annuas computantur r atqui hujusmodi series annorum non potuit esse ab aeterno et ergo &e. Et sic non potui ecreari mundus ab aeterno quantum au successionem temporis , &idem dicendum de .quibuscunque aliis entibus successivis. Major per se satis' patet ι minor vero sie probatur. Series illa annorum non componitur nifi ex annis , quorum alii praecedunt & alii sequuntur i atqui nee isti , nee illi potuerunt esse aeterni , sive ab aeterno ; non quidem isti ex eo quod subs quantur, scd neque etiam illi, ut sic ostenditur. Si potuerunt illi esse a terni, ille praesertim , qui praecessisset omnes, potuisset elleaeternus 3 tal non potuit; annus enim ille constitisset ex Ia. me sibus , & singuli menses ex 3o. diebus, & quilibet dies ex horis a & quaelibet hora ex clo. minutis, de singula minuta ex innumeratis instantibus. Quia vero sussicienter ab aeternitate anteriori excluditur illud omne quod ab alio praeceditur vel uno minuto aut etiam i

stanti temporis ; hinc sequitur nulli meest, nulli diei, 3tc. anni illius potuisse aeternitatem illam competere, nisi sorte instanti, quod caetera omnia totius anni instantia praecessisset. At neque huic instanti tribui posset aeternitas, quia caetera instantia non praecessisset nisi duratione finita , qualis non iussicit ad discrimen inter aeternitatem 6c tempus. Ergo &c.

Adde quod si tempus reale filisset ab aeterno, quale nuffc ex in Diuitiaco by Corale

146쪽

nis , mensibus, diebus, horis , &c. . componitur, mundus ab aeterinno creatus ex hypothesi , fulset utique creatus in anno , a quo annorum numerus computari caepisset , in mense a quo menses com- - - ... putari caepissent, &c. quid enim obstitisset quin Angelus ex tunc illi ua να- creatus dixisset apud se , hic est annus primus creationis mundi , tuisset e primus metilis, &c. Sed hoc totum militae contra aeternatatem anis pulvi. Leriorem temporis realis a quomodo enim aeterna est a parte ante duratio , cujus primus annus potuit Observari, primus mensis, &c. Deinde vero Angelus ab aeterno creatus, non minus potuisset ob servare motus Solis annuos, menstruos, diurnos, &c. quam eos O,

servare potuerit & observaverit ab initio hujus temporis, atque ita Potuisset obsetvare primum annum, primum mensem , &c. ergo &c. Resp. & concessa majori nego minorem . ad cujus probationem XXIII. concedo majorem iterum & distinguo minorem. Nec isti, nee illi At non potuerunt esse aeterni seorsim a serie, concedo minorem, prout se- vhβη ς rimn important, nego minorem & consequentiam. Et ratio distin- Σὸ...cetionis est. MIa in hoc tantum sensu conicudicur cvu Pus ruule po- habeat tuisse esse aeternum a parte ante, quod talis annorum series csse initi una potuerit, ut finitium nullum haberet, sicut deinceps talis esse potest ut nullum finem habeat ; quare non est quaestio de singulis annis sive illi consequantur, sive praecedant, & linc responsio sufficit. Sed non est tacendum quam turpiter hallucinetur objiciens, dum in ea se- me annorum realium, qui siuere ab aeterno potuerint, fingit unum aliquem qui praecesserit omnes , certe enim non potius in aeternitate a parte ante fingi unus potest, qui omnes praeveniat, quam in aeternitate a parte post unus alter, qui consequatur Omnes, quat nus ut series aeterna a parte post a nullo clauditur . sic a nullo inchoatur . si aeterna fuerit a parte ante 3 atque hinc vides ruere totum obieetionis discursum. Ad id vero quod additur , nego majorem , & contendo quod XXIV. Mut Angelus ab aeterno creatus ex bypothesi non potuisset apud sue Noe eo- metipsim cogitare ac dicere nunc primum existo . aut nunc primum pux. 3 p. existit mundus , ita nec dicere potuisset hic est primus annus creationis mundi, primus mensis, &c. quia temporis aeterni revera nullus filisset annus primus, mensis primus, &c. Deinde vero juxta suppositionem mundi creati ab aeterno , mundus filisset coaeternus

Patri generanti Filium in Divinis & utrique spiranti Spiritum Samctum. Quare si licuisset Angelo observanti cursum Solis dicere', hic vi nnus primus, aut primus mensis , &c. creationis Mundi, aeque licuisset etiam dicere, hiς est annus primur, aμt mensis primus, &c. Semra is

147쪽

tuum

Et eo ta

aturalem diversita.

nis Fli1 i, & spirationis Spiritus Sancti, quod est absurdum t ae denique sim ita esset, potiori titulo potuisset Pater dicere hic in annus primus , in quo filium meum genui, Se in quo Spiritus Sanctus a me & a

Filio meo processit, quod absurdius adhue videtur ἔ atque hinc satis patet solutio instantiae. objicies tertio. Non potuit successio generationum esse ab aeterno , quin esset sitniliter ab aeterno siletesso conceptuum & partuum zgeneratio enim adaequale accepta involvit conceptum Sc partum e at

qui nulla successio conceptuum & partuum v. g. humanorum Potuit esse ab aeterno e ergo dec. Atque ita Mundus non potuit creari ab aeterno, quantum ad successiones generationum & sie de aliis entibus successivis. Probatur minor. Et primo quidem quod pertinet ad partus , evidens est eos etiam eolteistive sumptos antecedi ab uno conceptu , quia eollectio partuum nihil includit praeter omnes Pareus , quorum cuilibet correspondet conceptus praevius; & ita si nullus est partus, cui non correspondeat conceptus praevius, necesse est uesit unus conceptus mutus ad totam partuum collectionem ; erit vero praevius toto tempore novena mensium , quod haud dubie sufficit a asserendum nullam partuum humanorum successionem potui Gse esse aeternam a parte ante. Secu uri neque etiam potuit esse aeterna a partu ante successio conceptuum t sume enim & collige omnes conceptus de illico advertiς non potuisse esse ab artemo, nisi Illum qui omnem partuum colloctionem praecederet sed nec ille potuit esse aetemus , quia non potuit eam collectionem antecedere, nisi novem mensibns s ergo Nc. Qum ut accurate intelligas supp natur Deum ab aeterno creasse Adamum & Evam & eis ci disse vim peolificam , qualem in tempore acceptam ad posteros transtulerunt ,

certum est quod Eva non peperisset suum primogenitum , nisi post

novem menses computatos a conceptu crgo partus contigisset in tempore. Et quia duratio praevia novem mensium non potest constituere aeternitatem, hinc sequitur conceptum huic partui corres pondentem non potuisse esse aeternum : ergo &c.

Adde quod si generationes humanae potuerunt sibi succedere ab

aeterno, sibi etiam ab aeterno succedere potuerunt generationes Omnium animalium, in quo casu successiones generationum in omni specie humana, leonina, equina, aquilina Sec. essent invicem coaeter - : atqui talis coaeternitas est impossibilis : ergo δα. Probatur mi-uor. Non potuerunt successiones illae generationum esse invicem coaeternae, nisi aeque primue contingerent tum omnes conceptus, tum omnes Partus ῆ conceptus enim & similiter pareus posterior non

148쪽

fitisset eoaeternus pnori. Atqui non aeque primo contigissent partus

omnes Ze conceptus : non znim omnia animalia aeque facit E ccdici

piunt , aut aeque cito pariunt post conceptum, & aliunde sippo- ω nitur virtutes ac proprietates naturales futuras filisse easdem , quales nunc observantur. Ergo &c. xxvii Resp. concessa majori negando minorem, quam ut po bene Ad- sed gri versiarii falso supponunt, aut non fatis convincunt unum aliquem tua illi diconceptum antecedere novem mensibus totam partuum evilectionem; concerid cnim non assirmant , nisi quia fingunt unum aliquem conceprum xv correspondere partui, qui caeteros Omnes praecedat, RNuς it indu- suasitiscunt hinc primum partum, hinc primum conceptum. At hoc ipsum est quod a nobis negatur, dum 8 contra eontenditur potuisse conceia plus & partus esse absque primo , perindet ac peragi post in & multiplicari absque ultimo ; ita ut sicut si generationes of it aeternae a

parte post, nullus esset partus , qui conceptus omnes eonsequet tur, ita si fuissent aeternae a parte ante, nullus filisset conceptus. qui partus omnes praecederet ; ad quid enim praecederet nisi ad inchoandum striem generationum p Inutiliter vero ad hune taedium requiritur praeexistentia illa unius conceptus, quia series, quae fui set aeterna, nunquam filisset inchoata. Nunc vero ad id quod dicunt Evain ab aeterno creatam cum ea vi prolifica, qualem accepit in tempore, non filisse parituram nisi post novem menses , hoc fateor a at contenclo quod illud intervallum ptimum mensium nunquam ibisset, quia Eva nunquam primo concepisset e non potest autem intelligi illud primum intervallum nisi post primum . conceptum. In

quo Adversarii errant, dum non sine manifesta petitione principii semper redeunt hinc ad primum partum , hinc ad primum concepistum , qualis revera nullus est, nisi sortὰ etiam velint in hypo thes ficta fingere aliquem primogenitum , fingere, inquam, turpiter ; quia sicut si in aeternum peperisset singulis novem mensibus, nullum habuisset ultimogenitum ; ita nullum primogenitum habui DKt, si peperisset ab aeterno. Ad instantiae vero additae iblutionem concessa sequela majoris nego minorem N ad probationem illius nego hypothesim majoris, quia tibis obsturursus supponit objiciens quod animalia, quae habuissem ab aeterno tisset e vim prolincam, aliquando primo concepissent & peperissent: quom - tum di. do enim alias debilissent, ut ait, atque primo coincipere & parere, Versit. . si nunquam primo concipere & parere debuissent e Itaque succes.siones generationum spccie diversarum, de quibus agitur, fuissentcCaeternae , non ratione conceptuum de parti m atque primo conti

149쪽

lentium , sed 'aeque contingentium absque primo. Quod facile pio.

atue 1 pari ex aeternitate a parte post i nam si Mulvius in aetermini servaretur, succelliones generationum omnis species essent aeternae , noti obstante illa temporis differentia, quae in animalibus observatur inter conceptum de partum I non quia aeque ulti ino animalia illa parerent, sed quia nunquam ultimo parerent. Ita igitur si Mundus fuisset ab aterno, omnes successiones generationum fuissent aeternae , ideoque coaeterae et non quia aeque primo , sed quia nunquam primo animalia peperissent. Ex quibus responsis sic concinnatis adhuc magis eonfirmatur doctrina stabilita de possibilitate generationum ab aeteris no , quas praeterea ab uno pari immediate aut mediate, designato aut indesignato prodire potuisse suiscienter intelligis, si ad praedicta attendis r quare non immoror, ut hisce relictis ad infinitum attinentihus ad alia transeam, quae pro absoluta rerum physicarum intelligentia. tractanda Occurrait deincis de Elementis.

Diqitigod by Coralli

150쪽

De Elementis in communἱ.

DISPUTATIO

UNDECIMA

DE ELEMENTIS IN

MULTA Minceps dicturi sumus de elementis. Quia enim

non aIia agnoscimus rerum naturalium principia, & haec nisi apprime noscantur , nullus ad Physicam patet aditus a hinc fit ut uberiorem simul ac diligentiorem tractatum extinsane, & non una disputatione complendum. Haec de illis in communi instituitur & articulos octo comprehendet, quorum in primo agetur de communi notione elementorum. In secundo de numero elementorum. Inrertio de ingenerabilitate & incorruptibilitate elementorum. In quarto de permanentia clementorum in mixtis. In quinto de vi motrice et mentorum. In sexto de amicitia aut inimicitia et cmontorum a quaeritur deinde in septimo an clementa Mi suos motus locales indi ant de terminatione exitinseca, & in octavo an gravitent in propriis locis

ARTICULUS I

DE COMMUNI NOTIONE

ΟΤΑNDUM primo Elementa multipliciter accipi R

pro multiplicitate rerum , quarum prima quaevis prin- β ς ς x cipia elementa dici consueverunt; hinc pune a sent ele- ω, ἡ .'menta linearum: hinc literae alphabeticae elementa vin aeeipiva cabulorum et hinc praenotiones ac primae demonstrati, turines 'clementa scientiarum , ad quas spectant ; & rursus aliae aliarnm elementa .sunt & inscribuutur , uti notum .est Euclidem suam

SEARCH

MENU NAVIGATION