Hexaemerum recognitum, seu, De creatione meditationes, explicationibus christiano-philosophicis, et animadversionibus necessariis illustratae. Antonius Deusingius

발행: 1645년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

V1 DE CREATIONI SET L

ium, neque aliquid eorum quibin ens determinatur ita sorte chaos illud sempiternum concipitur ut ad ed revera nihil esse statuatur: sed addit Aristoteles , materiam suam primam nec negationes esse entium Acita Augustinus lib. I 2 Confess.cap. 3.&6 Materia, inquit, sive sit vel f haos aliquod aeternum, non est calor, non frigus, non corpus, non spiritus non tamen omnino NIHIL Quod si ergo inter eos sit dimidium hoc qualecunque pate nihilo Creationem praesupponunt, utique non facit pro Theologo Lactantius, nec adversae hujus parti adversatur, cum unice materiami . ingenitam convellit. Sed cum illos etiam, qui hic a nostro Theologo dissentiunt ipse inter Orthodoxos iamcn antea retulerit, Med. I 8. certe ut cum eo sentiat Laetantius,Tertullianus, Athanasius, omnino Orth 'doxi quoque sunt habendi omnes qui sempiaternum tale Chaos, seu materiam non ortam tradiderunt. Bone Deus; quo non cum hoc Theologo tandem nisi cautiores simus, devolvemur c crte teque illi orthodoxi sunt Theologi, quos pulchre Lactantius perstringit, ac Noster bona fide orthodoxis aliis Lactantium opponit Theodoretum porro audiamus in Genesin Is quare i . Is quidem duplex caesum ibi statuens, alterum ante Lucem, alteria post Lucem conditam,i non qua alia materia, hoc autem ex aquis creatum esse sentit. Quod si faciat pro nostro

Theologo nihil autem insuper citato loco rei crire est quod quaestionem tangat, haud equidem cum eo litigabimus; utpote qui sponte jam ad caeteros Orthodoxos multo propius accedit; ac saltem tandem nons pliciter universe essentia ratione crearum ex nihilo hoc est, ut ipse exponit, ex nulla materia, fatetur.

Cum Theodoret a uicin dicito conserantur ea quae a nobis sunt exposita in Hexae m. ad per secundi dici. Quod porro Damas cenum attinet Orthod. sd bb. 2. cap. 3 ejus verba haec sunt:

Ipse Dei noHer qui in Trinitate O Unitateglorificatur fecit Co lumis Terram ct omnia quae in iis sunt,ex nihil ad esse deducens. Univer hac quidem, Calum , terram, aerem, ignem, aquam, non ex subjecta materia e vita autem ex iis, qua ab ipsi Dctafuerunt, puta animalia, plantas semina. Hac enim ex terra,aqua, aerequeo igni, Conditorispraecepto exortasunt. Optime consentit hisce ver

bis Damascenus cum reliquis Orthodoxis, quibus dissentire ei sit, ex sola contradicendi aliqua prurigine, Theologus Quippe

omnes

102쪽

omnes Orthodoxi omnia ex nihilo a Deo condita contendimus, non ex praesubjecta aliqua materia, ut nec ex ipsa quide Dei substantia Simplicia autem corpora pro primis habet Damascenus, quia nihil iis prius sensus nostros asscit, aut distinct ab humana ratione potest concipi,ves verbis apte declarari. Hinc Plato quoque reliquorum corporum auriam expositurus inTimaeo, protinus de ipsis elementis verba facit non quod nulla iis prior aliqua materia fuerit a Deo condita sed quia superiora iisdem principi a Deo nota sint Invisibilis nimis informis An in omnium capax , qui modo quodam ambiguo , vix eaplicabili divina natura sparticeps, hoc est, existentiam humanae rationi abstrusam habet o ipse comprehendi per se nulla modo potest inderidi cilis 2 obscurastecie vocatur Modo ergo Philosophis , ac Spassim omnibus , usitato loquitur Damascentisci nihil enim est vulgatius, ac loquendi usu familiarius, haud interim pro exquisi ta xtιβδε quam ex elementis primum reliqua oriri ac constare corpora: Certe, velut Arist. ait lib. 2. Metaph. cap. 3. 1 guscultationes, seu loquendi modi, secundum consuetudines accidunt. Ut enim consae zimis , ita judicamus dici debere. Nec insuper ad in is stitutum Damasceni quippiam requirebatur , quam omnia ex nihilo esse facta, inculcares ad quod revera satis erat, si doceret corpora etiam simplicissima ultra quae simpliora corpora aut

aliud quid simpliatus , quod dictu satis clare queat explicari, hominis ratio non satis expedite capit, Dexi esubjecta aliqua materia, quasi Dei manibus ab aeterno suppeditata, minime esse condita Atque illud institutum Damasceni vel ex eo satis liquet , quod Coelum ipsum quoque inter corpora simplicia recenseat, ex opinione vulgi Philosophorum qui omnes, quo pacto sint ab Aristotele decepti , dum est revera ex corporibus simplicioribus constatum Caelum, satis luculenter exposui mus Discurs. de Opis Mund .disp. Io. q. 2.&3. Sed&ex eo idem ro. manifestum est, quod dicat animalia,plantas, ct semina, ex terra, isqva,ae equeo igni,conditoris praecepto exorta is: Certe totidem verbis id nulli bi Scripturas habet, quae sane ne obscure quidem illud innuit: quippe quae non nisi terra: aquari in productione corporum viventium facit mentionem. Hoc ergo unice spectat Damascentis,in quo omnes Orthodoxi unanimiter consentiunt, Deum

103쪽

σι DE CREATIO Nis Sect. I.

Dcum etiam primae cujuscunque materiae, quae utcunque tandem cogitari queat, conditorem esse adeoque omnias liciter,licet non secundum universae essentiae suae rationem simul vel imm ar tὸ, a solo unicoque Deo esse ex nihilo creata. Sed interim, quod si cum Damasceno noster sentiat, cur ignis nullam fecit mentionem, secusvitque Damascenus cur nullam item aeris' aut si per Lucem, primo die factam, forte ignem intelligit, quam in astra nove condita distributam tradit disp. q. Loc.de Creat th. I 8 an uno eodemque modo calum, seu crisia corpora omnia, simpliciter universe essentiae suae ratione ex nihilo creata statuenda sunt,ar, quo ignis, terra,& fortassis aer, atque aqua λ Certe sua dogmata vel

ipse noster Theologicus Profesta procul dubio non intelligit; non nisi Simiae vel Psittaci in modum gesticulationes atque verba

quorundam imitatus: quorum certe genuinum sensum atque indolem dictorum ipse haud felicius expressit, quam vivum homi nem pictura repraesentat. Sed, illud addam, ex quo tandem locos. Scriptura: eruet, praeter terram, aquas forte, etiam Cortum

visibile seu naturale, 9 protinus immediate esse conditum, si

quidem per Coelum quod in principio cum Terra dicitur creatum,ipse Calum tertium cum suis habitatoribus intelligit, disp. . . th. I. &6.9 nisi forte nomine ab unicum Expansium indicet: quem utique illius sensum quomodo ex cjus verbis debeam colligere non video, cum Culi nomine, ita absolute posito, cum de corporibus naturalibus est sermo omne caesum aspectabile ex recepta denotandi ratione atque usu intelligatur quem vocabuli sui sensum ipse satis manifeste innuit, quando in opposita senten-23. tia mox omnia corpora caelestia declarat. Et qua autoritate s. Paginae evincet, Expansum ipsum non fortasse ex aquarum parte sub

tilissima ac limpidissima fuisse genitum Duel Lucis forte , quae

non fuit sane primo die mera qualitas , subjecto omni carens, csse aliquam propagine, divino jussu ortam Unicus tandem, qui cum nostro Theologo sentire videatur, superest Basilium nus xaemer.homil. 2. Sed vereor ut Noster sat basilice vel candide cum magnoViro agat,dum faventem suae causae hunc patronum, reliquis vero Orthodoxis repugnantem,singit.Audiamus ipsummet Basilium. Sed veritatu depravatorci inquit, post propriam ad verba Scripturae, Torra aut invisibila erat incondita, in

104쪽

terpretationem, non m Scriptura mentem accommodante c.

MATERI AM hisce verbis innui dicunt. Haec enim es ins bilis, inquiunt, ct incondit uapte natura, c. Sic ergo rejicit eos, qui nomine Terrae Gen. I. v. I. ateriam divinae operationi prae- subjectam intelligunt. At interim haudquaquam hic intendit, et quod intendit Noster, scilicet Caelum, Terram, Aquas protinus immediate secundum integram essentiam suam extitisse, multoque minus ex Deo eadem facta contendit; sed solummodd non ex materia aliqua aeterna visibiles Mundi creaturas esse conditas, contra Materiarios tirget. Unde addit, Si ergo hac ingenita est,nec ulla prorsus ejus extat origo , prim quidem honore et , tanquam te aquali tribuendi unt iidem, qui Deo tribui silenti Quid dici GL potuit clarius, quo mens illius innotescat longe alia, quam eam sinula noster Concertator , ut sub autoritate magni Viri scita fraus illius contra Orthodoxos delitescat. Nempe neutiquam hoc a Basilio intenditur, non esse aliquid a Creatore Deo condi tum,quod respectu caeterorum materia haberet ratione; sed illud tantum urget Materiam non ingeni am esse, sed omne, quamcunque tandem ratio humana concipit, quocunque existendi modo, ab ipso Conditore Deo esse ortam. Qua mens Basilii ut plenius 2 7, intelligatur, ne ipsam quidem terram illico in ortu sui ea facultate ac natura, tuam postea volente Deo est sortita , praeditam fuisse censuit Basilius sed cit loc quaerens, ut it, quod dicitur incondita fuisse terra cur imperfecta, atque inculta Inter caetera, ' inquit, compositio telluris exaesIa atque perfectafertilitas ea qua ab ipsa exoritur, c Eadem de Crio quoque dixerimus, inquit, licet aliter sentia noster Theologus, Et ipsium enim nondum expolitum erat , neque dum uum proprium obtinebat ornamentum Acidem sane de Aquarum perfecta constitutione dici potest, quod dixerat Basilius de constitutione Terrae. Utu er oriri Terrae in quarum rudimenta facta sint a Deo primitus, non ex materia aliqua ingenita; perfecta tamen terrae atque aquis natura nondum fuit indita a Deo, quamdiu nondum erant quasi vegetabili virtute aliqua perfusae,ac velut impraegnatae a divinavi ad parturiendum : hoc quippe illa productio e terra&aquis plantarum &animantium praevium omnino habuit opus divinae omnia potentia, quod terrae Deus indiderit implasticam, ut Theologus a nostr

105쪽

noster loquitur disp.4.Loc. de Creat. tb. Iq. Ea vero nondum indita , vel terra ad recipiendam eam nondum apta existcntes, in hoc enim secundaria Dei creatio elucessit, quod ex inhabili materia producat Deus caetera; licet tera aequidem nomine appellata fuerit,quod obscura es et jecies, nullo nomine proprio ac penitus convenienti explicabilis, qua ratione Mindifferenter aqua

abyssu appellatur Gen. I v. 2.b actu tamen terra atque aqua nondum fuit, sed potentiam a Deo nacta est, qua haec ipsa elementa 3 o seret. Fuit ergo revera in initio a Deo conditum confusum ac informe, seu imperfectum Minconditum, ut loquitur Basilius,

tum terrae tum aquarum chaos ac velut atomorum , hoc est minimorum naturalium nullo tamen vacuo interposito vel cohaerentium ac immobilium, vel certe per ipsum expansi rudimen tum seu materiam , jam simul instar abyis constitutam, quae deinde vi lucis se insinuantis sit diducta ac diffusa, dispersarii ac immobiliter haerentium, byssus, quae demum inditis a Deo facultatibus ad motum ordinata est si e materis hujus primae constitutione confer. Theatr. Nat. Univ pari. I. disp. q. 2. I37 18. I9.2o. Hanc vero Basilii mentem, prout eam manifestam dedimus, rectilis agnovit Danaeus, qui Phys Christ pari. I. cap, et i inter eos, qui velut rudem totius futuri operis materiam primam a Deo creatam esse volunt psum etiam Basilium recenset. 32 Atque ita jam ex multis notum est, quo candore Theologico praedictos Patres in suum sensum traxerit,& Orthodoxis aliis opposuerit Theologus hic noster qui certe eo nomine vel maxime culpandus est, quod Orthodoxos plurimos injuria hac gravissi maassiciat, qua inter Materiarios Hermogenia nos ab eodem numerantur, quibus solis nimis impiis mortalibus, citati Patres omnes non sine validissima ratione refragati sunt. At si in talium Sectariorum gregem jure aliquos transcribat forte Theologicus Prosessor, dum interim eosdem orthodoxos vocat ipse sane nimis fuerit impius. Sed num fortasse tandem causa aliquid vel rationis dari potest, cur omnino nulla operis futuri rudis quaedam ae informis materia, vel a Deo prius condita, admitti posse videatur

106쪽

MEDITATIO XX.

COMMENTARIUS.

Secissentientes videtur in errorem induxisse ApocryphmScrip I.

to libri Sapientia , qui nominavit υλην αμορορ , e Materiam informem hausta opinionesua ex Poetarum se Philosophorum fg mentis, quodisii Chaos nominaruui. An verum sit quod dicit ipse dubitat quis ergo fidem illi adhibebit Videtur inquit Cui si videtur opponamus incerta etiamnum causa est, adeoque nulla reddita a nostro Doctore. Quid ergo tandem urget ulterius3Hoc nempe, ut quod ipsi est opinio; in aliorum animis, dum modo ipse asserit, sit fides vel scientia. Nempe θεοπνευς veritas per ipsum quidem promulgatur; quamvis non ubique animum illius imbuat, relicta saepe dubia opinione VIDET utergo Apocry - .phus Scriptor erroris plurimorum causa esse, qui nominavit υλ ααορφον , Materiam informem. Sed quaenam haec est ratiocinatio Scriptor est Apocryphus ergo nihil veri habet. Idem de nostro Theologo eodem jure dici posset, quotiescunque contingit eum extra Scripturam θεολογίζε θαι, hoc est, quotiescunq; evidentibus ac manifestis Scripturae testimoniis ea quae dicit non confirmat. Certe plurima Scriptor ille Apocryphus indubitata ac vere divina habet, quae si deo rejiciantur, quod fuerint ab Apocrypho Scriptore dicta vel post , magna profecto pars Religionis orthodoxae vericturi ac ipsa quoque Dei existentia negabitur. Sed alia hic forte quaedam ratio subestri Hausit nempe hanc opinionem fam de informi materi , ex Poetarum 2 Philosopho rum figmentis. Sed unde ergo hauserunt eandem tot pii Patres, iique plurimi fortasse non ad unum omnes, o tot alii Viri extra omne dubium orthodo2 Nimium profecto propriae opinioni tribuis vel suspicioni, sagacissime D. Doctor. Certe quod in cogitationem tibi incidit,haud debes illico ut quid divinitus inspiratum ita tibi persuadere, ut inde etiam damnare

a saepius

107쪽

saepius non verearis pias conscientias. Si de te ipso forsan ac reli gione tua sequius quid prodas manifeste, fidem quidem de tuo animo facillime mereberis; at si quid sequius de aliis assirmes, non nisi ex opinione, haud magis tibi adhibenda fides est , quam

Sileno illi apud Midam regem , asseverant de alio orbe cred cns dum est, autore Theopompo Fabulosus fuerit alicubi Scriptor libri Sapientiae, non tamen inde inserendum illico, ubi vis fabulas aut figmenta praedicare, nisi ubi certo idem demonstretur. Sed quid si inter rudera Traditionis Patriarchalis , euscriptae seu non scriptae, qua veram Ureation historiam sapere dicebas ante , informis illa materia etiam referri debeat An vero habes ipse quicquam, quo illud aliter habere doceas Certe non est ita facile detrahenda fides antiquissimis Philosophis in sua arte, qui , ut ad Universi incunabula accedunt propius, ita viva seu non scripta institutione plura a Majoribus ac Patriarchis acceperunt, eaque magis intcgra incorrupta , quam ea quae posteritas confinxit; sed si quid forte habeat Antiquitas in maximis mysteriis, quod non usque adeo humanae rationi fuerit exploratum , id non nisi vel urgente sacra pagina, vel reclamante forsan ratione solida, s eliminandum est. Vere enim magnam partem illa nobilissimae Antiquitatis Sapientia θεόδοτο ὐθεο παρα- ω meretur appellari: Quam forte pro affectu proprio, Minani saepe aliqua libidine contradicendi, quidam partibus nonnullis defaedarunt Attamen prima illa corporum materia mansit apud omnes incorrupta. Ut adeo non solkm sanctioribus libris, sed etiam armenidis, Meli si Platonis, Anaxagorae Leucippi, Democriti, Hesiodi, Basilit, Hieronymi, Poetarum denique omnium autoritate , materia illa μορφω informis confirmiata dicatur a Bodino Theati .Nat. lib. I. p. s. quam illi ab antiquus is Parentibus qui progenie divina 6. propius aberant, mordi monuerant. Augustinus quoque licet ali quando haesitaverit immerit, oblocum perperam intellectum in libro Apocrypho, qui inscribitur Ecclesiasticus, certe lib. 3. de Trinit. cap. I. &6. Communem quandam materiam in causis mundialibus consistere testatur Ac lib. 3. degen.ad lit. cap. 1 .item lib. r. cap. 13.&lib. I. capaq. Ι . similiter lib. I. cap. 3. Praeseminatam esse, ait, etiam materiam in rebus ipsis eorum quae ex iis nascunturi oriuntur. Quippe ut idem ait lib. I. de Genescontra Manichaeos

108쪽

chaeos cap.j.Dicitur materia ista columis Terra vel Tein sil-tem non quia jam hoc ed quia hoc essepoterat, hoc est , erat

inpotentia remota saltem , ac a Deo ordinata erat ut proxime in terrainatque aquas verteretur Quamvis autem pauci quidam ex D

Antiquis veram de materiae alicujus primae existentia sententiam sigmento quod a sui cerebri superaddito corruperint, ingenitam ac sempiternam eandcm afferentes; haud tamen fas est omnibus antiquis Sapientibus eandem maculam aspergere Plato certe, cui imprimis Chaos aliquod aeternum assingitur, ab hac impietate prorsus alienus fuit, ut clare est a nobis demonstratum Discurs de

1.a susque ad finem:quibus locis sequius de eo sentientium errorem solidissime refutavimus. Inum addam ex Mars Fic.Compend. in Timaeum cap.9. - uno bonoque si per omnem essentiam seminente Plato in Parmeniae. Sophista omne entium deducit

gradus . tum eorum qua vere sint, id est, formarum separatarum; sum eorum , qua non veresin seu propria subsistentia carent, id est,formarum materia inharentium tum insimum materiagra dum uuiu ue adeo non vere est, utproximu eisit, quod gitur jam vere non esse. Hanc utique materiam in Parmenide ab illso bons in ultimo rerumgradu deductam,accepit in Timao, quas iam eniaram: architecto Mundiade fectum mundani operi abditam.Sed nunquidDeusMundi autorii temo materia se me torra 'ondebit hic Ammoniis Orige ii Schola,eundem esse. Et in Parmenide quidem tractari, quemadmodum materia esse a Deo accipitiin Timas verὸ, qua ratione ab eodem accipit bene esse, prius autem quodammodo esse quam bene esse excogitari. Moy ita Platoni, Trismegisto, gyptiis, Chaldaeis, Pythagorq, Deus Q sim uappellatur,quod idem sit ipsium bonum:unstate simplicissimum principiuis, bonitate optimum, unum eundemque summum Deum statuunt,quem omnium regem vocant,ci Giquem omnia,c u gratia omnia, qui

omnium cama:ut intelligamusUnum illum simpliciter omnium esse effectorem. exemplar,& finem qui ipse non sit ens sed

essentia, supra omne ens,omnem essentiam, o. anem intellectum.

Clim autem ex cit. paulo ante nostris locis sit meridiana luce cla s rius, non ad materiam Platonis primam , sed ad elementa ex eadem orta, reserendum esse illud Poetae, Frigida pugnabam cali-

109쪽

dis humentia siccis Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus , hutivae absurdum ore Phantastarum sentinis haustum g-

mensum dici non debet, quod Chaos vocarisilet, ut Coroll. s. ad Disp. a. Loc de Creatione sustinuit pro opinione sua effutire Theologo-Poetaster sed ex insano ac phantastico cerebro profestum est, quod cit loc Chaos ipsum ab elementis jam formatis non rectius quam ipse Naso potuerit distinguere Certe absurda, inanis, ac vere rationis forma carens, argutatio ibidem est exposita contra materiam primam Platonis, & Philosephorum Platone vetustiorum, quam omni pondere judicii destitutam sua levi tate maluimus evanescere, quam prolixior ratione premere. o. Dum vero id quod chaos appellari consuevit, Poetarum ac Philosophorum figmentis a Theologo nostro, ex proprio ejusdem

praejudicio, accensetur, meliori ratione dica cum Danaeo, ex Phys Christ. pari. I. c. 2I. Certeprobabilior mihi vid riseis PsoRvMterpretatio sententia,qui Cesumo Terram, quoru cla I .v. I. mentio fit, o ex nihilo quidem primum a Deo creata esse volunt,fid Terram quidem illic commemoratam, velut uDEM totius operuo ornatu MATERIAM , ex qua Dei sia vi potintia eduxit reliqua. uanquam enim Deus omnipotens nulla egebat materia, neque ad c esumis Terram primum creanda, neque ad reliquorum dierum operanoducenda, Cuti neque hominis smine opiti habet, si velit ad homine, hodiesrendos tamen non Qua Diali AN Tu MQu PoΤuΕRI IN Is Τas u EsΤPoma insQu AERENDuM Usu , ais August. bb. 2. de Gen. quid rerum

natura patiatur,o ruid voluerit, or nobis ipse Verbo suo patefecerit. Veccaret haec mea nientia justo suos mamento , id est , vel

autoritate hominum, vel etiam ratione Autori tabes non haec modo,

quod Philo iudaius, ct passim Rabbini, ct Hebraeorum eruditissimi, sic locum illum Tinosis explicant; sed etiam Augustinus spe, veluti lib. s. de Gen. adiit. cap. lib. i. cap. s. Ambrosus etiam I. in Hexaemero, chrysiostomus, Basilim, ct alii Certe pluris omnino foret apud aequo Judices sola Danaei Autoritas, quam inconstantis nostri ac ipso Tritone magis versatilis Theologo-Phi-li,so1 hastri. At ne sua quidem autoritate ipse Danaeus acquiescit, velut sua opinione passim nimium sibi indulgem noster Theologus; sed, ne justo fundamento ipsius careat sententia, gravidi

110쪽

Med. ro. EFFICIENTIA I xigo ei

mas autoritates eruditissimorum maximorumque Virorum in medium adducri. Quod ver rationes attinet, ne solis Autoritatibus, quasi proprio destitutus judicio , velle niti videaturi hanc equidem primam mox subiungit: QMdi expositis optime cumrrbu oestrae Mosii covveniat:deinde, quὸdi avoce Princi signiscatione in videatur plane confirmari Principium enim,

ouit,comparate adalia dicitur. Itaque ut doceret,quomodo duolausus cons it rebouapose Calami udoeiliam Terram in principio, id est,ante omnia illa

Dei opera creata esse, ct caelo quidem Cilorum cum suis habitatoribus Angelis prius, ut ipse etia noster vult Theologus,adDei gloriam condito, ut in condendis reliquis operibus adessent spectatores, qui Deo laudes canerent, Job. 8 vers . factam esse Terram, itemque Lucem, adret quorum operum usium, idest, Mnde uentia postea sumpta, ct tanquamprognata fiunt. mu sententia vestigia, quanquam veritate manifeste interpolata nisi quibusdam melior sensus,qui manifestissimePlatonis fuit,tribua-

Uur, videnturextare tum apud so mi Theogonia, tum ΗΜOsidium notisssimo illo loco Metam. I. Ante mareo terras. c. Confer ea qua de Materia diximus Thealr Nat. Univ pari. I. disp. . . I a Jf3 usque ad 9. Hac quoque ratio erripotesti rdit porro Danaeus,quὸdre ipsa, primis vero A, Ac nobis deserabitur, appellatura Mose TOH Uin Boisi,dix quo apparet fuisse rudem quanda uturi Mundi massa seminarium, O materiam aDeo V tunc tantum,non autem ab aeternoparatam. Quin autem confusionis aliquid etiam tumfuerit in C. , negari non po-

refr, quum nondum esse terrestresue materia a seipsis distinctae separat uerint quod demum insecundo Hefactum est quod cal nusius adhuc erat ornatas, nul quoque splendor vel lux in eo micabat. Sedilia confusio major in ter fuit. Itaque de ea dictum est, ohus Bohu Acita anchius de oper Dei pari. 1. lib. I.

cap. . ejus Creationis rationem tradens quaesit ex pta existente materia, quam mediatam vel secundari vocant,subjungit, Talis fuit creati ELEMENTOR vM, ct eorum qui ex elementis producta leguntur. Elementis ergo ipsis priorem aliquam materiam agnoscit Conlationem autem illam atque imperfectionem Te

rae, appellatae in initio Historiae Creationis, satis arguit&illud,

L quod

SEARCH

MENU NAVIGATION