Hexaemerum recognitum, seu, De creatione meditationes, explicationibus christiano-philosophicis, et animadversionibus necessariis illustratae. Antonius Deusingius

발행: 1645년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

qua semper stetimus immobiles , ab unico immoto fuit

damento verbi divini revocatam , niti tandem basibus ac fundamentis ab humano cerebro pendentibus , ac ratiocinationum consequentiis tueri tandem suum robur ac soliditatem, quas nullo etiam negotio subverti posse vel everti ipsa loquitur inepta ni-9 mis ratiocinatio. Ut ergo sciant nostri Adversarii, id ratiocinandi genus non Theologia nostrae esse, sed orologiae ac Icenologiae hominis privati non Religionis, sed ineptae rationis nec adeo ad Cavillationes sibi sumant ansam, ultro ipsi a Theologia vera

illam nostri Doctoris ματαιολοια removebimus &argumenta cjus contra Mundi Animam,non nisi aliquo praetextu Theologi co inani circumtecta, in apertum dabimus, nudaque exponemus, IO ac impietates ex lundanaAnima confictas diluemus. Ac primum quidem tali isti, inquit, Haberrime uno Mundo creato, non pluribus, videntur prae iudicium creare, qui in Mundi nitate urgent Imaginemsensilem insensilis Dei, qui ipsum unum est. Ut fiat manifestius, quo verba haec colliment ita quidem dimini est

dus proxime a Deopendeat, hic saltem didicisseis amplecti de buisset observator nostram mentem, qua Deo in creando atque conservando Mundo nullum plane socium aut administrum tribuimus, secus atque nobis per injuriam tentavit iterum assingere Sect praeced. Medit. r. ct imagosensitu insensitu De vocetur imaginem certe Dei, qui ipsium unum eis , non nisi unus re

praesentarepote' non autem tere unus esset, nisi anima una esset informatus, qua tot diversarum naturarum partessociabili nexu colligaret, non secus atqueanimatquodvis beneficio animae unum existit. Hinc Mundus animal magnum dicitur, in Timaeo. c.Et υice versa,homo ct animatquodvis dicitur Mundus parum. c.

11. Mirum sibi Theologus creat ex nihilo conceptum , ipso nihilo magis inanem, quando ex unitate Mundi, qua unius invisibilis Dei imago quaedam sensibilis repraesentetur, urget praejudicium creari deliberrime uno Mundo creato Quas vero ex eo, quod

homo, qui est unus, dico per se unus, seu essentialiter unus,non per solam partium aggregationem, dicatur a Deo ad imaginem ipsius Dei conditus, praejudicium creetur de uberrime condito homine per se uno: quin imo, quasi ex pluribus a Deo conditi

142쪽

ac porro per generationem productis hominibus illa in singulis

unitas essentialis pereat, ac divinitatis expressa imago aboleatur. Certe ita statuimus Mundum per se unum acessentialiter unum

a Deo liberrime esse conditum, ut illa unitas non magis libertati divinar voluntatis modum aliquem praefigat, de condendis Mundis pluribus, praesenti huic similibus, ac similiter per se unis, quam determinat eandem Dei libertatem ipsa Mundi unitas per solam aggregationem. Sed, quae est causa in Theologo ineptae

ratiocinationis, inumper cum eo quod numero unum dicunt,

hoc est, ipsum unum cum uniso turpiter confundit Theologus: Quae duo dum distinguimus, existimamus utique, si vel numero plures conderentur Mundi, singulos tamen per se unitatem propriam habituros Orte , si in insinitum plures Mundos unus ille I: Deus decrevisetfacere, id utique in ejus, qui est actu infinitus,potestat ore, contra Arist. intulimus Disc de Mund. Opis disp. 12. q. 3. 3. At equidem interea, si vel plures Mundos Deus decrevisset condere, divinae bonitati consentaneum existimamus, liceat pro captu rationis nostrae divinam gloriam extollere in re bus quoq; philosophicis ac dubiis, ad quas Theologus nos extra Scripturam provocat, de quibus nihil certi est determinatum in

Scriptura, forcutis decrevisset simul omnes illos novos cum praesciit jungere in unum ob rationes Comment prae d. pluribus expositas Nempe voluntatis Dei libertatem circa totum qhoc negotium absolutam ac Potentiam illius inexhaustam, pleno ore prostemur: at bonitatem Dei, qua velit ipse totum Opiscium pulcherrimum creare, a Potentia divina ac ejusdem libertate voluntatis nulli bi sejungimus: utramque pari passu ambulare congruum existimamus, quin imo aliter non posse scri judicamus, cum Dei Potentia ac liberrima Voluntas , sint in ipso

Deo ipsa Dei Bonitas. Ac velut impossibile est mentiri Deum, hoc est, a sua Veritate declinare ita impossibile est, undem abcssentiali sua Bonitate vel tantillum se abduceres accide,absurdum judicamus, ut, si velit velle Dominus , qui ipsum Bonum cst , non simul velit velle optimum. Id ergo quod hic rationi maxime probabile videtur , veritati convenire maxime sentimus , donec aliqua Scripturae S. Autoritas, neqη Theologus Theologi personam exuit, a ratione propria nos

143쪽

nos arceat , in rationi nostrae ac divinae bonitati modum hic praefigat. Sed cum de constitutione Mundi plura non exponat s Pagina , quam omnia esse valde boni, nil utique per rationem nostram nimium divinae gloriae tribuimus,

dum Dei bonitatem etiam codem gradu quo Potentiam extollimus : Certe quaecum infinita Dei essentia est una atque eadem,haud facile in nimium sinita nostra ratione extendetur. Quo autem subtilissimi ingenii judicio, vel Mites. Paginae autoritate, Dei boi itas ab aliis imminuatur, ac intra captum nostri intellectit redigatur, dum concipitur ad versa libertati voluntatis, id ipsi plenius excutiant: si quid operae pretium invenerint, nos quo-26. que novis Meditationibus erudiant exactius. Sed addit porro D. Theologus Uuam imaginariam imaginem unitatu Dei, quia intelligunt fundari nonposse in unitione 'artium Mundi per agrare-1ationem; somniant, dum vere Unum esse, ut Anima una informatum magnum Animal, quae Anima tot diversarum naturarum partes sociabili nexu colli et nonsecu atque anima quo et is 2I. beneficio a nima unum existit. Mundum hunc a nobis antea expositum imaginariam imaginem unitatis Dei vocat Theologus

In sola nempe imaginatione ipsemet subsistit, nec ultra sensus assurgit intellectu Nihil concipit in hoc illustri Theatro Universi, nisi quod externis etiam sensibus sit manifestum, acadeo per species sensatas phantasiae seu imaginationi offeratur quod forte bruta etiam animantia conciperent: Ac ita rationem ab imaginatione non discernit, dum ipse rationis usum negligitin sua ratio-28 cinatione Imaginatio non habet quicquam nisi quod a sentibus oblatum est, sive id conjunctim live id divisim assumatur otira Mundo etiam ea ad invenimus , quae Theologi nostri phantasix non admittit, nimirum animam Mintellectum: Ratione ergo usi

simus est necesse non imaginatione tantum: licet sane ratio in rc-bus maximis ac longius a sensibus remotis, admodum sit ardua,

ac multae cespitationi sit obnoxia Ula ergo fieri potuit, ut labile judicium , quod nobis est commune cum reliquis hominibus, fortas e caespitaverit dum, ut a magno magnum, stari a pulchro artifice pulcherrimum, ab ipsa bonitate optimum, ab unitate per se unum , conditum hoc Universum judicavimus: At frui solo as sensu alteri, cui ita dudum placuit, commune sit cum brutis. Certu

144쪽

Med. . OPERE, UNa VER I M. Irrnon in solo sensu substitere Ethnici antiqui, qui vel csteipsomet

Apostolo Rom. I .v. 2 o. at omne quod de Deo potuit cognosci

manifestum habent ex divinitatis illo speculo imagine visibili, quod Mundum appellamus: Namque, ut ibidem est, Invisibilia

Dei τρι πηιημαανο mi ερατ αι extu vafactasin MENTE DEPREHENs pervidentur. Plura certe perviderunt illi Sapientes Ethnicorum, quam quae a sensibus suppeditata sunt licet stulti facti sint in eo, quod cum Deum unicum cognoverint, tamen non glorificaverint; sed a Creatore ad Creaturam se convertentes , vani facti sint in ratiocinationibus suis , ac coluerint res conditas neglecto Creatore. Quippe mutarunt gloriam incor rruptibilis Dei in simulachrum imaginis corruptibilis hominis,&volucrium,& quadrupedum, reptilium. Hoc reprehendit unicum Apostolus , quod illum Deum Ethnici, quem rectius cognoverant ex operibus , non rectius coluerint: at interim,per ipsam veri Dei notitiam quam ex divino opere habuerunt, impietatis erga Deum, atque injustitiae, qua veritatem detinuerint injuste eos arguit Adeoque minime imaginariam quandam de ipsa Dei Creatura notitiam in iis reprehendit, aut figmenta quo dam proprii in iis cerebri perstringit; sed non obscure probat illam circa Dei opera cognitionem, quam mente apprehenderat, qua το γνώς, τοῦ is ex Creatura Dei visibili amplexi erant. At χinterim Philoseph Antiquitatis universae omnes Mundum animatum crediderunt, ut ostendimus Discurs de Mund Opis disp. 2. q. et ac peripsam Mundi animam inpleniorem aediffusiorem Dei notitiam se extulerunt quos certe eo nomine Apostolus nequaquaquam verbulo perstrinxit. Sed forte displicet et Theologo nostro illa Dei, quam vocavimus, imago: Cui, ne quid sequius opinioni Laereat, hoc lucis causa exponemus Equidem ago Dei etiam vocatur ipse Dei filius, Col. I. I 2. Cor. q. . Splendorgloria: characterpresinat twMeb. I. 3.Sed haec imago Dei essentialis est, non facta, non creata ; sed ipse primogenitus est omnis rei creatae: per quem condita sunt omnia, quae in caelis sunt,&quae in terra, visibilia&invisibilia, throni,&domin tus, imperii, potestates : ipse ante omnia est, omnia per cum subsistunt, Col. 3. Io I . Haec Dei imago,ipsa est secunda s. s. Trinitatis Persona humana natura in Salvatore nostroJesu

1 Christo

145쪽

ris DECREATIONI Soctii.

Christo personaliter, at modo supernaturali incomprehensibili, unita: quam visibili Mundo nunquam assignavi Alio autem sensu V Dei imago ipse homo dicitur. r. Cor. II. 7. qui conditus dicitur

in imagine Dei, vel ad imaginem Dei Gen. I. vers. 27. Haec expressa quaedam ei imago est , quae non in corpore organico quaerenda est,sed primario in ipsa rationali anima unde toti homini ob unionem personalem, quae hic naturalis est, communica tuta fuitque illa ante lapsum elegantior ac illiustrior in innocentia, sanctitate, gloria; post lapsum vero vel in sola vita ac ratione

. utcunque refulget. In tali saltem vita ac ratione imaginem Dei Mundo ctiam communicatam esse rationi consentaneum existimavimus De dotibus autem supernaturalibus, vel tributis, vel servatis,uel amissis, nihil ex naturae lumine vel asseruimus, vel investigavimus quippe cum id rationi minime subjectum sit, nec Philosophicae considerationis sit nec ad salutem nostram qui quam conferat; ac ipsam et Scriptura sacra sit parcior in altioribus mysteriis aperiendis,humanae captum rationis superantibus, quae ad salutem hominis non attinent. Hinc neque Dei imaginis in ipsis Angelis Scriptura ulli bi expresse facit in cntionemri quos tamen ad imaginem Dei esse conditos , quicquid alii hic sentiunt, non sine validissima ratione colligit Calvinus lib. I. Inst. cap. I s. 3.& lib. r. cap. I 2. 6.aliique Et quid de ortu tandem Angelorum , quid delapsu coriandem Dei verbum nobis clare traditῖ Nunquid ulli bi Catalogus vel numerus eorum est exhibitus, quis vela sua sanctitate defecerunt, vel in ea perstiterunt Quod si autem adeo in hisce parca Mobscura sit, divinitus in Dei verbo expressa nobis sapientia , quod nempe satis sit in se intentum esse hominem,ac Deo duce atque adjutore illud agere, quo Dei imaginem in sese ipso reparet, ac denuo illustriorem reddat, si adeo

nil penitus in hisce nobis revelatum videatur, ut multi ausiat Dei imaginem in Angelis negare quid, quaeso, mirum est, si altum quoq; deMundana constitutione inScriptura S. sit silentium: quod tamen rationem interim humanam circa Mundum non suspendit , quominus liceat Philosophis haec visibilia Dei opera non

solum sensibus, sed altiore mente perlustrare, ac invisibilis Dci ex visibili illius Creatura gloriam profundius investigare; sed tantum citra ea illos continet, quae intellectui humano, viribus nativis,

146쪽

non sunt pervia, nec ad salutem necessaria existunt. Omnino au 27 tem, hic mirari est necesse scrupulositatem ac argutascaptiunculas illorum hominum , quisquis Mundum animatum dicat ac ornatum intellectu, quaestionem illico injiciunt, An in statu innocentia permanserit Intelligentia Mundana an vero ipsa quoque lapsastΘAn sit salvanda,an damnanda pIneptae sane ac inanes quaestiuncesae, quae nec Philosophiam tangunt, nec intra Theo . logiae θεοπνευγου limites sunt comprehensae, nec ullo modo ad perfectionem hominis, quae ad salutem est, quid conserunt quibus

sane similes quam plurimae ad quaevis dogmata Theologiae , ipsa

Dei veritate nobis confirmata, ab impio sacrarum literarum derisore vel haeretico, promptissime moveri possent. Sed ubi ratior 8. humana nobis deficit, ibidem sola fide nitimur in iis quae salutem nostram tangunt, quae divino verbo nobis revelata sunt; at ultra non assurgit pius animus , nec de mysteriis humano intellectui reconditis quid curiosius inquirit. In ultimo Religionis nostrae icimino vel nostia sponte cogitationis pedem figimus ac tandem mentis acie inbibita,immensam sapientia divinae abyssum imperceptibilem miramur,non rimamur altius.Sed interim expendant si alii, quo sensu dictum fuerit ab Apost. Rom. 8. vers. 9. 2O 2I. 21. Creaturae hujus SOLLICITA EXsΡΕCΤATIO αἰ- α-

berabitur servitute corruptionisi L BERTATEM GLORIAEsliorum Dei tu τὴν ἐλευθερω τηιαμ ταν τέκνων τοῦ eis: Scimis

enim, quodomis creatura una SuSPIRET O una PAR Tu RN

A , usique ad hoc tempus. Quo equidem Scriptura loco voce o Creatura ipse noster Theologus intelligit meter hominem reti quas creaturas omnes,nimirum visibilem Mundum totum, indigitari,ut apparet Medit. I. hujus Sect in fine. At Creatura illius intento desiderio,&exspectationi, ac suspiriis, nostra suspiria&exspectatio assidua assimilaturi quippe ita habet v. 23. ci Creatura rum, edis Esi i primitia Spiritem habemus, nos ipsi apud nos ipsossis iramus,adoptione liorum e pectanter edemptionem corporis nostri. Equide, nisi hic mysteria recondita agnoscant do . , i

ctiores, ipse facile acquiesto im interim in Dei ac Naturae arc P s nab

147쪽

na, quae divino erbo sat esare revelata non sunt, non nisi pie ac religiose , sicubi per lumen rationis, quod a Deo menti nostraedatum, licet, me immitto:ut adeo certo certius id mihi conscientia testetur propria, nihil cogitatione a me concipi, vel meo persuaderi animo , quod Religioni Orthodoxae ullo modo refragetur; nec adeo fidei quid a me tribui, quod non sat claris suis ipsa- et Scriptura testimoniis tueatur. Sed si in sequiorem sensum, a malevolo quocunque nostra rapiantur, ne quidem ipse sortem aliam sperare ausim, quam quae Dipsis obtigit Apostolis, cum tamen interim vel ipso Spiritus .digito eorum lingua dirigeretur,

abori sermo per eundem inderetur: non exspectabo sortem aliam, quam quae etiamnum Religionem orthodoxam profitentes urget, a plurimis eorum Adversariis quacunque arte excitata , ob 33 solas consequentias inepte veris thesibus accommodatas. Certὸ ubi mella apes, illic tenena colligunt araneae Novum exemplum non est , inquit Calvinus, praefat. ad Instit. Interrogabatur Ebaου, annonis esset qui turbaret prae Christius diti in iudaiserat Apostolis crimen impingebatur commotionis popularis uuid

aliud agunt, qui hodie omnes turbab, tumultus, contentionci, qua in

nos ebulliunt , nobis imputant Talibusautem quidre fondendum sit, docuit nos Eliri nos non esse, qui velerrores ad Religionem attinentes, si forte in Philo phia id quod est humanum patiamur spargimus, veltumia commovemus; sed eos ipsos, qui Dei virtuti 3 ac divinae gloriae obluctantur. Certe,si magnis comparare parva fas est: quid agimus aliud , quam quod ex Naturae libro illustriorem Dei gloriam potentiam illius, sapie uiam, ac bonitatem,pia mente eruamus evidentiusῖAn etiam interea in ullum Religionis nostra Articulum impingimus p Anulli sacrae Scripturae testimonio contradicimus' An unquam nostrae fidei confessioriem pleniorem detrectavimus Annon idem, quod intendere videri Volunt, qui sat acerbe nos ae nostra impetunt,majori etiam studio intendimus3 An ulli bi labascimus; velan per consequentias agradu solido dimoti sumus unquam vel dejecti3 Certe meliori ratione dudum consequentias ineptas quasdam amputavimus , quibus

praeter omnem rationem nostra in sequiorem sensum vertebantur: quid deinceps aliae sint habitum roboris progressus ipse mei ostendet. Interea vero novimus de eadem expcr ριυμ ves m

dictis

148쪽

dictis atque sensu penitus divino, ac per Dei Spiritum inspirato, si acuis 'iolus qua nunc usu nobis veniunt in iis quae Theologiam minime concernunt, in quibus vel impune licet caespitare vel errare. Erant indos iis instabile; quiadsuam sirum perniciem

depravarent, quae a Taulo divinum scripta erant: Erant aera contemptores, qui cum audiebant, abundor peccatum migratia undaret,statim ingerebant. ane mira inpeccato uigratia ab

undet.Quum audiebant eis non esse seu lege protinus occinebant, Peccabimm quia nonsimu sub lege sed ubgratia. Erant, inquit Calvinus, qui dum malis siorem arguebant. Subintrabant multi dudapostoli, qui diruerent Eccle fas, qua, irae ad caverat cuid imper invidiam ct contentionem, ne concere Euangeliumpraed cabant, malitiose etiam cogitantes se pressuram uscitare vinculis ejus. Quid illi cogitent, qui ita temere Mabsque omni ratione Sob ineptas quasdam consequentias, insultare student meliorum famae ac intemerataeReligioni,probe illi notum est, qui interiora pervidet, quiete scrutator cordium ac renum. Ad retundendam vero hanc malevolorum pessimam temeritatem, sola nobis satis est conscientiae propriae tranquillitas,accandidus&integer in Deum acReligionem ortbodoxam animus, quo omnem livorem, qui insanas secum trahit consequentias, divina auxiliante gratia, haud dissiculter porro movebimus.Ex ipsa certe dundiAnima opprobrium ab aequioribus ac sapientioribi haudquaquam nobis erit metuendum. Quid enim porro est, quod urgeat3

MEDITATIO VIII.

I laud. sui Animodis unam cnimam censent esse veram Naturam Vniversalam quaescilicet Naturis particularibuspraepollet, , vacuum fugans, naturales erici respectu niversi motus violentos, qui aςcidunt praeter natura partitiares. Ad Pod Commentum ex Platove haustum,p veram Oret tur in ei de iis Spiritui . Perseva loquutus. Gen. I. I.

nane; cundi magni e Cnimalis unam Animam inquit Cen riserius Cato, censent esse veram Naturam Universiem , quasci-icet Vatur,particularibus praepo vacuum 'gans, at 1

149쪽

Iro DE CREATIONIS GA. II.

rates efficit re pectu Universi motus violento , qui accidunt praternatu sparticulares. Respicit ad ea quae posuimus Theatr. Nat.

Univ pari. I. disp. 3. q. I, 6 8. I9.2o at suo interim more verba

facit, quae ut inique alibi ac praeter mentem propriam eorum quos oppugnat, invertit, vel immiscet,vel expungit, ita hic indisciplinate admodum exponit, quando naturam universalem va- ' cuumfugare ait. Fuga quidem vacui, seu metus vacui, apud probatissimos Autores reperitur passim quo autem sensu sta loqui

soleant, sat evidenter expositimus Theatr. Nat. Univ. p. 3. d. s. q. q. nempe, ut integritas totius partium omnium continuitas ac contiguitas designetur constans ac continua , qua non enti nulla ratio realis concedatur.At aifugare vacuum inst.lavit,

is longe magis ineptire incipit, quam si cum umbra pugnaret.

3. Caeterum adsensum praecedentium verborum nihil penitus excipimus: illud interim cavemus, ne Natura nives is appellatione, quae sit Mundi Amma, Naturam naturantem hoc est,Deum Opt Maz. quis intelligat, cum&ipse eo nomine indigitari . soleat quandoque Ad rem quod attinet , quidem partes Universi omnes ac singulae ad incolumitatem Universi naturaliter conspirant, quando saepenumerd contra propriae naturae incli-Dationem, vacui evitandi causa, ut pronunciari vulgo consuevit, concitantur; viderint illi, qui naturam quandam Universalem iacgant a conditore Deo Mundo inditam, qua ratione Deum creatorem a permixtione Creaturae salvam praestent, ac non potius hunc ipsum rerum omnium naturam insitam pronuncienta urgeant, qua ita quidvis naturali erivet contra propriae naturae in linationem moveatur. vid. Discurs de Mund Opisdisp. r. ag o.usque ad y 28. Sanctius omnino cum Hedio ex Phys. 5 pari. I. cap. . Naturam illam universalem vim Dei ordinariam rebiu instam afferimusiciuam illestiam Dei θεουφοὰν itemque Mundi animam appellat. Et, ut declam suam mentem, minime a nostra circa Mundi animam sententia alienam, consederamus hic, mouitinaturam corpoream, ct alta voce dicimus, esse Spiritum

τῖπαν u Vniversi qui corporibus hujus . Muni plantatus sito insitus. Qudis vero illa Mundi anima sine ratione sortestin-Venta vel excogitata, meliori certe ratione expugnanda erit at nondum rationem ullam, quae non rationis experis hic cerni

150쪽

mus. Nec quicquam est,qubd praejudicia indesinenter moveat si

Theologus. ἀ quod commentum, inquit, ex Platone hausum, perperam torquetur Mosci, de ilia Spiritus S. Persiona locutus, Gen. I. 2. Certe, si vel cum Danaeo hic erraverim fortasse, qud dnon persionam i misiam tertiam Trinitatis infinitam ct nudo ο-co conclusm, sedi ius tantum Oectum quem Mundi Animam cum aliis praeclaris Viris appellavimus, ire inpraesentiam quandam, ex Scriptura illo loco intellexerim laud tamen ideo Personam Spiritus S. vel negavi, vel in dubium vocavi:quae suspicio olim iniquissime quorundam animis injecta est. Qui ipsam

nostram viderit sententiam,Theatr. Nat. Univ. p. I. dis si .q, I af 7.usque ad si et .is longe sanctius ac religiosus a nobis dictum deprehendet conser Apol nostr ad Art. V.Interea verb, si vel . neutiquam Mundana quaedam Anima intelligenda sit per Spiri-rum illum, qui Gen. I. r. Dei Spiritu vocatur, haudquaquam tamen inde valet consequentia, non ergo dari ullam Mundi Animam vel Spiritum. Esto namque, non indigitetur voce Spiritus

Dei effectus quidam Spiritus sancti, quae sit ejus symbolum; sed

ipsemet Persona Trinitatis tertia intelligatur certe, cum Philosophiam solam illa quaestio, quae est de Mundi Anima, qua talis est, concernat, sola rationes Philosophicae pro ea confirmanda satis fuerint: quas equidem ex parte luculentas dedimus, tum hic in praecedentibus, tum ubi eam olim iudiciori examini doctiorum exposuimus in quo prosecto maluissem acquiescere, quam nova hac molestia , per consequentias in haereses Mostendicula infanda meliorem animum vi abripientes, satin tempestive aflici. Et ne anile forsan aliquod sigmentum ipsemet videre tradere, sententiam de Mundi Anima ex celeberrima Antiquitate universa erui, ac per Philosophorum nobilissimorum subsequentes ordines ad nostra usque tempora diduxi, ipsorumque Sapientum omnis aevi addidi autoritates, disse de Mund Opis disp. a. q. a. Quod ergo noster hic Commentum vocat ex Platone haustum, ejus sane ipse non intelligit originem sed ubi ratione destituitur pro evertendo monstro, udd qua tale proprium ipsus est commentum , ad praejudicia excitanda illico apponit animum ut vel Atheismum,aut veri Dei abnegationem tacite insinuet, labotat:quasi nempe S. S. Trinitas per Mundi Animam everteretur

SEARCH

MENU NAVIGATION