Hexaemerum recognitum, seu, De creatione meditationes, explicationibus christiano-philosophicis, et animadversionibus necessariis illustratae. Antonius Deusingius

발행: 1645년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

universam terram, in omnia animantia quae repunt super ter ram nec vero suam sortem oportebat ignorare eum , qui se Dei gererct Vicarium in terris Homini ergo, cui scripta est Historia Creationis, ea speciatim imprimis sunt exhibita , quae ad sui ipsius propriam cognitionem attinebant, ut ex seipso cognito exactius , ad Deum creatorem suum cogitatione se felicius conver-

teret. De mcntibus angelicis ac aliis similibus, quae ad institutum Mosis minus attinebant, fere altum in Historia Creationis est silentium. Non illic corporum caelestium natura traditur, non ramtiones motuum , non facultates naturales mon totius Universi

forma aut si gura declaratur nec vestigii quidem ejus , quod a Deitate est impressum creaturis universis, ratio quaedam exquisitio exponitur Quippe rationalis illa creatura, vere Dei imagine instructa, non alium in finem inTheatrum hoc divinaeBonitatis, Sapientiae, ac Potentis, introducta est, quam ut proprio intellectu admiranda Dei opera investigaret; ex ipsa Creatura splendissima, pulcherrima, ac perfectissima, de Creatoris pulchritudine ju-67 dicaret, ac majorem ita Dei gloriam extolleret. Sed, quod si Universi illa elegantia illustrior non sat concinna viliori forsan videatur operi , rejiciatur quidem illa Mundi animes intellectus at nihilominus imago quaedam Dei in universo Dei opere, quantumvis elegantia priori cedens, veluti in speculo sat manifeste refulgebit. Ipse enim Deus, qui est primum pulchria ac bonum, qui ipse infinita pulchritudo est ac bonitas qui pulchritudinis ac bonitatis gradus omnes uno gradu eminenti continet, intensione de extensione omni carens , finitis rebus a se conditis diversos pulchritudinis ac bonitatis gradus ita optime contemperavit, ut eX naturis diversssimis pulcherrima&optima in toto Iniverso harmonia constituta sit, ac symphoniae modulamine suavissimo vel bruta etiam corpora immensam Dei resonare gloriam comperi-

'' antur. Invisibilis Dei nostri, indivisibilis at infiniti numinis, visibilis quaedam ac finita species per partes ac per gradus indita est universo Dei operi non nisi eo imperfectiorem Dei imaginem reflectens, quo rebus anima&intellectu destitutis anima&intellectus ipse est praestantior Sed hunc defectum tantae Dei machinaevi excellentis opificii, tantilla Mundi portio , si forte ita

visum sit, nimirum Homo, suppleat Hic super omnem creatu

rana

52쪽

xam Dei se efferat ac Deum pene alterum se praedicet, vel spretis etiam prae se Intelligentii. Angelis. In hujus sinem unice haec niversa Mundi operosa moles esto condita quam neq; sensu ipse neque intellectu totum concipit; in qua quotidie tam multa oriuntur, tam multa extiterunt olim, ac esse tandem desierunt, quae a nullo hominum vel visa sunt vel intellecta unquam , quae nulli unquam usum ullum praebuerunt: Haec, inquam, sua homo glorietur esse omnia, dominio terrarum orbis , a rerum Conditore Deo sibi destinato, non contentus; At pie tamen trudenter caveat, ne si cum caro fortasse se attollat altius, mox a calore Solis

aestuante resolutis alis in profundum delabatur. Ipsos quoque ψ δngelos superbia praecipitavit in abyssum quae ipsa e nobiliori

statu hominem dejecit sin vere totum Universum sui juris fecerit humanus animus, cum undecunque ad majores Dei laudes sibi conquisiverit materiam junc vere Mundum propter ipsum conditum agnoverit, cum altius ingenium ad perlustranda Dei opera evexerit , ad agendas soli Deo gratias , ac celebrandam ejus gloriam seipsum composuerit Tunc demum vere Dei imaginem in nobis ipsis agnoscemus, cum animum humillimum excelso Deo supra omnem Mundi creaturam pia contemplatione admoverimus; at ita minime quae retro sunt, vel una se nobiscum cssi runt in Dei laudes,contempserimus Parum nobis ad salutem Izconfert ipsa Mundi forma , vel externa , vel interna vel informans vel assistens nisi ex quacunque tandem ejus constitutione Deum Creatorem ac Rectorem omnium agnoscamus: qvie sane contemplatio ut acuit ingenia Philosophorum cita Deo consecratos animos haud parum pietate imbuit Huc ergo rationem nostram non alia ratione convertamus, quam ut illustriorem Dei imagine in nobis reparemus. Immensum illud Dei opus ita nobis piis meditationibus volvendum est, ut ex ipsa contemplatione

Bonitatis, Sapientiae , ac Potentia divinae, meliores ipsi sapientiores, humili iubmisso spiritu potentiores vadamus. Sic nihil I.

no strum esse, cum tamen omnia sint subjecta nobis, agnoscemus;

sed omnia ad soliusDe gloriam, quo,per quem,&prOp er quem sunt omnia,conatu omni atq; studio intensissimo referemus.Hoc

pio studio abolita propemodiim in nobis ipsa Dei imago denuo resuscitabitur ac Deoduce atque ad litore adspirantes ipsi in bacvita ο

53쪽

vita , plene tandem ac persccte hoc curriculo transacto in eandem trans rinabimur. Haec ad Creationis definitionem a Theologo propositam habuimus in genere notanda ac monenda: Nunc porro singula per partes, praeculate D. Theologo, ad pietatis atque veritatis normam revocabimus.

M EDITATIO V.

Aionem τοluntariam extrorsum operautem dicimus,ut diΠinguatur ingeneis re seu tu commum sua natura , - 2 am a liberrimo Dei decret. prae ita a naturalibus nec artu nou liberis, uec nou a personalibus intrinsecis actionibus in Deitate extrorsum enim omn/aDeu efficti ex consilio voluntati suae Ephori. au/em extrorsum operaui rursui di tincta est ab ps atern δε- creto, quam,is ips/m sit actio extrorsum relata.

COMMENTARIUS.

T. Creatio dicitur actio voluntaria extrorsum operans , ut lium Datur in genereseu in commumsua natura, tanquam a liberrimo Dei decreto praesita, a naturalibus necessariis non liberis , nec non

a personalibi intranscis citionibus in Deitate. Haec equidem sententia orthodoxae Religionis nostrae apprime consentit; at illi non consentit ipsemet Theologus disp. 3. Loc de Deo th. 1s. Ubi agens de ea Praescientia Dci, quae Scientia tisioni, dici

tur, nempe, qua Deus scit omnes res iuxta decreti praede tionem futurm independenter a tempore juturo. ut ibid.th. II. exponit, vult ac contendit istam Praescientiam minus recte dici vulgo Liberam, aut Euntariam Deiscientiam atque hanc rationem addit, quia, quamvis non sit ab olute inprimo ternitatis momento nece, seria hac lentia, propter uberect contingenter a Deo definitum objectum; attamen ex poshesi omnino necessaria est quippe aqua Deu abstinere non potest, ne diu absolute necessariae in itaescia entia abnegatione. Nondum hac Socini illam haeresin, quo aeternitatem successivam statuit, in Doctore nostro perstringam, arre pia occasione ex momento primo, secundo, tertio, quae cit. disp. s. Loc. de Deo, aeternitati ab eodem tribuuntur nam in progressu ea de re agendi dabitur occasio Hoc tantum impraesentiarum urgeo: Si Praescientiam Dei minus recte Liberam aut Voluntariam Deiscientiam dici contendat, omnino negari ab eodcm, actionem

54쪽

a tionem illam Dei ex rorsim operantem, quam in Creationis de finitione ponit, vere esse Voluntariam : utpote , quae aeque de-

dependet a decreto Dei, atque ad ed ex hypothesi Doctoris nostri aeque necessaria est, atque ipsa Dei taescientia a qua nempe Deus abstinere non potest , nisi decretum suum reddat irritum. Ut adeo exactissime hic D. Doctoriatum Stoicum introducates ac propugnet, quo Deus ipse inevitabili necessitati subicitur, quam nulla vis rumpat Quippe&ipsi Stoici liberum Dei decretum non negarunt sedeo praesupposito negarunt liberas Dei ctiones. dem ecessitas, inquit Seneca de Provident Deos aia

at: irrevocabilis humauia dio, pariter cursu vehit. Ide ipse omnium conditor ac Murseri it quidem Fatain quitur: -- perparet emel jussit Quin ne ipsum quidem Dei decretum secun q. dum nostrum Theologum, nunc amplius est liberum.Nam,cum primo quas ternitatis momento assignat Scientiam Dei absiluta necessariam, qualem si ipsium intime cognoscit, ct ratione Essemtia omniumque Attributorum, es ratione sib Hentia intrabimper- finis; sub qua etiam contineatur , cieritia accuratissima omnium praeter Deum possibilium , se utura sint v nonfutura it verba eius habent cit.disp. tb II. ia Moxque h.43. Ex hypothesinecessariam cientiam Dei statuat,quae intercedente Dei decreto concipitur,quasin tertio aternitat momento: Ut aded secundum aliquod aeternitatis momentum Dei decreto attingat Utique similicum Doctore nostro argumentatione quis eodem jure utatur qua nunc minus recte uberum ac Voluntarium Dei Decretum statuat Nempe uuamvis non sit absolute in primo aeternitatis mo- ,

menso necessarium Dei decretum, propter libere S contingenterata eo de nitum insecundo demum aeternitatis momento obse lum,atramen ex hypoth omnino necessarius decretum,quando am consitutum ac ratum habetur in iis tertio momento aeternitatis quippia quo Deus abstinere non potest, e illius Praescientia prorsus in-

fallibilis abnegatione. Hem vero monstra ratiocinationum,&hor

renda in Religionem orthodoxam offendicula trifidelibus Dei ministris, et iis omnibus quibus cura Minspectio Ecclesiae a Deo est commissa, quantum fieri potest exstirpanda cyus, ne tandem longius Gangrama instar passim se dissundam, ac radices agant in tenellis animis multorum , nondum satis contra talia venena

praemii vitis:

55쪽

s. praemunitis: Qua autem ratione vel judicio Theologus,extate Praescientiae divinae, qua Deus scit omno res juxta decret pre- definitionemfuturas,colligat vel inferat absilute necessariae infinita Dei scientiae abnegationem, me ipso perspicatiores forte intellexerint: Sane, ut intelligatur, quomodo illa Dei absolute necessaria iuprimo aternitatis momento scientia rerum ti ilium, sive tfutura efutura non sint , abnegari aut everti dicatur ex eo, quod dicatur Deus quasi in tertio aeternitatis momento liberam habere Praescientiam earum rerum quas vi praecedentis decreti sui liberrimi,ex ins nita illa stiva rerum possibilium, certo futuras praedes nivit, id, inquam, ut intelligatur, vel consequentiae ratio innotescat, haud vulgari intellectus acumine est opus quo fateor ingenium meum non pertingere. Quod si dixisset acutissimus Theologus ex Libertate Procientia abnegari certitudinem Decreti ut cunque lana ex ejus ratiocinatione caperem quo collimaret; quod . nunc ex ipsa rerum necessaria cohaerentia percepi. Sed, quasi vero

tandem non omnia in Deo simul sint vel, quasi rasilentia in Deo aliquod consilium proprie , ac inde consequens Decretum praesupponat Rectius hic sane Scaliger, quem alibi Theologus perstringit, quod extra Scripturam philosophetur, vel in rebus minime Theologicis acadeo minime ad Scripturam attinentibus, ad normam Scripturae loquitur Exerc. 38 s. s. 8. Tam est impia vox in divinis consilium si praedicto modo accipiatur,aut si quae alia ad praescientiam desinitam praeparatio in Deo statuatur quam pluralitas Deitatu. Quin imo, tam est impia in Deo uniusici ex alio quasi per discursum derivatio ac absolutae, quae 8 in Deo est, simplicitatis abnegatio Denique, quis vel humanam

voluntatem, ac ideam rei gerendae praeconceptam, iacget esse liberam, propterea quod necessario voluntas sit ab intellectu practico determinata λ Sic utut non incommode Praescientia Dei desinita dicatur ex hypothesinecessaria necessitas tamen illa hypothetica non tollit libertatem , ut adeo minus Libera ac Voluntaria dicenda videatur Praescientia. Inepta autem porro a Doctore nostro, ad errorem suum magis confirmandum ac omnem definitae Praescientiae bertatem infringendam, comparatio instituitur cit.

loco, inter Dei Trasilentiam, d ejus in hoc ives Omnipraesentiam quando addit Uuemadmodum Omnipraesentia Dei in hos universe

56쪽

essentia

Universi necessaria et i, non quidem absolute, ut ij immens itas, tamen ex hypothes, posita nimirum hujus nimbrs Creatione Sane Omnip sentia illa Dei in hoc Universo, ut ad .

Deum spectat, non est ab ipsa simplicissimi menstare Dei quid distinctum; sed dum ad Universum eadem refertur , quod in eo

toto Deus praesens sit, jam creaturae quiddam accidit, nimirum habitudo quaedam ejus ad Immensitatem Dei, veluti finiti ad Lsentiam Dei infinitam. At Prascientia in Deo certarum rerum, videcreti futurarum,est in solo Deo; utque a liberrimo decreto Dei ea pendet, ita ipsa est liberrima. Nam potuisset plura Deus per decretum suum liberum praedefinire , acadeo praescire uno eodemque actu potuisset item alia,ac aliter praedefinire ac ab aliis econtra praedefiniendo abstinere: manente interim in eodem una eademque plicis intelligentia, seu omnium rerum possibilium,

scientia , persee ct absolute necessaria. eonferat Theologus quae dixit ipse disp. 8 Loc de Deo,th. 8. Quae quidem ipsa quoque sinplicis intelligentiae scientia non est in Deo quiddam prius carteris attributi vel ab iis quid diversum; sed est in ipso Dei sinplieissimo intellectu dea infinita erumpossibilium , sive per se tales

sint, sinetades sint ex certa aliqua hypothesi, quarum Mediam Scientiam inter definitam ac inde itam aliqui finxerunt, o hoc est, est ipsa simplicissima Dci essentia eminenter omnia complectens,ut est a Deo cognita. A qua Decretum Dei, ac ejus definita 11. Praescientia,non nisi ea tantum ratione differunt, qud actus, qui in Deo simplicissimus existit, ex infinita rerum possibilium dea, sub intuitu simplicissimo comprehensa , res quasdam certo

certius futuras voluntate madefiniet erit ac vicissim eas a se praedesinitas certo certius futuras aliquando sciat ac intesigat: quos tandem omnes,etiam minimas quascunque praedeterminato a se aevi aliquo vel temporis momento extrorsim ipse Deus incit, non inquam creat omnia Deus, quae ab ipso cxtrorsum fiunt , nee enim solusi immediate omnia producit,

sic enim solus etiam malorum omnium ac peccatorum causa esset, σας ergo omnia, ex consilio voluntatis uae, quo ipso absque

omni discursu successivo intellectus , sola simplicissimaque cogitatione & intuitu , omnia certo ordine ac modo praedefinivit. Omnia ergo quae in Deo sunt revera simul.sunt, ab ipsa simpli a et D 1 cissima.

57쪽

ei ima essentia divina non distineta per intelle stus vero nostri

imbecillitatem essentia divinae simplicissimae ac purissimae nonnulla Attributa assigna mus , quatenus unam eandemque Dei essentiam diversimode operari cogitamus, ac ipsa porro illa Attributa quasi ἱ se invicem distincta nobis fingimus, ac velutinatura non tempore 2 alia aliispriora: veluti subjectum quodvis natura prius esse dicimus attributis suis propriis, ut v. g. Solem ipsa luce, aut hominem risibilitate in quibus sane, vel realiter ab invicem distinctis, inepte ad modiim momenta fingeremus ortus alia atque alia ; at in Deo nimium periculose, ut patebit in progressu Certe Deo quidem aliquando quid improprie tribuimus,

quod utcunque ratione nostra, concipimus, prout in rebus aliis id observamus Atin aeternitate aliquod momcntum primum ne; quidem ulla nostra ratione capimus. Adtio autem illa Dei extro sum operant, qua Creatio definita est, quae sic a Deo pl. Max. seu a voluntate illius aeterna proficiscitur, ac in rebus ipsis praedefinito temporis vel aevi momento extra Deum deprehenditur, ac terminatur inincta utiq; est ab ipso aeterno Dei decreto, ut recte a Theologo notatum est ast decretum ipsum Dei perperam statui- . tur mera talis quaedam actio extrorsum relata: Quippe si decretum Dei in Deo nihil aliud sit quam actio, quae extrorsum est relata, sc. ad res ipsas juxta decreti praedesinitionem futuras, utique non est ipse Deus: Namque sine illa actione relata ad res certas, laspovus quam illas, decreto nempe Dei praedesinitas, Deus potiuit esse Deus potuisset enim alias Maliter praedesnire, cum minimes eadem actionis illius extrorsum relatae ratio, quae est naturalium necessariarum non liberarum,ac personalium intrinsecarum tu Deitate actionum. Quare actio illa omnino ab essentia divina disicernenda foret, ac foret ita aliquid in Deo, quod non foret ipses Deus, quod adeo simplicitatem ipsam Dei everteret. Sed hoc so lasse mirum non videtur nostro Theologo , qui aperte negat decretum Dei liberum esse ipsum Deum. Quippe disp. 8 Loc de Deo th. 3. distinguens primum Decretum Dei contingens o libe-rvim, seu definitumi odium , ut vocat ibid. a Dei sensti absolute dicto, quod illi proeliacet Mox. th. q. ait Consilium quidem voluntatis Dei res le asseri per Dei Simplicitatem in Teb Deus ipse quando nempe attenditur illudis ita Sapientia IN

58쪽

DEFINITu M judicium, finem, , media, ct totam rerum de cernendarum seriem ibrans Sanestitatis es Potentia bilance Ato s. subjungit Uuamae autemper Consilium voluntatis Dei, sdistincta non confusa appeltatione decreti Dei,intelligitur Acilio δε ita extrorsum ad Creaturas earumque existentiam determinata, c. hoc est, quando intelligitur definitum consilium , quod

disp. I.Locide Creation.th. s. quam nunc prae manibus habemus, vocat liberrimum Tei decretum ac aeternum decretum , quodque

, ιm hic actionem extrorsum relatam pronunciat, hocsanosensis Virmari potest non esse in Deo per modum attributi , neque Deus ipse Nimirum, ut uno verbo dicam, haec nostri Theologi mens 16. est Quamvis consilium Dei, quo resucet Decreto Dei contingentio libero quo sensuri quam usitate Noster contingens aliquod Dei decretum appellat, a libero distinguat, velut cliam libereis contingenter a Deo definitum objectum, disp. s. Loc de Deo, th. Is id Theologis despiciendum relinquo, quamvis id sit ipse Deuc de itum tamen consilium, hoc est, rerum certo futurarum non es ipse Deus. At hoc definitum Dei consilium, ipsum distincta appellatione proprieque dictum Dei decretum

est ut excitatis Theologi verbis est manifestum iecretume olei non est ipse Deus. Nempe similis haec argumentatio illicst, qua ipsum nostrum Doctorem aliquando utentem audivimus: Sine quo Deus potuit esse Deus, id non ei P se Deus: At e decreto haec vel illa condendi Deu potuit 19 Deus: Ergo decretum istud non est ipse Deus. Quas vero iterum Decretum Dei a consilio ejusdem aliquid in Deo sit diversum merte pessime in eo fallitur

ac sallit alios Theologus, quod actionem Dei a ternam, ac Deo penitus essentialem, seu actum decernendi, qui est ipsum Dei De cretum ut in Deo est, ab ipsissima Dei voluntate consilio non distinctum, unde consilium Dei praefinire, Acti. q. 28. MVoluntaου Te velis, I. Pet. . II hoc est Deus ipse per se ipsum praefinire&per se ipsum velle, dicitur, o a restectu ac relatione ipse eatro sum ad Creatura non discernat vel aestionem aliquam in Deo fingat, quam potuisset Deus non subire, adeoque Deum faciat mutabilem. Actus certe ille, vel aeterna Dei actio, quam pro conceptu nostro indigitamus, ipse Deus es, at agentis Dei relatio trosim in , quatenus a Deo definitam creaturarum existen-

59쪽

tiam suo ordine, loco, tempore, vel aeternitati convenienti ratio-S ne firmiter determinat. Quae quidem ipsa etiam determinatio, ut in Deo est, revera est ipsissima Dei Voluntas; at docendi tamen eausa Voluntas velut actus primus, determinatio vero ut secundus actus sive actio aliqua in Deo, ab umbratili nostro intellectu solet concipi. Ea autem dicam cum Zanchio ex Lb. I deoper Dei, cap. 3.quaest.2. temporalis non est. aeterna. Sed actio Deifuit aterna in Deo: Consilium scilicetis voluntri ut tali temporeMundius eret. uando autem hoc cogitavito voluit e 9. - . Accum perfidem habeamus cognitum,nihil es e Deo

coaeternum, si quod sit ipsi Deo utique illa Dei actio, ut m ipso Deo est, ab ejus simplicissima sentia non est distincta at ut extrorsum dicitur relati, prater Deum immutabilem ac simplicissimum relationis terminum indigitat, nimirum ecreatum, di tu esse modos se sola ratione abessentia divinc ab aeterno eius decreto distinguenda est. Sed hoc cum caeteris Theologi nostra erroribus in fasciculum unum compiniatur. Apparet saltem,ex Jam obiter indicatis, quis hic tacitus in herba

delitescat anguis.

MEDITATIO VI.

COMMENTARIUS.

ribitur autem Creatio Omnipotentia divina, seu rectius ipse Creator dicitur esse Omnipotens, hoc est qui plura entia iri inlinitum, nempe omnia quae vult,potest facere, o praeeunte S iptura. i. a 26 28 ierem. O. I, ct D. 37. Acadeo masti proprie adscribimus Creationem Uni Deipotentia, ipsa etiam una cum S. Scriptura, dictitante ratione.vid. Theatri Nat. Uni p. q. q. q. POLVII. Ex infinita autem Dei potentia ejus omnipotentia

60쪽

potentia agnoscitur, ut ibid. demonstravimus. Qui vero ex ipso a. Dei opere conditori existente, quatenus id sensitivi intellectui nostro se offert, Omnipotentiam Dei colligit, is Deum condidisse omnia quae potuit existimat , ut in hoc ipso opere divinavis exhausta sit in infinitam Dei potentiam vel ex formicae alicujus ex nihilo productione agnoscimus,adeoq; ejus omnipotentiam, qua in infinitum plura a majora potest condere neccssitate quadam consequentiae inferimus. Ex eo igitur quod Mun s dum condidit ex nihilo divina vis , hanc infinitam se lumine

Naturae demonstravimus, cit paulo uald loco unde&Omnipotens a nobis eadem diducta est. Atqui ex nihilo hoc Universum conditum pronunciare dubitavit, is,utut Dei vim omnipotentem verbis enunciat, deca tamen dubitare animo necesse habet. Nec . vero ipsa Omnipotentia illa, etiam mandati e imperii metaphora seu Verbo edicti, descripta potest concipi Gen. I. vers . Psalm. 33. 9. 448. q. s. ac alibi, nisi haec hypothesis praesupponatur certa& indubitata, omnia jubente atque edicente Deo ex nihilo extitisse Imprimis autem in Creatione hoc notandum est, Verbo s. ediciti denotari τὸν λόγον Verbum illud Patri Creatori ομα ac coaeternum, quod est ipsa una atque eadem cum, Patre aeternitas, at interim secunda in S. S. Trinitate. σωοιηι illud, inquam , Verbum, quod in principio erat apud Deum, per quod omnia facta sunt. Joh. i. quod humanam naturam in plenitudine temporis adsumpsit, in unam ac eandem hypostasin cum ea sociatum.

MEDITATIO VII.

ψui Hro commune es Creationi cum omni operatione dimina Omnipotentia, qua extra Deum ira creatura term natur, quod Him tempore, adeoque nou steternased temporalis Differentiae loco ad icimus, hoc ruod Creationis proprium es, quod cum prim temporisprincipioca erit c cum sine se dierum perfecta desierit. Gen. I. I. Gu 2. . t 4.

COMMENTARIUS. Ommum porro statuit Claris D. Doctor creationi tum taomni operatione divina Omnipotentia, qua extra Deum in Crea tura terminatur, quod i in tempore, deisue nonsit aterna te oratis.

SEARCH

MENU NAVIGATION