장음표시 사용
41쪽
3o DE EO, α UOD IMPIUM Parisiensis suitulerit, uti Bossinus Ita assirmat; non ramen prorsus ab illicitis eiusmodi acquirendi modis, sacrificuli destiterunt. Monachi enim moribundos dolosiis persuasionibus & minis quandoque compella-hant , ut coenobiis & Ecclesiis in testamentis certis prospiciant legatis. Quae certe legata neutiquam jure valida esse debent; cum testator importunis sollicitationibus induetus iecerit. l. ro. de haereae institu. sHarim. Psor. p. l. qu. ast. n. 3. Quaestio inde in nostra quoque Ecclesta orta, num numsero Ecclesiae Mevi blanditiis legatum in favorem Ecclesiae Hilere 3 Assirmat Carpe: υιus in Jurisprudent. Consessor. def. 3aa. quam sententiam
tueri videtur argumento, quod ex rescripto supremi Consistorii de an. I 6O9. die 29. Novembr. depromit. Sane hanc vim probandi continere id non videtur; praesertim si circumstantia: Rescripti laudati attendantur ; quae casum allegatum prudenter restringunt, ut ad alios casus promiscue auplicari non positi Pergit vero ulterius Carpetor uus i. c. Blando siquidem sermo omnino luet invitare te satorem, ut haeredem aliquem instrituat, vel Deatuis fastem alum adsignet, a que relinquat, nec exinde 'dispositio redditur υitiosa. Ast statim dubium
Jus Romanum ipsi concitat, quod legatum dolosis persuasionibus elicitum nullum declarat. I ult. 1 aBFid testari probib. Dubius hinc haeret, unde diiudicandum, num blanditiis, num vero dolosis persuasis' nibus testator fuerit indiustus. Blanditiae sane, quibus morientem sollicitamus, raro a pia fraude disserunt;& si quandoque differant, nunquam tamen a judice,
piae causae, ob privilegia semel introducta, quae indu- Dio pro piis causis quoque pronunciare jub t, i vel '
42쪽
te rite discerni possient. Hinc illud timendum foret incommodum, Omne legatum in fraudem heredum ab intestato sive blanditiis, sive dolosis persuasionibus a pastore elicitum, validum futurum ; cum in dubio
favor Ecclesiae attendi debeat. Cavendum utique est, ' ne ministri ecclesiae impudentes hac ratione morit ris satisfactionem compensatoriam , quam sacrificuli si munt, tacite persuadeant. Merito igitur cum Exce .
Titio nostro D m. l. IX. e. V. n. 13. existimem; cave
dum primo esse, ne blanditia in fraudem degenerem, Us δε- eundo cordatis homininus quales Pastores esse debent
rationes potius, quam ineptias istis convenire.. VII Ad privilegia, quibus circa Iegata piae causae munitae sunt, transeundum, quae optima ratione πλεουε-
ξδ9 cleri Pontificii, qui eadem invenit, exprimunt. Circa haec in genere monendum erit, me non differentias singulas, quae inter jus Canonicum, & Cisiis occurrunt, & per quas piae causae sunt privilegiatae, observaturum; sta illas tantum, quae justitiae universali & verae pietati repugnant. Sunt enim nonnulla privilegia, quae etsi a Juris Civilis contraria observantia, pias causas liberent; non tamen jure naturae contraria esse dixerim. Circa illa enim praecipue, si V ris piis usibus impendantur, summus imperans, cum ipse leges civiles condiderit, absque nota iniquitatis dispensare poterit. Sic f. D. r. β de hareae in L in arbitrium tertii haeredis institutio non conferri potest: quod tamen circa pias causas mutatum , ita, ut test
tor non solum in arbitrium alterius conferre possit dispo-
43쪽
3a DE EO, Mi OD IMPIUM dispositionem piae causae; Molin. d. ID. in s n. cs d. i I. n. f. verum etiam haeredis institutio pietatis causa, nutu fieri possit. Traquesi. pris. I. Hic actus cum jure naturae sit validus, & sulficiat ultimae voluntatis declaratio & probatio; circa solennitates dc speciales Juris Civilis constitutiones optimo jure summus Imperans dispensabit, neque circa ejusmodi privilegia aliqua impietatis nota erit observanda. Qtiae autem ita fuerint comparata, ut vel fraus Clericorum eadem extorserit, vel observantia illorum specialem hominum vitam bene ordinatam disturbet, illa demum atro notari lapillo merentur. v III. Solemnitates, quae circa consectionem testamenti Jure Civili observandae veniunt, si testamentum piditatis titulo gaudeat, remittuntur; & cum in alio septenarius testium numerus requiratur, in testamento pio, duo sussiciunt per t. Relatum. u. X. de testam. Admitti sane hoc privilegium poterit, cum solennitates observandae magis sint Civilis, quam naturalis juris,&in quovis alio testamento circa testium numerum princeps dispensare posset, cum septenarius numerus nihil ad essentiam testamenti conserat. Attamen alia circumstantia in hoc privilegio examinanda erit. Sivtuit Covarruvias in n. a. ad G Reiatum. II. X. de testam δέ Muina d. V . n. r. testamentum ad piam causam factum
coram duobus testibus validum ; si pia causa limessit instituta, Sc legata aliis relicta. Si vero alius institutus haeres sit, dc Ecclesiae relicta legata, institutionem coram duobus testibus invalidam, legata utique valida
44쪽
valida futura. Exemplum hic insigne videas artis rabulisticae, quae unum idemove testamentum ex parte validum & ex parte invalidum efficit. Si enim deseria aut Vera voluntate disponentis controversia moveri posset; cur legatum Ecclesiae relictum valeat. non video rationem decidendi. Sin vero seria dispositio ad pias causas non in dubium vocanda i cur haeres institutus haereditate sit privandus, & in uno eodemque actu quaedam valida, quaedam invalida sint, naturali jure iniquum videtur. Huc pertinet illud
quoque privilegium, quod cum filiusfamilias jure civili non possit condere testamentum, ne consentiente quidem patre, pr. inintui. quibus non es permissem fata test. l. 6. tit. eoae tamen de Iure Canonico piae causae legatum relinquat consentiente patre Di. Clin. -
. III. recepi. sentent testamene. P. f. n. 7. Didarius vino a Caceres in speeuc testans. glos rubrie. p. . n. II. re
liqua tamen, quae testamento continentur, pro non
adjectis habeantur, & nihil valeant, Amoα Faber Cod. I. . t. a. de . . in qua dispositione iterum quaedam valida, quaedam invalida, prout Canonistis comm dum & proficuum visum fuit. IX. Num detractio Quartae Falcidiar in testamento ad pias causas facto locum inveniat, & haeres institutus
legata integra praestare debeat, Nov. III. c. ra. Auth. similiter C ad L Fasciae non eadem inter doctores stat sententia. Roseuerus enim de resain. p . c. a. & H erus ad L J. ad L. Fastid. n. ult. assi ant, plurimi alii autem , ut Giphanius ad c I. Q ad leg. Falciae Perez. ad α
45쪽
DE EO, αἰIOD IMPIUM H I. Iat. tantum ad eum casum restringunt ; si haeres in solvendis legatis piis moras nectat, vel alia tergi versatione usus sit. Tutiorem inde eligere viam testatorem , si Fastidia detractonem special: er inbibeat, ExceE. MI . diss de testam. 'mileg. in M. flumi, quo frilicet fiet, ut lueres piae cause nudium amplius post movere controversiam.
Cum detractio Falcidiae haeredibus sit, quod liberis legitima, & quandoque liberis quoque circa legitimam a piis causis moveatur controversia, insignis hic erit quaestio ventilanda: num filices major fit favis
liberorum, quam piarum causarum. Mantica enim de con. δε i. HL voluntat. l. V. t. N. num. 31. Traque2. ad i. si unquamvreb. Menti num. D. & in Verb. Donatione largitus n. με C. de revocanae donat. majorem favorem piae causae asserit, ouam filiationis, cum favorabilior sit DEUS, quam liberi. Sed hanc ex scitis Judaeorum haustam opinionem jam olim Christus refutavit, Matth. V. v. 4.& Marc. m. v. Π.seqv. cum vota DEO a Judaeis secta ob parem ferme rationem improbaret. Erat scilicet moris penes Judaeos, qui vim legis induerat ', ut filius
parenti reverentiam exsiberet, non sedens in loco patris, nonisquens in loco ejus, non verbis ejus contradicens, praebens alimenta es vesimenta, caste induens, introducens s educans, quac Verba G Salomone Druio, Seiareus in Jur. N. cs G. Ebraeorum I. VII. c. a. producit. Hunc parent,
bus exhibendum honorem, vel opera vel donationibus, quidam Judaeorum, vel superstitione vel malitia exagitati, negabant, & per Vocem Corban, omnem uti-
46쪽
litatem parentibus a liberis proventuram DEO consecrabant. Quo facto omne illud, quod ante votum parentibus ex praecepto praestandum erat, post Votum. Numini sacrum habebatur, eique tantum, sive in Opera ac ministeriis, sive in oblationibus, quantum Parentum, de quibus votum erat conceptum, existimationem aequaret, praestandum Veniebat. Hunc morem consecrandi rem DEO, quae parentibus erat tribuenda, Christus ipse improbat, neque hac ratione cultum divinum rite exerceri docet. Cum itaque Parentum & liberorum mutua sint ossicia, & Parentibus a liberis honor & reverentia, liberis autem a Parentibus alimenta & honorum post ista concessio, non obstantibus gravissimis causis, sit concedenda,
effatum Christi, qui traditionem contra verbum DEI, hane
consecrationem receptam appellat, ad hunc quoque casum applicare licebit. D EI enim gloriam promoveri, si liberis, quae jure naturali debetur, ςοργη adimatur, & piis causis tribuatur, quis crediderit φ cum ipse opibus morientium non indigeat, & gratior ipsi ut contritus spiritus, quam multa millia victimarum& oblationum. Excipiant hic doctores, non quidem DEO, attamen personis D Eo percharis, pauperibus scilicet, illa tribui; verum duplici illis ratione responderi poterit. ει-ο enim loco hocce Opus charitat, Vum regulae ordinatae charitatis respondere debet; quae haec est; charisas incipit a si s. Jam si parens &nlius habentur pro una persona, & liberi propria parentum caro sint; charitas, quae se per oblationes &beneficia exerit, a probis liberis incipiet, & ante omnia
illis erit consulendum. His salvo jure, si vere piae sint,
47쪽
cauta piae & pauperes succedant ; cum Christus proximi, iub quo titulo omnem egenum & opis indigem tem intelligit, dilectionem ad exemplar propriae dilectionis, quae antecedere debet, instituendam pronun- ciet. Secundo quoque monendum erit, tales Oblati0nes ex invidia aut alio malo adiectu ortas, quales olim Judaeorum erant, neutiquam DEO gratas; sed illas tantum, quae ex sincero cordis affectu erga DEUM proveniunt. Tales autem oblationes, quae in fraudem liberorum mortis causa fiunt, plerumque vel ex ambitione vel ex invidia proveniue, supra MEI. I. I. u. αSect us. IV. jam demonstravi. Si enim sincerum suum affectum testator pauperibus declarare voluisset, piam voluntatem integra adhuc corporis constitutione, per
eleemo*nas exhibere potuisset. Quae cum ita sint; num praeposterum hocce DEO placendi studium, D gratum, JCtis vero aequum videri possit, ut liberis
quoque praerogativam naturalis ς οργῆς denegare que ant, Uliarisaei & cum illis Tiraquesius, videant. Sic jure naturae quoque major liberis, quam piis causis erit favor concedendus; cum liberi ab intestato succedant,& parentum petibnas repraesentent. V. Ludve de ultimVolunt 's F. His inventis artibus cum optime sibi prospexerint clerici, ut bona morientium variis excogitatis privilegiis, piis causis vendicarent, de exmustibus quoque testamentorum, testibus & judicibus in propria causa solliciti si unt. Concedunt enim, ut executores, quos testa' ecialiter constituit, vel haeredes ordinarii, jussu de XI.
48쪽
suncti exequantur, Menoch. l. IV. praesume. ras num. 3.
Si vero tardiores fuerint in exequendo, nec intra VI. menses exsolvant, aut in solvendo dissentiant, Epist
pum, arbitrum aut executorem constituunt. c. ι7. X. detestam. Nov. III. c. Ia. cs c.3. X. h. t. Eorum quoque, qua
ad redemptionem captivorum relicta, executor est tapiscopus Laδ. g. r. s Authent.ffv. C. de Episis Curi licet testator prohibuerit Episcopo executionem, Molo. d. a Z. n. . Notandum quoque, quamvis Jure Communi nemo in sua causa pollit esse testis, L nusius io. de te- ριb. attamen Jure Canonico in causis Ecclesiarum, ipsi Prelati & Clerici, testes esse possunt, ii per alium causam agunt, e. o. X. de tesibus. Distinguunt quidem doctores, an utilitas negotii obveniat singulis lingulariter in Collegio; an vero toti Collegio principaliter, Sc non
singulis, Carpet. LI. resp. m. n. s. ast videtur omnino al quid singuiare esse in Gentis per tradita MasicarA de Probat. coning. 3ο1. v. M. Nam Clerici non repellendi a testimonio i) is personae pracesientiam cae fidem a) mugum metuendum perjurium, in causa principaliter ad ecclesiam, nec non fuccessores in oscio, non ad haeredes pertinente, δ) non
potes facio dari casus, ubi causa s interesse EG ae, ab rnIer e Geruorum sit separatum. Judicem denique in causis testamentariis Episcopum quoque constituunt, quod dispositio ultimae voluntatis sit misti fori, & Episcopo jurisdictio in Laicos quoque competat, D quest. pr. I . Secularem tamen judicem ex gratia quasi admittunt, sub hac lege ; ut secundum praescripta canonum judicet, ex quibus decisito piarum causarum
dependet, Andri a Matre DEI, Neoc Moral. D. M. e. .
punct. Ia. n. a . Apud nos vero cum jura episcopalia
49쪽
DE EO, a UOD IMPIUM superioritati territoriali sint restituta, Principes pro lubitu vel per Consistoria, vel per ossiciales suos, seu
advolatos fisci ultimarum Voluntatum executionem Urgere poterunt. Nec penitus erunt prohibendi Inspectores vel Superintendentes, quo melius executionem
monendo urgere,& si nihil profecerint rem consist0rio Ecclesiastico denunciare possint. FLec administratio juris, ubi scilicet Clerici in propria causa executores, testes & judices sunt constituti, quam maxime illis permulta secula proficua fuit. Iniquum vero videtur, quod Episcopo, prohibente quoque testatore, executio testamenti concedi possit; cum tamen ipsi coimtraria Voluntas testatoris, quam in favorabilibus agnoscit, obstet. Quod autem testimonia Clericorum in propria causa ferenda attinet, Masressi, quas allegavi, rationes speciosae quidem videntur ; sed fidimi roboris esse haud putem. Prama enim, quam ex personae praecellentia colligit, infirma est. In comminni quidem vitae commercio dignitatem & existimationem illorum agnoscimus; neutiquam in judicio, ubi nullum debet esse personarum discrimen. Astera ratio, quae ex sanctimonia ordinis Clerici desumta optima quidem esset, si observaretur; ast vero, cum infinita fere in historia Pontificum & Episcoporum exempla contrarium demonstrent, admodum suspecta illorum
fides facta est. Quam ultimo loco rationem urget, mugis ipsius sententiam evertere, quam corroborare Videtur. Si enim interesse Ecclesiae rarissime ab inte esse singulari Clericorum est separatum ; magis ad de' linquendum &falsum testimonium Clericos ob lucrum inde sperandum invitabit. Nam ab avaritia & πλεο-
50쪽
vεξια Clericos non esie immunes, quis est, qui ignoret 8 Hinc it ab executione contra voluntatem testantis, &a testimonio in propria causa sunt removendi; potestas judicandi in legatis ad pias causas ipsis neutiquam erit concedenda. Ut enim taceam, causiam testamentariam non esse misti fori; cum actor sorum rei sequi debeat, nec jurisdictionem in laicos Episcopis jure divino tribuendam esse ; Galli multis abhinc seculis hunc errorem agnovere, atque regiis procurat ribus spartam compellendi executores vel exequendi obtulere ; ita, ut seculares tantum l. e. Regii judices de hujusmodi controversiis apud illos cognoscant. ν. Mor c. ad i. ax nusti C. de insc. I cur. XII. Sed cum duplex donationum modus eXtet, Vel per testamenta & legata, vel etiam inter vivos, circa ultimum quoque varia privilegia excogitavere. Sic quamvis omnia bona praesentia & futura donari non possint, Sc css. I. M. C. de donar. quae donationem Omnium bonorum concedit, per L. N. g. l. . de re judicata, ut stilicet donatori fit prospiciendum, ne egeat, sit explicanda ; valida tamen erit donatio omnium bonorum Ecclesiae vel pio loco facta, per c jubemus nulli
M. pr. ibi: aut certe inter viDentes. C. de n. Eccos Tirm
quest. ρῆν. λω. quia non sit contra bonos mores iuris gentium, & ratio, ne austratur jus testandi, tantum ad iuris civilis dispositionem pertineat. Carpe. P. a. C. a. d. v. n. Io. Neganda tamen erit ratio, quam proserunt , quod scilicet non sit contra bonos mores juris gentium, & juri naturali non repugnet. Quodsi enim