Disputatio juridica, de eo, quod in piis causis impium est, quam auspiciis serenissimi principis ac domini, dn. Friderici Augusti, ... moderatore, dn. Jo. Balthas. Wernhero. ... d. 30. Septembr. 1710. Pro gradu doctoris obtinendo ... Carolus Otto Rec

발행: 연대 미상

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

51쪽

42 DE EO, a UOD IMPIUM. enim Turcae inmanni Imperatoris stoliditatem & insaniam exinde prudentes judicaverint, quod imperium Turcicum & gagam nudo bo II. Romanorum imperatori osterret; sane vesaniae hominis privati prinximum erit ; li bona futura & praesentia omnia per donationem in a tam conserat. Agnovit idemqu0n dam Siracides,& omnino contra bonos mores esse judicat, si quis bona sua filio, aut uxori, aut fratri aut amico, aut cuicunque demum sit homini tradat. c. XXXIII. v. aa. Quare in Jure Civili, ob metum p

digalitatis, quae sub donatione latere posset, L 3 sus. 3. C. de donat. insinuatio judicialis requiritur, si d0- natio quingentos solidos excedat, & Jure Saxonicola' cultatem donandi leges usque ad soo. solidos i. e. mille thaleros gravioris monetae restrinxerunt. Carpe. p. z.

Cum ergo Jus Civile profusionem bonorum in ex cessu donationum timeat; nos certe superstitionem in donatione omnium honorum ad pias causas substituamus, atque personam donantis, priusquam donationem adprobemus, probe consideremus. Cum e nim donatio, semel Ecclesiae facta, non adeo facili negotio rescindi possit, judex rationes, quae animum ad donationes addidere, rite examinet, neque qu0d es perturbatae mentis Operatione proficiscitur, pietati tribuat. Quodii enim tempore donationis caelebs aut aliquot tantum liberorum parens existat; plures autem postea liberi ipli ex matrimonio contingant, quod tamen in aliis donationibus permissum, ob supervenientiam liberorum donationem neutiquam revocare poteriti Tiraquια prid. III. & Menoch. L IV. praesumpt. tD.

52쪽

n. UL atque ita non solum sibi, verum etiam liberis per inconsultam donationem pessime prospiciet.' Statuit quoque DiraquAssus prim rei. quod, etsi omnis alia donatio stricte sit intelligenda ; contrarium tamen in

donationibus Ecclesiae factis sit asserendum. In hoc casu, cum praecipue intentio donatoris sit respicienda,& ipsius voluntati sit fatis faciendum, quo jure objectum, quod est pia causa, etiam contra rationes dubitandi, voluntatem donatoris latiorem in favorabilibus emcere possit, non video. Cum enim omnis donatio ex singulari donatoris gratia ita profecta censeatur, ut etiam salvo jure eadem omitti posse credatur; benevolentia donantis non erit abutendum, sed stricte erit interpretanda. Quae stricta interpretatio, cum in aliis calibus a JCtis admittatur, non putarim, piast causas aliis donatariis esse impudentiores. Excipiunt

hic, quod semper in favorem piae causae benignior sit

interpretatio admittenda, &, si circa controversaς pias causas concernentes diversae sint doctorum sententiae, illa, quae piae causae adversatur, non sit attendenda , etiamsi esset communis, sed arripienda sententia Ecclesiae favens. Alex.inder Tartagna l. 6. Consu. ao

n. ra. Verum haec ratio est petitio principii ex jure Pontificio desumta. Quamvis enim proverbium, mustitudo errantium non parit errori patrocinium, huc quoque

adplicari possit, quod communis doctorum sententia non magis quandoque aequitati respondeat, quantangularis quorundam ; non tamen ideo sequitur, in fa-Vorem piae cauta communem sententiam, si adversetur piis causis, semper esse rejiciendam. Credo sane illam reprobandam, quae justitiae causae, eX circum- F stan-

53쪽

42 DE EO, mi OD IMPIUM stantiis moralibus judicandae, contraria'; & cum nulla tam absurda sit opinio, quae suos defens0res non hiveniat, illud inde incommodum esset timendum ; quod semper quidam vel superstitione vel imbecillitate judicii decepti, partes piarum causarum contra Optimas juris rationes haud infeliciter sintacturi.

XIII

Decimae, cum jam per legem Mosaicam ericis tanquam pars salarii sint constitutae, in ecclesia qu0que nostra merito locum habent. Non tamen earum pelam nostrates tantus est favor, quantus apud

Pontificios, qui nec Imperatorem quidem privilegium super non solvendis decimis condere posse statuunt.

Ita enim c. tua re infra X. de decim. obcit. Porro cum Ditis nulti sit de spiritualibus concedenda vel disponendis euitas, imperiasis concessio quantumcunque generantιrflat, neminem potest a solutione decimarum eximere, qua divisa

constitutiam debentur. Sed falsum est hoc dogma, & in majestatem Principum injurium. Nam licet pietatem decimis non negemus ; privilegia tamen circa ibias publicanda, non ad internam Ecclesiae potestatem pertinent; sed ad externam, quam Imperatori & R gibus denegare, juri divino & naturae repugnare u otius libro de imperio summarum potestarum circa sacra Plide demonstravit. Competit enim iis cura circa sacra, ex potestate circa ecclesiastica externa Principi cuique summo, vi ipsa majestatis, qua pollet, isc qua prio ceps est, & quidem jure gentium, abstracta qualitate religionis seu cultus, rem DiFI V. de PH. mystit

54쪽

IN PIIS CAUSIS EST.

Hine regum Galliae institutum laudandum , qui, si decimarum petitio fiat ab Episcopis, vel ceteris Clericis adversus praediorum dominos , quarum solutioinsveta est in iis locis, unde exiguntur, non alienum existimant a munere suo huic negotio autoritatem suam interponere , illas exactiones insolitas impedire, excommunicationum, si quae ab Episcopis in recusantes latae sunt, revocationem indicere, eamque pignoribus captis urgere. Petri de Marca de Concorae Sacerdot

s Imperii l. IV. e. ro. n. a. idem de Hispaniae regibus re

fert Didae. C in vias c. r. res . II. n. v. p.

Quas hactenus Clericorum technas circa acquirendas opes in usum piarum causarum deprehendimus, sub titulo legatorum, donationum & decimarum latuerunt. Nunc ut illas quoque, quibus in privilegiis circa contractus sibi prospexerunt, inVestigemus, instituti ratio postulat. Circa haec privilegia in contractibus civilibus occurrentia, ut quaedam generaliter Praemoneam , a scopo meo alienum haud fuerit; cum per illa civibus reipublicae noceatur. Contra Aus γnim ad vinculum in vita sociali conservandam maxime spectant, &in illis bona fide sine discrimine personarum agendum est. At vero ubi dolo malo quid in favorem Cleri elicitum est, in praejudicium contrahentium tendit, & iniquitatis ac inpietatis nota laborat. Nam

si contractus es conisurio perseusa natura producens obligationem s aectionem I. I. I. I. re a. 1. de Pact. condientio antem duorum vel plurium in idem placitum coUtaseus

ι r. f. a. st iis Parit. exindefinitione apparet, quod il- XIV.

55쪽

4 DE EO, αἰἰOD IMPIUM

lud, de quo inter duos bona fide est transactum de rebus & actionibus in commercium venientibus,& quae dominia & pretia rerum praesupponunt, ab utroque exacte sit observandum; adeo, ut neuter se obligati γni aut actioni subducere possit. Itaque si Clerus vel Ecclesia lucrum capere velit ex rebus, quae lunt in commercio, ipsi quoque sit standum in illis contractibus, qui bona fide, absque dolo alterius & enormi Iarsione sunt consummati. Opponunt quidem hic dinctores, quod res ecclesiae possint quidem meliorari,

hoc praesupposito contra Aus cum ecclesia aut piis causis tuto iniri possint,non video; cum semper metuendum sit, eccletiam minorennitatis jure gaudentem mino- rennes quoque habere antistites, quorum negligentia, quandoque S iniquitas hac ratione in acquirendis bonis felicior foret, quam exquisitissima aliorum bona fides & solertia, quod sane justitiae, quae aequalitatem strvat, repugnaret. XV. E casibus specialibus ulterius idem probari potest, & exempla nonnulla restitutionis suppe- citabimus, in quibus minorum quoque juribus piae causae aequiparantur. Si Ecclesia res suas minori pretio locet, propter laesionem etiam non enor-men restitui potest, & sufficit, quod alius plus dare velit, licet antea res ecclesiae non pluris fuerit

56쪽

IN PIIS CAUSIS EST.

63υ. Haec decisio Ecclesiam ad contraditim locationis ineundum reddit incapacem. Cum enim locatio praediorum plerumque non ad dies aut me

ses resbingatur, sed ad aliquot annos; & conductori lucrum pro laboribus impensis saepe tardius contingat, conductor sane hoc privilegio fraudari posset, si alius praedium, quod iplius opera & industria omni apparatu instructum esset, majori oblato pretio, nondum finito tempore contractus administrandum ipsi eriperet. Eadem quoque iniquitatis labe laborare mihi via detur, quod falsa opinione solutum, pietatis causa tan quam indebitum repeti non possit, Diraqueae prιυ. IN.

quod tamen Mart. de Prisdict. P. IV. Cent. a. ca o. num. . ita limitat, nisi semens ex tan solutione ad incitas

reducatur, & fundatum hoc existimat in L3a. f. pen .ssde condict. indeb. ubi dos indebite data non repetitur, cum qua piam causam & hoc casu confert Menoch. l. a. AH t. quaest. c. II. n. D. Ast cum varia adhuc de dote

indebite data & repetenda adjici hic possent; hoc saltem monebo , disparitatem negotii consequentiam a dote ad piam causam, hoc casu non concedere. Quae enim dotis loco liberis etiam indebite tribuimus, eo libentius ipsis erunt relinquenda, cum post obitum ab intestato in bonis nostris succedant; nec adeo facile praesumendum sit, quod parentes per dotem indebite blutam ad incitas sint venturi. Redit ergo in hac

quaestione cardo controversiae eo; num scilicet major liberorum, quam piae causae, aut saltem aequalis sit attendendus favory tu quod negamus. Circa emtionem singulare sibi privilegium arrogat ecclesila; nempe, quod vicinum ad vendendum compellere possit. - i ii F 3 MAEn

57쪽

Mari Gurba Dec. N. num. I. seqv. si hoc scilicet tendat ad ampliandam ecclesiam Mo . D r. Dio. 3.t. At vero

cum quilibet rerum suarum sit liberrimus dominus &arbiter, &in V. testamento factum Achabi, qui Nabothem ad vendendam vineam cogere volebat, minime DEO fuerit probatum; num patribus Ecclesiae privilegium hac in parte maius competat, valde dubitem. Iniquus sane hic modus acquirendi est, qui Clericis amplius dominium exercendi occasionem in praejudicium aliorum civium permittit, eoque aequa litatem Juris turbat aut tollit.

Cum elimos nae ad sustentationem pauperum GPdinatae primarium ovendam locum inter pias causas sibi vendicent, modum exigendi illas, quem jure Episcopo tribuit, Petrus Re spus deprimi Schesar. m.F. naturae illarum adversari, ac adeo hac ratione impium esse, putarim. Nam in eleemo*nis, quae boni ope ris titulo gaudent, praecipue intentio dantis spontanea respicienda, nec ulla actio, quamvis alias bona sit, Vitamen eXtorta, moraliter bona censeri potest.

M ergo lententia adprobari non poterit, qui paupere tempore penuriae Episcopi officium implorare posse, statuit; ut divites vi compellat ad erogandas eleem0'synas. Equidem in gnatiam pauperum Episcopi curare debent, ne mercatores res necessarias vitae nimis care vendant per t. t. C. de ossi audient. quanquam, si ad modernum statum haec applicemus, haeccura circa pre tia rerum constituenda, sit magistratus v. Camae MNAlum de Migis . Civit. LI. c. I . n. vn Utut tamen se res

58쪽

IN PIIS CAUSIS EST.

47 habeat, non exinde probari potest, quod episcopus

vi adhibita opulentiores ad eleemosynas compellere queat. Prodesset alias paupertas, & nocerent divitiae, a quo tamen proisse, nos liberet omnipotens DEUS, inquit Cynus ad L id quod pauperibus C. de episcop. cum Aliis itaque modis Episcopus egenis prospicere debet, vel ex aerario Ecclesiae, vel collectis ordinarie institutis. Liberalitas enim, ad quam eleemosynae spectant, hae in parte non habet legem coactivam.

XVII.

Alia huc pertinens movetur quaestio; an scilicet

depretationes publicae in musciam pecuniariam ad pios usus

converti queant 8 in qua determinanda diversas partes doctores sustinent. Brennemannus in Jur. Eces. LI. c. n. m. .. XL s L N c. XIX. I. M. fieri id posse negat; cum subtilem simoniam in redimenda deprecatione latere, existimet. Ideo Carpet . dissentientem refutat, qui contrarium in Pras pr. Cons r. f. IV. d. D. sueqq. asserit. Argumenta itaque Carpamii, cum casus hic saepius contingat, qua licebit, brevitate exponam,& quod in illis Brunnemanno improbatum fuerit, com memorabo. Primum ex fanditione Euctorati de an. ID desumtum, & in Electoratu Saxoniae ad commutationem deprecationis in mulctam utique validum. S

cundum est, quod, cum deprecatio poena sit, in aliam quoque possit poenam converti: id quod tertio illi strat, quod omnes se e poenae hodie in arbitrio judicis politae sint. Euarto Genique monet, quod eX ci cumstantiis delicti gravior vel levior mulcta possit im-Poni. Haec quatuor argumenta commode ad duo reduci

59쪽

DE EO, ali OD IMPIUM duci poterunt, cum par ultimorum ad illustrationem secundi tantum, non ad probationem theseos secere videatur. Primum illos sine dubio valide obligabit, qui cives Electoris Saxoniae sunt, nec idem in dubium

vocare audet Brunne annus: Alterum autem eo Veli

mentius impugnat, quod deprecario non fit poena, sed reconciliatio ; item quod deprecatio reconciliet mentes, miacta vindicet crimen, qua ratιone divites se semper silerare possent a deprecatione pubfica. Ast pace iri magni Brunn

manni dixerim, deprecationem utique esse poenam; reconciliationem autem effectum deprecationis, n0a ipsam deprecationem. Cum ergo idem effectus, reconciliatio scilicet, quam magnopere urget, etiam per mulctam obtineri possit, & muleta omnibus, quibus delictum notum, etiam innotescat, quis dubitet per mulctam quoque removeri & expiari scandalum, Hoc praesupposito, quod deprecatio nulla sit poena, argumentum Bramnemanni de subtili latente simonia corruit. Cum enim simonia sit rei spiritualis, vel spiritualibus annerar, cum aliquo temporali secta commutatio , Lanceist. In tui. Jur. Canon. l. m Ty. s. t. pae'

na deprecationis aut est rei spirituali annexa, aut non est: Quodsi non est quod probabilius videtur, nec definitioni quidem Simoniae commutatio in mulctam respondebit , Quodsi autem est, eodem modo, quo poena haec rei spirituali est annexa, mulcta quoque erit annexa, ct cum ad pios usus impendatur, vitium temp0'ralitatis originale, ut ita loquar, exuet, & in rem seqmimiritualem mutabitur. Circumstantiae tamen lagi probe erunt examinandat, & si illas judex sum'

60쪽

IN PIIS CAUSIS EST.

Uctam ipse dubitet, ex arbitrio ipsius pendebit, num deprecationem publicam, num vero mulctam reo v lit injungere. Hic ergo modus acquirendi & pias camsas adaugendi, quamvis Brunx emanno impius visus sit, nobis haud idem videtur. Sed major iniquitas in administratione bonorum & piarum causarum adhuc evolvenda, quam sequente sectione pandere jam

paro.

SECTIO III.

DE EO,

QUOD IMpIUM IN PIARUM CAUSARUM ADMINISTRATIONE

DEPREHENDITUR.

REligionem peperisse di uias, s filiam devorasse m

trem, Bembardum jam olim conquestum, David Chytros testis est. Cum hoc Gerson quociuerim. VII. opp. Secta. op. Marc. in . iisdem pene verbis conspirat, quod divitiarum magnitudo generaverat vermem pei simum, qui fit superbia, s voluptas granata, quae tandem majesarem imperatoriam arrodere s loca gentesque imperio subditas depascere carperit. Hae autem quibus artibus sint partae, Sectione II. breviter exposui. Quibus vero in impietatem sint veris, nunc ulterius ui DPrendum venit. Amplissimum quidem hic stadium decurrendum foret, si singulos modos, atque Omnes abusus species notare vellem; at satis sortean in compendio dictum fuerit, illos, quibus seculo Octavo Vergente & insequenti Carolingorum aevo ac postea bona G . ex

SEARCH

MENU NAVIGATION