Tractatus moralis, titulos pro promovendis ad ecclesiasticos ordines, expendens, juxta novissimam constitutionem ... Innocentii 12. quae incipit Speculatores domus Israel ... Auctore rev. P. fr. Joseph Moreno ord. SS. Trinitatis ..

발행: 1699년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

3o Tractatus Moram

tribuit domicilium habitationis filii: ergo & originis: fi enim quando filius nascitur in loco domicilii paterni, ejusdem Loci

dilius originarius ad ordines est, cur filius natus in loco Materni domicilii, mortuo eo tempore Patre, ipsius Loci domicilii materni originarius non erit I Colligiturque ex doctrina Pacis Io dant , elucubrat. volum. I. lib. 3. tu. 6. n. so. ibi: In domicilio non atteniatur maternum, sedpaternum, nisi pro naturalibus, vulgo quaesitis,aut quando paternum descit, citatque Piasecium inpram

Episc. p. I. cap. I. n. 9. Sanchez de Matrim. lib. 3. disp. 23. n. I. α expresse tenet Navarrus citatus supran. III.

ia . Sed quid si Mater, in casu dicto, domicilium, in loco

permanentiae temporalis Mariti jam mortui, elegit, Postumo jam nato 3 Forte coaptari valent Matri verba praesentis Constitutionis : ais Pater in alieno loco, ubi ejusfilius, natus es, G. supra n. 97. relata, dc quae de Patre Ioquuntur 3 NegativE r spondendum censeo, quia praesens Constitutio in citatis verbis de solo Patre domicilium, nato filio, eligente loquitur, valdeque dubium in Iure est, quod domicilium Matris tribuat filiis natis domicilium, esto cum illa morentur, animo perpetuo ibidem habitandi, ut allegat Navarrus, lib. I. conss. de temporibus ordinat. conss. a. n. s. O 6. ergo multo minus domicilium M tris tribuere poterit domicilium originis filiis jam natis. DUBIUM IV. An Baptismus in aliquo casu Originem ad. l ordines tribuere valeat. , '

ras. Iximus supra, Baptisinum non tribuere originem , t υ eo quod iste dumtaxat sit spiritualis nativitas; praesens autem Constitutio pro origine nativitatem tantlim natur tem , modo non sit casualis, exposcit, unde per nativitatem naturalem,a praesenti Constitutione expetitam, excluditur Baptisimus , conceptio , adoptio, & similia, quae rationem naturalis nativitatis minime participant: ex quo improbabilis manet semientia plurium asserentium , Baptismum tribuere veram ad odidines originem, dicebant, namque, quod si Titius natus naturaliter in alia Dioecesi fuisset, in alteraque baptizatus, Episco-Pus tum nativitatis, tum Baptismi poterant Titium ad ordines titulo

72쪽

Tit. Orig. Quaesi II Dub. IV. P

titulo originis promovere, quodque intuitu praesentis Const, tutionis, Baptismum excludentis , dici non valet 126. Quaerimus igitur, num ita praesentis Constitutionis verbis Baptismus sit expunctus, ut in ullo casu valeat originem

tribuere. Dubium in duplici sensu exagitari potest, I. Ita ut de

promovendo certo constet locus in quo natus suit naturaliter ,

licet ibi baptizatus non fuerit, sed in alia Dioecesi, II. Ita ut de

loco Baptismi constet, non autem de loco in quo natus natur liter fuit. In primo sensu certum est Baptismum non tribuere ad ordines originem, ex dictis n. antecedenti, solumque tribuit locus , in quo naturaliter dictus promovendus ortus est dum modo ibi ex accidenti natus non fuerit, quo casu orginem naturalem paternam pro origine vendicabit, & ante praedictam

Constitutionem ita, quod ad exclusionem Baptismi, docuit

Trullench, tom. 3. lib. 4. cap. unis. dab. 7. n. 3.

I et 7. Secus tamen dicendum in secundo sensu, unde si l cus, albi Titius natus est, ignoretur, constat tamen de loco ubi Baptismum suscepit, Loci Baptisinatis originarius erit, dummodo constet inibi Patrem Titii domicilium tempore nativitatis dicti Titii habuisse, alioquin originarius erit Loci in quo Pater memorato nativitatis tempore sedem domicilii habebat, quod ex dictis satis superque constat si tamen de domicilio paterno in aliquo loco, pro tempore nativitatis filii, minime coli stet, tunc natus ex accidenti censetur, Originemque pro sic n2ltis in praesenti Constitutione assignatam, ut initiari valeat, vendicabit. Casu vero, quod filius in loco paterni domicilii senatus, in alia autem Dioecesi baptizatus, paterni domicilii originarius erit, quia in eo naturaliter, nonque ex accidenti,natus.

12 g. Caeterum si filius natus fuerit i n loco ubs Parer habiAt domicilium ante ortum dicti filii, dubitatur tamen an tem renativitatis filii inibi domicilium conservaret, in eoque loco b 1-pti2atus inveniatur filius, originarius videtur Loci Baptismatis, praesumitur enim in loco paterni domicilii baptizatum finge, .maxime cum Pater obligetur filium in loco sui domicilii bap/ietare , etiam si extra illum oriatur, dummodo distamsa Doci nativitatis sparanti trium horarum non excedat V ut doeet Gobat cit. ra .ra. cas. 4. n. 13 3 . quodque ex doctrina Ahgedin-G a gistri,

73쪽

sa Tractatus Moralis

sistri , Subtilisque Scoti colligit: α eulpa non praesumitur,

nisi probetur. ras. Undὸ regula generalis pro invenienda ad ordines origine haec est, ut nato filio, vel Pater eo tempore alieubi domi-κilium habebat, vel non Si domicilium habebat, filius erit originarius paterni domicilii, sive in eo natus fuerit, aut non rs Pater nullibi, tempore nativitatis filii, domicilium contraxit, originarius erit Loci paternae naturalis originis, id est Loei in quo Pater naturaliter ortus est, nisi Pater in loco ubi filius ex accidenti natus fuit,sedem postea domicilii de Iure contraxerit, quod tu ex praesenti Constitutione, tu ex dictis abunde constat. DUBIUM V. Utrum dispositio praesentis consiturionis de oriaginessii ex accidenti nati, Deum habeat casu, quo

Pater ex accidenti etiam natus fuerit.

x 3o. Raesenti Constitutione cavetur, quod si filius ex acis x cidenti natus fuerit, ejus origo ad ordines sit locus,

in quo ejus Pater naturaliter Ortus est, quaeritur, num praesens dispositio locum habeat, casu quo Pater etiam ex accidenti natus fuerit. Respondeo assirmativE ; nam quod Pater in eo loco ex aceidenti sit natus, non tollit quod inibi naturaliter ortus stetit; nec enim ortus naturalis, & eX accidenti Opponuntur,

ut per se patet: cum ergo PMsens Constitutio, in nostro casu, ortum dumtaxat naturalem Patris exposcat, hinc est, quod ejus dispositio loeum habeat, etiam si Pater in eo loco casu liter natus sit. Quae doctrina vera est, etiam si Pater natus itast accidentaliter in eo loco, quod ratione domicilii ab ejus P tre contracti, originarius ad ordines non sit Loci casualis ortus, sed Loei paterni domicilii, juxta dicta supra n. Io 8. II . quia hoc non tollit, quod Pater naturaliter sit ortus in loco, ubi e sua liter ortus est, α praesens Constitutio in nostro casu ad natis . Utatem naturalem dumtaxat attendit, non ad aliam alterius Loci, quae tantum fictione juris origo Patris est. -i 13Iδ Sed dices,origo naturalis Paterna in nostro casu adstriabitur filio, ut titulo originis pomi ad ordines promoveri , at si

Pater ipso originia titulo promoveri voluerit,ab Episcopo Loci,

74쪽

TE Orig. Quaest. II. Dub. VI. 33

in quo ex accidenti supponitur natus, minimὸ valet, ut in terminis praesentis Constitutionis certissimum est: ergo nec filius. Respondetur negando consequentiam, nam in dicta Patris nativitate duo valde ex se diversa concurrunt, & quod ejus nativitas sit casualis, & quod naturalis sit, quatenus easualis impedit Patri ne ad ordines promoveri titulo originis valeat, Get rum quatenus naturalis est, tribuit filio originem, ut hoc titulo ab illius Episcopo promoveri valeat: praesens enim Constitutio, pro origne filii casualiter nati,naturalem dumtaxat nativitatem Patris exposcit, praecludendo ab eo, quod hax sit, sive non casualis : & quidem merito, nam si casualis nativitas Patris tolleret filio accidentaliter nato originem, possibilis esset casus, quo dictus filius origine ad ordines careret, si namque non solus Pater, sed Avus, Abavus, Atabusque casualiter nati fuissent,quod impossibile non est DUBIUM VI. Ava erit origo filii ex accidentinati, casu quo

Deus in quo Pater natus es, vel Episcopo caret, veles Sehimaticus.

Iaa. π T. G. Schismaticus uxoratus ad Curiam Principis C V tholici Legatione, aliove ministerio advenit, ini, Iaque filius ei nascitur, quique Catholicam amplectitur fidem, ad ordinesque promoveri desiderat, quaeritur, quis sit dicti filii originis Episcopus, qui ipsum titulo originis promovere valeat: Non is ubi natus est, cum inibi ex accidenti ortus fuerit: Non item Episcopus paternae originis , cum vel Episcopo careat, via Schismaticus supponitur, a quo nequit Catholicus ordines s

scipere, cap. ordinationes, s. quas. I. quis ergo

I33. Respondetur, non esse improbabile, quod si dicti GIii Mater fuerit Catholica, in locoq; suae naturalis originis adsit Catholicus Antistes, hic possit titulo originis ad ordines promovere, paritate ab illegitimis sumpta, quibus origo Matris

sustragatur, loco Parentum incognitorum , at Patrem carere

circunstantiis, ut possit filio originem ad ordines tribuere, &Patrem ignorari, quo d hunc effectrum, idem prorsus est: erso

scut in illegitimis origo naturalis Matris attenditur, sic in n.

75쪽

sι Tractatus Moralis

stro easu attendi, non improbabile erit. Idem prorsum dicem dum, esto praedictus Orator Catholicus fuerit, temporeque sua Legationis locus suae naturalis originis ab inimicis Ecclesiae o cupatus fuerit, in eoque Antistes Schismaticus dumtaxat inveniatur , propter eandem rationem. 13 . Caeterum si Mater etiam schismatica fuerit, recurrendum ad Sedem Apostolicam , quae originis Episcopum, ut dictum filium ad ordines promoveat, assignet, verius, & securius Censeo, inferturque, ex capiraternitatem , r. diuinct. Ubi Clericus propria Ecclesia spoliatus, eo quod inimici ipsam occuparunt , Apostolica auctoritate in alia Eeclesia fuit adseriptus, ibi: Praesentibus duximus eoncedendum, habituro licentiam Diaconum illam , nostra init meniente auctoritate Eeclesia tua, Deo propitio , construere cardinalem. Parilarmiter igitur in nostro casu, deficiente proprio Episcopo originis, ad sedem Apostolicam,pro eo stabiliendo, recurrendum erit. ias. Probabile itidem est, filium natum ex Iudaeis,vel Tum cis , qui postea baptizatur,originarium esse ad ordines illius Loci Catholici, in quo sacrum Baptismum suscepit, ut cum aliis docet D. LampereZ, n. oo. Baptismus enim, qui est spiritualis nativitas, subrogatur loco nativitatis naturalis. Filius auten Haeretici, qui apud Haereticos baptietatus, haeresique detestata, apud Catholicos iterum baptizatur , originarius est Loci secundi Baptismatis, eo enim quod secundo baptizatur, supponitur primum Baptismum invalidum fuisse , invalidusque Baptismus, Baptismus non est, cap. non ut apponeres, de Baptimo: dc non entis, nullae sunt proprietates. Sed ante Baptismum praeferenda est Matris origo, si Catholica fuerit, in locoque Catholleo Antistiti subjecto, nata, quia id consormius praesenti Constitutioni videtur , exemplo illegitimorum, in quibus non ad Baptismam sed ad Matris originem Auctores recurrunt. DUBIUM VII. An Ilius natus ex aceidenti in aliquo loco sit ejusdem originarius, Patre in alio loco ejusdem Dioecesir

domicilium contrahente. i l . i

r36. Raesenties Constitutionis decreto, firmatur, filium nM

A 'tum ei secidenti in oppido alicujus Dioecesis, si in

76쪽

T LOrig. Quaest. II. Dub. VIII 33

ipso postea pater domicilium contraxerit, originarium ad ordines esse Episcopi novi, ac postarioris domicilii, quaeritur, num idem intelligendum in casu, quo Pgterpon in eodem oppido, ubi filius casualiter natus suit, sed in alio, ejusdem tamen Dioecesis, domicilium contraXerit.

praesenti clausula, n. 97. exarata , intelligitur tota Dioecesis ;Glos in cap. cum nudus, de temporib. ordinat. s. V. Parochiae; ergo in quocumque oppido Pater domicilium elegerit, praesens dispositio milliat it. Antecedens probatur, tum quia hacclaursita moderatur antecedens, n. ys. relata, & in qua praesem Constitutio expresse de tota loquitur Dioecesi, ait enim; Caterum subditus ratione originis 3s tantumμ iae esse intelligatur qui natur liter ortus es in ea Diores, Oe. at quando verba legis posteriora moderantur antecedentia, necesse est, un/α alia in e dem sensu usurpari:. ergo cum in lem antecedo i moderata sermo sit de tota Dioeceii, verba posteriora moderantia intelligenda etiam sunt de Dioeepsi tota, & non siilum de oppido numerico, iRquo supponitur natus casualiter filius: Tum quia ut dorice Barbosia go veri lib. r. mp. II. n. si R. tota Dimcesis est Episeopi Parochia: ergo in quocumque oppido Pater, in casu proposito, domicilium contrahat , in eodem loco contrahet, contrahit enim in eadem Parochia . DUBIUM VIII. auo tempore Domicilium apatre in loco casualis nativitatis silii contrahendum est, ut iste originarius --. neat infrim Loci .:

Ita I ifilii, in eodemque nativitatis loco, originem ad O dines filio tribuere, c stat ex verbis praesentis Constitutionis,n. 97. relatis, controvertitur tamen, an praesens dispositio locum habeat,quocumque tempore Pater inibi domiciliu contraXerit.

verso tempore posse Patrem in dicto loco sedem domicilii stabilire. I. Immediate post nativitatem casualem filii, II. Aliquo interiecto lampOre,permanendo tamen in ipso laxu nati vita iis c

77쪽

3 6 Tractatus Moralis

malis, ita ut post filii ortum in dicto loco,Pater ad alium Ioeum habitationem non mutaverit, sed inibi, etsi sine domicilio, ii

hilationem continuavit,III.Ita ut post filii nativitatem,ad aliam Dioecesim se divertit Pater, vel in ea domicilium contrahens , vel alia occupatione cum tota sua familia per 'aliquod tempus ibidem commorans, posteaque reversus ad locum nativitatis c

statis filii, in eo domicilium contrahit. I o. Adnotandum II. Quaestionem non procedere in primo dc secundo sensu: Unde si Pater, in casu proposito, domiacilium contrahat sive immediatὸ ad filii nativitatem, sive tempore elapso, sine interruptione tamen habitationis in praefato casualis nativitatis Ioco, certum est, quod domicilio, prout de Iure exposcitur,sub secuto in ipso loco, filius erit ad ordines originarius ejusdem Loci in quo casualiter natus fuit. Praesens enim Constitutio Patrem non arctat,quod immediate ad nativitatem casualem filii in aliquo loco, in ipso domicilium contrahat: e

go sive immediatε, sive tempore elapso sedem inibi domicilii figat , praesens dispositio locum habet. Τota ergo difficultas, si

quae sit, in tertio sensu procedit, scilicet in casu quo nato filio in eo loco, Pater inde eum tota sua familia discesierit per aliquot

annos,domicilium in alia Dioecesi eontrahendo, vel saltem in ea habitando,postea tamen ad locum casualis nativitatis filii revertatur, in eoque domicilium de jure contrahat, num hoc suificiat, ut dictus filius sit originarius Loci, in quo casualiter ortus fuit. I I . Respondeo sufficere; Praesens namque Constitutio non exposcit, quod Pater habitationem in eo loco continueta ergo licet interrumpat, locum habebit praesens dispositio. AntecedenSconstar, nam verba praesentis Constitutionis n. 6 s. relata eodem modo loquuntur de nativitate casuali procedente causa itineris Patrum, ac causa officii, Legationis, &c. Sed qui itineratur, in loco itineris non permanet, sed ad alium transitum facit, hoc enim proprie itinerare est ergo de mente Constitutionis non p tuit esse, quod nato filio, Pater in loco nativitatis casualis filii detineretur, quousque domicilium contraheret: ergo licEth bitationem interrumpat, praesens dispositio locum habebit. I a. Sed dices I. Praesenti Constitutione, in nostro casu,ea-votur a quod Pater in loco casualis nativitatis filii tandem ae m

78쪽

DL Orig. Quaes. II. Dub. VIII s

animo permaneat, c. ergosupponit, quod in eo loco Pater pe manere debet: ergo permanentia interrupta , praesens dispolitio minimὲ Iocum habet. Respondetur enim, eam permanentiam restetri ad domicilium posterius a Patre contrahendum, non a

tem ad tempus antecedens, ut ex se constat.1 3. Dices II. Hinc sequi, quod filius posset habere ado dines duas origines simul , quodque prae1enti dispositione mor dicus refragatur Sequela esset manifesta in easu, quo nato filio casualiter in aliquo loco, inde ad alium Pater transmigraret per aliquot armos, in hoc eventu filius esset originarius Loci paternae naturalis originis; demus igitur Dominum Episcopum paternae dictae originis dictum filium Clericali tonlura initiasse; Postmodum autem Pater in loco ortus casualis filii domicilium contrahat, en filium jam originarium Loci domicilii paterni:

ergo haberet duas origines simul: ergo ut hoc vitetur, dice dum, quod ut filius originem in loco suae casualis nativitatis a quirat , non debet Pater alibi transmigrare. 144. Sed tespondetur, quod argumentum aeque praemit suve Pater continuet habitationem in loco casualis ortus filii, sive interrumpat, ut per feest manifestum: ergo perperam ex eo ad

nostrum intentum arguitur. Respondetur II. negando antecedens, nec casu, quo probatur, convincitur: dicimus namque, quod domicilio non contracto a Patre in loco nativitatis casu

lih filii, iste est originarius Loci paternae naturalis originis: at eoutracto domicilio in dicto loco ortus filii, efficitur originarius novi domicilii paterni, cessatque a primo origine, sicque

non habet duas origines simul. . . -

I s. Sed instabis:Semel domicilio a Patre contra in loco easualis nativitatis filii,hic ita permanet originarius Loes suae nativitatis ut licEt Pater postea domicilium ad aliam Dioecesimmutet,non ideo filius desinat esse originariusLoei sui fortuiti ortus : ergo pari formiter, semel quod filius sit originarius, in casa argumenti, Loci paternae originis, licet postea Pater domicilium eontrahat in loco casualis ortus filii, non ideo filius amittet priamam originem,sed ita acquiret secundam,ut primam non amittat : ergo habebit duas origines simul.

I 6. Antecedens difficultatem tangit, dubio sequent exa-H min;

79쪽

3 8 Tractatus moralis

minandam, eo tamen promisso, negatur consequentia. Disp ritas in eo stat, quod praesens Confἰitutio dum filio casualiternato paternam Originem pro origine ad ordines assignat, non absolutE, sed cum addito scilicet, nisi Pater in eodem loco casualis ortus filii pro tempore domicilium contraxerit, unde purificata conditione, cessat in filio prima origo: Caeterum, cum eadem Constitutio filio casualiter nato assignat pro origine locum sui fortuiti ortus, casu quo in eodem Pater domicilium contrahat, hoc assignat absolute, & sine ulla moderatione, si

que semel a Patre inibi domicilio contracto, origo filii perseverat, & si Pater plura mutet domicilia.

DUBIUM IX, Utrum Semel a Patre domicilio in loco ea alis nativitatissilii contracto Pater mutet domicilium,silius originem ejus Loci amittat. I 7. UM praesens Constitutio stabiliat, quod si Pater in loco casualis ortus filii domicilium contrahat,filius ad ordines originarius sit ejusde Loci sui ortus casualis, nonque Loci paternae naturalis originis, ut antea praemiserat, dubitatur, an haec dispositio consistat, esto Pater inde domicilium ad aliam Dioecesim mutaverit, ita ut domicilio a Patre mutato , filius non sit originarius jam Loci sui casualis ortus, ubi Pater fixer at domicilium, sed ad paternam reddat originem, hujusique originarius sit. I 8. Respondeo, filium permanere , originarium dicti Loci sui casualis ortus, esto Pater inde ad aliam Dioecesim domicilium mutaverit. Ratio est, quia quod sub conditione exposcitur, semel conditione purificata, factum sub illa subsistit, Iicet postea conditio desierit, leg Fquis haredem. C. de inu. Osub Quare si Maria instituta haeres fuit, ea conditione, quod Petronubat, eaque Petro Matrimonium offerat. hicque recusaverit, intuituque suae resistentiae Mariae haereditas tribuatur,haereditate Μaria spolianda non est,ticEt postea Petrus cum Maria comtrahere vellit, haec autem recusset, nam susticit semel conditionem extitisse, licet postea desierit. Baldus,leg. t. aede ins. Osus. Tiraquel. leg.A uniuam Uousceperit Alios num. Is I. aede

80쪽

Ti. Orig. Quaest. II. Dub. IX. 3 q

eecoeat. donat. Molina lib. I. de mog. cap. 6. num. II. M. BaGlius de Matrim M. 3. cap. II. num. IO.

1 9. Ratio hujus est, quo remosimplicite prolatus , intellia gitur dep ima vice. Leg. Bobes. F. hoc mone, FG --. Agni ac firmatque Sanchea de Matrim. lib. i. aikp. 33. n. I . dummodo conditio negativa non fuerit, vel ea posita jus ille adquisierit in cujus favore, vel gravamine, posita fuit , quia nemini variare lichi, Iure jam alteri comparato. Glos cap. nosti. de electione.

V. revocare. Sanchez num. Is . eumque in nostro casu conditio

sub qua filio loeus suae casualis nativitatis pro origine concediatur, negativa non sit, ut per se patet, & alias semel a Patre domicilio contracto in dicto 'loco, filius jus acquisierit, ut ab ejus Episcopo promoveri possit, hinc est, quod licet Pater postea domicilium mutaverit, ejusdem Loci manebit fit ius

originarius.1so. Firmatur amplius, quia domicilium, quod in nostroeasu eligit Pater, ipsi domicilium habitationis, ut Auctores vocitant, est; filio tamen domicilium est originis, quodque ex

natura sua invariabile est, ut cum communi docet Barbossa de potes. Disc. allegat. . n. ao. α licht 4n Praesenti Constitutione varietur, est casus singularis , dc extra regularem cursum, idemque minime extendendum ultra Legis casus expressos, favemque , cap. quae in jure, de re L Jur. in 6. At si doctrina contraria vera foret, domicilium originis dicti filii in nostro casu, ad nutum Patris variabile esset; posset enim Pater postquam domicilium in loco casualis nativitatis filii domicilium contraxit, itide ad aliam Dioeccsim domici luim mutare,iterumque in pristino loco domicilium contrahere, sicque originem filii variare, quod aliquando in fraudem factum, timeti posset. Is I. Objicit D. Lamperez, n. II. In dicto casu origo conceditur filio sub conditione, quod Pater domicilium contrahat in loco casualis ortus filii: ergo deficiente domicilio Patris in ipse loco,nequit filius ejusdem Loci originarius esse: Quae enim

ex duobus componuntur, deficiente, altero, totum deficit, sie deficiente materia, totum compositum deficit: Cum ergo origo filii in nostro casu ex naturali ac casuali orm filii in aliquo loco, & ex paterno domicilio , subsecuto, ' componatus, H a isto ,

SEARCH

MENU NAVIGATION