Tractatus moralis, titulos pro promovendis ad ecclesiasticos ordines, expendens, juxta novissimam constitutionem ... Innocentii 12. quae incipit Speculatores domus Israel ... Auctore rev. P. fr. Joseph Moreno ord. SS. Trinitatis ..

발행: 1699년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

4o Tractatas Moralis

fusiones orirentur; natus enim ante praedictam Constitiitionem praetenderet suam ad ordines originem regulare placitis Auctorum potius quam praesentis Constitutionis Decreto, eo nixus fundamento,quod haec Constitutio loquatur de imposterum n iis , non de illis, qui ante illa nati fuerunt, quod alienum vide tur a mente SS. Innocentii, maXlme re integra manente, ut su-era n. 94. dicebamus. DiXi re integra manente, quia si ante praesentem Constitutionem Episcopus promovere Titium incepit, α eo titulo eo tempore probabili, ac praesenti Constitutione refragato, probabile est, quod posset continuare, ex traditis a Barisbossa Jur. univers. lib. I. cap. a. n. II . Ubi dicit, jus quaesitum tollere, alienum esse a mente Pontificis in suis dispositionibus, quodque infertut ex cap.si is cui de Praebendis in 6.99. Insuper adnotandum, quod per in naturaliter ortus est. Excluduntur conceptio, adoptio, ac Baptismus; unde, ut quis Originarius sit ad ordines alicujus Dioecesis, non sussicit esse in ea conceptum, in filium adoptatum, ac lavacro Baptismi regeneratum , haec enim nativitatis naturalis rationem minime participant, ut Per se patet, ac erudite resolvit D. LampereZ, n. 399.

atialiter Titulus Originis intelligendus, ut quis post Ordinibur

initiari.

P Lura de hoc titulo apud Auctores controvertuntur, ea tamen in praesenti, quae attenta novissima SS. Innocentii diaspositione difficultatem aliquam ingerunt, disputabimuS. DUBIUM I. An quando Pater Domicilium contraxit in Oppias aliae us Diaecess, Ofilius ea aliter natus es in alis ejusdem Dioecesis, filius sit Originarius ejuymodi Disecess.

Ioo. Asum claritatis gratia confingamus. Petrus. Cum naturaliter ortus fuerit in Turolensi Dioecesi , in Cae- straugustana Sedem domicilii fixit, Cssar-augustς v.g.quo tempore in alio oppido ejusdem Cesar-augustana: Dioecesis ex accudenti

62쪽

denti Petro filius natus est: quaerimus, an iste filius originarius ad ordines sit Dioecesis Caesaraugustanae, ubi natus est, an Tu-rolensis, ubi natus est Pater. Videtur esse Turolensis Dioecesis originarius ; nam si quando filius ex accidenti nascitur in una Dioecesi, originarius es: illius; in qua Pater naturaliter Ortus est, ut patet ex praesenti dispositione ; cum praedictus filius iiii Caesaraugustana Dioecesi ex accidenti ortus fuerit, ejus origo ad o dines Dioecesis erit Turolensis. Io I a Sed oppositum tanquam certum tenendum est; licet enim praedictus filius casualiter natus sit in illo oppido Caesar

augustanae Dioecesis,non tamen in ea Dioecesi sic natus estccum

enim in memorata Dioecesi Pater domicilium fixerit, conjicine quit in ipsa casualiter natum fuisse filium, immo naturaliter& sine casualitate ibi natum fuisse coniiciendum est. Quodamplius ex dicendis dub. sequenti clarebit. Ad rationem dubitandi dicimus, quod hic filius ex accidenti in ea Dioecesi minim natus fuit,sed in oppido ejus Dioecesisset cum Pater in illa Dioecesi domicilium habeat, in ea non ex accidenti nascitur filius, ratione enim domicilii paterni in praedicta Dioecesi, reputatur illius ac si in oppido domicilii paterni msceretur.

R Oh si P ter in praedicto casu duplex domicilium

an diversis Dioecesibus haberet, cujus Dioecesis erit ejus filius ad Ordines Originarius Duplex domicilium simul componi posse,

Albarus Valasco , tom. I. allegat. s. ἀ n. D. ex teg. uptio. s. urisprudentitus β. ad mancipat. Glos. V. Domicilium, in c. cum nullus, de temporibus ordinat. S. Glog. I. Ole .penultima, m. Senatoribus . Ubi Jurasconsultus dixit Paulus, quod Senator eo quod ad locum diversum siti. E Originis tendat, ut ibi officium n1uum eXerceat, non ex eo quod in ibi domicilium acquirat, do micillum in loco suae nativitatis,vel Originis amittit,nam intuita Dignitatas, quam exercet, domicilium potius extenditur, quam mutatur,unde in duplici loco domicilium acquirit simul in hocque casu quaeritur, icujus Dioecesis, filius contingenter natus,

erit orIginarius, vel an utriusque .

Io 3. Pro decisione sciendum est,quod quando leges,& Auctores citati duplex concedunt simultaneum domicilium, vel

utrumque est habitationis, vel unum habitationis, & aliud ori-

F ginis et

63쪽

a Tractatus Moralis .

ginis: si primum, negamus tale duplex domicilium ad effectum suscipiendi ordines, ei enim praesens Constitutio inficiatur, ex dicendis, quas. 3. Lb. 6. n. aa6. Si II. permisso tali duplici Gmultaneo domicilio, sciendum est etiam,quod domicilium originis Patris non tribuit filio ad ordines originem, hanc enim solum tribuit ipsi filio domicilium habitationis Patris, id est, si

Pater habet domicilium habitationis, tu aliqua Dioecesi, in ea que filius oriatur, hujus erit solum modo filius ad ordines originarius , non alterius ubi Pater habet originis domicilium, nisi casu, quod Pater nullibi domicilium habitationis habuerit, tunc enim, cum filius ex accidenti oriatur, vi prailentis Constituti nis recurritur ad Dioecesim, ubi Pater naturaliter, & vere ortus est, & in qua domicilium originis habere Patrem posse, non inficiamur. His praenotatis oro . Facilime a proposito dubio expediemur dicimus namque, hujusinodi filium, in casu proposito, originarium ad ordines esse illius D. Episcopi, in cujusDioecesi sedem domicilii habitationis Pater fixit, dummodo in eadem filius natus sit, noravero illius, ubi Pater domicilium originis habet; quia cum in Dioecesi domicilii habitationis Patris filius supponatur natur liter ortus, & non in loco domicilii paternae originis, & talus

Dioecesis, ubi filius naturaliter natus est, iste sit originarius,non potest originarius esse illius Dioecesis ubi naturalite ortus misest. Sed quid, si filius oriatur in Dioecesi originis Patris, qui Ira alia habet domicilium habitationis, cujus erit filius originarius Solutio hujus dubii, sequenti dubio dabitur. Ios. Interim ad notandum, quod si praedictus Pater, qui duplex domicilium aliud originis,aliud habitationis habet,pr moveri voIuerit, utroque Episcopo valebit, sed noneodem titulo : cum Episcopo enim habitationis, promoveri poterit rit Io domicilii, & cum Episcopo domicilii originis, titulo origin rit , dummodo ibi ex accidenti natus ncn fuerit, quae omnia sartis ex se apparent, nec majori indigent discussione.

64쪽

DUBIUM II. Cujus Episcopi erit Originarius ad ordine lius,

fortuito natus extra Dioece m Paterni domicilii. ro F. Upliciter contingere potest haec casualis nativitas,

O potest namque filius oriri in una Dioecesi, Patre

nec in ea , nec in altera domicilium habente, vel potest oriri in in una Dioecesi, habens Pater verum habitationis domicilium in altera, quaeritur, num praesens SS. Innocentii Constitutio, qua ca Vetur, quod filius ex accidenti natus, Originarius sit ad

Ordines, non Episcopi loci in quo fortuito natus suit, sed Epia scopi verae & naturalis nativitatis Patris, intelligcnda sit, etiam quando filius fortuito natus est in una Dioecesi, licet ejus Pater verum habeat domicilium in alia, ita ut etiam in hoc casu dictus filius nequeat ad ordines originarius esse Episcopi domicilii paterni , sed Episcopi naturalis paternae nativitatis. IO7. Pro decisionesnpponendum est I. Indubitatum esse apud Auctores, filihin natum in loco domicilii habitationis pa- originarium ad ordines esse Episcopi dicti paterni domicilii, constatque expresse ex Constitutione praesenti. II. non minus indubitatum, quod quando filius nascitur in una Dioecesi, ejusque Pater nec in ea, nec in altera verum domicilium habitationis habet, dictuin filium originarium ad ordines esse Episcopi, seu Dioe sis, ubi praedictus Pater vere , & naturaliter Ortus fuit, quod etiam ex praesenti dispositione constat,& quaerimus, an haec dispositio, quae indubitanter casum , in quo Pater nulli bi domicilio gaudet , complectitur, comprehendat etiam casum in quo filius nascitur in una Dioecesi, Paterque in alia verum domicilium habet. r I O 8. Respondetur, quod in dicto casu filius non est originarius Dioecesis paternae naturalis nativitatis, sed Dioecesis paterni habitationis domicilii, & ita censuerunt Iuris periti, gravi stimique Praelati in hoc puncto specialiter consulti: Plobaturque I. ex dispositioneIuris Canonici, ac Civilis, nam in cap. cum

nullus, de temporιbus. Minat. in 6. Episcopus originis praescribitur ad ordines, ubi promovendus est oriundus ; sedi negabilecst filium oriundum esse illius Loci, in quo Pater domicilium F a habi-

65쪽

44 Tractatus Maralys

habitationis possidet tempore, quo natus est alisi filius: ergo ejusmodi Loci erit ad ordines originarius . Minor Constat , ex legitios Coae de municip. ct orig. ibi inlios originem Patris , non in materna civitate, Di nati l smodo non domiciliis retineam itur ) aκ honores, O munera, cte. Ubi constat, quod filii origi- mariti sunt illius Civitatis, in qua Pater domicilium contraxit, i sive inibi, sive alibi nati fuerint. I De in cap. Rodulphus, de re

Ios. Probatur II. praesenti SS. Innocentii Constitutione, in qua tanti paternum habitationis domicilium aestimatur, ut postquam veram ac naturalem originem paternam pro origine, ad ordines filio casualiter nkto, assignuvit, 'addit, quod si P ter in alieno loco,ubi ejus filius natus est, inibi 'brε domici Ilum de Iure contraxerit, tunc non origo Patris, sed domicilium per 'Patrem legitime contractum pro ordinatione ejusdem filii attendi debeat: si igitur domicilium nativitati casualr filir postsetius a Patre electum, originis titulum tribuit filio, abraditque priorem in praesenti dispositione assignatum, signum est, quociquando SS. Innocentius in praesenti Constitutio originem naturalem paternam pro origine filii, casualiter nas, assignavit . non fuit suae inentis hanc assignare pro cassa quo Pater verum haberet domicilium alibi, tempore casualis nativitatis filii: non lenim apparet in domicilio posteriori cireuti stantia tanti ponde

tris, quod ad istud pro origine admittendum domiciliuisti

antecedens excludendum, moveret. V ., -

. rio. III. Probatur: filium enim originarium ad honores, munera ordines esse illius Loci in quo Pater domicilium h hipationis contraxit, licet inibi naturaliter non sit natus, est 1 Te omnium Communissima, ac plausibilis Opillio, ut pote, es.

cap. c- nullus. fundata. Quodque ad honores & munera attiamet, docet Carlevat, tom. I .de Judic. disp. z. h. I 62. eisdem feremostrae Constitutionis verbis, ibi: Dicendum es, ut 'lius acquiras originem propyiam in Civitate, vel Regno, in quibus Pater domisia num babet , ndua re tibi veram, ct realem natiυitatem in Civitate, mel Deo omissisipaterni Is atri esse nativitatem ibi contingentem suris time:exemplames inflitio nato In itinere,aut transitu extris ιοcum domicissipasami uus nato in loco in quo Pater ad tempus ba

66쪽

bitat , eum animo adsuum domicilium revertendi, is quo profectus est, aut negotiorum causa, aut alicujus alterius occasionis absentiae temporalis, aut miniserii, aut oscii exercendi, militiae , aut ferviatii Regis : ise enim*lius sic natus, Juris censura censetur natus apud paternum domicilium: cutfortuita isa nativitas originem

non dat, ita eam non tollit. Consonant AntuneZ , lib. a. de donat. Reg. cap. 6. Villar Patron. de Calatasuri pari. 9. cosumb. 4. n. IG. U. Decimo tertio, & citat Rebutam .

m. Quod autem ad ordines attinet, ipsam Carlevalli sententiam docent Diana, p. 8. tract. a. resolui. II. P. Gobat experiment. Theolog. tract. s. casu T. n. 279. addens hanc esse Cano-

Distarum, S: LeFistarum Communissimam. Basseussores Theo-leg. U. ordo 3. ibi: Hinc mulier praegnans, si extra Dioecesim suum fluum parit, silius alibi natus, originem ibi traxit, ubi parentes δε- micilium babebant: citatque Sancheg de Matrimonio, lib. 3. disp.

23. n. 3. idem docet Navarrus, conss. lib. 3. conss. a. n. I. juncto

summario, de Parochus. Ugolinus depotes Disc. cap.26. F. I .n. s. Barbossa depotes. Disc. alleg. 4. n. I9. O ao. ubi asserunt, originem habere filium in domicilio patris, si in mari natus sit, cum igitur haec opinio sit Communior, ac utrique Iuri conformior, non apparet praesenti Constitutione exterminatam fuisse: ergo dicendum, praesentem Constitutionem,ejusque dispositionem,n. 9 s. relatam, non intelligendam de nativitate casuali filii, supponente verum domicilium alibi in Patre. m. Sed huic resolutioni obstare aperte videtur praesens SS. Innbcentii Constitutio, in ea enim disponitur, quod ut quis sit, aut censeatur originarius, ad ordines, alicujus Dioecesis, debet in ea naturaliter oriri; at in casu quo quis oriatur casualiter in una Dioecesi,tempore quo ejus Pater habet in alia verum

domicilium, dimis filius non oritur in Dioecesi paterni domicilii naturaliter, sed juris fictione, ut vocant Iuris periti : ergo nequit talis filius esse originarius Dioecesis, in qua Pater domicilium habet ; deficit enim ipsi nativitas naturalis, & sine qua

non valet originarius esse, aut proclamari.

- Ii 3. Respondetur tamen I. quod Constitutio praesens dum in praecitatis verbis utiponit, neminem esse, aut censeri posse Griginatium alicujus Dioecesis, nisi in ipsa naturaliter ortus fuerit,

67쪽

4 6 Tractatus Moralis

fuerit, eo tendit, ut excludatur filius ne sit originarius ad ordines illius Dioecesis, ubi ejus Pater, Avusque nati fuerunt, quod opinarunt multi & graves Doctores: unde praedicta verba, qui naturaliter ortus es in ea Dioecesi, eo tendunt, ut exeludant dictum filium, ne sit originarius illius Dioecesis in qua ejus Paternatus fuit, quia in ea dictus filius naturaliter ortus non fuit, sed ad summu fictione juris, sicque explicat praedicta verba D. Lampereet, n. 398. estque meo videri genuinus eorum sensus. ri . An autem sicut per praedicta verba,qui naturaliter ortus s in ea Diarcs, M. excluditur filius, ne sit originarius Loci pater nae originis,lta excludatur locus paterni domicilii, quando naturaliter in ipso natus non fuit, hoc opus, & labor: dicimus tamen, quod lichi filius natus naturaliter non fuerit in Dioecesi paterni Somicilii, sed in alio, esse originarium ad ordines Epi-icopi domicilii paterni, quia per praedicta verba intendit SS. I

nocentius excludere originem paternam, non paternum domicilium ab origine talis filii, propter rationes supra memoratas .r Is. Respondetur II. quod quamvis praeaictis verbis, naturaliter ortus es, c. excluderetur casus nativitatis fictus, noster, & si fictus minimὶ excluderetur: Leges enim casum verum exposcentes, fictumque excludentes, comprehendunt casum fictum, quando iste in omnibus dc per omnia vero aequio paratur, cap. ad audientiam, cap. cum dilectus, de Clericis non ν Adentibus, ιδ. cum ex oratione , 1. de excusa tui. len eum in ad privis ,1. de adoptione. ii 6. Exemplum habemus in terminis hoc in nostro Ara

gonum Regno, ubi duplex extat lex, sive Forus sic vocantur Leges in praedicto Regno) l. qui es secundus de Praelaturis, st tuit, quoa omnia Beneficia praedicti Regni conserantur Regni- colis, verE, & non perfictionem, natis in ipso Regno. II. qui est Forus actus Curiarumsupe sis Regnicoc extra Regnum natis, disponit, quod Regni naturales, qui animo reddeundi, a dicto Regno egrediuntur, si extra Regnum filios procreaverint, α cum ipsis ad Regnum reddierint, tamquam nati, & naturales Regni habeantur. In terminis hujus secundae dispositionis dubitatum fuit, an dicti filii excludendi essent a Beneficiis, eo quod solum in eo nati fuerunt fictione juris, quamque nativitatem

68쪽

Tit. Benes quaest. II. Dub. III 47

primus citatus Forus de Praesa turis excludit expresse. Cui dubio eruditissimus Bardaxi, in Comment. ad For. Σ. de. Praelat. n. S. vers. Sed inspectis verbis, cui consonat Villar citatuS, n. 6. vers.

De donis, praxisque Tribunalium dicti Regni, respondit, quod licet dicti filii nati non fuerint naturaliter in dicto Regno, sed

nctione juris dumtaxat, admittendos tamen ad Beneficia dicti Regni esse, quia quando lex casum fictum excludit, non intelligenda venit de casu ficto, qui in omnibus, & per omnia vero aequiparatur, citatque pro sua Opinione quamplurimos, quamque praxis Regni inconcussa confirmat. III. Cum igitur casus in quo filius ex accidenti nascitur in una Dioecesi, tempore quo ejus Pater domicilium in alia habet, in omnibus, & per omnia aequiparetur casui , in quo idem

filius in Ioeo paterni domicilii oritur, inde est quod sicut in hoc casu filius originarius est ad ordines Episcopi domicilii paterni,

ita in illo: licet enim iste casus sit fictus , aequiparatur tamen in Omnibus, &per omnia alteri, quod sufficit, ut a lege casum fict um excludente, iste, licet fictus, non excludatur. Nec item

obstat particula taxativa, tantum, ibi: Caeterumsubditus ratione . originis is tantum sit, ac reis intelligatur, qui naturaliter ortus es, '. Ubi ly tantiam excludere videtur ab origine alicujus Loci, in eo naturaliter non natum: Respondetur enim, quod parti

dit ea , qtue secundum aequitatem Canonum, & Legum includenda sunt: cum ergo quod filius originarius sit Loci in quo Pater domicilium habet, licet in alio natus fuerit, aequitati Ca- nonum ,& Legum conforme sit, ex dictis, ideo per ly tantum minime excluditur, sjrmatque Iordanus elucubrat. vol. I. lib. 3.tit. 6. n. 33. Omnino videndus.

DUB. III.Doctrina Praecedentis dubii variis casibus occurritur. Otandum est, quod ut filius dicatur, censura pro ientis Constitutionis,accidentaliter natus in aliquo Ioco, debet in eo Pater aliqua temporali mora, seu permane tia retineri, id est,quod pro aliquo tempore in eo permanere de

69쪽

8 Tractatas Moralis

creverit, nec requiritur, quod tempore partus ibi existat, sed iussicit quod ad dictum locum venerit, cum animo ibi per aliquod tempus permanendi,licEt partus tempore ibidem non existat , quia alibi, ob aliquod negotium, se divertit: Hunc enim

sensum habent ea verba: dummodo ibi natus non fuerit ex accide ii , occasione nimirum itineris, incit, Legationis, mercaturae, vel cujusvis alterius morae, seu permanentia temporalis ejus Patris in

illo loco: Unde si remanente Patre in Dioecesi sui domicilii, Mater ad aliam se diverterit, in istaq; filium ediderit, filius originarius erit ad ordines Episcopi domicilii paterni, quia Pater nulla mora temporali in loco ubi dictus filius natus est detinebatur. II s. Similiter in casu quo in eodem oppido sint Parochiet diversarum Dioecesum , & Patres recreationis causa, vel alio m

livo e Parochia sui domicilii ad Parochiam alienae Dioecesis pro brevi temporis spatio se diverterint, in hacque Mater filium ediderit, filius originarius erit Episcopi domicilii paterni, ut cum

Baseo citato diximus supra n. III .non enim haec est nativiras accidentalis , qualiter praesenti Constitutione exposcitur, cum pater nec itinere, nec mora temporali proprie dictis detineatur ibi;& cui verba legis non comprehendunt,nec convenit ejus dispositio, leg. . s. ties, Barbolla Axiomata Juris, Axiomate I 36. n. s. IzO. Cassi tamen, quod Pater nullibi domicilium habeat, ac Mater, dc Pater per diversas Dioeceses divagentur; in alteraque filius oriatur, originarius erit ad ordines Episcopi paternae naturalis originis,quia licet in loco ubi dictus filius natus est,Pater nec itinere,nec alia mora detentus sit, cum tamen, secundum constitutionem praesentem, origo filii ad ordines dumtaxat sit, vel locus domicilii, vel originis paternae, deficiente in Patre domicili ad naturale Patris originem necessario recurrendum est. Ia I. Insertur etiam, quod si Pater divagetur , vel exerceat temporalem occupationem in aliqua Dioecesi, domicilium in alia relinquendo, in istaque filius oriatur, tempore quo dictus Pater occupationem temporalem exercet, filius originarius erit Paterni domicilii,quia naturaliter ortus est in loco domicilii paterni; at quando filius nascitur in loco ubi Pater domicilium contraxit, nemini dubium est, originarium ad ordines esse L

ci Paterni domicilii: ergo. Idem dicendum, quando Pater ha-

70쪽

Tit. Benes. Quaest. II. Dub. III 4 q

hens domicilium in aliqua Dioecesi, ad aliam se divertit, vel ad fluctus legendos, vel fugiendo pestem, aliudve damnum, cum animo tamen redeundi finitis peste, mi litia, fructuumque corulecta, & in illa temporali mora oritur filius, hic enim origin rius ad ordineςest Episcopi domicilii paterni, quia ex dictis dubio antecedenti, praesens Constirutio non comprehendit filium ortum in mora temporali Patris, quando hic conservat alibi suum domicilium, & ita docent Pater Gobat cit. tract. a. casu ε-

n. I 33. Villar, n. 6. vers. De donis a contrario , ct n. 2I.

ira. Infertur similiter, quid dicendum dubio, π. Io . pr posito, in casu Senatoris duplex domicilium habentis, aliud habitationis in una Dioecesi, & aliud originis in altera Dioecesi, cuique in Dioecesi domicilii originis filius nascitur, cujus namque filius originarius ad ordines erit. Dicendum, originarium esse illius Dioecesis, in qua Pater domicilium contraxit habitationis, BarbOssa allegat. 4. n. 34. citans Campanii. Quia origo naturalis Patris in praesenti Constitutione assignatur pro filio exaecidenti nato, juxta mentem ejusdem Constitutionis; at mens praedictae Constitutionis non est comprehendere filium accidentaliter natum in una Dioecesi, tempore quo Pater verum habet

domicilium in alia: ergo in nostro casu filius erit originarius Episcopi paterni domicilii, dc non paternae originis. Minor ex dictis dub. antecedenti satis constat. Ia 3. Infertur tandem, quod si Pater itenerandb, officium,

Legationem, vel aliam occupationem temporalem eXercendo,

moriatur, post ejusque mortem, filius oriatur in ipso loco temporalis permanentiae Patris defuncti, esse ad ordines Postumum originarium Loci naturalis originis paternae, nisi Pater tempore mortis in ea Dioecesi, in qua mortuus fuit, vel alia, domicilium haberet,uxorque relicta in mariti domicilio continuare u luerit, nam in hoc casu originarius erit Loci paterni domicilii, ex dictis. Si tamen Mater vidua ante partum domicilium de Iure contrahat, sive in ipso loco, ubi ejus Maritus temporali permanentia fuit detentus, vel in alia Dioecesi , Postumus origin rius ad ordines erit ejus Loei in quo Mater novum domicilium contraxit, temporeque sui partus permanet, quia, ut doche Villar, n. ao. Gobat, tra I. g. casu 7. n. 299. domicilium Matris

SEARCH

MENU NAVIGATION