R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

licet

lius fit t

inina D

filias

De capite Melesia . Id est, ut sit mearius meus. Respondeo . VarIa est explicatio illius particulae . Primat Pater mittet Spiritum Sanctum in nomine meo, id est, in gloriam nominis mei. Ita Theophyl. in illum locuta'. Et colligitur ex illo Ioan . I 6. vers. iq. Ille Spiritus Sanctus ) meelarisie abir r quia de meo accipiet, ct annunciabit vobis . Altera , iii nomine meo, id est propter meritum meum . Ita Τoletus annot.16. in cap. I . Ioannis: Quo sensu etiam dictum est Ioan. I . vers. II. Quodcunque perieritis Patrem in nomine meo , hoc faciam . Tertia, in nomine meo, id est ad opus, vel negotium meum perficiendum. Ita Toletus ibidem . Duae priores explicati nes nihil illum iuvant. Circa tertiam notandum est, Christum multa per externam vocem dixisse Apostolis de sua passione , morte,resurrectione, & aliis mysteriis, quae ipsi tunc noli intellia gebant. Lucae 38. vers. 3 q. & alibi) At postea, quando per in te nam vocem Spiritus Sancti illustrati iit, coeperunt intelligere , S toti mundo promulgare. Et hoc est, quod ait Christus: Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebir omnia , ct funere ς vobis omnia , quaecunque dixero vobis. Graec est: Quaecunque dixi vobis. Sensus est: Quae a me externa VO-ce dicta sunt, & a vobis non intellecta, intelligetis ex internae suggestione Spiritus Sancti, quia Patre mittendus eston nomine meo, idest ad persciendam doctrinam, quam ex lare audistis. At hine non sequitur, Spiritum sanctum proprie esse Via earium Christi; non enim est minor Christo sed persectiori modo docuisse Apostolos per internam suggestionem , quae

ipsi audierant a Christo per externam vocem. 4o. Secunda Conclusio. Primatus Petri non consistit in eo, em quod fuerit primus aetate, vocatione, &charitate inter omnes Apostolos, ut fingit Antonius. Primo, quia incertum est, an fueri Cartate senior, quam alii. Nam multi putant, Andream fuisse seniorem , ut Epiphanius haeres s I. Baron iusto m. I. Annalium , anno 3 I. si. 23. Lorinus in cap. I. Actor. si. I 3. Serrarius in Tractatu de Apostolis, &plures alii. Ille quidem citat pro se Cassianum, &Chrysostomiam, sed eos citando non efficit rem certam, quam ego incertam dixi. Quod ipsemet fatetur his verbist unus enim diem Nativitatis horum duortim fratrum notatum vidis 3 cuir interroga νιι eorum parentes ' Recte . Si ergo incertum est, etiam Adversarῖo adstipulante, an Petrus fuerit senior aetate, quam Andreas , certe primatus aetatis, quem ille Petro tribuit, certus esse non potest. Et aeque promptum erit mihi asserere, Andream fuisse s niorem, quam illi, Petrum fuisse seniorem . Unde sequitur, illum in arena, non in petra primatum Petri aedificare ,'ac proin

F a de

112쪽

is Liber L caput Imde non prugentem, sed stultum architectuine si e . Matili. 7. 22. i. Denique salsum est, Petrum fuisse vocatum ante omnes alios Apostolos. Potest enim triplex vocatio distingui. R ima, qua Andreas, Petrus, Philippus, & Nathanael, non quidem proprie vocati, sed tamen admissi sunt ad Christum, tanquam.

familiares auditores t non eo animo, ut cum ipso constanter manerent ; sed visuri, ubi habitaret, & quid diceret. Et in hac vocatione, seu potius admissione Andrea S praecessit Petrum , ut expresse habetur Ioan . I. vers. 4 I. Altera, qua proprie vocati sunt a Christo, tanquam Discipuli cum illo permansuri. Et sic Petrus,& Andreas simul, seu eodem momento vocati sunt ό Et post illos I acobus, & Ioannes simul, ut patet Matthaei q. vers. I 8. Tertia, qua proprie vocati sunt, tanquam Apostoli: Vel quod idem est , qua ex numero Diseipulorum electi sunt ad Apostolatum, ian- quam ad altiorem gradum . Sic omnes duodecim simul, seu eodem tempore electi sunt. Luc. 6. vers. I 3.

2. Denique incertum est apud bonos Authores, an Petrus habuerit primatum charitatis prae aliis Apostolis. Nam Divus

Thomas in I. parte, quaest. 2O. art. q. ad 3. proponit hanc quaestionem , An Christus plus dilexerit Petrum, quam Ioanne in 'Item, An Petrus plus dilexerit Christum , quam Ioannes ' Et pro sua modestia non audet definire. Asteri quidem varias Authorum opiniones t Quorum alii a serunt quod Petrus plus dilexerit Christum in membris i ideo lite illi Ecclesia commissa sit: Ioannes plus dilexerit Christum in seipso; & ideo Mater Christi ipsi commendata sit. Alii, quod Petrus plus dilexerit Christum quantum ad

servorem , & promptitudinem; Ioannes vero plus quoad familiaritatem : Alii, quod incertum sit, uter plus dilexerit illum amore charitatis . Quid ipse i Praesumptuosum , inquit, νι detur hoc dijudicare , quia , μι dicii Dr Proverb. I 6. vers. 2. Spirituum ponderator est Dominus , ct non alius. 3. Sed esto, Petrus plus dilexerit Christum , quam Joannes, quod non nego .' An ideo sequitur, Primatum Petri, quem Scriptura , & Patres illi tribuunt, in illa dilectionis eminent a consiste re t Hoc probari non potest. At ego contrarium probabo, contanere in praerogativa potestatis, & jurisdictionis. Sit ergo η . Tertia Conclutio. Petrus habuit primatum potestatis , &iurisdictionis Ecclesiasticae prae aliis omnibus, seu , quod idem eii,su It Vicarius Christi, Caput Ecclesiae , pastor ovium Chriui.

Probatur primo ex verbis Christi, Pasce oves meas, quae tale a me explicata sunt lib. 2. de Republ. Ecclesiastica, cap. 3. Secundo ex Patribus , qui tam clare, diler te, & rotunde loquuntur lepri-

113쪽

De capite Milesiae. 8 prImatu Petri, ut clarius , disertius , & rotundius loqui non possint. Nam aliqui expresse vocantillum Vicarium Christi, ut Ambrosius ad cap. 24. Lucae, Anselmus ad cap. i6. Matthaei, Bernardus lib. 2. de Consideratione ad Eugenium , Genadius Scholarius de Primatu Papae, Sect. 2. Alii Caput Ecclesiae , ut Hieronymus In Psal. 13. Chrysosto mus hom. II. In Matthaeum, Philo Carpatius in Cantica.

Alii caput fidelium, ct Pastorem gregi Dominici , ut Augustinus vel quisquis auctor est) in lib. quaestionum veteris, ac

novi Testamenti, quaest. Ira. Alii caput Omnium Apostolorum, ut Optatus MileuItanus lib. 2. contra Parmenianum , Cyrillus Alexandrinus lib. I r. in Joan

nem can. 64.

. Alii Peincipem ostolorum , ut Cyrillus Hierosolymitanus Catecti. 2.&Q. Basilius in Prooemio praeceptionum latius disputatarum , Hieronymus in catalogo scriptorum Ecclesiasticorum.

Alii Pastorem ρυοrum , ut Eucherius Lugdunensis in vigilia S. Petri, Bernard. lib. 2. de consideratione ad Eugenium. Alii coryphaeum Apostolorum , ut Dorotheus Tyrius in syno-psi, Ilidorus Pelusiota lib. i. epist. I a. Andreas Caesariensis ad cap. I 3. Apocalypsis. Alii 'Vileem Apostolorum , ut Origenes homil. 2. In diversos locos novi Testamenti, Chrysostomus in Homi l. in Petrum Apostolum, & Heliam Prophetam. Alii ieem Apostolorum , ut Cyrillus Alexandrinus, lib. I .

thesauri, ca P. 2.

Alii Antesignanum Apostolorum , ut Isidorus Pelusiota lib. a.

Alii Petram, ct crepidinem Ecclesiae catholicae , ct rectae mei fundamentum , ut Synodus Chalcedonensis , Act. 3. Alii Ppincipem Ecclesiae christianorum, ut Ephrem Syrus sermde transsguratione Domini. η νAlii Ducem Diseipulorum christi, ut Epiphan. haeresi s I. s. Τertio, idem probatur ex praerogativis Petri. Variae enim sunt praerogativae, seu privilegia illius, ex quibus colligitur pri matus, & eminentia ejus super alios Apostolos : Non quod una quaeq: praerogativa per se sufficiens sit ad astruendum primatum ;sed quod omnes simul sumptae id faciant. Sunt autem hae praecipue . i. Quod Christus soli Petro, inter omnes Apostolos, proprium

n men mutaverit. 3. Quod quando in Evangelio.recensent uenomina Apostolorum , semper primo loco ponatur Petrus.

114쪽

sp taber L caput IV. Apostolis, tanquam de subditis . 4. Quod Petius saepe loquatur

nomine omnium Apostolorum, tanquam illorum antesignanus .

. Quod inter omnes Apostolos soli Petro facta sit primare vel tio divinitatis Christi. 6. Quod soli Petro inter Apostolos promi ias a sit stabilitas fidei, & cathedrae. 7. Quod Christus pro solo I'etro, & seipso voluerit tributum solvi in Capharnaum. 8. Quod post resurrectionem inter omnes Apostolos soli Petro primum

apparuerit. s. Quod Petrus sua audioritate vocaverit alios ad

electionem novi Apostoli in locum Iudae proditoris. Io. QEdprimus promulgaverit Iudaeis Euangelium post acceptum Spiritum sanctum. M. Quod primum miraculum apud Judaeos fecerit, in confirmationem Euangelii . I 2. Quod etiam primus praedicaverit gentibus Euangelium ; & quod ipsi soli oblata sic visio coelestis de vocatione gentium. 13. Quod primus in Cur cilio Hierosolymitano sententiam dixerit. 46. Nota: quaedam ex his praerogativis praecesserunt primat una Petri ; quaedam secutae sunt. Priores vel erant signa futuri primatus , vel dispositiones praeviae, vel promissiones ad eundem obtinendum . Reliquae sunt effectus , & quasi exercitia primatus jam obtenti. Unde apparet, M. Antonium priores non recte oppugnare ex eo, quod ex singulis seorsim sumptis non possit evidenter convinci primatus . Non necesse id est. Sufficit, si vel singulae, vel omnes simul sumptae sint quaedam signa, vel dispositiones ad suturum primatum. Dabo simile exemplum. Quando Rex, vel Imperator vult alicui dare supremana Aulae praefecturam, non solet reipsa dare, nisi prius illum prae aliis habuerit commendatum, tum in familiari conversatione, tum in officiis Regni , vel Imperii, tum in legationibus, & similibus praerogativis . Quare hoc 3 Quia per hujusmodi praeambula partim vult illum

disponere ad supremam praefecturam; partim ligniscare, se illum prae aliis magni facere, & ad supremam dignitate M promovere velle; ne si subito, & quasi ex abrupto id faciat, via deatur temere, sine consilio , & cum invidia aliorum facere. Sic fecit Christus. Voluit Petro dare supremam Ecclesiae praefecturam ; sed non voluit sine praeviis signis , & dispositioniabus, ut In simili iam explicatum est. 7. Multa objicit Marcus Antonius, quae suse a me refutata sunt libro secundo de Republica. Ecclesiastica, capite septimo. Nunc breviter re sellam, non omnia , sed praecipua. Primo ergo sic obj icit.Christus suam Ecclesiam aeq ue commendavit omnibus Ap

stolis,& non magis Petro, tuam aliis.Omnibus enim dixit: Sicut me misit Pater , ego τον mitto. Item, Euntes docete omnes gemes a Cooste

115쪽

De Capite Ecelesiae. 89 Quod autem aeque omnibus, ex eo colligit, quia omnes aeque docuit, & instruxit: omnibus aeque misit Spiritum Sanctum in die Pentecostes. Hanc aequalitatem agnoscit Cyprianus in Tractatu de simplicitate Praelatorum, seu de unitate Ecclesiae, ubi sic habet: me erant utique o caeteri Apostoli quod fuit Petrus, pari eo Ortio praediti ct honoris, o potestatis e sed exordium ab unitate prosicisecitur , ut Ecclesia una monstretu . 48. Respondeo et Prior pars argumenti vera est, quod Christus commendaverit suam Ecclesiam omnibus Apostolis r Posterior falsa est, quod omnibus aeque commendaverit . Nam soli Petro dixit: Pasce oves meas. Igitur Pastura omnium ovium soli Petro, non aliis commendata est : De quo supra . Nec valet haec consequentia: Omnes aeque instructi sunt, & aeque Spiritum Sanctum

acceperunt : ergo unus non habet maiorem iurisdictionem ,

quam alius . Nam aliud est loqui de doctrina, & sanctitate ; aliud de jurisdictione. Non omnes, qui pares sunt in doctrina, &Ωnctitate, sunt etiam pares in jurisdictione. Alioqui Rex in Re gno, si non haberet majorem doctrinam, &sanctitatem, quam subditi, non haberet etiam maiorem iurisdictionem. Et Episcopus, si haberet Sacellanym pari doctrina, & sanctitate, non esse vallo superior quoad iurisdictionem. Quae omnia absurda sunt. Et ratio a priori est, quia jurisdictio per se non pendet a majori doctrina, & sanctitate . 49. Cyprianus idem docet de Petro, quod nos docemus . Primo , omnes Apostolos, antequam Petrus totius Ecclesiae praesectus constitueretur per illa verba, Pasce oves meat, fuisse inter se aequales in honore, & potestate. Secundo, eundem Petrum, postquam praefecturam Ecclesiae accepit, fuisse maiorem reliquis inhonore, & potestate. Cur autem Petrus constitutus sit Praefectus, seu Caput omnium, hanc reddit rationem e in exordium ab rinitate prosici Feretur : Et, Ecelsa una monstraνetur. Vel clarius rut hoc modo caverentur schismata, quae facile oriri solent inter aequales; &servaretur pax, & unitas in Ecclesia, quae facilius servatur, quando est unum Caput, a quo omnes dependent.

Hanc eo mentem Cypriani satis sese ex ipsus verbis ostendi, libro secundo de republica Ecclesiastἰca, c. a. q. & seq.1 . Secundo obiicit M. Antonius, Petrum nunquam exercuisse Primatum, quod tripliciter probat. Primo, quia non solus Petrus , sed alii etiam Apostoli instituerunt primos Diaconos, ctor. 6. a. Secundo, quia Apostoli miserunt Petrum , & Joannem in Samariamo ergo Petrus non erat supra Apostolos , sed

ad illorum arbitrium mittebatur. Actor. 8. a1.4 Tertio, quia

116쪽

'o Liber I. captia IV. Paulus, & Barnabas detulerunt quaestiones de circum cIsione non ad solum Petrum, sed ad omnes Apostolos, ac Seniores. ω- huissent autem ad solum Petrum deserre, si ille fuisset supremus Rector Ecclesiae, & Judex controversiarum .s I. Respondeo : FIaec omnia desumpsit Antonius ex Lutheranis, & Caiklnistis . sed cur dissimulat alia multa , quae Petrus ge sit in suo Primatu Solus sua authoritate convocavit omnes Diascipulos ad electionem novi Apostoli. Primus promulgavit Euangelium Hierosolymar. Primus item praedicavit gentibus Euanget uni. Primus sententiam dixit in Concilio Hierosolymitano . Haec omnia Adversarius omittit . Quae autem objicit , nullius ponderis sunt. Ad singula sic respondeo. 12. Ad I. non valet haec consequentia : Omnes Apostoli instituerunt primos DIaconos, & non solus Petrus: ergo Petrus non habebat Primatum. Sicut neque haec : Omnes Principes AngIIae sanxerunt legem de juramento fidelitatis, & non solus Rex. Ergo Rex non liabet Primatum . Neque item haec: Omnes Episcopi Dalmatiae fecerunt hunc , aut illum actum jurisdictrinis 'Ecclesiasticae, & non solus M. Antonius : Ergo Marcus Antonius non fuit Primas Dalmatiae. Non enim necesse est, solum Regem in suo Regno, solum Imperatorem in suo Imperio, solum Archiepiscopum in sua Provincia exercere quosvis actus iurisdiactionis, & potestatis sine aliorum ope, & auxilio. Multo minus valet haec consequentia : Petrus in illo actu , quo const tuebantur primi Diaconi , non exercuit Primatum Ecclesiasticum ; ergo nunquam exercuit. Et tamen mirifice sibi placet Adversarius inhIs, & similibus suis argutiis . Quanquam non argutiae , sed supiditates sunt. 13. Ad a. TrIplex potest esse mῖssio. Prima ex Imperio . SIc Rex, aut Princeps, aut Dominus mittit subditum , aut servum. ἴeeunda ex eonsensu. Sic Deus Pater mittit Filium in hunc mundum ; & Filius Spiritum Sanctum . Tertia ex consilio, & dii ectione . Sic Consiliarii mittunt Regem ad bellum . Igitur Petrus mi sus est, non ex imperio , sed ex consensu, & consilio Apostolorum rex qua missione non sequitur, Petrum vel aequalem , vel in seriorem Apostolis suisIe. Nam superior potest hoc modo mitti ab Inserioribus.s . Ad 3. Haee illatio nulla est et Quaestio de circum eisone nou fuit delata ad solum Petrum, sed ad concilium Apostolorum, &seniorum: ergo Petrus non habebat Primatum Ecclesiae. Ait non plurimae controversiae civiles deseruntur ad Partamentum Pari-

sense 3 An non plurimae ad Senatum regium in Anglia y Nec ideo

117쪽

De capite Melesiae. 9 Ilaeo sequitur, Regem Galliae, aut Angliae non habere Primatum in suo Regno . Dicam, quod res est: Sicut in Regno Anqliae pos.

sunt controversiae civiles deferri vel ad solum Regem, vel ad Senatum Regis, praesente Rege : sic etiam in Ecclesia postulat controversiae Ecclesiasticae deferri vel ad ipsum Pontificem , vel ad Concilium , cui praeest Pontifex . Sicut ergo non destruitur auth ritas Concilii per hoc praecise , quod aliqua controversia defer tur ad solum Pontificem i ita vicissim non destruitur,authoritas Pontificis per hoc , quod aliqua controversia deseratur ad Coi cilium, cui praeest Pontifex, & non ad solum Pontificem. Res clara est. Sed cur illa controversia de Circumcisione potius fuit delata ad Concilium, quam ad solum Petrum ρ Facilis responsio , Ut decisio fieret cum majori partium satisfactione. Nam partes litigantes facilius acquiescunt, quando constat, controversiam ex communi Ecclesiae consensu decisam esse. s. Tertio objicit M. Antonius, Paulum in seciem restitisse -- Petro, quia reprehensibilis erati ac proinde Petrum non suisse Caput Ecclesiae r alioqui Paulus fuisset procax , & arrogans , quod Ecclesiae capiti aut us esset resistere. Hoc argumentum su- se prosequitur, adductis multorum Patrum testimoniis ad conis firmandum Petri errorem, &justam Pauli objurgationem. R spondeo i non opus est tot testimoniis . Fatemur, Petrum errasea non quidem in aliquo fidei articulo, in quo errare non poterat, juxta illam Christi promissionem: Resavi pro te , Petre, ut non deficiat Fides tua: sed in facto; quia incaute simulabat I udaicmum cum aliquo scandalo, & offensione gentilium. Fatemur etiam, Paulum aperte illi restitisse , quia merito iudicabat ejusmodi simulationem non esse tolerandam, eo quod esset scand lota . At consequentiae, quas hinc nectit Adversarius , non valent . Non enim sequitur t Petrus su It a Paulo reprehensus t ergo non habuit primatum Ecclesiae . Sicut in simili non sequitur . D vid suit reprehensus a Ioab : 2.Reg. I9. s. ergo non habuit 'Imatum Regni. Imo multi Patres ex hac ipsa Petri reprehensione docent, superiores posse corrigi ab inserioribus , quando fit cum debita humilitate, Scharitate, ut Augustinus ep. 19. ad Hier nymum , Cyprianus epist. ad Quirinum de Haereticis rebaptirandis, Gregorius homil. 18. in Ezechielem, D. Thomas in a. a. q.

33. art. 4 ad 2.1 6. Similiter non sequitur, Paulum fuisse arrogantem , & pro eaeem , quod ausus sit capiti Ecclesiae in faciem resistere; quia fecit hoe bono zelo ad tollendum scandalunt, quod ortum erat ex incauta Petri simulatione. Sicut nec Ioab censetur fuisse procax,

118쪽

Liber I. caput Indi arrogans, quod ausus sit suum Regem ob ipsius peetarum arguere, & objurgare. Et aliunde conliabat Paulo, Petrum propter modestiam, & humilitatem, qua erat praedituS, non aegre laturum fraternam correptionem, quam sciebat ex bona

intentione prou ire.

3 7. De hoc Petri, & Pauli facto sic scribit Augustinus loco e

lato : Ipse Petrus, quod a Parila fiebat utiliter libertate ebarixatis , sancta, ac benigna pietate humilitatis accepit. . tque ita varius, ac sanatur exemplum posteris praebuit, quo non dedignarintvr , sic tibi forte recti tramilcm reliquissent, etiam a posterio-vibus corrigi, quam Paulus ; quo considenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda Euangeliea veritate, salva fra-xerna charitate , resistere . Et certe Paulus non tantum suo exemplo , sed etiam scripto docuit, i uperiores aliquando moneri, ct corrigi posse ab inferioribus, servata semper debita charitate, ac subjectione. Sic enim scribit ad Colossenses capite quarto, versu decimo septimor Dic ιte Archippo : vide ministerium , quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Erat Archippus ille Colosiensium Episcopus, successor Epaphrae, qui tunc captivus Romae tenebatur in vinculis, ut scripsit idem Paulus in Epistola ad Philemonem vers. 23. Salutat te Epaphras concaptivus

meus in Christo Iesu . Si ergo Paulus mandat Colossensibus, ut

moneant Episcopum sui officii; quid est, si alii quoque subditi possimi aliquando suos Praelatos vel monere , vel reprehendere, si necesse sit 's 8. Et recta ratio hoc dictat. Nam laudabile est , opera mile-xIcordiae, sive corporalia, sive spiritualia, servato debito modo, ac ordine, praestare indigentibus: At peccantes corrigere, est opus misericordiae spiritualet Ergo laudabile est, servato d bito modo, ac ordine, hoc opus praestare indigentibus . At non minus Praelati, quam subditi possunt indigere correptione; &saepe magis, quia sunt in altiori, & periculosiori loco , ut recte notat Augustinus in Regula ad servos Dei, circa finem , cum ait:

Non solum vestri, sed etiam Praelatorum miseremini; quia inter vos quanto loco superiore , tanto in periculo majore versaritur. 9. Hoc argumentum pulchre explicat D. Thomas in a. a. quaestion. 33. art. q. In hunc fere modum : Duplex est correctio r Una Iustitiae : quae fit per inflictionem legitimae poenae r Altera charitatis , quae sit per fraternam correctionem. Prior convenit solis

Praelatis, respectu subditorum; quia requirit jurisdictionem , quae in solis Praelatis est. Posterior convenit tam subditis, quam Praelatis; quia est actus charitatis, quae ad omnes proXimOS, si'

119쪽

.e Praelatos, sive subditos, se extendit. Tenemur enim omnes ex charitate diligere; ac proinde omnes peccantes corripere, servatis iis circumstantiis , quas charitas exigit. Non exigit autem charitas , ut eadem libertate, & autholitate corripiamus Praelatos, qua subditos e sed exigit, ut Praelatos cum reverentia, & subjectione ; subditos cum mavsuetudine, & patientia, quantum fieri potest, objurgemus.

DE ROBARO PONTIFICE PETRI S CESSORE,

seu de Primatia Romani Pontificis.

' . . . '

iso. A mersaria negant ΡΠmatum Romani Ρontificis r C tholici asserunt: Et haec tria pro eodem usurpant. I. Pontifex est successor Petri. 2. Pontifex est Caput Ecclesiae. S . Pontifex habet Primatum Ecclesiae. Ηaee assertio variis modi probari potest. Primo ex Patribus, qui scripserunt de succes. Hone Pontificum Optatus Mileuitanus libro secundo eontra Parmenianum 3 Petro Deeest Linus, Lino Clemens, clementi naeletus, cte. Augustinus Epist. 161. ad Generosum i Si Ordo Episcoporum sibi succedentiam eonsiderandus est , quanta certiui, o vere falubriter ab ipsa Petro numeramin , eui totiue Ecclesiae figuram gerenri Dominus ait: Super hanc petram aes abs Emelesiam meam. Petro enim successio tinus, Uno clemens, ct menti ac latus, aeteto Evari s , m. Et Philippvs Ptem byter in Concilio Ephesino, Tomo secundo, capite decim sexto: Nulli dubium, imo saeulis omnibus notum est, sanctum Petrum Apostolorum Principem, o .capus, Eeeles a catholicae fundamentum, per Huccessiores suos huc gne semper vimere, ca-- fasque decernere , semperque victurum esse . Hujus ita ne ordinarius Sucensor Papa caelestiarus nos ad hane S nodum mi R. Omitto reliquos omnes, qui vel ChronIca, vel Μartyrologia, vel vitas Pontificum conscripserunt. Omnes incipiunt a Petro ,

& Pontifices faciunt Petri successores. 6 I. Secundo probatur ex principiis iam positis. Primum est, Christum in hae vita fuisse visibile Caput Ecclesiae in externa gubernatione, sicut vir est caput mulieris. Alterum, hanc gubernandi formam non esse mutatam post Ascensonem Chrii iaae proinde etiam nunc opus esse visibili Capite Ecclesiae in extemna gubernatione. Tertium', hoc Caput non aliud fuisse post

Christum, quam Petrum , . cui dictum est: Pasee oves meas.

Cum ergo post morteri Petri non sit facta mutatio in regimine

120쪽

Liber L caytit U .Ecclesiae, necesse est Petro successisse aliquem, qui eodem modo, quo Petrus, Ecclesiam gubernaret. Nec alius assignari potest, quam Pontifex. 62. Tertio probatur ex Titulis, quos Patres tribuunt Ponti ti-eI. Primus titulus est: caput universalis Ecclesiae. Qui titulus

habetur in Epistola Paschasini Episcopi, & aliorum pe damnatione Dioscori, Tomo secundo Conci l. in fine Concilii Chalcedonensis , ubi leguntur haec verba : Unde fanctis ut, ct beati mus Papa , Caput unimersalia Ecclesiae, Leo , per nos, ut L gatos suos, sancta Synodo consentiente , Perri isostoli praedἰitis

dignitare, qui Ecclesiae fundamentum, ct petra mei, o coele is

Regni janitor nuncupatur, Esti copali eum dignitate nudavit. Se cundus est: Papa universalis Ecelesiae. Quo utuntur Athanasius, & Episcopi AEgypti in Epistola ad Marcum Papam csi modo Athanasio adscribenda sit illa Epistola) Domino, inquiunt,

sancto, postolici tulminis venerando Mareo, Lancta Asmanae, postilleae Sedis, atque universalis Ecclesiae Papae, .

rbanasius , ct universi IEDptiorum Episcopi salutem . Cui similis est hῖc titulus ; Pastor, o custos ovilis christi. Qtio utuntur Ambrosius, Cassianus, & caeteri Episcopi in epistola ad Siricium Papam; quae est epistola 8 I. inter Epistolas Ambrosii. μtem hic; custos vinea Salvatoris. Quo utitur Concilium Chalcedonense in citata relatione ad Leonem Papam, cum ait: E pshaee'omnia in per , ct contra ipsum , cui vinea eustodia a Sal vatore commista es , extendit insaniam , idest, contra tuam qu que postolicam sanctitatem . Tertius titulus est : Summus Ponti sex, summus PVa, summus Sacerdos, Princeps Sacerdotum , Summus smnium Prasulum Pontifex . Quem illi tribuunt Bernardus in suis epistolis ad Romanos Pontifices, Hieronymus in pra, satione Euangeliorum ad Damasum, Sexta Synodus Act. I 8. in sermone acclamatorio, Valentinus in epistola ad Theodosium, Quae habetur Τomo primo Conciliorum, &Stephanus Archiepiscopus Carthaginiensis In epistola ad Damasum Papam , quam scripsit nomine trium Conciliorum Ahicae, in qua sie legimus t Beatissimo Domino , Abostolico culmine siblimata Damasse Papae, is summo omnium Praesulum Pontimi. . A63. Quarto probatur ex privilegiis Pontificis. Primum eth, quod omnes Episcopi totius orbis, qui in judiciis ecclesiasticissent Iunt se gravari ab Episcopis, aut Synodis Provincialibus, possitnt confugere ad Romanum Pontificem, tanquam ad judicem superiore ni, cui reliqui etiam Episcopi subiectῖ esse debeant,& a cuius sententia non liceat ulterius provocare. Hoc patet ex

SEARCH

MENU NAVIGATION