R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

De Eeelsa. sshabItat, quam in Ecclesia visibili: ergo vel superiorIbus saecul linon habitavit veritas in hoc mundo, vel si habitavit, non alibi, quam in Ecclesia visibili habitavit. Necesse ergo est , fuisse Ecclesam visibilem. 19. Quinto, Nemo potest salvari extra Ecclesiam visibilem ,

ut cum Catholicis diserte fatetur Calvinus . At semper aliqui salvantur: ergo semper durat Ecclesia visibilli . Falsum ergo est, Ecclesiam visibilem multis sarculis non extitisse. Nam si non extitisset multis saeculis, nemo fuisset salvatus . Periissent igitur

mnes majores nostri , quotquot ante Lutherum per aliquot saecula toto orbe vixerunt. Quis hoc credat 3 O. Atque haec argumenta sumpta sunt ex concessione Adversariorum. Accedunt alia ex Scripturis . Primum ex Isaia, qui capite s . nihil aliud , quam de Ecclesiae Christi foecunditate , amplitudine, firmitate, perpetuitate , & victoria contra haereticos,& alios hostes vaticinatur. Ae inter caetera sic eant alloquitur in persona Dei v. q. Voli timere, quia non confunderis, neqtie eruisbesces . Confunderetur autem, &erubesceret, si erraret in fide. Et

v. IO. Montes commovebuntnr, O colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a re , o faedus pacis meae non movebitur 3 i.

e. etiamsi montes de loco suo moverentur, & colles contren is cerent, non tamen misericordia mea recedet a te , &foedus pacis

meae, quod tecum inii, fixum , & irrevocabile mansurum est . Et v. I I. Ecce ego sternam per orbem lapider tuor, ct fundabo te in sapphirit, ct ponam jaspidem propugnacula tua, ct ροrtas tuas in lapides ' setos, idest, ego ita fundabo, & stabiliam te , ut tempestate convelli non possis 3 ita muniam te portis, & propugnaculis, ut futura sis inexpugnabilis . Et v. II. Omne vas, quod fiactum est contra re, non dirigetur i ct omnem linguam resistentem tibi in iudicia condemnabis, id est, Omnes adversarii, quos Diabolus contra te excitabit, non habebunt successum, & omnes haereticos , qui tibi resistent in causa fidei, ac religionis, de errore convictos condemnabas. Quod etiam factum est hactenus. 3 i. Secundum ex verbis Christi, quae plane conspirant cum

verbis Isaiae Matth. I 6. I 8. Portae inseri non praeva estini adve sus eam . Quae jam explicata sunt. Sed audiamus August. lib. 1 . de symbolo ad Catechumenos, cap. 6. ubi ait: 'sa est Ecclesia Samcta , Ecclesia una , Ecclesia Vera , Ecclesia catholica , contra omnes haereses pugnant. Pugnare potest, evusna= i tamen nonpotest . Ego reser ramnes de illa exierunt , tanquam sarmenta intiι ilia de vite praecisa . Ipsa autem manet in raaiae sua, in vixerina, in charisate sua. Poria inferornm non vincent eam. Ubi manifeste loquitur

82쪽

f . . Liber I. cap. m.

cla Ecclesia vlfibili, ex qua exeunt haeretici. Non enim exerint ex invisibili, in qua soli praedestinati lunt, quia in ea nunquam tuerunt. Igitur ex sententra Augustini Ecclesia visibilis est Una, Vera, Sancta, Catholica, quae a portis inferorum vinci aut expugnara non potest.. Tertium similiter ex verbis Christi, Matth. 28. I9. Enntern mundum univer m docete omnes gentes, &c. Et ecce ego Nobi-

cum sum omnisus diebus inque ad consummarionem saeculi, quasi cacat o Ego mitto vos In universum orbem , ut apud Ethnicos :rar- 1acetis Euangelium, & Sacramenta administretis . OccurrentquIdem multa perIcula, & ad versitates, quia Diabolus, uai ubiaque habet suos cultores, & idololatras, crudelissime voi persequetur e sed forti estote animo . Ego non deseram vos. Adero vobis, &successoribus vestris, usque ad finem mundi. E o, ln-

quam , adero, qua nuper dixi : δε ι,n relinquam vos orphanos .

λ - 33. Ego , contra quem Princeps h ui mundi non haser quksM. m. I Oan. Iq. 3Od Ego , cui Pater promisit, Ponam inimicos ruor I roe tam pedum tuorum . Psalm. Io9.2. 3 q. Hoc etiam testimonio utitur Augustinus Conc. 2. in Ps. Io I.

onat Has , ubi introducit Eccles amita loquentem cum Liarulo: cu/d est, quod nescio, qut recedentes a me murmuranς contra me suid e si, quod perditi me perisse contendunt' certe s um oc ι eunt, quia fui, is nori sum. Annuncia mihi exiguitaremes erum meorum . Quamdiu ero in iso faeculo 3 Annuncia mihi prο-

Ecclesia de omnibus gentibus . Et annuntiavito Ecce ego vobi Μm sum omn/bus diebras usque ad constimmationem Lacuti Hic adverte , quomodo Ausustinus per latera Donatistarum confodiat Luranou, & Calvanistas, qui etiam dicunt, quod illi dicebant:

ιισpa3atholica Iam non est, sed fuit d apostatarit, ct perii . Contra quos similiter licebit exclamare t Quid est, quod nescio, qui recedentes a me murmurant contra me ' Quid est, quod Perditi me pertisse contendunt Nonne tu Domine dixisti, Meergo recum sum omnibus diebur tisque ad consummationem faeculi e Verte non dixisti: Ecce tecum sum quinῖentis annis, & postea per aliquot tacula te deseram, usque ad tempora Lutheri, & alvini; sed diserte, omnibui diebus usque ad sinem mundi. V. Denique, omnia ar umenta, quibus olim Auetustinus, &alia atres contra Donatastas usi sunt, valent etiam contra Lu-

theranos, & Calvinistas. Et quidem potiori jure . Ut hoc melius antelligatur, prius explicandum , quid olim Donatistae docuerint de

83쪽

de Ecclesia, quid nunc Lutherani, & Calvinissae doeeant. Donatistae docuerunt, Ecclesiam Catholicam, quae antea toto orbe fuerat dispersa , postea toto orbe periisse, propter crimen Carcialiani Eniscopi, & solum remansisse in ea parte Africae, quae Donato adhaerebat, ut testatur Augustinus in lib. de haeres. c. G. 36. Idem sere docent Lutherani, &Calvinistae. Nam primo asserunt, Ecclesiam Catholicam, quae primis quingentis annis toto orbe suerat distusa, postea propter crimina Pontificis quem Antichristum vocant toto orbe periisse. Secundo, ita penitus periisse, ut nusquam, nec in Europa, nec in Asia, nec in Asrica , salva, & incolumis permanserit, sed ubique adultera, &apostatica fuerit deprehensa. Tertio, postea nihilominus in ea parte Europae, quae Luthero adhaerebat, revixisse . In primo, &tertio puncto similes sunt Donatistis. In secundo, deteriores. Igitur, quidquid Augustinus , & alii Patres contra Donatistas olim scripserunt, id vel pari, vel potiori ratione contra Luthera nos, & Calvinistas scripsisse putandi sunt. 37. Cum ergo Ecclesia Christi, ut hactenus ostensum est, non possit deficere, vel errare in sile, propter peculiarem Spiritus sancti assistentiam , quam Christus illi promisit: magna omnino debet esse ejus authoritas in negotio fidei, ac religionis. Hanc authoritatem saepe commendat August. ut lib. contra Epist. M

nichaei, cap. s. cum ait.' Ego vero Euangelio non crederem , nisi me catholica Ecelsae commoveret authoritas . Et lib. de utilitate credendi ad Honoratum, c. 0. cum igitur rantum auxiliBm Dei, tantum profectum., fructumque videamus , obhemus nos ejus

Eeclesia condere gremio , qua ab Apostolica sede per Decessiones

rboritatis obtianis ' Cuἰ nolle primas dare , vel summα profecto impieratis es, πel praeeipitis arrogantiae. Notent hoc adversarii. 38. Porro In Ecclesiae authoritate sundatur communis haec regula, quam Catholici perpetuo urgent: Nemo potes errare i

me , ct religione , qui sentit, quod tota Ecclesia sentit. Uel, quod idem est, Unusquisque tuto, ac secure potest id amplecti, aut

respuere , quod tota Ecclesia amplectitur, aut respuit. Hanc re gulam ubique tenuit Augustinus, &ex ea definivit haec puncta. Primo, orandum esse pro mortuis, clib. de cura pro mortuis c. I. Secundo, Parvulos esse baptiZandos, Epist. 28. ad Hieronymum . Tertio, Parvulis prodesse fidem eorum , a quibus ad Baptismum osteruntur clib. 3. de libero arbitrio, c. 23. Quarto, Haereticos non esie rebaptiZandos, lib. I. contra Cresconium

84쪽

ss Liter L castut III. Grammaticum c. 33. Quinto, IIbrum Matthvi Euangelistas Canonicum esse, non librum Manichaei, qui illi contrarius est lib. 28. contra Faustum cap. 2.) Sexto, Haereticis, & Schismaticis non esse praecisam spem salutis , si resipiscant, lib. inchoatae expositionis Epist. ad Rom. post medium.

is. Denique, ut semel dicam omnia, in omnibus sequendum esse judicium Ecesesiae . Epistola II 8. ad Ianuarium cap. s. AIhσc , inquit, ita respondeo ; si divinae fer turae praescribit mih ritas , non sit dubi undum , quia ita facere debeamus , ut legimus ;nt jam non gnomodo facιendum , sed quomodo Lacramentum intellia gendum se, disputemus . Similiter eιiam , si qΛἰd horum tota per orbem frequentet Ecelesia. niam θ' hine , Vi in ita faciendum 'disputare, insolenti simae insaniae s. o. Haec Auoustinus. Et quamvis aliqua ex supradictis pun- his, quae ex ipso allata sunt, soleant probari ex Traditione A po-Rolica, ut c. r. si. 6. & sequentibus ostensum est, hoc tamen non obstat, quominus possint etiam probari ex authoritate Ecclesiae; praesertim cum ex praxi, iudicio, & authoritate Ecclesiae debeamus cognoscere, quaenam sint Gaditiones Apostolicae , &quar non sint. 6 I. Nos cum Augustino candem regulam amplectimur, & ex ea speciatim deducimus, eos non errare, qui defendunt Purgatorium, sacriscium Missae , Invocationem l anctorum , Exorcismum, & similia , quae consensu totius Ecclesiae, antequam Lutherus , & Calvinus nascerentur , recepta , S approbata sunt. Adversarii s hanc regulam respuunt, nihil certi habere possunt in rebus fidei , ac religionis, ut in Epit. huius capitis demonili a-ho . Nunc videamus, quid ipsi objiciant contra ea, quae hactenus dicta sunt.

2. IRimo se objiciunt: Synagoga Iudaeorum saepe defecit a I fide: Ergo etiam Ecclesia potest deficere ἱ cum sit par ratio. Antecedens probatur , quia primo defecit tempore Moysis , quando Aaron cuin toto populo adoravit vitulum . Exodi I 2. q. Secundo tempore Heliae, quando nullus mansit fidelis , nisi solus Helias r ut ipsemet conqueritur, 3. Reg. 19. q. Derelictui sum ego folus, ct quaerunt animam meam , ut auferant eam. Τertio, tempore Isaiae, & Ieremiae, quando omnes recesserunt a Deo . Isaiae I. 7. cognovit bos posses rem suum , O asinus praesepe Domini sui IIsraeI antem me non cognovit. Et Ier. 2. I 3. Duo mala feci populua

85쪽

De Ecelesia. metit e me dereliquerunt fonsem aquae vivae, ct foderunt sibi cisternas .esemas dissipatas, quae continere non valcnt aquas. Et 2. Paral. II.

3. Transibunt multi dies in Isael absque Deo vero , ct absque Sa cerdote , Doctore, ct absque lege . Quarto tempore Christi quando tota Synagoga cum omnibus ceremoniis su is expiravit. 43. Respondeo, quidquid sit de antecedente , de quo paulo post, neganda est consequentia. Non enim sequitur r Syna oona desecit: Ergo Ecclesia deficiet. Primo, quia Ecclesia habet promissionem de sua firmitate, ac stabilitate , quam Synagoga non habuit. Non enim de Synagoga, sed de Ecclesia dictum ethi Pomiae inferi non pravalebunι adversut eam. Secundo. Ecclesia est liabera, Synagopa fuit ancilla. Et illa designatur per Saram, quae fuit uxor Abranae I ha'c per Agar, quae fuit ancilla . Gal. . 24. At Agar fuit dimissa, & repudiata, non item Sara. Erro similiter Synagoga debuit repudiari, non item Ecclesia. TertIo . E .clesia est Catholica, seu universalis, non solum ratione loci, sed etiam ratione hominum salvandorum. Quotquot enim salva tur, in Ecclesia salvantur: & extra illam salvari nemo potest. Igitur, si deficeret tota Ecclesia , nullus omnino salvaretur. At synagoga non erat Catholica, seu universalis, quia extra illam poterant homines salvari, ut Ninivitae, & alii. Tametsi ergo desecisi et tota synagoga, adhuc tamen potuissent homines fastuari.

qq. Haec de consequentia. In probatione antecedentis multa assumuntur, quae examinanda sunt. Primum est, syna oogam

tempore Moysis , in adorando vitulo , a fide defecisse . Falsum . defeci: to a synagoga, sed pars ejus. Non enim desecit Moy Ies, nec Levitae, & Sacerdotes, ut patet ex illo 32.36. Via dens ergo Moyses ρ ulum, ais: Si quis est Domini, jungatur miah, congregati,ia sunt ad eum omnes filii Levi. Erant autem salia Levi viginis duo millia; ut habetur Num. 3. 39.

An Alterum est, Synagogam tempore Heliae, Isaiae, &I remiae defecisse a fide. Hic Opus est distinctione . Nam eo tempore duo regna pertinebant ad synagogam : alterum I uda , quod constabat duabus, alterum Israel, quod constabat decem tribubus . Hoc posterius statim a principio, sub primo Reae Ier boam, defecit a vera fide, & publice coepit idola adorare . 3.

.g. Ia. I IEt in eo permansit usque ad Captivitatem, iuxta illud Φ. Reg. II. 22. Ambulaverunt silii IsraeI in universis ρee ea

tis meroboam , quae fecerat, o non recesserunt ab eis , usque Gno D

minus auferret Israel a facie sua in 'brios. Nihilominus semper aliqui fuerunt in illo regno, qui abstinerent ab idololatria, & verum Deum agnoscerent, etiam tempore Heliae. Nam cum ipse

86쪽

Liber L Caput III. putaret se solum relictum esse, audivit responsum a Deo, 3. Reg. x9. 18. Dereliqui mihi in Israel sptem millia Nirorum, quor

genua non sunt incurvata ante Baal.

6. In regno Iuda aliter res se habuit. Nam aliqui Reges su runt boni, & cultores veri Dei; ut Asa, Iosaphat, AZarias , Ioathan, Ezechias, & Iosias , sub quibus vera religio vel restaurata , vel conservata est . Alii mali, & idololatrae, ut Achar, Manasses , Amon. Alii denique non quidem idololatrae, sed tamen mali. Semper tamen in templo Salomonis videtur mansisse usus sacruficiorum secundum legem Mosaicam usq; ad Captivitatem Babylonicam, ut colligitur ex illis verbis 2. Machab. I. I9. Cum in

Persidem ducere tur Parres nostri, Sacerdotes, qui tunc cultores Dei mant , acceptum ignem de altari occulte ab conderunt in valle , ubi

aerat puteus altur, o siccus. Loquitur de igne celitus a Deo misib, quo utebantur Sacerdotes in quotidianis sacrificiis. Lev. 9. &Iob Igitur ignis ille suit conservatus in templo usque ad illud tempus, quo Iudaei in Persidem captivi abducebantur. . 67. Tertium est, synagogam tempore Christi defecisse. Hoe Verum es t Non quod tunc defecerit a vera side, quam antea Profitebatur , sed quia tunc repudiata est cum suis ceremoniis, &sacrificiis, & in ejus locum successit Ecelesia Christi. At nons ciuitur, hanc similiter repudiandam. Imo contrarium sequitur . Primo, quia, ut ante dixi, Synagogam repraesentabat Ancilla Abrahae, quae fuit repudiata : Ecclesiam vero uxor Abrahae, quae non fuit repudiata. Secundo, synagoga propterea fuit repudia- ea , quod neque perfecta esset, neq; sufficiens ad salutem, iuxta illud Hebr. 7. i 9. 20hil ad perscctum adduxit lex . Et hoc sensu ce-xemoniae , & sacramenta synagogae vocantur ab A postolo infirma , CT egena elementa, Gal. 6.9. A t Ecclesia Christi est perfecta, & suia ficiens ad salutem, quia sacramenta ipsius, quae a Christo instia tuta sunt, habent vim iustificandi, & tollendi peccata. Unde Augustinus in Ps. 73 . Sacramenta, itaquit, novi testamenti dant salutemo

acramenια veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Tertio,

synagoga continebat umbram futurorum. Hebr. IO. I.) Ecclesia continet lucem , quae est Christus. Ioan . I. 9. At umbra necessario deficit, accedente luce. Debuit igitur cessare synagoga cum lacrificiis Mosaicis, quando venit Ecclesia cum Chriaso . Quarto synagoga erat instituta pro servis, Ecclesia pro filiis. At servi accipiunt temporalem mercedem a suis Dominis, & sic dimittuntur: si ii autem succedent in perpetuam haereditatem . Quod insinuat Apostolus ad Galat. q.3o. Dice ancillam , ctsilium ejus. 2 con enim barca erit filius sincillae eum silio libera.

87쪽

48. Seeundo sic obiiciunt . Ecclesia deficIet a fide tempore Antichristi, ut praedixit Apost. Σ. Τhem 2. 3. Nisi venerit diseebio prim tim, id est, desectio a fide, ct revelatus fuerit homo pee

ea ii, id est, Antichristus, Scc. At jam pridem revelatus est Aniatichristus, quem constat esse Pontificem Romanum i Ergo iam pridem Ecclesia deseeit a fide. Respondeo. Minor aperte falsa est. Major dupliciter potest intelligi. Primo, de defectione Gmnium fidelium. Secundo, de desectione aliquorum. Priori modo falsa est, non solum ex nostra, sed etiam adversariorum sententia. Nam Ipsi dicunt, Antichristum jam venisse, & tamen negant omnes fideles defecisse a fide; alioquin faterent uese quoque defecisse, cum & ipsi suo iudicio fideles sint. Posteriori modo vera est, quia aliqui fideles deficient a fide tempore Antia christi . inod tamen mirum non est . Nam.a tempore Apostolorum singulis aetatibus aliqui defecerunt, ut Nicolaitae, Marci . nistae, Novatiani, Arriani, Donatistae, Pelagiani, Severiani, Iconomachi, Galliari, Uvaldenses, Anabaptistae, &plures alii. 49. An vero Apostolus , qui adducitur ad probationem maj ris , loquatur de defectione a fide , certum non est. Multi putant, illum loqui de desectione ab Imperio Romano, ut D. Hieronym., epist. Is I. ad Algasiam , q. II. Acili, inquit, venerit discesso pri

mum , graece dicitur Uusa , uς omnes genter , qtne Romana Imperio subjacent, recedant ab eo : Et nisi Romanum Im steritim fue via an ea desolatum, ct . Oitichristus praecesserit, christus non veniet, qui ideo vensurus es, ut istichri tam des,nat. Idem sentiunt Tertia ilianus lib. de resurrect. carn. c. 24. & multi in Comment

rio illius loci. Sed quidquid sit de sensu verborum Apostoli, certum est: non totam Ecclesiam, sed aliquos de Ecclesia desecturosa fide tempore Antichristi ; quod non est contra nos .

Tertia objectio.

so. Τertio obi Iciunt illud Dan s. 27. Desiciet hostia, ct sacri

elum. Quod interpretantur de defectione Ecclesiae. Respondeo: Extant claristima testimonia in contrarium, quae hactenus citata sunt. Cur unum illud ex Daniele, quod obscurum est, his omnibus anteponunt Nimirum in hac re imitamur Donatistas, qui, xit ostenderent Ecclesiam in sola Asrica remansisse , citabant illud Cant. I. i. Indica mibi , ubipascas , ubi cubes in meridie . Unde fie

88쪽

ε1 Liber I. caput III. ratiocinabantur. Ecclesia cubat in meridie: Ergo Ecclesia cubat in Africa. Extra Asricain ergo non est . Quos refellit Augu- sinus in lib. de unitate Ecclesiae, cap. I9. hoc potissmum argumentoriMulta sunt clara Scripturae testimonia, quae.docent Ecclesiam toto orbe diffusam ese: Ergo male faciunt Donatis he , cum ex uno obscuro testimonio conantur probare Ecclesiam esse in Africa . 11. Verba Ruetustini sunt haee r Scrutamini Seripturas canonia eas , ct extitie aliquid mamfestitam , quo demonstretis Ecclesiam in fila cfrica remansisse, cte. . AEIiquid proferte , quod non egeaxinteravete, nee unde convincamini, quod de alia re dictum sit , ct vos illi,d ad vestrum sensum detorquere eoneminI. Videris enim nunc illud unicum , quod proferre eo nevistis , tibi pascia, ubi cubas in meridἰe , qtiemadmodum excussit omnibus ejusdem loci ve bis longe aliud Indicat, quam vos putaιis . Et si hoc sonare φ, quod

viatis, Maximiaiani vos in eo vincerent. MVIren m merιdies

Provincia Birantium , Tripolit, tibi siti sunt, quam in Numidia , Bbi vos praepolletis. Ira ipsi possunt germani ui , ct distinetius ,

Mari de meridie , ut eos excludere ab hae sententia non pusnis , nisita illis verbis verum sensum , ct Caibolicum teneatis. Artyuid ergo proferre, quod non contra vos vertas interpretetur, sed qtiodinιerprete omnino non egeat: Sicut non eget interprete , Terra tua orbis terrarum , &c. Sicut non eget interprete, Convertentur ad Dominum universi fines terrae, &c. Sicut non eget inserprete a

Eritis mihi testes In Ierusalem, &in tota Judaea, R Samaria,& usque in totam terram, &c. 11. Simili modo refellendi sunt nostri Adversarii. Scrutentur Scripturas Canonicas, & eruant aliquid manifestum, quo demonstrent, Ecclesiam a fide desecisse. Aliquid proferant, quod

non egeat interprete. Sicut non eget interprete, Porta inferi non prae labunt adversus eam. Sicut non eget interprete, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usique ad consummationem Oculi . Sicut non eget interprete, Ego rogavi pro te , ut non do ciat fides tua. Sicut non eget interprete, Ecclesia est columna,

Ofirmamentum veritatis. Et quae similia sunt. Nam illud , quod proferunt ex Daniele, Deficiet hostia, ct sacrimum, nihil ipsis patrocinatur, nisi ipsi sint interpretes. Nam alii non interpretantur de desectione Ecclesiae Christianae, ut ipsi ; sed de desectione Synagogar Iudaeorum . Ex eo autem , quod Synagoga defecerit, non tequitur, Ecclesiam quoque desecisse, aut defecturam esse. Imo contrarium, ut supra ostendi.

89쪽

sidiaria objectio. . .

s3. Quarto sic objiciunt. Ecclesia comparatur Lunar , ut patet ex Scriptura , & Patribus: At Luna aliquando descit. Ergo Iam Ecclesia aliquando descit. Resp. Hic Iterum apparet eos, qui hoc objiciunt, . degeneres esse si Ios Ecclesiae . Habent clara,& aperta testimonia pro innocentia, & integritate suae Matris sui jam ostensum est. Cur sine causa quaerunt occasionem calumniandi 3 Cur quae a Scriptura , &Patribus optimo sensu di sunt, sinistre interpretantur Esto Iane: Ecclesia sit similis Lunae, ted in quo Illi similis est An in eo, quod sicut Luna saepe descit, sic etiam Ecclesia saepe deficiat ' Hoc dicunt, qui oderunt Ecclesiam. In quo ergo i In hIs potissimum. q. Primo, sicut Luna in prIncipio mensis ex Ilva est, ac d inde paulatim crescit, donec plena, & persecta sit: ita Ecclesia

in principio sui ortus exiguum terrae locuna occupabat; at postea ita crevit, ut tandem toto terrarum orbe diffunderetur . sic Augustinus in Psalmum io3. circa illum versiculum : Fecit Lunam in tempora , ubi ait: Intehisomni spiri ιtialiter Ecclesiam crescen-mm de minimo , ctc. Quando obscura erat Ecclesia , ΤΠando nondum apparebat, m. Modo quam caecus est, qni plena L na errar. . Secundo, sicut Luna accipit lumen corporale a Sole, ita

Ecclesia accipit Iumen fidei, ac sanctitatis a Christo. Sic idem

Ail gust. iii Ps. IO. Luna , inquit, intelligitur Ecclesia , qModsumulumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in Mais Scripturis allegorice Sol appellaιus es, si strator. Et Philo Episconus Carpathius In Cantica Canticorum '. Lunae compar tur Ecclesia , proster ea quod quidquid habet di,ini luminis, da justitiae Sole illo immobisi , atque Divino accipiς. 6. Tertio , sicut Luna mutationi obnoxia est, ita etiam Ecclesia in hac vita. Nam aliquando fruitur pace, LIquando patitur persecutiones; nunquam tamen deficit. Sic Amoros. l. 4. Hexam. c. 2. Ecclesia ι empora habet persecutionis, ct pacis . Nam

videtur sicut luna deficere , sed non deficit. Obumbraripotest , dι-sii ere non potest.

1 7. Ili his ergo consisti similitudo inter Lunam , & Ecelesiam ;non item in de ectione. Nam Ecclesia nunquam deficit in fide r1emper firma, stabilis, ae immobilis est . Et ex hac parte non Lunam , sed terram imitatui , iuxta illud Gregorii magni in Psal. s. Poenitentialem : Ecclesia dicta es terra , quia in foliditate fidei, perpetua firmitaις , immobiliter per verat.

90쪽

ε4 Liber L caput III.

38. Miror vero adversarios , cur hane unam si litudinem allegent in praejudicium Ecclesiae, eum sint multae aliae, quae in favorem, & commendationem illius allegari poterant. Nam In Scripturis, & Patribus, Ecclesia non solum Luna per allegoriam votata est, sed etiam Sol, Hortus conclusus, Fons signatus, Paradisus, Columba speciosa, Civitas Dei, Terra viventium, Mulier amicta sole, Regina in vestῖtu deaurato. Quae omnia honorifica sunt. Si essent boni Ecclesiae filii, merito hos titulos stiae. Matri tribuerent, & ab omni calumniandi studio abstinerent. Nunc quia secus faciunt , Inter eos comput I debent, de quibus scriptum est, Isaiae Ia. Filios enutrivi, o exati mi r ipsi autem spreverunt me.

Ecclesia Iomana, seu Pontificia es vera Christi Ecclesia,

de qua hactenus dictam est.

&nune est. a. Pro tollectione omnium fidelium, qui toto or-he dispersi, adhaerebatit olim Romane Pontifici, & nunc etiam adhaerent. Et hoc posteriori sensu habet varia nomina. I. Dicitur Catholica, seu universalis, quia toto orbe diffusa. E. POnsficia, quia Pontifici subiecta. 3. Romana, a nobiliori sui

6o. Igitur in hae eonelasione loquimur de Romana Eeclesia posteriori modo sumpta, & afferImus eam esse veram Christi Ec-Hesiam , cujus proprietates hactenus explicatae sunt. Quod sic flendo. Uisibilis Christi Eeclesia non potest descere, aut erraro infide, ut probatum est r Ergo a tempore Apostolorum ad nos usque semper mansit visibilis Christi Eeelesia sine ulla interruinptione , a ut errore: At nulla alia visibilis praeter Romanam, seu Pontificiam mansit sine ulla interruptione, aut errore. Ergo sola Romana, seu Pontificia est visibi Iis Christi Ecclesia. Minorem probo inductione: quia Iudaica abrogata, & repudiata est per mortem ChrIsti, Τuretea, seu Mahometantea non semper fuit. Calviniana, & Lutherana, quam reformatam vocant, noVa est. Coepit enim cum ipsa reformatione , a qua nomen habet quae a Luthero, & Calvino, ut ipsorum assectae dicunt, facta est. Sola Pontificia hucusque perseveravit. ii. Quid hic respondebunt Adversaruis An putant aliam

SEARCH

MENU NAVIGATION