R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

De Inseo. Controversiarum. ras Similiter , quod populus fuerit author idololatriae, non autem Aaron , diserte habetur Exod. 32. Vers. I. Videns populias, quod

moram faceret defendendi de monte Mostses, congregatus adversut Ocaron diris Surge, fac nobis Deoi, qui nos praece

dant.

6s. Secundo. Urias non erravit tanquam Iudex, & Praeses Concilii in dirimendis Controversiis legalibus , sed extra Concialium erravit in facto, volens satisfacere mandato Regis Achaz, quod non negamus . Itaque nec hoc exemplum ad rem facit. Non enim est quaestio inter nos, An Pontifex nulla in re potuerit errare , aut peccare ' Potuit certe in multis, non minus , quam alii. Sed quaestio est, An in sententia publice serenda circa controversias legales potuerit errare, vel falsam sententiam dicere Non potuit. Nec Urias hoc modo erravit. 66. Tertio, Isaias per speculatores, quos ait caecos esse, non I

telligit Pontisces sui temporis. , ut putant Adversarii, sed Scriabas , & Pharisaeos , qui erant futuri tempore Apostolorum , quando Ierusalem erat vastanda a Romanis sub Vespasiano Imperatore , ut interpretatur S. Hieronymus . Et patet ex ipso contextu, qui sic habet: . Ut Dominus Deus, qui congregat disperselirael AEdhuc congregabo ad eum congregatos ejus . Omnes bestia agri venite ad devorandum , universae besiae saliut . Speculatores

e us caci omnes , nescierunι universi, canes muli , non valenιea

latrare. Sensus est: Ait Dominus Deus: Ego post captivitatem Babylonicam, in qua dispergentur Judaei, iterum congregabo illos ad Jerusalem. quod contigit sub Cyro Persarum Rege, I .EDdrae I.) Deinde etiam 3entiles eis aggregabo quod factum ess tempore Christi, & Apollolorum, quando Gentiles ad lucem Evangelii vocati sunt, & ex utroque populo coaluit una Ecelesia Postea dicam Romanis qui propter infidelitatem vocantur bestiae agri venite ad devorandum, id est, ad devastandam , & evextendam civitatem Jerusalem . Sed ob quam causam 3 Quia. o

ctilatores ejus, Scribae, &PharisaeI, merebuntur hanc poenam, duplici titulo. Primo, propter suam caecitatem, &incredulita- tem. Nam neque ipsi volent Christum agnoscere pro Messia, neque permissuri sunt, ut Iudaei in eum credant. Et sic utrIque propter incredulitatem digni erunt, qui puniantur. Unde Christus, Matth. Is . I . caeci sent, ct duces caecorum . Et cap. 23. 13. Vae vobis Scribae , σ Pharisaei hypocritae , quia clauditis regnum ea

Iorum ante homines . Vos enim non intraris , nee introetintes sinitia ἰntrare. Secundo, quia erant canes muri, non valenter latra-νe , idest, ignavi Pastores, non defendentes gregem sibi eo

152쪽

ereissium, nee vIlIa subditoruin reprehendentes . Ex hae Inte pretatione, quae & textui, & Hieronymo conformis es V, nihil potest eoitIgI, quod sit contra nos . Nam nostra assertio est, Pomtificem In V. T. non potuisse errare in definiendis legalibus eo troversiis, quae ad ipsum in Concilio deserebantur. Haee non evertitur per hoc, quod Pharisaei tempore Apostolorum fuerint caeci, & increduli In Christum. Frustra ergo altercantur adversarii. 67. Quarto, nee dictum Ieremiae ipsis patrocInatur. Non enim inteIidendum est de errore , vel mendacio Pontificis in deciasone controversiarum legalium; sed de dolo, seu mendacio S cerdotum, & Prophetarum, in praedictione suturorum. Cum enim Ieremias, &alii Prophetae a Deo missi praedicerent fore, ut populus propter scelera sua puniretur, δέ in eaptivitatem dueeretur ; Sacerdotes , 8c Pseudoprophetae blandiebantur populo,& omn a prospera vatieInabantur et 8c sic misere illum decipiebant . Hic sensus collitatur ex ipso textu . Nam Ieremiae praedictio

erat haee: Hst cum muliere capietur, senex eum pleno dierum . Et transibunt domui litorum σd alteros, agri, ct uxores pariter; quia extendam manum meamsupeν habitanres terram , uicit Dominus. minora quippe inrue ad majorem Omnes avaritiae student. Quid porro sacerdotes Sc Pseudoprophetae Sequitur: A Prophetis usque ad SE erdotem cruncti faciant dolum. Ex eurabant contritionem popuI mei eum ignominia , dicentes e Pax, pax , ct non erat ρaX. vel, ut Septuaginta vertunt, Sacerdote, o usque ad Pseudo

prophetam omner feeerunt mendacium . Et eurabant contritionem

populi mei parvipendentes, ct dicentet: Pax, ct ubi est pax q. d. Quod ego aedifico, hoc mali Sacerdotes, & Prophetae destruunt . Ego reprehendo scelera populi , & praedico illi

captivitatem, ut hac ratione promoveam omnes ad dolorem, & contritionem. IIII contra dolo, seu mendacio deciapiunt populum, promittendo pacem, de prosperitatem, & sie conantur abstergere , & curare contritionem , quam ex mea comminatione eonceperat. Ex hoc sensu quid inferune adversarII ' Vel nihil , vel hoc t Sacerdotes , de Hophetae In V. Τ. mentiebantur In praedictione futurorum; Ergo Pontifex errabat in decisione controversiarum legalium. Illatio nulla. 6s in Into, quod obiiciunt , Ieremiam publico decreto Saeerdotum, & Prophetarum fuisse condemnatum ad mortem , non spectat ad praesentem quaestionem . Primo, quia tametsi Sacerdotes, & Prophetae pecca, erint in hoc facto, non tamen

153쪽

erraverunt In decisione alicuius controversiae legalis, de quo errore hic disputamus sed tantum in eo, quod dicerent, talialam esse praedictionem Ieremiae de imminente eversione Ieri salem, ut iam explicavi. Deinde non soli Sacerdotes,&Prophetae, sed etiam populus condemnavit Illum ad mortem. Cum enim dixisset Ieremias ex persona, & mandato Dei tDabo domum istam , sicut Silo, o urbem hanc dabo in male di

ctionem cunctis gentibus terra: mox sequitur: Et audieνunt S

cerdotes , ct Prophetae, o omnis populus Ieremiam loquentem vexba haec In domo Domini: Et paulo post: prehenderunt eum Sacerdotes , ct Prophetae, ct omnis popului, dicens: Morte m viatur. Quare prophetavit in nomine Domini, dicente Sicut Silo erit domui haec , ct urbs ipsa desolabisur, eo quod non sit habiata tori Igitur sententia eondemnationis non fuit legitime, &iudicialiter Iata in Concilio, seu Synedrio, in quo legales

controversiis decidebantur, sed in tumultuario concursu, ac seditione vulgi, ut etiam ab Hieronymo notatum est. Et hoc patet ex eventu . Nam Principes Iuda cum audissent tumuia tum populi, & conspirationem factam contra Ieremiam, v nerunt ad introitum templi, ubi seditio excitabatur, & liberarunt Ieremiam a sententia mortis; quod non facile fecissent,

si sententia a summo Pontifice in Concilio fuisset pronuncia

69. Sexto, ad id denIque, quod afertur de Christo a Pontifice, & senioribus morti adiudicato, facilis responsio est. Fateor Caipham, qui tunc erat Pontifex , errasse cum Concilio, nee amplius habuisse infallibilem Dei assistentiam , quia Synagoga iam sere exspirabat. Ubi obiter notandum est, potuisse haec quinque spectari in Synagoga. I. Legem Mosaicam. a. Prophetiam de Christo. 3. Sacerdotium, & sacrificia legalia . q. Supremam potestatem iudiciariam , quae erat In Pontifice, & Concilio. s. Infallibilem Dei assistentiam , quae illi potestati erat annexa . Quando, & quomodo singula exspiraverint, d cam paucis. 7o. Lex Mosaica quoad obligationem abrogata est In momte Christi, ut docet Sanctus Thomas in I. a. quaest. I 63. art. 3.& 2. & alii passim . Tunc enim amisit vim obligandi, quia tunc velum Templ3 fissum est in duas parrer, a summo inqua deorsum . Matth. 27. I. Et tunc Christus dixit in cruce e consummatum est. Unde sequitur, ante mortem Christi viguisse

sinuit Legem Mosaicam, & Euangelicam : post mortem solam

Euangelicam. II. Proin

154쪽

I18 mer L eaput κγr. Prophetia de Christo fuit multiplex e alia de venturo Christo in hune mundum: alia de eius doctrina, & miraculis: alia de morte, R de passione: alia de descensu ad inferos: alia de resurrectione: alia de ascensione: Unaquaeque ea-Tum tunc exspiravit, quando impletum fuit id, quod peream praedicebatur; v. g. Prophetia de venturo Christo expiravit per adventum Christi, Matth. II. I3.' Lex, o Prophetae usque ad Ioannem. Et sic deinceps. 1. SacrificIa legalia sunt etiam abrogata per mortem Chriam, sicut lex Molatea. mod maxime verum est de eruentis sacrificiis, in quibus mactabantur animalia. Erant enim figurae , seu umbrae cruenti sacrificii, quo Christus in ara erueis erat mactandus. Itaque adveniente hoe sacrificio, necesse fuit illa exspirarer sicut adveniente Sole, facessunt tenebrae.

73. Suprema potestas iudiciaria, itemque divina assistentis

Illi annexa, non videtur simul, seu eodem momento tota exspirasse, sed successive, & quasi per partes. Nam primo cer eum est, Christum habuisse majorem potestatem judiciariam, S uberiorem Dei assistentiam , quam habuerit Pontifex in veteri Testamento, iuxta illud Matth. 28. 18. Data es mihi omnis potestas in eoelo , ct in terra. Itaque Pontifex respectu Christi non potuit amplius habere supremam, tametsi habuerit supremam in suo ordine, ac statu.

4. Deinde, Assistentia divina paulatim subtracta est . mod acile ostendi potest in Conciliis, quae post Christi nativitatem a Pontifice, & Sacerdotibus celebrata sunt. Tria potissimum recensebo . Primum tempore Herodis, quando tres Magi venerunt Hierosolymam. Alterum tempore La Zari resuscitati, quando dii tabatur quid de Christo tot miracula faciento statuendum esset. Tertium tempore captivitatis Christi, quando a Caipha ad mortem condemnatus est. In primo mansit integra assistentia divina, in altero diminuta est, in tertio penitus sublata. Quod sic demonstro. s. Primum Concilium convocatum est propter Herodem, qui a Principibus Sacerdotum sciscitabatur, ubi Christus, iuxta Prophetarum vaticInia, esset nasciturus. Matth. 2. . Et responsum est .' In Bethlehem Iuda. Sie enim seriptum est per 'ο-phetam e Et tu Bethlehem terra Iuda nequaquam minima es ira

principibus Iuda. Ex te enim exiet Dux , quι regat popurum me

um Israel. Quae deciso fuit vera, & infallibilis; ac proinde ex vera, & insallibili Dei assistentia prosecta. 76. Alterum celebratum fuit ex occafione miraculi, quo Chri stus

155쪽

De Indiee controversiarum . 129sius L a1arum reicitavit, I Dan. II. 67. Collegerunt ergo Pontifeei, o Pharisei concilium , ct dicebant: Quid facimui, quia hic

homo misita signa facit ' Si disistim x eAmsis , Omnes credem in eum , ct 9enierit Romam, O tollens nostrAm locum , ct gentem. Unus autem ex imis , caiphar nomine , cum esseo Pontifex anni illiui , ditis eis et mi nefitar quidquam , nec cogitatis, 'Ria expedit vobi. . ut unus moriatri r homo pro I Opulo , o non ιονα gens pereat. μι autem

a semetipso non diais , Ied, cum esset Ponἔifex anni illius, prophetavii , quod IESIS moraturus eqsci pro gente, oc. Ex his verbis manifei e constat , Caipham ex una parte errasse ; ex altera non errasse: Et partim ex odio, more humano; partim ex al- silentia Spiritus Sancti , more prophetico, locutum esse . In eo errabat, quod Christum innocentem morti adiudicaret: Et hoc ex invidia, & aemulatione. Matthaei vigesimo septi io, decimo octavo o In eo non errabat, quod praediceret Christunt moriturum pro salute Iudaeorum Et hoc non ex semetipso,

id eis, ex proprio iudicio , & affectu humano , sed ex divino instinctu , qui Pontifici ratione sui officii solet assistere. 77. Tertium celebratum fuit, instante Chris I passione, Matiathaei vigesimo sexto, quinquagesimo nono . Ubi Sacerdotes quaerebant falsum testimonium contra IESUM, Hr eum mori ἰ traderent.

Et tandem lata est haec sententia : Rcus est mortis. Quae sine dubio fuit iniqua , nec ullo modo a Deo inspirata, sed potius a Diabolo , ut iam antea dictum erat a Christo, Ioan. 8. qq. mr expa. re Diabolo estir , est desideria patris vestri πutiis facere , ille homicida erat ab initio . Nec quicquam in illo Concilio gestum est, ex quo constare possit, divinam assis lentiam adfuisse. 78. Hactenus responsum est ad ea exempla, quibus Adversarii conantur probare pontificem veteris Testamenti suisse quident iudicem controversiarum , sed potuisse errare , & reipsa saepe errasse. Ex qua responsione duo colligo . Unum est , priora quinque exempla nihil ad rem facere . Nam Aaron non erat Pontifex, quando erravit . Urias crat quident Pontifex, non tamen erravit in judicio legali, sed in facto. Isaias locutus est de Scribis, & Pharisaeis , Qui victuri erant tempore Apostolo tum . Ieremias de Sacerdotibus, & Prophetis, qui errabant in praedictione futurorum . Alterum est, nostram potius sententiam ex hac obiectione confirmari. Nam ex eo, quod dictum est de Caipha, me autem a semetipso non dialx, sed cum esset Ponti fex anni illiar, propheφavit, perspicue constat, Pontificem habuisse hoc privilegium , ut a semetipso non decideret contro

versias; sed ex divina potius directione, quod nos asserimus.

156쪽

Oscut in veteri Testamento, ut iam ostendi, non Scriptu-

ra , sed Pontifex, & Concilium seniorum, fuit Iudex

controversiarum , sic etiam in novo hactenus servatum est . Iloe ostendam brevi inductione . Ac primo tempore Apostolorum fuit orta controversia de circumcisione: Aii scilicet novi Christiani, qui tunc fidem Euangelii recipiebant, non possent salvari, nisi etiam circumciderentur , & legalia servarenti Quae controversia potissimum intelligebatur de rentilibus ad fidem conversis. Erat autem duo lex de hac re sententia . Una quorundam, qui ex Iudaeis facti erant Christiani, qui dicebant, gentiles per fidem Christi non noste salvari, nisi circum cIderentur, & cere monIas Iegis Mosaicae observarent. Altera Pauli, N Barnabae , qui asserebant non opus este circumcisione , &observatione Iegalium . Actor. i I. )8o. At quomodo decisa, & finita est tha e controversia y An ad totam Scripturam , tanquam ad communem Iudicem delata esὲ' Nihil minus . Sed potius ex consensu utriusque partis delecti sunt aliqui, qui Hierosolymam irent ad Anostolo , ut ipsi in solemni Concilio de tota re cognoscerent, & definitivam sententiam pronunciarent. Quod& factum est. Nam ex una parte designati sunt Paulus , &Barnabas r ex altera alii: qui simul Hierosolymam prosecti, Apostolos, & Seniores adierunt. III, coaeto Concilio, & invocato Spiritu Sancto, respcinderunt his verbis r est θι riι nisancto , est nob s , nihil ultra imponere vobἰς oner s , quam haec necessaria, ut absitaeatit vos ab Immolatis simulacrorum , ct sangu/ne , edi sus eato , fornieai ne . Quae verba

per modum Epistolae missa sunt ad gentiles Christianos, de quia bus agebaturo Et sensus est i Non volumus vobis imponere onus circumcisionis, & legalium, quod grave est: sed abstinete ab iis, quae iam dicta sunt, quod grave non est. 8 I. I Ic duo, quae ad rem facIunt, notanda sunt . Primum, quod haec controversa de circumcisione , & legalibus sumcienter potuisset determinarI per Paulum , & varnabam , qui ambo erant & ApostolI, & Prophetae , & Doctores Actorum I 3. I. Ambo a Spiritu Sancto speciatim delecti, ut Euangelium gentibus praedicarent Actorum I 3. 2.9 Et iam reipsalluim praedicaverant in multis loeis. ae provinciis . Actorum I 4.a6. Neuter tamen voluit hoc officium usurpare, ut suo exem

157쪽

De rudice contri versarhm . 1 Iiplo docerent, hujusmodi controversias, quae fidem , ae feligi

nem concernunt, ad ordinarios Ecclesiae Pra latos, vel ad Concilia Praelatorum deserri oportere.

82. Alterum est, quod in Concilio Apostolorum 1 in quo controversia illa proposita , & definita est , nullum seripturae testimonium , quod directe ad circumcisionem pertineret, alia tum sit; cum tamen in utramque partem non defutura fuissent testimonia, si ex illis solis oportuisset litem finire , ac terminare ιNam pro circumcisione adduci potuisset illud Genesis deci

mo septimo r me es pactum meum , quod observabitis inter me , O vos, O semen tuum post te . Circumcidetur ex vobis omne ma- fictilinum , ct circumcidetis earnem praeputiι vestri , ut sit in signum

foederis inter me , ct vos , Oe. Tam vernaculus , quam empti ι Ius ci

cumcidetur , O quicunque non fuerit de stirpe vestra . Eritque pactum meum in earne vestra in f ardus aeternum . At si pactum est aeternum , ut hic dicitur, semper servari necesse est, etiam in Iege Euangelica , nec solum a Iudaeis, sed etiam ab aliis, qui non sunt de stirpe Iudaeorum. Contra vero occurrebat illud Deut.

3o. 6. Circumcidet Dominus tuus eον tuum , ct eον seminis tui . Ubi insinuatur circumcisionem carnis non duraturam in novo Te- samento, sed et i ucce si uram circumc Isionem cordis. Sicut etiam Ierem. q. q. Circumeid ini Domino , ct auferre praepretium cordium

vestrorum , quasi dicat, Non requiro clacumcisionem earnis , sed cordis, quae consistit in Interna contritIone, & dolore de peccatis. Haec ,& similia utrinque adduci poterant ex Scriptura. At factum non est i sed Apostoli in Concilio congregati, ex directione , assistentia divina , quam Christus promiserat illis , & eorum successoribus, sententiam protulerunt. 83. Post tempora Apostolorum aliae, atque aliae controversiae diversis locis, ac aetatibus exortae sunt, quas similiter a Pontifice Romano, vel a Conciliis ab eo approbatis decisas, ac diaremptas esse, ex historiis Ecclestasticis notum ess . Et qui illorum sententiae noluerunt acquiescere, pro haereticis habiti , & damnat ἰ sunt . Producam exempla aliquot illustriora , quae pria

mum occurrunt.

Prima controversia fuit , an Pascha deberet telebrarἰ eum Judaeis decima quarta prImi mensis , ut volebant multi in Asa , qui propterea Quatuordecimani appellati sunt ἐν aravero tantum die Dominica, sicut nunc fies Haec tandem post multa concilia Episcoporum decisa , ac finita est a Uictore

Papa , Anno Christi I98. Vide EusebIum libro quinto Hist

riae Ecclesiasticae cap. 23. & sequentibus .

158쪽

c et Ziber I. Caput V. . 8 e. Secunda, An Ecclesia posset illos absolvere a peccatis,hui ricist baptismum lapsi essent 'Negavit Novatianus. Sed damna us est in Concilio Romano sub Cornelio Papa , Anno

Vide Baronium circa eundem annum . . . 86 Tertia, An in Deo sint tres personae realiter distinctae e Negavit Sabellius, asserens unam tantum esse pessonam, quae bet tria ossicia, creationis, redemptionis, S sanctificationis . Se i damnatus est in Concilio Alexandrino tempore Sylvestri. Anno Christi 3 I9. juxta Baronium . ν Ouarta, An Christus sit purus homo, sicut caeteri mor- ,les.& nihil amplius habeat in natura, & hypostasi, quam nos habemus Assirmavit Paulus Samosatenus 3 Sed damnatus eth in Synodo Antiochena , tempore Dionysia Papae , anno 166 iuxta Baronium. Vide Eusebium lib. I. cap. 27. 88. Quinta, An Christus sit Verbum Patris aeternum, & ei uia dom cum Patre substantiae Negavit Arrius, asserens e se Verbum Verbi, non ab aeterno , sed in tempore a Deo ex nihilo creatum, & alterius a Deo substantiae : ac proinde Deum non semper satrem suisse se4 tempus aliquando extitisse, cum non esset ter. Sed damnatus est in generali Concibo Nicaeno L sub Sylvestro Pana, &Constantino Imperatore anno 32 . Vade duas E- Alexandri Episcopi Alexandrini, quarum uina extat a

me diem lib. 1. cip. altera apud Theodoretum,lib. c q. y so Sexta, An in Christo sint duae personae, sicut sunt duae

naturae, divina, & humana y Assirmavit Nestorius Episcopus Constantinopolitanus . Sed damnatus est in generali Concilio Eohesino , sub Coelestino Papa , & Theodolio Imperatore , anno 4s q. & prius a Cyrillo in Concilio Alexandrino , anno

' in Ch Isto sint duae naturae t Eutyches , &

Dioscorus dixerunt, ante unionem hypostaticam fuisse duas naturas divinam, & humanam: post unionem duas m unam eoaluisse.& unam factam esse . Sed damnati sunt in generali Coi

re , anno 6sq. Vide Gabrielem VasqueZ tomo I. In 3. par

' a i rati vh n hasto sit una tantum voluntas ' Mae

rius Antiochenus Patriarcha, Cyrus Alexandrinus, Sergius Constantinopolitanus , & quidam alia, tametsi agnoscerent in Chrissci duas naturas, dixerunt tamen unam tantum esse voluntatem,nempe divinam, ut refert D. Th. in 3. par. q.. I 8. m. I. Ide Monothelitae appellati sunt. Eorum sententia damnata est m

159쪽

De Diaee cinipoversia m. II generali Concilio Constantinopolitano III. sub Agathone Pa

pa , & Constantino IU. Imperatore, anno 679. juxta Raronium . An autem nomine voluntatis intellexerint potentiam , an operationem, videri potest apud Gabrielem VasqueZ , tomo citato disput. 73. cap. I.

92. Nona, An Spiritus sanctus sit Deus Negarunt Macedonianes, de quibus Augustinus in libro de haeresbus cap. ,2. sic scribit: Macedoniam sunt a Macedonio constantinopolitanae Ecclesiae Episcopo , quos θ πνsis reum χους Graeci dicunt; eo quod de Spiritu sancto litigent. Vam de Patre , o Filio νecte sentiunt , quod unius sint ejusdemque substantiae, vel essentia : Sed de .viritu sancto hoc nolunt credere , creaturam eismesse dicentes r Hi damnati

sunt in generali Concilio Constantinopolitano I. sub Damaso Papa, & Theodosio Imperatore, anno 383. 93. Decima, An Baptismus repeti, seu reiterari possit 3 Quae controversia dupliciter potest intelligi. Primo, an Baptismus, si semel valide collatus sit, repeti possit 3 Assirmavit Marcion , teste Epiphanio haeresi ΑΣ. paulo post principium, ubi de Marcione

sic scribit: cum eorrupiser in civitate sua virginem. , ct aufugisseς , atque in magno delicto inventus es et, excogitavit praesidiator sibi ipsi fecundum lavae rhm , asserens licere. que ad tria lavacra , hoc est, tres baptismos dare in remissionem peccatorum quoa si quis lapsus esset post primum ., pomitentia acta aecipiat secundum o teritam militer , si in delicto post scundum comperiatur . Secundo , an Baptismus, qui ab haereticis collatus est, repeti possit' Assirmarunt Donatistar ; qui baptigatos a Catholicis rebaptizabant , teste Augustino in libro de haeresibus cap. 69. eo quod Catholicos haberent pro haereticis ,:& baptismum ab haereticis collatum putarent esse invalidum, ut explicat UasqueZ disp. I 46. c. q. Hi damnati sunt in Concilio Romano, sub Melcisiade Papa, anno 3t 3. apud Baronium.

9 . Undecima , Aia homo sine gratia Dei per solas natura vires nossit implere legem, si velit 3 Afirmarunt Pelagius, &Coelestius . Sed damnati sunt in Concilio Carthaginiensi , &Mileuitano , sub Innocentio primo , anno qI6. juxta compu- tum Baronii.

9s. Duodecima, An parvuli nascantur in peccato originali,& ad illud peccatum abolendum Indigeant Baptismo ' Negarunt iidem Authores, Pelagius, & Coelellius . . teste Augustino in libro de haeresibus , capite octuagesimo octavo , ubi de illis sic habet : Parutilor etiam negant , fecundum Adam carnaliter natos , con δVium mortis antiYua prima nativitate contrahere .. Sic enim eos si ς

160쪽

Lbeν I. caput MMIO pereati originalis inculo asseruos nasci, ut prorsus non sit, quoἀei, oporteat fecunda nativitate dimitti o sed eos propterea bapti ari ,

ωι regeneratione adoρxati admistantur ad regn- Dei,de bono in me Iius tranriari, non Isa renovatione ab aliquo malo obtigationis v

seνis absoluit. Hic error damnatus est in Concilio Mileuitano cap. 2. & postea a Zosimo Papa, ut testatur idem Augustinus in libro de peccato origitali, cap. 6. & sequentibus. V 6. In his, & similibus controversiis, quas brevitatis causa omitto , tria consideranda sunt. Primo, quod altera pars litigantium clare , 8c perspicue damnata sit Secundo, quod haec condemnatio facta sit ab Ecclesia Catholica, tanquam a judice : quae aliquando tulit sententiam per Pontiscem, qui est Caput, seu Pastor Ecclesiae t aliquando per Concilia, quae repraetentant E clesiam. Tertio, quod Lutherani, &Calvinistae agnoscant hane damnationem legitime factam esse. Fatentur enim Novatianum, Sabellium , Samosatenum , Arrium , Nestorium , Eutychen ,& Dioscorum, Monothelitas , Macedonianos , Donatistas, Pe- Iam anos merito damnatos este , & pro haereticis haberi opo tere . Nec aliunde, quam ex Catholicae Ecclesiae decisione. Quod si sola Scriptura esset Iudex, & Ecclesia suam sententiam non interposuisset , in hodiernum usque diem durarent istae controversiae, nec adhuc clare, & palam omnibus constaret, supradictos Authores pro haereticis habendos esse. Nunc, cum ab Ecclesia damnati sint, res certa, & indubitata est. 97. Dices r Quid si Ecclesia errasset in ferenda sententia ρ Respondeo: Hoc tantumdem est, ac si dicas: Quid si Christus, Apostoli, ac Prophetae mentiti essent Nam illi testati sunt, Ecclesiam errare, aut deficere non posse. Est enim, ut Ioquitur Christus, Fundata supra perram , ct porta inferi non praeῬal

bunt adversus eam. Matth. 16. v. 18. Est columna, ct fir- mamentum veritatis. I. Timoth. 3. v. Iy. Nunquam conrandetur , neque erubesceι. Is q. v. q. Iaspis est propugnaculum ejui . ibidem v. I 2. Et omnis lingua resistens illi in indiei. condemnabitur. ibidem v. II. De hac re dixi cap. 3. 98. Sed instat Gardius Lutheranus, Ecclesiam dupliciter sumi

posse. I. Pro tota Ecclesia collective sumpta, quatenus constat ex omnἰbus fidelibus, qui toto orbe dispersi sunt. 2. Pro Conciallo Episcoporum, quod repraesentat Ecclesiam. Ait igitur, EGelesiam priori modo sumptam errare non posse ; posteriori, non solum posse, sed etiam errasse . Quod probat dupliciter. I. Authoritate Bellarmini , qui satellar Concilia tam generalia , quam particularia errare posse, quando non accedit confirma-

SEARCH

MENU NAVIGATION