R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

De Iudice controversiarum . IA bus vita conservatur 3 respondendum est, singula quidem habere, sed dependenter a capite , & corde. Nain a capite, & eor de , tanquam a duplici principio, derivantur hujulmodi spiritus in reliqua membra . Unde si intercipiantur', aut occludantur

meatus illi, seu canales, per quos fit illa spirituum derivatio, &distributio, necesse est, reliqua membra destitui spiritibus, &ossicium suum exercere non posse. Sin pateant, & aperti sint, res salva est. Sic etiam in Ecclesia singuli fideles, qui sunt quali membra Ecclesiae, habent quidem assistentiam, & directioneni Spiritus sancti, sed dependenter a Pontifice, qui est veluti caput Ecclesiae, & a Conciliis, quae sunt quasi cor Ecclesiae. Quamdiu ergo singuli manent colligati cum doctrina Pontificis , &Conciliorum, participant de alsistentia, & gubernatione Spiriatus Sancti, nec in fide errare possunt. Sin per discordiam , &pertinaciam discedunt a capite, & eorde, iam occludunt sibi omnes meatus, ut assistentia, & directio divina ad eos derivari non possit . Et sic a veritate abducuntur, & erroribus obnoxii sunt . Quod contigit Arrio, Nestorio, Macedonio, Pelagio, & sexcentis aliis. Ne idem nobis contingat, audiamus consilium , Apostoli , qui ubique hortatur nos ad consensum, δέ unitatem

doctrinae , ut Rom. I 6. vers. 17. go autem vos, fraι res , ut obser- -

eιis eos , qui dissensiones , ct ostendicula praeter doctrinam , quam vos dieiiis , faciunt, ct declinate ab illis. Et I. Corinth. I. IO. Obsecro vos , fratres , ut idipsum dicatis omnes non sint in vobis Ichismata . Et Ephes q. Servate unitatem spiritustin vinculo pacis : Unum corpus, ct unus Spiritur ; sicut vocati estis in una stevocationis vestrae . Unus Dominus , una fides , unum Morim ι .'

Et Heb. I 3. 9. Doctrinis variis , ct peregrinis nolite abducI. I 18. Altera similitudo sumi potest a prege ovium , qui optἰ me repraesentat Ecclesiam, attestante Chrim, . Ioan .io.)Nam si cud totus grex in uno stabulo, vel loco collectus habet perpetuam

assistentiam Pastoris, qui furca, &canibus defendit illum a serocia luporum; sic etiam tota fidelium Ecclesia in una Fide, &Spiritu collecta habet perpetuam assistentiam divini illius Pastoris, qui dixit: Ego sum Pasor bonus , ct cognosco oves mea t. s I Oan.

IO. I ) Et iterum : Ecce ego vobiscum sium omnibus di bus usque ad conssummationem oculi. c Matth. 28. 2 o. Item sicut singudae oviculae , quandiu manent conjunctae cum grege sub custodia Pastcris, immunes, ac tutae sunt a morsu Luporum; Sic etiam singuli Christiani, quamdiu manent conjuncti eum Ecclesia, id est ,

cum doctrina, & consensu Ecclesiae, immunes, ac tuti sunt apericulo errorix & infidelitatis . Denique sicut oviculae, qualix aber-

172쪽

mo Πων L cst'. n. aberrant a grege , destituuntur protectione Pastorti, ae proIndo Iuporum insidiis expositae sunt; Sie Christiani, qui distedunt a commvni eonsensu, &doctrina Ecclesiae, destituuntur assistentia Spiritus sancti, ideoque erroribus expositos eos esse necesie est . Diluus huj- capitis.129. Cum In hoe eapite eonuItutum, & multis argumentis e firmatum sit, Ecclesiam Christi, qua errare non potest, esse Iudicem controversarum fideI, ae religionis: non magnopere Iaborandum erit de iis eontroversis, quae deInceps sequuntur rria quilibet vir prudens faeile advertet, in singulis eam partem tui nos oportere, quam Ecclesiae authoritas sequendam esse a non vero, quam privati quidam homines, nescio quo Spiritu amati, propria electisne ampIectuntur. Nec tamen Pr Pterea ab earum tractatione abstinendum est: sed potius danda opera, ut singulae, quanta fieri potest brevitate, & elaritate , pr ponantur, S explieentur. Sla enim suturum est, ut 3c Catholia

ei satilius sua dogmata intelligant, & adversarii, perspectarei veritate, vel ad mentem redeant, vel si obstinati sint, in suo

errore confundantur, &e.

r. TN hoe eapste non diu haerebo, quia adversarii vel non serio A agone, vel si serio agunt, calumniantur . Solent autemnaee duo potissimum apud rudem plebeculam inculcare. I. Antichristum iam pridem venige in nune mundum . a. Romanum Pontificem esse Antichristum . ino eonsilio id satiant, facilis ctura est. Certe non alio, quam ut suam desectionem a Catholica fide possint tegere , &exeusare, sub praetextu defectionis ab Antiehristo et & liceae ipsis, quod apud CatholIcos non lic bat , impune PontIsices , & Episcopos contemnere , vota Deo nuneupata vioIare, Monsa Ies in uxores dueere , festa , S ieiunia neg l gere, carnis ilIecebras sectari, & qtiae his sim lia sunt, patrare. δ. Non opus est Ionea resutatione: Huela quaest unculis refelli possitne adversari . Prima est, unde ipsis eonstet Antishristum Venisse Respondens, ex tribus scr*turae test moniis constare. Primo ex illo r. Thess. r. 7. M sterium iam operonr in*utasti. De

173쪽

sis nuοnIam venit, o nune iam ta mundo est. 3. Secunda est , quo tempore venerit Antichristus . Hic mired Issentiunt. Aliquἰ dicunt venisse post ann. Chr. 6oo. tempore Phoeae Imperatoris , ut Lutherus in supputatione tempor. VIconius in suo dupl. elench. Alii ann. Cnr. 763..ut Henr. Buia ling. in prae ho m. in Apoc. Alii ann. r. laoo. post tempora S. Bern. ut Uvol C. Muse. in locis, Ti de Eccles. Alii ali

ter sentiunt. . .

. Tertia est, si Pontifex est Antichristus, qui primus inter Pontifices coeperit esse Antichristust Audi responsumi Gregorius Magnus, homo pessimus. Ita Centuriatores Cent. 6. cap. I. Chyllaraeus in cap. 9. Apocalypsis. Non est ita: Gregorius fuit vir sanctus , & bonus. Ste Lum. loe. cIt.. s. Ex dictis tria Insero . Primo , adversarios pugnare cun Scriptura. Nam si testimonia Scripturae, quae ipsi citant, pro barent Antichristum venisse , sine dubio probarent venisse tem pore Apostolorum . Tune enim seriptum est r M sterium Iam operatur iniquitatis. Item, me est Antichristus, qui nune ram ι ramundo est. Item , NAne Antichristi mulii facti sunt. At si hoe probant, cur Adversarii dicunt , non venisse tempore Apollo-lorum, sed sexcentis, aut plurimis annis post Hoe est Scris

pluram mendacii arguere. .

6. Deinde insero , adversarios Setlpturam non intelligere . Nam cum ait Apostolus, 'sterium jam operatis iniquitaris, non

loquitur de Antichristo, sed de typo , aut figura ΑntIchristis

nempe de Nerone , vel aliquo alio. Floe eonstat ex teso contex tu . Primo, quia haec duo opponuntur: M sepiam Iniquir i ιν s&, vemetatio, seu -ρarἰιio Anthbristi . Sicut enim revelationem sisu apparitionem Christi praecessit typus , seu stura ChrIsti, nempe Melchisedech , Salomon, Ionas i Sie etiam revelationem An tichristi, quae nondum facta est, praeeessit typus, & figura A tichristi, ut AntIochus in veteri Τestamento ἔ. Nero , Simon Magus, & alii in novo. Secundo, quia cum dixisset Apostolus,

δ' serium jam operatin ini italis, mox subdit. Tantum ut q- renex nun , 3enear, donee de medio fiat, o sisne stevelabstuν 3lle iniis una, quem Dominus 3esus interficiat spi=hu oris sui . bis aperte significat, eo tempore , quo mysterium iniquitatis

operabatur, nondum suisse revelatum AntIchristum , Id est, nondum venisse, aut apparuisse. Itaque non ipsum, sed Neronem squi typus illius erat, fuisse tunc operatum . .

174쪽

j. Nee reliqua duo testimonia, quae ex Ioanne allata sunt, ἔntellietuntur de Antichristo , sed de haereticis illius temporis , sui erant Praecursores Antichristi. Pro quo notandum, nomen Autlehristi duobus modis sumi posse . Primo generatim , pro quocunque Christy laoste , seu adversario ι cujul modi sunt omnes haeretici , & persecutores Christianorum,. Et hoc sensu dictui est a Daune retium Oitichrisi multi sunt, id est, multi . haereticia de quibus sequitur: Ex nobis prodie unt , sed non eratis ex nobis . Eodem sensu dictum est t Omnis spiritui, qui solVit Iesum , ex Deo non est, ct hic est . Antichristus , de quo audi sis , quia venio, o nune iam in mundo es. Secundo speciatim, pro praecipuo , set, principali Christi hoste , qui in fines mulidi venturus est 'cuius reliqui omnes praecursores sunt. Et de hoe loquitur Paulus , cum ait: Nisi revela Ins fuerιt homo peceati, filius perditio inAE , qui adversaι- , o extollit tir supra σ-

s. Hane distinctionem tradit Augustin. lib. t. contra advers xlum legis, cap. 3z. ubi ait. μου quem pertinet etiam iste , qui se ostendit Antichrsum , non unum illum: majorem caeteris , . sed ex his aliquem, de quibuσidicis Ioannes Euangelis ab . Nunc Ocnti .ebsisti multi facit . Eos enim die ebat haereticos , qui temporibus Apostolori esse sem coeperant.. Et Damasc. lib.Rq. Orthod. s. dei, cap. 27. Omnis, qui nonicensit eruae FiIIum Dei, o Deum,enisse In earne , ct esse Deum perseerum , ct factum esse homianem perfectum, Antichriser est . Octamen peculiari modo , ac prieci pur, Antichri dichur, qui in eo timmatione seculι xe

iurui est: Et alii passim . 9. Τertio insero, Adversarios non solum in Scriptura , ut ostensum est, sed etiam inter se dissidere .:Nam alii dicunt, Anticli istum veni se anno Christi sexcentesimo; alii septinget tesimo; alii alio tempore . Rursum. lii contendunt , Grego rium Magnum fuisse primum Antichristum: alii negant. Et sic deinceps . Videamus, quid Catholici statuant.

ro. Catholἰeorum doctrina duabus conclusionibus proponI potest. Prima conclusio . Antichristus proprie dictus, qui ab Ap stolo vocatur Homo paeeari, ct Filius perditionis , nondum venit in hunc mundum. Probatur. I. Quia Antichristus non veniet , nisi prius eversum, & delatatum it Romanum Imperium.

175쪽

nit. Major passim asseritur ab antiquis Patribus, tam Graecis, quam Latinis. CyriIlus Catech. 1 F. ait: nniet praedictus Anti bri stus , eum impleta fuerin rempora Romani imperi. . Et Chrysbst. iu

tune veniet Antich, istur. Similia habent Theophylactus, Oecumenius, &Ambrosius ibidem , Lactantius lib. p. cap. 1 I. Hiero nymus qu. II. ad Algasiam, & Tertullianus in Apologetico c. I a. ubi etiam addit, fideles orare pro diuturnitate Romani Imperii, eo quod intelligant, Romano Imperio everso, im Ninere orbi extremam sub Antichristo calamitatem. i I. Nec temere, aut sine fundamento hoc dicunt Patres . Uahent pro se aperta Scripturae testim 'nia; habent perpetuam ab Apostolorum temporibus Traditionem . Quae antequam proferiantur , prius explicandum est , in quo consistat illa delolatio, seu eversio Romani Imperii, postquam venturus dicitur Antichristus . Aliud enim est inclinatio illius Imperii, aliud desolatio, auheversio. Inclinatio facta est variis temporibus . I. quando Roma capta est sub Gothis . a. quando Imperium defecit in Occidente . 3. quando restaurato per Carolum Magnum Imperio in Occia dente, destructum est in Oriente per Turcas. Porro desolatio, seu eversio tunc erit, quando Imperium Romanum dividetur, ac distrahetur in decem Reges, amisso uomine, ac dignitate Imperiali. Et tunc primum veniet Antichristus. ih. Probant hoc Patres ex Daniele, &Apocalypsi. Nam cap. r. Dan. describitur successio quatuor praecipuorum regnorum usque ad finem mundi per quandam statuam habentem caput aureum , pectus argenteum, ventrem aeneum, & tibias ferreas.

Explicatio est haec e Caput aureum significat regnum Chaldaeorum : pectus argenteum regnum Persarum r venter aeneus regnum Alexandri, & Graecorum ζ tibiae ferreae regnum Romanorum .

Porro ex duabus tibiis oriebantur decem digiti, in quibus tota illa statua desinebat , quia scilicet Romanum Imperium tandem In decem Reges dividendum est, & eo ipso desolandum,

seu evertendum.

13. Eadem quatuor regna apud eundem Danielem e. 7. desiis nantur per quatuor bestias , Leaenam , Ursum, Pardum, & aisiain in nominatam , habentem decem eornua in capite. Haec autem Destia in nominata significat Imperium Romanum , S decem cornua significant decem Reges , qui Imperium Illud divisuri

sunt. Bestia quarta , inquit Daniel, regnum quartum erὼ δn terra, quod majus eriι omnibus ranii , ω demorabis universam terram, θ

176쪽

14. Quod autem illi decem Reges Imperium Romanum divia suri, ae distracturi sint, colligitur ex Apocalynsi, e. II. ubi Ioan nes describit bestiam eum septem eapitibus , & decem cornibus ,

superqtiam sedebar mulιer circumdata purpura , ct coccino , habena poeulum aureum in manufua , plenum abominatione , o Immunditiae

fornieationis. Nam, ut Angelus ibidem interpretatur, Mulier ossωrbs magna, qnae sedet super septem colles, idest, Roma . Decem eo Hua sunt decem Reger, qui uno tempore simul regnabunt. Et hi ο-dient fornicariam , ct desolatam facient illam , ct nudam, ct carnem ejus manducabunt, ipsam igni eoneremabuns . Quibus verbis

aperte significat Angelus, Romanum Imperium per illos decem Reges penitus destructum , ac dissipatum iri.is. Ad haec Scripturae testimonia accedit antiquissima Ecelesiae Traditio, de qua D. Ηier. in c. I. Danielis sic scribito E

εο di amκι , quod omnes Scriptorer EccisasticI tradidertint, in consummatione mundi , quando Regnum destruendum est Roman rum , decem futuros Reger , qui orbem Romanum inter se dij

dant. Quid clarius dici potest ti6. Constat ergo ex Scripturis, & Ecelesiae Traditione, Imperium Romanum tunc evertendum, ac destruendum , quandosn decem Reges dividetur. Quod autem Antichristus non ante venturui sit, aperte convincitur ex Dan. eap. I. ubi sic legi mus : cornua decem ipsius regni decem Reges erunι de quibus iam diximus alius consurget post eor, ct ipse potentior erit prioribus, ct tres Reges humiliabiι , ct sermones contra Exceia sum loquetur , O Sanctos altismi estn:erer , o putabit , quod post mutare tem -a, ct seges , ct tradentur In manu eius usque ad tempus, ct tempora , er dimidiκm temporis . Ubi ci rissime loquitur de Ant:christo, quem praedicit venturum esse post decem illos Reges, qui imperium Romanum inter se diu dent ; R eonsequenter post Romani Imperii evertionem. 1ν. Quod multi probabiliter eonfirmant ex illo 2. Thess. a. 3. venerit diri essio primum revelatων fuerit hamo peccatῖ,

subaudi, non veniet dies iudicii . Hic enim Apostolus instruit Thel Ialonicenses, qui falso periuasi erant , instare diem iudia cli. Ponit autem duo signa, quae diem illum anteeessura sint; nempe defectionem Romani Imperii , & adventum Anticbria sit quasi dicat, Non veniet dies iudicit , nisi prius discesso maὀnt authore1.

177쪽

as, TertullIanus In libro de sesuifectisne ea h '

iatos esset, viva voce tradiderat illis quaedam niyleria ad Christianam vertinentia, quorum unum erat noti ri, stant &ab perta

178쪽

l 'L Liber L caput VI. 36ι riscissio ργἰmum, Intelligere discessionem , seu a postisiam a

fide, quae antecedet diem judicii, iuxta illud Luc. 18. 8. Filius hominis veniens, putas , inveniet fidem in terra y Fateor ita esse . Sed tamen alii, quos supra citavi, non incommode intelligunt discessionem ab Imperio Romano. Et fortasse rectius. Primo, quia totus contextus optime cohaeret, si interpretemur de ImperIo Romano, ut ostensum est. Secundo , quia constat, Apost sum quasi de industria obscurissime locutum esse in illo capite radeo ut scribat Augustin. lib. 2O. de Civitate Dei, cap. I9. Ego prorsus , quid dixeris, me fateor ignorare. At nulla erat causa, cur obscure loqueretur de desectione a fide, cum Christus apertissime de ea locutus sit loco citato 3 Filius hominis veniens, puras, invenieι fidem in terrat Erat autem causa, cur obscure Io-

queretur de desectione ab Imperio Romano; quia cum Romae scriberet hanc epistolam, si clare scripsisset de eversione illius Imperii, potuisset Neronem offendere, qui erat homo in novos Christianos crudelissimus. 22. Hanc causam attigit D. Hieronymus quaest. II. ad Algasiam, cum ait: Non vult aperre dicere, Romanum Impeνium de- fruendtim , quod ipsi, qui imperant, aeternDm putant . Et pau-

Io post : Si enim aperte , audacterci e dixi et , Non veniet Antichrsus , nisi prius 'manum defruatur Imperiam , iusta eauca persecutionis ia Orientem tunc Ecclesiam consurgere videba-

23. Sed quidqb Id si de hoc Ioeo Apostoli, qui vat se exponi potest, lassicit nobis, quod ex Daniele, Apocalypsi, & antiis

qua Patrum Traditione clare probatum sit; non prius venturum Antichristum, quam Imperium Romanum penitus extinctum sit, at In decem R eges distributum , quod hactenus factum non est . Unde concludo non venisse hactenus Antichristum . Et hoc sit primum contra adversarios argumentum.14. Secundum argumentum est ejusmodi. Duo testes ventu, vi sunt eodem tempore, quo Ahtkhristus , & habebunt hastaeonditiones, seu qualitates. I. Erunt amicti face , seu cilieto. a. prophetabunt diebuι mili. dueentis sexaginra . 3. Habebunt pote fatem claudendi earltim , ne pinat diebus Prophetiae ipsortim , ct pure statem conveνrendi aqtias in sanguinem, di perentiendi teinam omni plaga, quotiescunque voluerint. q. Quando absolverint te- tsimonium suum nempe post dies 116o. tunc Antichristus movebIt contra illos bellum , &vineet Illos,&occidet. 1. Corpora eorum iacebunt Hierosolymis insepulta per tres dies , & dimidium. 6. Post illos dies heviviscent,& spectante, ac tremente popu-

179쪽

P, ascendent In eoelum. 7. Tunc erit magnus terrae motus , quodecima pars eivitatis corruet ; &'septem millia hominum occidentur . Haec omnia disertis verbis habentur in Apocalypsi cap. II. v. 3. & seqq.2s. At hi duo testes quicunqtie illi sint) nondum venerunt: Ergo nec AntIehristus venit. Est autem duplex de illis lententia. Plerique putant fore Henoch, R Heliam . Nam de iis testatur

Scriptura, venturos ante diem iudicii. Malach. q. s. Ecce ego mi ram vobis Heliam Prophetam , antequam veniat dies Domini magnur , ct horribilis. Et eonverter eor paratim ad 'lios , ct cor siliorum ad patres eorum . Et Eccles. η . I 6. Henoch placuit Deo , O ranslarus est in Paradisum , ut det gentibus poenitentiam. Et sic sere sentiunt antiqui Patres.

26. Alii putant fore Moysen, & Heliam : Primo, quia illi duo

locuti sunt eum Christo in monte Thabor, quando transfiguratus est. Secundo, illi duo repraesentant Legem , & Prophetas. At Lex, & Prophetae erunt gravissimi testes pro Christo ad reda guendum Antichristum'. Tertio , illis duobus optime conveniunt, quae ex Apocalypsi de duobus testibus allata sunt. Nam Moyses habuit potestatem eonvertendi aquas in sanguinem, Eepercutiendi terram omni plaga Exod. 7. & seqO Et Helias habuit potestatem claudendi coetum, ne plueret. 3. Reg. 17. &Jacobi s. II.) Hane sententiam sequitur Maldonatus in cap.

I . Matth. V. I.

27. Adversarii nostri , quia vident utramque sententiam sibi repugnave nam ex utraque sequitur, Antichristum nondum venisse , cum nondum venerit Henoch , Helias , aut Moyses novam interpretationem comminiscuntur. Et alii quidem generatim ajunt, per illos duos testes intelligi quoscunque Ministros Mdeles, qui ab Antichristo, idest a Romano Pontifice ex ill rum sententia ) vel hactenus persecutionem passi sunt, vel adhuc patiuntur. Alii vero speciatim designant vel Hussium , vel Luit,erum , vel Calvinum, vel aliquem similem . Sed valde errant. Nam ea, quae de duobus testibus a Ioanne praedicta sunt, nullo modo conveniunt Luthero, Calvino, & smilibus. Qtiodsieostendo: Vel enim quae praedicta sunt, intelligi debent secundum sensum litteralem, seu historicum , vel secundum sensum mystitum , seu spiritualem . 28. Si priori modo, eertum est , Lutherum , &Calvinum non posse des gnapi pes duos testes. Non enim I verunt amicti sacco ,

nec prophetaverunt 126O. diebus: non clauserunt coelum, Π

plueret, nec converterunt aquam in sanguine mi non percusseruas

180쪽

runt terram omnI plaga , quotiescunque voluerunt: non sunt In tersecti ab Antichristo i nec post tres dies & medium in ca Ium ascenderunt. Et se deinceps. 29. Si autem mystice haec omnia Intelligenda sunt, ne sie quiadem Luthero, aut Calvino poterunt accommodari. Ac primo

dicant adversarii, quid mystice intelligatur per saecum, vel cilicium, quo amicti sunt duo testes An poenitentia , castisatio

corporis, austeritas vitae At Lutherus, & Calvinus nec ipsi eo pus suum eastigarunt, nec alios, ut castigarent, docuerunt . Nam Lutherus, violato castitatis voto, monialem sibi sociavit . Calvinus propter Sodomiam candenti ferro inustus est. Luthera vox fuit e Si non vulι uxor, veniat ancilla. Calvinit Lex Decalogi est impossibilis.

3o. Secundo dicant, quid mystice sit , claudere coelum, ne pluat f An est idem, quod efiicere, ne gratia Dei per modum pluviae descendat de coelo At hoc eis cere , non est bonorum testium, qui conentur alios ad fidem Christi convertere ; nam ad hunc essectum maxime opus est divina gratia de coelo distillante. Ane contrario est idem , quod efiicere, ne vindicta Dei doscendat de coelo p At si hoc faciunt duo Illi testes, de quibus loquitur Ioannes in Apocalypsi , quomodo ergo dicuntur aquas in sanguinem convertere , & percutere terram omni plaga y Annon haec vindicta de coelo ei f3 I. Tertio dicant, quid mystice sit, Antichristum contra duos testes bellum facere, eosdem bello vincere, di occidere An hoc intelligendum est de bello , vletoria, Roccisione spirituali, quae non in corpore , sed in anima fit Si ita est, sequitur , Lutherum , & Calvinum non in corpore , sed in anima victos , & cicctasos esse ab Antichristo . Quod nescio , an adversarii concessuri sint. i.32. Quarto dicant, quid mystice sit, corpora duorum testium , Luttieri, &Calvini per tres dies, &dimidium iacuisse Hieros lymis insepulta , ac postea resumpto spiritu revixisse , & in eoelum ascendisse y Quid item , magnum ter motum laetum esse, decimam partem civitatis eorruisse, septem millia hominum occisa esset Haec prius explicent adversarii, si contendunt impleta esse. At non possunt. 33. Ex dictis concludo, AntichrIstum nondum venisse . Primo, quia Romanum Imperium nondum e versum , ae in decem Reges

divisum est. Secundo, quia duo illi testes , de quibus loquitur Ioannes in Apocalypsi, nondum a Deo missi sunt . Testimonia scripturae, quibus adversariIcontrarium probant, supςrius expli-

SEARCH

MENU NAVIGATION