R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

va Antiebristo eata sunt . Nune pergamus ad secundam: eonclusionem . 34. Secunda Conelusio. Pontifex Romanus non est Antichriast . Probatur ex dictis. Primo, quia Antichristus nondum venit, nee venturus est, nisi everso imperio Romano. At Pontifex pridem venit, florente Imperio Romano . Secundo, Antichristus occidet duos illos Prophetas, de quibus agitur in Apocalypsi . Hoc Pontifex non fecit. Accedunt tria alia argumenta. 36. Primum . Antichristus non regnabit nisi tres annos cum dimidio et At Pontifex regnavit jam multis taculis. Ergo Pontifex non est Antichristus. Malor colligitur ex Scriptura, quae variis modis illum annorum numerum expiesiit. Primo sub hac sorma tPer tempus , erotemροra , ct dimidium temporἰi. Dan. 7. 1 F. &Dan. Ia 7.&Apocal. I 2. I 4. Secundo sub hae : Mensibus quadragintadnibus. Apoc. II.2. R Apoc. I 3. s. o Tertio 1 ub hac: Diebus mille dueeitti, sexaginιa . Apoc. I l.3. in Vide Augustinum lib. 2o. de Civitate Dei cap. 23. 3 6. Secundum. Antichristus a Iudaeis pro Messia recIpletur: At Pontifex Romanus non recipitur ab illis pro Messia r Ergo non est Antichristus. Major passi in habetur tanqtiam certa apud antiquos Patres, Irenaeum , Cyrillum, Hieronymum, Ambrosum, Augustinum, Hilarium, Prosperum , & alios. Et probant ex duobus Sci Ipturae locis. Primo ex illo Ioan. F. 43. Ego veni in nomine Patrii mei, ct non reeiphis me: si alius veneris in nomine suo , litam recipietis . Quis est ille alius, qui in nomine suo venturus est, nisi Antichristus ' Hunc ergo recipient Iudae I. Secundo ex illo 2. Τhes . a. Io. Eo quod eharitatem veritatir non receperunx, Di salvi fierenν , ideo miriet illis Deus operationem erroris, ux credant mendaeio. Qui sunt illi, qui veritatem, id est , Christum , non receperunt i Iudaei. Quomodo propter hoc peccatum puniet illos Deus f Mittet illis operationem erroris , ut credant mendacio, id est, Antichristo, quem pro Messia recipient . 37. Tertium. AntichrIstus laci et Ignem de coelo descendere, iuxta illud Apoe .i3. 13. Et fecit 'na magna, ut etiam ignem fac vel de cario defendi re in serram in eo pediti hominum . At Pontifex non facit ignem de coelo descendere. Ergo non est Antichristus . 38. Povetus CalvIn ista libro primδε de Antῖchristo, cap. 26. F. I s.& Baldulnus Lutheranus In disput. de Antichristo, c. 6. s. 32. ut evadant, vel potius eludant vim argumenti hujus, interpretantur verba Joan. de igne excommunicationis, ut hic sit

sensu se Antichristus faetet ignem de coelo descendere, id est, e

182쪽

tommun cabἰt homInes. Et hoc aiunt laeete Pontigrem . e dis nos Interpretes I Hoc modo litebit similia Scripturae testitionIa Interpretari , ut v. g. q. Reg Iι to. Elias dixit quinqua irenario e Si homo Dei sum , desceridas ignis de eaera, ct devore τre , er quinquaginta tuor r Id est iuxta lossam Novatorum SI homo Dei sum, veniat excommunicatio pontificia, & pereellat vos. SImiliter Lue. 9. sq. Domine , vis die;mus, ni Mgniae deseendat de colo, Oeonsumat illos id est iuxta eandem glossam i Domine , VIs dicimus, ut extommunicentur hi Inepra sint hare39. Sed neque eIreum stantiae supradicti loci patIuntur hane e positionem . Cum enim dieIt Ioati. Et fecit signa magna , ut Hiam ignem faceret de effla descenderet aperte significat, fore res raculum Antichristi, quando faciet ignem de coelo descendere t imo

tale miraculum , quo seducat homines, ut credantesse opus divunitatis. At quaeso, quod, aut quale miraculum est, excommunicare hominem Nullum penitus. o. Deinde, cum addit Ioannes: in etiam ignem faeeret de eoelo descendere in terram in eo pectia hominum e omnIno excludit ignem excommunicationis. Is enim non recte dicitur de coelo descendere in terram in conspectu homInum, sed potius de coelo in homines ad terrorem aliorum. 61. Miror vero Adversarios, quod ignem excommunicatIonistribuunt Antichristo . Primo, quia hic ignis, ut Ipsi fatentur, descendit de coelo: quod non aliter potest intelligi, quam quia potestas excommunicandi datur a Deo. Secundo, Paulus Ap stolus hae potestate usus est, quando excommunicavit Cori thium incestuosum . An ergo putant, vel Paulum fecisse idem miraculum , quod Antichristo tribuitur vel Antichristum habere a Deo potestatem excommunicandi Christῖanos, quam Apostolus habuit ' Videamus nune quid ipsi nobIs objiciant.

62. Mnla sere argumenta, quibus adversarII conantur pro bare, Papam esse Antichristum, ad hune unum syllogismum possunt revoeari: Cuicumque eonveniunt omnes notae Antichristi, quae in Scripturis landatadi sunt, Is sine dubio est AntIchristus h At Pontifici Romano eonveniunt omnes ejusmodi notae r Ergo Pontifex Romanus est Ant chrb

i olo

183쪽

. Ba .intichristo. is, christus . Minorem probant , quia: notae Antichristi sunt

I. Deficere a vera fide, 2. Theg. 2.3.

II. Sedere In templo Dei, ibidem. III. Ostendere se tanquam Deum, ibidem. IV. Extollere se supra omnem Deum , ibidem . RU. Negare Christumῆ. I. I an. 2. 22. VI. Faeere falsa miracula, 2. Thesi . a. s. VII. Imprimere subditis characterem, Apoc. II. I 6. At hae notae conveniunt Romano Pontificio Ergo Romanus

Pontifex est Antichristus. Minor probatur, discurrendo per singulas notas, & eas Pontisci applicando . 3. Prima est, descere a fide. At Pontifex defecit a sde, quia defendit Purgatorium,.Invocationem Sanctorum, Sacrificium Missae, & similia . Respondeo. in id si dicam adversarios defecisse a fide, quia negant Purgatorium , & reliqua jam enumerata f.Plures ex Patribus mihi adhaerebunt, quam illis , ut in progressis videbimus. 44. Secunda est, sedere In templo Dei. At Pontifex sedet Romae in Ecclesia Christi. Respondeo : Tripliciter hic peccant Adversarii. Primo contra seipsos, quia si Pontifex sedet in Ecclesia Christi, fateri debent, se non esse in Ecclesia Chriasti; eum non sui in illa Ecclesia, in qua Pontifex sedet. Secundo , contra rem ipsam , quia ex eo praecise , quod Pontifex sedet in Ecclesia Christi, non recte insertur, illum esse Antia christum. Alias, pari ratione, Petrus, & proximi successores illius fuissent Antichristi, quia sederunt in Ecclesia Christi. Τertio, contra mentem Apostoli, quia supponunt, illum per templum Dei intellexisse Ecclesiam Christi, cum plerique Patres aliter sentiant, nempe Intellexisse templum Hierosolymitanum. Nam sicut Antichristus Hierosolyinae interfecturus est duos Prophetas I ut habetur Apoe. Ir. 8. 9. se etiam ibi sessurus est in templo, & a Iudaeis adorabitur. Nec obstat, quod templum illud jam pridem destructum sit. Nam suo tempore restaurabitur, non quidem ad cultum veri Dei, cui olim destinatum e-pat, sed ad abominationem, R impietatem, ut colligunt Patres ex illo Danielis s. 27. Erit is templo abominatio desolastinis usque ad eonsummationem , est finem . 63. Tertia est, ostendere se tanquam Deum . At Pontifex

hoc facit, quia exhibet se pro visibili capite Ecclesiae, ut explicat Iconius in Elencho. Respondeo. Haec non est explicatio, sed

deprav4tio Scripturae. Nam aliud est, ostendere se tanquam

Deum

184쪽

r 18 Liber L caput VI.

Deum, eum non sit Deus : aliud vero, exhibere se pro vIsibili cap Ite Eceleta, cum revera sit eaput. Illud prἰus convenit Antichristo: Hoe posterius Petro, & successoribus ejus. 46. Quarta est, Extollere se supra omnem Deumr At hoe facit Pontifex, qu a extollit se supra omnem Ecclesiasticum , & politicum ordinem, ut explicat Idem Author, vel quia mandata sua praesert mandatis Dei, S dispensat contra legem

veteris, ac novi Testamenti, ut tradit Povetus lib. a. e. IX.

Respondeo. Prior expi catio falsa est. Alioqui Moyses d Iceretur se extulisse supra omnem Deum , quia fuit supra omnem ordinem Eeclesiasticum , & Politicum, quando Aaronem c secravit. Posterior eonstat meris mendatiIs. 47. Quinta est, negare Christum. At Pontifex negat Chriastum, quia eorrumpit doctrinam de Christo mediatore, ut interpretatur Iunius in suis Notis ad Bellarminum . Respondeo. Nondum probatum est ab Adversariis, quod Pontifex eorrumpat doctrinam de Christo Mediatore. Ego facilius probabo AdversarIos id facere . Ipsi enim docent Christum Mediatorem , secundum utramque naturam, divinam, & humanam, qui est manifestus error, ut patebit Insea suo loco. 48. sexta est, facere falsa miracula. At Pontifex Deit alta miracula Laureti apud statuam B. Virginis, & alibi. Respondeo:/Ponti sex non fac It miracula Lauretana, sed Deus: Deberent Adversar Ii ostendere , Pontificem facere mIracula, quae Scriptura dicit facturum Antichristum. Cuiusmodi sunt haec duo. I. Ignem de coelo deducere. 2. Efficere, ut imago bestiae loquatur. Apoe. 33. I 3.b Neutrum adhue legimus s ctum a Pontifice. 4'. Septima est, ImprImere subdIlIs characterem . At hoc saeit Pontifex r Ergo est Antichristus. Respondeo. Adversarii dissentiunt in modo explicandi, quis sit ille character. Bullingerus vult esse unctionem chrismatis, quo Christiani signantur in fronte, quando suscipiunt Sacramentum Confirmationis. Theodorus Bibliander dicit esse professionem Romanae fidei. Chythraeus addit trIa . I. Iuramentum fidelitatis, quod Pontisci praestatur. 2. Unctionem sacerdotalem, quae in vertice, Rin manu aeeipἰtur. 3. Procumbere ad statuas, & panem consecratum. Similia habent Iunius, Povetus, & aliI. o. Sed facile refelluntur. Nam character Antichristi debet habere tres conditiones . r. Ut sit communis omnibus pusillIs, &ma3nis , divitibus , & pauperibus, Iiberis, & servis. 2. Ut in-

diaerenter possit imprimi, vel in fronte, vel in dextera manu-3. Ut

185쪽

De Ocntichri u . I3. Ut nemo, nisi habens characterem , possit emere, aut vendere . Apoc. 13. V. Id. 8c e. I . v. 9.) At istae 'conditiones non conὐeniunt unctioni chrismat s , nec unctioni Sacerdotali, nee

nrofectoni fidei Romanae, nec iuramento fidelitatis, nee inflexioni corporis ad statuas, ut per se patet .s i. Nam unctio chrismatis, quae fit in sacramento Consrmationis , saepe non datur omnibus, nee indifferenter in fronte, vel

iri manu dextera; nec ad emptIonem, aut venditionem necessa

fia est. Multi Romae, In eonspectu Pontificis, emunt, & venisdunt, non modo Iudaei, sed etiam Christiani, qui Sacramenis tum Confirmationis nunquam sui ceperunt. Unctis Sacer talis multo minus confertur omnibus, nec ullo modo ad emendum, aut vendendum requiritur. Professici Romanae fidei non Imprimitur in fronte, aut in dextera manu, sed lingua, &ore perficitur. Et plurimi sunt mereatores Pontificii, qui nunquam professionem illam, non dico praestiterunt, sed ne viderunt quia dem , vel audierunt. Idem est de Iuramento fidelitatis. Inflexio non frontem, aut manum, sed genua, & totum corpus asinficit . Piget In re tam manifesta diutius haerere. Quaerant Adversarii allum AntIchristum . Pontifex certe non est. sa. Ex dictIs colligo duo effieacissima argumenta pro Pontitate . Unum esti ille non est Antichristus, cuI non conveniunt Notae Antichristi. At PontificI non conveniunt Notae Antichri sti. Ergo Pontifex non est Antichristus . Minorem probo, quia Notae Antichristi, praeter alias, sunt hae tres. I. Regnare tres annos cum dimi. Io. 2. Interficere duos Prophetas Hierosola mis. 3. Omnibus subditIs imprimere characterem in dextera manu, vel In fronte. At hae Notae non conveniunt Pinntifici. 13. Alterum est: Ecclesia Catholica, quae toto orbe dispersa est, non potest errare in fide , ut probatum est cap. 3. At Eccles a Catholica, quae toto orbe dispersa est, negat Pontificem esse Antichristum, & agnoscit illum pro suo capite, ae pastorer Ergo revera non est Antichristus, sed Caput, &.Pastos Ecclesiae Catholicae . q. Hine ulterIus Insero, Adversarios non habere legitimam

causam suae defectionis ab Ecclesia, & Pontifice; quin potiis eo ioso , quod defecerint ab Ecclesia, & Pontifice, a fide defecisse, & haereticos iactos esse. Aecipiant ergo hune syllogismum: Omnes haeretici sunt praecuriores Antichristi: Adversarii nostri sunt haereticio Ergo sunt Praecursores Antichristi.

186쪽

DE INVO TIONE SANCTORUM.

I. Ios docemus eum communi consensu totius EccIesiae Ca-I ' tholicae, quae errare non potest, Sanctos cum Christo regnantes in coelo pie, &cum fructu a nobis invocari posse. Ethoe confirmat quotidiana experientia, quia quotidie experiuntur fideles prode se sibi Sanctorum invocationem. Nam alii saniatatem corporis, alii donum castitatis, alii prosectum in studiis, alii alia beneficia per Sanctorum intercessione in a Deo petunt, &Impetrant. De qua re legantur authentici Scriptores. S. Ambr sius li. q. Epistolar. epist. 34. quae est de S. Agnete. S. Augustinus lib. 22. de Civitate Dei, cap. I. Theodoretus lib. 6. Histor. c. aq. Nilus in Epistola in . Synodo act. 4. recitata . Gregorius Tur nensis libro de gloria Martyrum , &C se sibrum . Gregorius Magnus lib. 3. Dialogorum , e. 22. 8c sequ. & alii quam plurimi. Atque haec experientia efiicacissimum pro nobis argumentum est.2. Adversarii, ut novitatis amantes sunt, rejiciunt hanc piam,&salutarem invocationem, quae semper in Ecclesia fuit usitata. Et multa contra illam objiciunt. I. Quod cedat in injuriam Dei,

qui solus vult invocari. a. od cedat in iniuriam christi, qui

solus est Mediator, &intercessor pro nobis apud Deum . 3. Quod si signum dissidentiae, quia quando confugimus ad Sanctos, via demur dissidere de bonitate Dei, quasi ipse non sit paratus uos adiuvare. q. Quod sit inutilis, quia Sancti non audiunt preces nostras, quas ad ipsos dirigimus. s. Quod nullum exstet praeceptum de Invocatione Sanctorum r Nihil autem liceat facere, quod praeceptum non est, iuxta illud Deuteron. I 2.39. Quod tiabi praecipso , hoc tantMm facito. Denique, quod haec invocatio nova sit, nec in primitiva Ecclesia usurpata. 3. Haec argumenta magni fiunt ab AdversariIs, sed revera nullius momenti sunt. Antequam hoe singillatim de singulis ostendam , unum praemitto, quod ab Adversariis conceditur et nempe licitum esse invocare eos, qui nobiscum in hac vita degunt. Hoc enim Apostoli fecerunt, R docuerunt. Coloss. q. 2. Orationi instate , orantes simul ct pro nobis , ns Deus aperiat nobis osti m sermonis ad loquendum in seriam . Et I. Thesial. s. 2I.

μαι res orate pro nobἰt. Et 2. Thessal. 3. I. De caetero, fraι res, orate pro nobis , ut sermo Dei currat. Et Iac. s. 16. Crate pro

nῬkem ,' ut salvemini. Hoc posito , discutieuda sunt snsula

Adversariorum arsumenta.

187쪽

4. Λ Ffirmant Adversarii, quia Deus , inquiunt, vult solus ii

vocari, juxta illud Deut. 6. I 3.&Matth. q. Io. Dominum Deum tuum adorabis , ct illi foli servies . Ergo Catholici iaciunt injuriam Deo, quando invocant Sanctos. s. Respondeo I. Hoc argumentum retorqueri potest In Adversarios, hoc modo : Solus Deus vult invocari iuxta Scripturam citatam : Ergo Adversarii iaciunt iniuriam Deo , quando, ii vocant Sanctos in hac vita existentes . Et Apostolus fecit iniuriam Deo, cum scripsit Thessalonicensibus: Fratres , orare pro nobis : Et similiter Iacobus, cum Christianos hortatus est Orate pro invicem , ut salvemini . 6. Respondeo 2. Illa verba, Dominum Deum tuum adorabis , erilli soli fer,iei, sic debent intelligi. Non adorabis falsos Deos , sicut gentiles faciunt, sed unum verum Deum , cui soli, tanquam vero Deo, divinum cultum exhibebis. Qui sensus clare expria

m itur Exodi 2 o. 3. Non habebis Deos alienos coram me , non adorabis eos, neque coles. Ego sim Dominu ν Deus tuus.

7. Sicut ergo contra hoc praeceptu in non peccant illi, qui petunt Bragia viventium in terra: ita nec illi, qui petunt susiragia viventium in coelo. Et ratio est, quia neutri adorant eos, tanquam Deos , sed petunt intercessionem eorum apud verum Deum. At petere intercessionem apud verum Deum non est colere , aut adorare falsos Deos : Sicut petere intercessionem Aulicorum apud Imperatorem , non est colere Aulicos tanquam Imperatores, sed tamquam amicos , & domesticos Imperatoris . Res vulgo nota en. II. An invocatio Sanctorum cedat In injuνiam christi r

noster, per quem habemus accessum ad Deum. I. Τiamoth. a. s. Unus Mediator Dei, o hominum , homo christus IESUS. Et Ephes. 2.1. Per ipsum habemus ace ultim ad Patrem . Ergo non est recurrendum ad Sanctos . Hoc enim cedit ad injuriam Christi , quasi ipsius intercessio non sufficiat , nisi etiam accedat Sanctorum intercessio.

huius vitae , ac alterius . Si ergo propterea quia Christus est unicus Mediator no er , non liceret recurrere ad Sanctos

L in

188쪽

De InMe tione Sannorum . te I 4. Et sane hae in re imitamur exempla Scripturae. Nam Iob 1. 8. dicit Deus ad amicos Iob r Ito adfervum meum Iob , θ ο

ferre holocaustum pro vobis . Iob autem ferius meur orabit pro Ανοbis i faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur sultitia. Ι-dem Gen. 2 o. 7. dicit Deus ad Abimelech Regem Gerarae r Nunc eclo redde viro suo idest Abrahamo uxorem, quia propheta es, ct Orabit pro te, ct vives . Item Actor. 7. y9. Stephanus oravit pro persecutoribus suis, Inter quos erat Saulus, Domine , ne statuas sili hoc peceatum. Et exauditus est . Unde Augustinus serm. I. de Sanctis . Si nephanui non orasset, Ecclesia paulum non haberet . In his exemplis nullum est signum diisdentiae . IV. An ἱnvocatis Sanctorum sit inutilis, eo quod ipsi non audiant nostras preces , neque sciant ι quid

apud nos gerarur .

cx nosse cogitationes nostras r mortuos vero nihil scire de nobis. 3. Reg. g. 39. D nsi solus eor omnium Hiisum ho minism . Et Eces. s. s. Viventes munt se morituros , moraui vero nihil noverunt amplias . Et Iob 1 .ar. sive nobiles fuerins si ἐejur, sive ignosiles , non intelliget , nempe post mortem . Et Isaiae 63. 1ε. Lbraham nescivit nos , o Israel ignoraviι nor . I 6. Nos eum consensu antIquorum patrum eo trarium asseriamus , nempe Sanctos eum Christo tegnantes In eoelo audire no fras orationes, & nosse , quae apud nos gerantur. Ita Augustinus lib. 1 a. de CIustate Dei , cap. 2s. Prosper Aquitanicus lib. i. de vita contemplativa, cap. a. Gregosius Magnus lib. Hadialogorum cap. 33. Beda ad cap. io. Lucae, &alii passim s quos

citabo inferius β. 3o. Quod priso probandum est de Angelis edeInde de aliis Sanctis .r . De Angelis constat ex clarisam Is seriptusas teaisoniis .

Nam primo co noscunt illi nostras orationes , easque Deo osse tunt, ut de se fatetur Angelus Raphael Tob. o. I 2. Quando sinquit, orabas eum Iacomis, ego ostiat orationem tuam Domino . S cundo, cognoscunt internam poenitentiam , & conversionem pe catoris , Luc. 13. 1Ο. Gatidium eris eoram Angelis Dei super unopec

calore paenisentiam agente. TertIci, cognoscunt omnem cultum squem Deo exhibemus , Psal. I 37. r. In eo penu Angelorum psa

tam tibi. Usitatum est in Scripturis, Beere aliquid in eonspectu Angelorum , in conspectu hominum , idest inspiciente Deo ιAngelis , hominibus. Q. arto, cognoscunt habitum, & hon

189쪽

, ita Iiber I. caput Vm . .

& ipsi cognoscunt nostras necessitates, & orationes . Primo, quias vili aequales in statu beatitudinis. Lucae 2P. 36. Si ergo An- eli, quia sunt in statu beatitudinis, cognoscunt res nostras , etiam alii, qui sunt in eodem statu, cognoscunt . Et hoc Scri-ntura aperte testatur Apocal. . 8. Viginti quatuor femores decide-νmit eoram Mnο, habentes singulὸ citharas, Cr phialas atireas, plenas odoramentorum , quae sunx orat/ones Sanctorum . Ubi Ir Sinticiuatuor seniores intelliguntur Sancti veteris, ac novi Testa menti, qui eo tempore, quo Ioannes haec scribebat, erant cuni Christo in coelesti gloria . Illi igitur osterebant Deo orationes eo iam, qui in hac vita mortali degebant, non secus quam An-oeli. Τobiae I 2. 12. & Apoc. 8. 3. i0. Secundo, quidquid persectionis conceditur Sanctis in hac vita entibus , multo magis conceditur Sanctis in coelo regnantibus pra sertim si illorum statui non repugnet, sed consentane una sit It sauctis in hac vita degentibus conceditur, ut cognoscant et ulta aliorum etiam absentium desideria , machinationes, acti nes Ergo muIto magis id conceditur Sanctis in coelo existenti' cum illorum statui consentaneum M. Maior videtur persae inor probatur variis Scripturae Gerapis . Pruno, in Samuel coo novit omnia, quae erant νn corde Saul s, I .ri .eE. 9. 9. Secundo , Elilaeus scivit omnia, quae a famulo absente erant pei metrata 4. Rem s. 21. Tertio idem Elictus habebat perspecta o-α secreta eo silia Regis Syriae, & revelabat ea Regi Israe . Ne, 6 8 Ouarto, Daniel sciebat occultum somnium Nabu- est αἰ soli, , & interpretationem illius. Dan. 2 Quinto ,

Sancti victunt omnia , etἰam unde sunt corpore absentes y Tunc em

Vsorfeeium illud, de quo loquens insolus, Ex parte, inqu

190쪽

De Invocatione Sanciorum . Igimus, ct ex parte prophetamus: eam autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur , quod ex parte est .as. Accedit alia duplex ratio. Una sumitur ex lesie amicitiae, quae requirit, ut amicus amico manifestet ea , quae ad ipsum pertinent, juxta illud Christi Ioan. I s. I s. Iam non dicam Nos serποί, quia servus nescit, quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, Fuia omnia, quaecumqtie audivi a Patre meo , nota Dei vobis . Cum

ergo Sancti in coelo snt amici Dei, & magis cum illo conjuncti, quam cum in terra essent, lex amicitiae requirit, ut Deus many- sestet illis orationes nostras, quae ad illos diriguntur. Altera su- initur a priori in hunc modum : Sancti in coelo clare, & intuitive vident divinam essentiam, in qua, tanquam vivo speculos creaturae omnes repraesentantur. Sicut er o is, qui speculum cor POreum intuetur, clare, & distincte videt , quae in illo apparent; ita Sancti, qui Esientiam divinam Intuentur, clare, &di-Hincte vident creaturas in illa apparentes. Simili fere ratione iamtuntur Patres supra citati, Prosper, Gregorius, Beda. Prospersc habet: Nec latebit tam perfecte Beares aliquia secreιorum , qui, qμρd es longe praestantius, Ustim visuri sunt Deum . Et Gregor.

suia in illa aerna haereditare omnes e Ommtini cIaritate Deum conmisiςiunt , quid es , quod ibi nesiant , tibi mentem Omnia sciunt 'Et Beda : Qui creatoris sui elaritatem vident, nihil la creatura agitur, quod videre non pumr. 2I. Superest, ut excutiantur testimonia Scripturae contra nos allata. Primum est 3. Reg. ῖ. 3s. Tu nosti sitis cor omnium filiorumhιminum. Respondeo r Multa soli Deo tribuuntur, quae etiam

aliis convensunt, sed diverso sensu : verbi gratia, solus Deus dicitur bonus . Matth.19. 7. Solus justus . Σ. Machab. I. 2 Solus pius. Apoc. I I. q. Solus potens , R immortalis . i. Timolia. Is.) Solus faciens mirabilia . creat. Π 18. Et tamen

haec omnia conveniunt etiam hominibus, non quidem per essentiam , ut Deo, sed per particἰ pationem; nam Deus ista omnia habet a se, homines a Deo. Idem est in nostro casu. Solus Deus dicitur nosse coida hominum, quia solus ex se novit; nihilominus Sc alii possunt nosse, non quidem ex se, & propria virtute, sed accepta a Deo cognitione, aut revelatione. et 2. Reliqua tria testimonia nihil as rem faciunt. Non enim disputamus de notitia, quam mortui habuerunt In vete i Testa mento ante Christi adventum ; sed de notitia , quam habent in novo Testamento, post Christi ascensionem, &speciatim de notitia, quam nunc habent Sancti cum Christo regnantes in coelesti gloria. De his solis asserimus, quod sciant, quae apud nos geruntur

SEARCH

MENU NAVIGATION