R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

ris. Nam sicut ieiun Io, praeter communem vim merendi, 3c sat se faciendi, proprium, ac peculiare est corpus macerare , &spiria tui subiiceret itemque sicut eleemosynae proprium est, alterius miseriam sublevarer ita orationi proprium est, aliquid a Deo impetrare. Ideo enim proprie oramus, ut impetremus. Vide D. Thom. q. citata, art. 1 F.&in supplem. q. Is .art. I. Valeritiam lom. 3. disp. s. q. a. p. 6. Card. Bellarm. lib. I. de Indulg. II. Hi ne infero, orationem hominis iusti in hac vita nunquam esse sine fructu . Tametsi enim non semper impetret, quod petit ; nihilominus retinet e 1 scaciam merendi , & satisfaciendi . Nam homo justus in hac vita, quotiescunque legitime orat, meretur augmentum gratiar, &praeterea satisfacit Deo pro alia qua poma temporali, cui obnoxius est.

18. Et hactenus quῖdem ostendi, objectionem adversarii quae s. 6. proposita est niti falsis principiis, seu sundamentis. Nun ς eandem in ipsum authorem sie retoroueo : Quidquid non est ex fide, peccatum est: oratio Calvin illaru in pro absentibus non est ex fidei Ergo peccatum est. Minor probatur, quia quidquid fit cum aliqua dubitatione, non est ex fide: oratio Calvianistarum pro absentibus fit eum aliqua dubitatione, quia quando orant pro absentibus, dubitant de illorum statu, an nimirum sint vivi, sani, praedestinati, an contra mortui, aegroti , reprobi. Ergo non est ex fide. Respondeant ipsi.

Ex obligatione poenae temporalis, quae sue ν manet post remissam culpam .

pa mortali, non semper remittatur tota poena illi debutar Et fundatur in iis principiis: Primum est, quod tria ma- neant ex actu peccati mortalis, postquam transiito 1. Culpa. a. Reatus, seu dignitas poenae. 3. Poena ipsa.

poenae . Est autem duplex aeterna poena, una damni, altera sensus. Prior consistit in exclusione a regno coelorum , de qua Apostolus I. Cor. 6. IO. Digni regnum Dei non possidebunt. Posterior influgitur ab igne infernali, de qua Christus Matth. as. I. Discedi eae me maledicti in ignem aeternum . Nam sicut is, qui graviter os-fendit Regem, non excluditur solum ab aula regis, sed etiam Carcere , vel alia poena sensibili torquetur; ita, servata proportione , de eo, qui Deum graviter offendit, statuendum est.

202쪽

ii τὸ laum, quod, sublata culpa mortali, tollatur etiam re xv

noenae aeternae. Nam culpa mortalis ordinarie tollitur per oratiam iustificantem. Haec autem gratia constituit hominem dien ἴm Vita aeterna : Ergo tollit reatum, seu dignitatem poenae aeternae. Non enim potest aliquis sina ut esse dignus vita aeterna, & poena aeteras

simul amicus Dei, & Diaboli. In his tribus principiis facile con

Ientirent nobIstum adversarii. 22. Quartum, quod , remisia culpa mortali,&reatu poenaeae etianae, manet aliquando reatus pamae temporalis, ad quam subeiundam homo, qui iam tuitiscatus est, obligatur. Quod dupliciter antelligi potest. I. Quod illa poena temporadis maneat in vindictatia,eu punitionem peccati praeteriti. a. Quod maneat ad cautelam, di emendationem in futurum. Et quidem Calvinus lib. 3. inst. c. 4 s. 3 I. & sequentibus, fatetur aliquando manere posteriori sensu unon tamen priori. Nos dicimus, etiam priori manere, Id est. Deum aliquando remittere peccatum mortale, & reatum poenae aeternae 'ita tamen , ut velit hominem, cui remissio facta est , punire alioua poena temporali, non solum, ut cautior fiat In posterum, sed etiam in vindictam peccati praeteriti, ut iustitiae aliquo modo satisfiat μticut Rex aliquando condonat reo offensam , & pcenam ea nitalem, quam meritus est 3 &tamen, ne omnIno videatur neo lectai tittitia publica, vult illum per unum, vel alterum annum exilio. vel carcere punire . Sic Deus nobiscum agit. '. . Quod variis modis probari potest. Primo, quia mors, & i. I in calamitates huius vitae sunt poenae peccati oruinalis. Roman. L . . Per unum hom nem peccatum in hunc mundum intravit. per peccatum mors. Et Gen. a. Qua comedui de signo, exedin:

pr ceperam tib ne comederes, maledicta terra in opere tuo Et ibidem dira sudore mutius tui vesceris pane. Et iterum .' In dolor.

paνressilior. Haec autem poena manet etiam in iis , quibus peccatum originale per Baptismum in novo , vel per aliud remeditam inveteri Testamento remissum est . Qiiod autem proprie sit poena in vandictam peccati originalis, fatetur Calvinus lib. 2. Insiit capI. q. his verbis ' siuia Nero non leve durum , sed detessabiti Dissiste tis oportet, quod tam severe Mitus es Deus , species ipsa se edit 3nlaρ da consideranda nobis est, quae horribilem Dei Ain Iaziora, humanum genus . Ubi duae pari Iculae , Sε vere ul-cιβι, ct horribilis vine, AZa , non significant cautelam in futurum

sed punitionem, seu iustam vindictam peccati iam ante com χε. Secu'do , probatur exemplo Moysis, & Aaron, qu I propter pmatum incredulitatis A quod illis remissum crat, adhucPuniti

sunt

203쪽

ira Πόer L caput VIII.

sint morte corporali, Numer. 2o. 12. Dixti Domἰnus ad D seu , ct Aaron: Quia non eredidistiae mihi, non introduc eth hos populos in rerram , quam dabo eis. Et Deuter. 32. v. 48. Locu-sus est Dominus ad Moysen , dicens Apende in montem Uium, o morere , sicut mortuna est Aaron frater tuur, quia prae ricori estis eontra me, in medio filiornm Israel. Quid clarius y Ideo

puniuntur, quia praevaricati sitiat.

as. Tertio, exemplo filiorum Israe I, qui In deserto S nai, a

sente Moyse, vitu Ium aureum adoraverunt, ut habetur Exodi 32. De quibus haec certa sunt: primo, quod Deus voluerit totum p pulum penitus delere,& extinguere propter hoc peccatum. v. Io.

Dimi ire me , ut ira statur furor meus coniraeos, ct deleam eos.

Secundo, quod ad Moysis intercessionem placatus fuerit, ut non deleret totum populum . v. 24. Placaru*; es Dominus , ne faceret malum, quod locutus fuerax adversur populum suum . Et Ps. Ios. vers. 23. Et dixit , ut disperderet eos , si non Moses elenus ejisi petisset in eo ractione in conoectu ejus . Tertio, quod nihilominus ex toto populo 23. millia hominum propter hoc peccatum interfecta sint. v. 18. Feeeruntq; sitsi Levi juxta sermonem I γ', ceciderunt que in die illo Pus viginti tria millia hominum. Quarto,quod Moyses pro reliquis, qui adhuc supererant, deprecatus sit, ut dimitteretur illis hoc peccatum . vers. 3 I. . ι dimitte eis hanς nonam, aut dele me de lUro tuo, quem friusi.) Quinto, quod Deus quidem dimiserit illis hoc peccatum , sed tamen adjeceriir Ego autem in die isti ionia vi Liabo ct hoc peccatum eorum . Unde sequiatur , post remissam culpam adhuc fuisse reservatam poenam temporalem; non ad cautelam , sed ad vindictam , ut clare constat ex illa particula, in die ultionis. 26. Quarto , exemplo totius populi Israelitici, qui postea murmuraverat contra Deum . Omnes enim , excepto Caleb, &Josue, qui non murmuraverant, propter hoc peccatum insolitudine mortui sunt , ne ingrederentur terram promissionis . Num. 14.2 6. Locutus est Dominas ad Morinen , ct Aaron Leens: Usquequo multitudo haec pesima murmurat eontra me Dic ergo eis r Vivo ego, dicit DomInus e In solitudine hae jacebunt cada-πενα vestra . Omnes, qui numerati estis a viginti annis , ct --pra , o murmurasis contra me , non Intrabitis terram , super quam Levavi manum meam , ni habitare vos facerem , praeter c

leb filium Iephone , ct Iosue plium Nnn . Et tamen verisimile

non est , omnes illos fuisse mortuos in peccato mortali, sed aliquos saltem peccati illius remissionem obtinuisse, &post remissionem, poenam temporalem exsolvisse. 27. Im.

204쪽

De Purgatoclo. r7 27. Quinto, exemplo Davidis, qui post Impetratam veniam adulterii, & homicidii, punitus est morte filii, quem ex adulteriosustulerat. Quod autem punitus sit in vindictam peccati praeteri

ti, patet ex illo 2. Reg. 12. 13. Dixis David ad χαιhana Peceavi Domino . Dixit Nathan ad David: Dominus quoque transulit peccatum suum: non morieris. Veruntamen , quoniam blasphemare

fecisti inimicos Domini, propter versum hoe , filius , quI natus Usibi , morae morietur. Ubi considerandae sunt duae particulae . Una est , Deus transititit peccatum ruum , id est, condonavIt tibi culpam . Altera, Meruntamen, quia peccasti , morietur 'iur rum , id est, tametsi condonaverit tibi eulpam, exigit tamen poenam.

Magna enim poena parentis est, privarI filio, quem diligit .a8. Neque solum hane poenam debuit sustinere, postreminsam culpam, sed etiam aliam longe graviorem. Quam ibidem denuntiat illi Deus per Prophetam, si s verbis o Ego suscitabo

super re malum de domo tua, ct tollam nxores tuas in oculis ruis sct dabo proximo tuo, o dormiet eum uxoribus tuis in oculis filis hujur. Tu enim fecisti abscondite r Ego autem faciam verbum iapud In consipectu omnis Israel. Quod etiam factum , ut habetur

a. Reg. I 6. 12.

29. Sexto, exemplo eiusdem DavidIs, qui cum ex ambitione, & superbia curasser iniri numerum subditorum suorum , ide que Deum graviter offendisset , confessus est eoram Deo diacens: Peeeavi valde in hoe factor Sed precor, Domine, ut rran feras Iniquitatem servi tui. a. Reg. 2 .io. NihiIominus post translatam iniquitatem, dictum est illi: Tyrum tibἰ datur optio inolle unAm , quod volueris ex his, ut faciam tibIr aut septem annis veniet tibi fames 3n terra tua: aut tribus mensibus fugias a versarios tuos , ct tui te persequintare aut e erae tristis diebus eris pestilentia in terra tua . Eece proponitur Illi triplex poena , ut unam eligat. Elegit tertiam i S mox spatio tridui septuaginta millia virorum peste consumpta sunt. Jo. Septimo, ex Aligustino tract. Ia . in Ioannem, ubi aIt Hanc iraque vrtam , de qua scriptum est , Nunquid non leutario est vita hominis super terram ' cogitur homo toserare etiam remissit peccaris: Τuamvis ut in eam veniret miseriam , primum fuerit causa peccatum. Productior est enim pinna, quam eulpa, ne par a pD 1aretur culpa , si eum Illa siniretur pana . Ac per hoc, veι ad demonstrationem debita miseriae , vel ad emendationem labilis virae , et ad exercitium necessariae paenitentiae, temporallier hominem de riner poena , etiam quem Iam ad damnationem sempiternam 'Μmnεn desinet culpa. Et in enarratione Psal. 1 o. circa illum ver-

205쪽

Iiber L caput VIII. seulum, Ecce enim veritatem dile, i, sic scribἰt, Veritatem dilexisti , est . , impunira peccara eorunt , elim quibus ignoscit,

non reliquiti. Et ibidem e consilenti langit , sed I. stim ρ

nienti. Ita servatur misericordia , o veritas : fericordia, quia homo liberatur: Verixar, quia peccatum punitur.3 I. Octavo , ex concessione Calvini, qui tametsi lib. 3. institui. eap. 4. si. St. &sequentibus , aliter sentiat, ut supra dixi, tamen cap. 8. β. 6. idem dicit, quod nos dicimus. verba illiu et sunt haec: Adde, quod non modo infirmitatem nostram prometitaste , sed praeterita etiam delicta saepe eorrigere , necesse habet cI mentissimus Pater. Proinde , quotier. Ligimur , subire proiintis

in mentem debet anteacta vitae recordatio: Ita proculdusio reperia-

Ditis nos admisisse , quod dignum ejusmodi eastigatione eset. 31. Ex dictis concludo: Saepe contingit, ut homo , qui peccavit mortaliter, in justificatione liberetur a culpa mortali, &consequenter areatu poenae aeternae: & tamen maneat obnoxius aliculpoenas temporali, ut hactenus probatum est r Ergo, si anteo uam ex is at illam poenam temporalem, decedat ex hac vita, debe-hit illam exsolvere post hanc vitam. Non autem exsolvit illanx in coelo, ubi nulla est poena, nec in inserno, ubi non est temporalis poena, sed aeterna. Ergo in Purgatorio. 33. Multa solent objici contra hanc doctrinam,partim a Schola-sticis Theologis , exercitii causa, partim ab adversariis , qui a nobis dissentiunt. Ac primo Scholastici sic objiciunt : Sublata causa , tollitur effectus : Sed culpa est causa poenae: Ergo , sublata culpa , tollitur poena. Respondeo: In culpa tria spectanda sunt, nempe macula , ostensa, & injuria . Macula respicit ipsum peccatorem , &sonificat turpitudinem, seu foeditatem peccati, quae est in anima peccatoris. Offensa, seu inimicitia respicit amicitiam De I, qu Ia homo, quando peccat, offendit Deum, & laedit amicitiam Dei. Injuria respicit jus divinum , quia Deus, cum sit supremus Dominus , habet ius, ut ejus legi obediatur. Hoc ius violat peccator, quando facit contra legem Dei, &sic injuriam illi irrogat.

3 . Iam ergo reatus poenae non oritur praecise ex macula , quae est quaedam animae peccatricis turpitudo; nec ex offensa ,

qua Dei amicitia laeditur: sed ex injuria, quae Deo facta est a peccatore , quando ipsus jus violavit , trau rediendo illiust Porro haec tria non eodem modo tolluntur. Macula toIstur perinfusionem gratiae justificantis. Sicut enim macula est quaedam foeditas animae : sic pratia est quidam nitor, seu pulchritudo , quae animam in se reddit pulchram, & ornatam. Osensa

206쪽

tollitur per eandem gratiam. Nam gratia non solum ornat an mam, sed etiam Deo gratam, amabilemque essicit, ac in pristianam amicitiam restituit. Iniuria tolli potest duobus modis. I. Per liberam condonationem , quam Deus non semper praestat, usexemplis scripturae ostensum est. 1. Per aliqualem satisfactionem , seu compensationem, quam Deus exigit.

36. Hinc patet, fieri posse, ut sublata macula, Roffensa, non statim tollatur injuria , quia Deus potest, etIam ab homine iam ingratiam restituto, exigere aliquam satisfactionem temporalem pro inj uria facta et Sicut Pater, qui filium recipit in gratiam , solet

ab eo exposcere poenam aliquam arbitrariam pro compentatione

iniuriae sibi illatae. Sic fecit David filio suo Absalom. Cum enim Αbi alom propter necem fratri illatam graviter offendisset Davia dem , & tandem Intereessione mulieris Thecuitis fuisset ipsi re conciliatus , debuit pro aliquali satisfactione per duos annos privari conspectu sui parentis, quem offenderat. 2. Reg. l . 37. Adversarii haec potissimum objiciunt . Primo, scriptura

docet, Deum ita remittere peccatum , ut illius non amplius recordetur . Ezechielis 18. 2I. Si impius Nexit panitentiam , omnium ini irarum ejus non recordabor. At reeordaretur , si postremissam culpa in , adhuc poenam , vel satisfactionem exposceret. Secu

do , scriptura docet remissionem peccatorum esse Fratuitam . Rom. 3. 24. At non esset gratuita, si ex parte nostra opus es set aliqua compensatione. Tertio, scriptura docet, Christum cumulatissime satisfecisse pro peccatis totius mundi. Rom. s. 2o. Ergo non scitu in satisfecit pro culpa, sed etiam pro poena. Nulla ergo superest luenda poena postremissam culpam. Quar

to, ipsi Catholici docent, satisfactionem Christὶ esse infiniti va. loris , ac pretii. Ergo omne debitum per illam sublatum est , non solum culpae, sed etiam poenae. Quinto fieret injuria Christo, si Deus accepta ab illo sufficientissima satisfactione, nollet nobis

condonare totum debitum, nisi accederet etiam nostra satisfactio .

3 8. Respondeo : si valerent haec argumenta, everterent omnIa exemplavcripturae, quibus antea probatum est, saepe fieri, ut reis missa culpa, maneat persolvenda aliqua poena temporalis. Eteontra scripturam liceret iisdem uti, hoc modo e Primo : Scriptura docet, Deum ita remittere peccatum , ut illius non amplius re

cordetur . Quare ergo reeordatus est peccati Davidis, & postremictam culpam punivit illum poena temporali ' Secundo, stria plura docet, remissionem peccatorum esse gratuitam .' Cur ergo

207쪽

Liber I. caput rel. David recepta gratuita remissione, debuit subire adhue sat Issa

Oloiaem temporalem Tertio, scriptura docet, Christum cumulat istinie satisfecisis pro peccatis totius mundi i nee s olum proculpa, sed etiam pro poena. Cur ergo David poenam sustinuit pQuarto, satisfactio Christi fuit infiniti valoris : Ergo omne debiatum per illam iublatum est. Cur ergo debitum poemat exis itur a Davide' Quinto, Deus pater accepit lassicientissimam satisfactionem a Christo et Ergo injuriam illi facit, quod non contentus ipsius fatisfactione, etiam a Davide petat satisfactionem. 19. Vides , ut opinor , quomodo argumenta adversariorum non minus oppugnent dipsam scripturam , quam nostram doctri nam . Vel ergo 'firma , vel infirma sunt. Si firma, valent conti a scripturam , quod absit. Si infirma, non valent contra nos , quod verissimum est . Et hoc lpeciatim ostendam, ad singula seorsim respondendo. Igitur sic respondeo. o. Ad I. Quando impius agit pcenitentiam , tunc Deus non recordatur peccatorum ipsius , quoad poenam aeternae damnationis , uuae illi debebatur , ut insinuat Apostolus Roman. 8. Nihil ergo hune damnationi rest iis, qui sunt in christo Iesu. Solet tamen ali

quando recordari quoad poenam temporalem, ut ipsemet fatetur Exod. 32. 3 . Ego autem in die ulφionis vi tabo cthoe peeeatum eιν m. Et huc spectant Omnia e empla, quae superius aia lata sunt. Vide Valentiam lom. I. disp. 6. q. II. p. s. ad I. 1. Ad x. Remissio peccatorum est gratuita quoad culpam, &reatum poenae aeternae , Nam Deu S gratis confert homini gratiam iustificantem, perquam constituitur amicus Dei, Rhaeres vitae arternae . Non tamen gratis condonat poenam temporalem, ut patet in exemplis supraeitatis . Et hoc spectatim confirmat August. exemplo Davidis, qui, accepta gratuita peccati remissione, nihilominus temporaliter punitus est . Sic enim scribit l. 22. contra Faustum,c. 67. correpιΜrper Prophetam, vixis, Peccavi; eontinnoque ad hoc unum verbum audire meruit, quod acceperit veniam. quam

ipnovi et, eum tamen, qMα f erat comm. natus , conserenter evenissent, non se dicere Prophe τα deceρ tum esse mendacio , nee mu murare adversus Deum , yuasi falsam peccatorum ejus indulge aiam pronunciaverit. Uide Valentiam loc. cit. ad 2. .

i. Ad g. Christus cumulatissime satis secit pro peccatis totius

208쪽

De Purgatorio. I 83mung I: sed illa satisfactio non prodest nobῖs, nisi applicetur. Debet autem ex Dei dispositione per diversa media applieari.

Et quidem pro tollenda culpa mortali, & reatu poenae aeternae, applicatur adultis, partim per Sacramenta Baptismi, & Poenitentiae , partim per proprios actus fidei, i pei, timoris, S contritionis r insantibus vero persolum Bapti sinum. Pro tollenda autem poena temporali, per nostram satisfactionem , quae tamen vim habet ex meritis, & satisfactione Christi. Et hoc insinuat Apostolus Rom. 8.i 7. Haeredes quidem Dei , cohaeredes amem christi ; si tamen compatimur, ut o conglorificemur. Secundum adversarios debuisset dicere : G Meredes Christi, qui tamen cumulate pro nobis passus est, ut non necesse sit nos etiam pati. Vide Valentiam ibidem, & Bellar m. lib. I. de Purgatorio cap. IV. ad I.

3. Ad 4. Satisfactio Christi est infiniti pretii, sed finito modo

per media nobis applicata est : Alioqui similiter liceret argumentari o Meritum Christi, quo nobis meruit dona gratiae, & vitan aeternam, est infiniti pretii: Ergo necesse non. est, nos cooperari ad illa dona, & vitam aeternam obtinendam . Ut quid ergo quotidie oramus r Aivemat regnum tuum Ut quid oramus : Dimitte nobis debita nostra Ideo scilicet oramus, quia oratio est quoddam medium, per quod applicatur nobismertitum Christi. Similiter ergo nostra satisfactio,vel, ut Apostolus vocat, compassio, est quoddam medium, per quod applicatur nobis satisfacto Christi. q. Ad s. Deus Pater accepit quidem sufficientem satisfacti rem a Christo pro nobis, sed tamen, ut jam dictum est, non appliacat illam unicuique nostrum,nisi per media ab illo ordinata.Atque haec sussiciant de secundo argumento , quo probavimus Purgat xium esse post hanc vitam,ex eo,quia saepe fit, ut peccator,qui Deo reconciliatus est, maneat obligatus alicui poenae temporali. Si emgo contingat illum subito ex hac vita decedere, ut non possit eam poenam hic exsolvere, necesse est, ut exsolvat post hanc vitam.

Ex peccatis venialibus desAmpium , ctc. 4s. T Toc argumentum nititur tribus principiis . Primum est, quod homo iustus saepe committat peecata venialia , quae non tollunt gratiam, S amicitiam cum Deo, nec meren- Iur aeternam damnationem , ut patet ex illo Proverb. 2 . 16. S

pties in die eadii iustωs. Et de his peccatis intellig tur illud Jaeobis. 2. In multis ostendimus omnes. Et Lue. 6. I. si nid ridea festae in oculo fratria ι- , trabem autem in oculo tuo non consideras y Uhἐ

209쪽

peceatum mortale comparatur cum trabe, quae oculum extIn

guit, veniale cum festuca, quae non extinguit, scd leviter laedit. Plura vide infra, c. I q. 46. Aiterum est, quod homo iustus alIquando moriatur cum peccatis quibusdam venIalibus, & maneat obnoxius poenae temporali, quae illis peceatis debita est: Nam saepe fit, ut subitanea morte praeventus non habeat spatium cogitandi, aut dolendide suis peccatis 3 quod non raro contingit in repentinis conflictibus , in naufragio, apoplexia, ruina aedium, & similibus casibus. 47. Tertium est, quod nemo, qui obnoxius si alicui peccato , etiam minimo, possit intrare in regnum coelorum , iuxta illud A-Poc. 2I. 27. Non intrabit in eam civitatem coelestem o aliquid eο-

inquinaιum , aut abomiaattonem faciens ,-mendacium . Cum enim

civitas illa sit ex auro mundo constructa, &fundamenta ejus omni lapide pretioso ornata, ut loquitur ibidem Apostolus, Tum est , ut nemo, nisi mundus, ingrediatur. Et hoc sensu Ec-esia triumphans, quae in coelo est, dicitur pulchra, sancta , immaculata. Epes. s. 27. & Cant. 6. 7. 48. Ex his principiis sic eoncludo : Nullus immundus , aut Inquinatus potest intrare in regnum coelorum, nisi prius purgetur , di mundetur: At saepe sit, ut homines iusti ex hac vita decedant inquinati peccatis venialibus: Ergo non possunt Intrare in regnum coelorum, nisi prius purgentur, & mundentur. Non pu gantur autem In hac vita, quia suppono eos mori in peccatis venialibus r Ergo ut salvisant, necesse est, post hanc vitam eos Purgari: Ergo datur aliquod Purgatorium post hanc vitam. Via de Aug. serm. I. de SS. 49. Si adversarii contemuunt hoc argumentum quod merito non possunt o proponam aliquid ex ipsorum principiis desumptum , a quo non facile se expedient. Sunt autem haec tria illorum principia. Primum, quod peccatum originale maneat in nobi S , quamdiu sumus in hac vita, neque per Baptismum tollatur. Ita Calvinus lib. . Inst.c. I s. si. Io. Et in Antidoto Conc. Trid .sesss.sO. Alterum, quod hoc peccatum originale nihil aliud sit,

quam pravita3 naturae, hoc est, eaecitas mentis , ct aversio volun- raris, ct avethionum Omnium a Deo , cnm reatu mortis αιemaestit desinit David Paraeus Calvin Ista in suis Thesibus de peccato, thes as. Qui desumpsit ex Calvino lib. 2. instit. cap. I. s. 8. ubi inter caetera, sic ait : Videtur ergo peceatum originale haeredi;aria natura n serae pravitas , ct corrutio , in omnes anima partes di fusa , quae facit reos irae Dei, ctc.

1δ. λςrtium, qu*d omnia j ultorum opera vitientur, & eontami

210쪽

De Purgatorio. 18snentur ex contagione peccati originalis , quod semper in ipsis manet in hae vita : ac proinde , quod omnia ipsorum opera sint Inquinamenta , sordes , & mera iniquitas'. Ita Calvinus in Antidoto Concilii Tridentini sessi s. eap. I. s. ubi ait: t3ositas peccatἰ originalis V qua In nobis inhaeret, deformat eoram Deo quidquid a nobis operum prodi: . Et libro I. institui. capiate omnia omnium spera nihil sunt , nisi inquinamenta, ct fordo : quae susinia vulgo habetur , ea apud Deum mera es

iniquitas asa: Ex his Calvinistarum prineipiis concludo in hune modum:

Nullus immundus, aut inquἰnatus potest intrare in regnum c lorum , nisi prius purgetur ,& mundetur : At Calvinistae, qua diu hic vivunt, sunt immundi, & inquinati propter peccatum origiuale; & omnia illorum opera sunt inquinamenta, sordes,& mera iniquitas apud Deum, ut ipsimet fatentur: Ergo non possunt Intrare in regnum coelorum, nisi prius purgentur , de mundentur. Non purgantur autem in hac vita , quia sempermanent obnoxii peccato originali: Ergo si salvi esse velint, post hanc vitam purgari necesse est. Ergo datur aliquod Purgatorium pro Calvinistis post hane vitam: Vel si non datur, omnea

inferno destinati sunt. R 3. Non video, quomodo vim huius argumenti possint evadere, si sua principia, ex quibus deductum est, tueri velint, Nam si peccatum originale manet in ipsis , quamdiu hic vivunt, non possunt ab eo , nisi post hanc vitam , purgari. Vel ergo tunc purgantur, vel non. Si purgantur, Purgatorium habent, quod contendimus. Si non purgantur, manent inquinati, & rei aeteris nae mortis, quod ipsi nolunt.. 6 hi tamen occurrunt tria effugia, quae in ipsorum graistiam excogitari possunt. Primum est, si dicant, se quidem nec in hac vita, neque etiam post hanc vitam, sed in ipso mortiso, & quasi per ipsam mortem purgari a precato originali, aliisque sordibus, & inquinamentis, quibus pleni sunt: &

ulteriori Purgatorio opus non esse r Sed frustra. Nam si mora haberet hanc vim, omnes homines, etiam infideles mundare tura suis peccatis per mortem, & sic omnes salvi fierent. Hoc

autem falsum est. Ergo mors non habet hane vim purgandi. Aliud ergo Purgatorium quaerendum est. s. Alterum , si dicant peccatum Originale tolli in morte, non quod ipsa mors per se , sed potius quod fides morie tium habeat vim tollendi peccata. Neque hoe recte. Primo,

quia sine ullo sundamento asseritur . Probent Us exscriptura ex

SEARCH

MENU NAVIGATION