R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

23 'mer L caput IX. 96. Imo quod magis miror, ipsi, qui praeceptum urgent, putant eas causas, quas iam attuli, tanti momenti esse, ut una

species lieite usurpari possit. Nam Ioannes Brentius in Apologia pro confessione Uvirtembergensi fatetur, abstemios posse sub una specie eommunicare. Et Philippus Melanchthon in Libro deum integri sacramenti affirmat, Ruthenos, ob vini in

piam, recte facturos, si pro vino uterentur medone, seu aqua mellita.

97. Ex hae illorum eonsessione sie argumentor . Si abstemii, S Rutheni postunt lieite communicare, & fructum Eucharistiae percipere sine specie vini: cur non similiter alii ' Dicent sine dubio, obstare praeceptum Christi: abstemios, & Ruthenos excusari ab observatione praecepti: reliquos non item. Sed frustra . Sic enim insto : Brent Ius, Philippus, &alii Adversarii putant, praeceptum Christi in eo consistere, ut una species non sumatur sine altera, vel ut ipsi loquuntur, ut sacrametrium Eucharistiae non mutilatur altera sui parte: & sacrilegos esse , qui id sa-ciant . sane, si ita est, Brentius, Philippus, & alii Lutherani omnino sacrilegi sunt, qui contra praeceptum Christi permittunt abstemiis, & Ruthenis sacramentum altera sui parte mutilatum. Addo hoe dilemma : Vel jure divIno prohibitum est communicare sub ali a tantum specie, vel non est: Si prohibitum est, cur permittitur abstemiis r Sinon est, cur reliquis

negatur

tam Catholici, quam adversarii permittunt abstemiis communionem sub altera tantum specie; nec unquam auditum est, a temporibus Apostolorum ad nos usque, abstemios suisse a communione exclusos. Alterum est: Nulli, nee Catholici, nee Adversarii possunt dispensare in praecepto divino: sed quidquid divino iure mandatum est, ut fiat, hoc omnino fieri debet; &quidquid divino iure prohibitum est, ne fiat, hoc nullo modor fieri debet. Hine ita conetudo . Ergo vel communio sub una specie non est prohibita iure divino , quod nos contendimus ;vel si prohibita est, non potest fieri dispensatio in illa prohibutione. Et sic abstemii erunt repellendi a communione. Eligant

262쪽

Da commim. sub inraque specie. 23

CONCLUSIO NON A.

Eeelesia legitime statuit , ut Laici communicent

sub una specla,sst. spectemus ius divinum, semper In Ecclesia It liber in

Laicis, vel sub una, vel sub utraque specie commun care , ut hactenus ostensum est. Si autem spectemus jus Eccles sticum, res aliter habet. Nam diversis temporibus , propter disversas eausas, & occasiones, fuerunt etiam diversa praecepta E clesiastica de haere. Et quidem Gela us Papa, quia videbat suo tempore Manichaeos ex falsa superstitione semper abstinere ab altera specie, plane statuit, ut nemo nisi sub utraque specie communicareti alioqui fore, ut Manichaeus haberetur , quia calice abstineret. Contra vero Patres in Concilio Constantienfi, quia videbant Iiustitas in Bohemia pertin/eiter urgere utramqi specIem tanquam ad salutem necessariam, eum tamen Catholis ei passim sub altera communicarent; usum utriusque speciei, respectu Laicorum, penitus sustulerunt: non Ideo sane, quod putarent esse malum , & illicitiam; sed partim, ut hac ratione Hussuarum errorem corrigerent, & damnarent: partiti etiam, ut eonsuetudinem communicandi sub una specie, quae tune multIs locis recepta erat, suo decreto approbarent, in tota Ecclesia maior conformitas, S concordia servaretur .

Accedebant & aliae causae, quas superiori eapite explicavimus. Io . Propter has igitur prudenter statutum est, ut Laiei sub una specie deinceps communicarent. Nec sine exemplo id factum . Nam simile quid contigit olim circa mersionem Baptismi . Sicut enim jure dIvino semper liberum fuit eommunicare sub una , vel sub utraque specie ς sic etiam iure divino liberum suit, unam, vel trinam mersonem adhibere in Baptismo. Et rursum , sicut hae libertate non obstante , Ecclesia nunc sub una, nunc sub utraque specie volvit Laicos Eucharistiam acciperer se etiamnunc unam, nunc triplicem mersonem voluit adhiberi in baptis. mo, propter diversas causas diversis temporibus occurrentes. Et quidem in primitiva Ecclesia triplex mersio fuit Imperata, ad designandam Trinitatem personarum in una Deitate.' idque propter Haereticos illius temporis, qui negantes Trinitatem, na mersione baptIsmum conferebant. Hoc patet ex canone 69. Apost. , qui sic habet: Si quis Episcopus , auς Presb ιer non trinam mersionem unius m sterii celebret, sed mri mergat in baptIsmate,

263쪽

13 6 Liber I. caput Ixdeponatur . UIde etiam Tertullianum in libro de corona militis, ct Grat Ianum de consecratione, distinct. q. c. 78. Postea vero novi haeretici orti sunt, qui putabant baptismum iterandum eia se, ideoque baptiZatos rebaptiZabant. Ad hunc errorem corrugendum statutum fuit in Concilio Toletano IV. can. s. ut una' mersione baptismus conserretur, ad designandam unitatem mor et Is Christi. Cum enim baptismus repraesentet nobis Christi mo tem & passionem, juxta illud Roman. 6. v. 3. quicunque bapti'atifumui in Christi IL SI , in morte ipsius baptivati sumus; Chriasus semel tantum mortuus sit; nullo modo baptismus iterandus est, sed semel tantum conserendus. Unde Apostolus Hebr. 6. 6. contra eos, qui putabant di nova lege baptismum repeti pota se, sicut in veterire petebantur lotiones, & baptismata , se ait S imum eruc gentes sibimetipsis Filium Dei , ct ostentat habentes. Et ad Ephesios : Unus Deus , una sides, unum baptisma . Io I. Dices: Unde habet Ecclesia hanc potestatem, ut possit In alteram partem definire, &statuere id, quod jure divino liberum relictum est 3 Ratio dubitandi est, quia quidquid iure divino permittitur omnibus Christianis, hoe solo jure humano negari, aut tolli non potest . Cum ergo jure divino in baptismo liberum sit, unam, vel trinam mersionem adhibere; &similiter in Eucharistia liberum sit, sub una , vel utraque specie communica re; quo jure potest Ecclesia vel unam mersionem in baptismo, vel utramque speciem in Eucharistia prohibere Respondeo. Eccle-sa , vel potius Praelati Ecclesiae habent hanc potestatem a Christo . Sicut enim Rex , qui sibi Uicarium in regni administratione subrogat, solet quaedam majoris momenti negotia certis legibus definire, &illi praescribere, alia in ipsius arbitrio, ae potestate relinquere: Sie Christus agit cum Pastoribus Ecclesiae, quos quasi Uicarios sibi subrogavit. Quae enim ad Sacramentorum substantiam , numerum, &essectum pertinent, certis legibus ab ipso definita sunt; reliqua, quae ceremonias, & circumstantias attingunt, Pastorum arbitrio , ac prudentiae commendata. Huius generis sunt, baptismum conferre semel, vel ter immergendo: Eucharistiam sumere sub una, vel utraque specie; ante, vel post coemam; dominico, aut alio die; lotis, vel non

lotis pedibus: & his similia. De quibus loquitur Apostolus1. Corinth. II. 3 q. cum ait: Getera , ctim venero , disponam .

Vide Augustinum Epist. II 8. ad Januarium, ubi pulchre de hac re disputat.

264쪽

De commvn. sub utraque specis . 23r

E . ScriptBrix. 161. UXplleavi hactenus sententiam CatholIcorum , qui do- . cent nullum exstare praeceptum divinum de utraque specie; ac proinde unam speciem licite usurpari posse, & semper in Ecclesia usurpatam esse et idque non minori fructu , quam si ambae species usurpentur. Nunc Adversariorum argumenta aissolvenda sunt, quae ipsi contra hane doctrinam afferunt . Sunt autem triplicia: quaedam ex Scripturis; alia ex Patribus; alia denique ex ratione desumpta. Singula ordine discu

ic 3. .Et quIdem omnes Adversarii, ut supra monuI, quaerunt in Scripturis praeceptum de utraque specie , nee tamen inis veniunt Ηussitae quaerunt in illis verbis: Misi mandueavertast earnem silii hominis, biberitis sanguinem ejus. Lutherani in illis: me facite. Calvinistri In illis: Bibite ex eo omnes. Alii ex illis: Ego enim accepi a Domino , quod o tradidi vobis. Sunt ergo quatuor obiectiones petitae ex scripturis , quas iam

persequar.

io . Prima sumitur ex illo Ioan . s. 13. Nisi mandueaverhis earoem silii hominis, o biberit it sanguinem ejus, non habebia iit vitam in vobis. Hic volunt Hustae contineri praeceptum Christi de utraque specie . Non negamus . Et quod mirum est, nobiscum negant Lutherani, & plerique Calvinistae, non tamen ex eodem principio : Illi, quia putant, ibi non agi de sacramentali manducatione: Nos, quia tametsi fateamur agἱ de sacramentali manducatione, negamus tamen fieri menti nem utriusque speciei. Igitur duo nos asserimus. Primo, Chriastum loqui de Sacramento Eucharistiae. Secundo, non tamen praecipere utramque speciem . In priori suffragantur nobis

Ηussitae; In posteriori Lutherani, & multi Calvinistae . Utrum' que explicandum est .ios. Primo ergo dicimus, ChrIstum In illo cap. s. apud Ioannem loqui de triplici cibo. I. De materiali. a. De spirituali. 3. De sacramentali . Sicut enim In aliis rebus solet suos auditores ad ipsorum captum instituere, naulatim a notis ad ine gnita, a sensibilibus ad occulta, a corporalibus ad spiritualia progrediendo; sic etiam hic facit: Et quidem In principio capitis agit de panibus a se multiplicatis, quibus turbae corporaliaer

265쪽

. et i . Ider I. captii rat erant passae, & satiatae. Et quia propter hoe miraculum Ipsuu

sequebantur, inde sumpta occasione hortatur eos, ut potius quaerant cibum spirItualem , quam corporalem et operamini, inquit, non cibi m , qui perit, Ied qui permanet in vitam aeternam. Nine ulterius phogreditur ad cibum sacramentalem , cum alta panis, quem ego dabo , caro mea est pro mundi υita r Et iterum t si manducaveritis earnem sili; hominit , O biberit/s Languinem ejus , non habebitis vitam in vobis . Ac deinceps : caro mea vere est eibus, ct tanguis meus vere es potus. Et denῖque. Non sicut manducaverunt Patres vestri Manna 3 ct mortui sunt 4 qui naan ducar hunc panem , vivet in aeternum . Haec , & similia dixit Chriastus de sacramenta II manducatione suae earnis, & bibitione sui' sangu nis. Et credebat illi Pethus, & quidam alii ex Apostolis rIudas autem, & Capharnaitae non credebant, de quibus ipse

ait: Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Hos Imitantur

Luthetani, & multi Calvinistis.1oε. Secundo dicimus quod ad rem praesenteni pertinet II sa verba, Nisi manducaveritis earnem filii hominis, o biberitiae

ejus sanguinem , non habebitis vitam in vobis , continere quidem praeceptum de sumenda Eucharistia; non tamen de utraque specie. Duo enim spectari hie possunt. t. Substantia sumptionis . a. Modus sumptionis. Substant Ia in eo cosasistit, ut quis manducet carnem Christi, & bibat eius sanouinem. Modus autem in eo, ut quis hoc faciat sub una, vel sub utraque specie. Igitur substantia sumptionis est in praecepto, non modus. Vult enim Christus, ut manducemus carnem, & bibamus sanguinem ipsius; non tamen vult, ut id faciamus sub utraque specie . Hoe evide

ter ostendo , quia nec in verbis citatis , nee sn toto capite fit ulla mentio vIni, aut calicis. Ergo neque ex illis verbis, neque ex toto capste convincs potest praeceptum de utraque specie. Imor

nec probabiliter inde colligi potest. Unde enim ρ An ex voce carsiis , ct sanguinis ' Atiam saepe dixs, carnem, & sanguinem Christi non minus sub una specla , quam sub utraque contineri. Si ergo possum carnem, & languinem habere sub una specie, uae est necessitas utriusque An ex voce mandueandi, ct biben-ιὶ Ne hoc quidem. Nana supra ei iam ostendi, manducationem,S bίbit onem saepe pro eodem sum I. Et Paulus I. Cor. 3. a. ait fLac vobis potum dedi. postea c. s. p. d Icit: quis pastis gregem , σde lacte gregis non mandueat 3 Si ergo iuxta Paulum idem est lac hibere, & manducare, cur non idem sit, Christum bibere, Scmanducare Non desunt alia exempla . An non regius Propheta diast , Psal. 68. 12. Dederunt in esc.m meam fel y quo ta'

naen

266쪽

men alio vocabulo, sed eodem sensu interpretatus est Euange Iista Mariti. 27. v. 34. Dedertint ei vinum bisere eum felle mixtum . Ecce fel bibitur, & manducatur. Et hoc capiunt adversarii. Cur non capiunt, cum diximus, Christum sub una lyecie bibi, & manducari Io 7. Puto satisfactum esse Hussitis . Nam si tu toto Illo eapite, quod illi nobis objiciunt, nulla fit mentio utriusque speciei; nec ex ullo apice colligi potest ejus necessitas; quidnabent, quo u gere nos possint Nihil video . Sed tamen ego habeo, quo illos urgere positam . Et quidem ex eodem cap Ite . Nam Christus cum dixistet , Misi mandueaveritis earnem siti; hominis, ct biberitiae ejus sanguinem, postea subiecit r Non sicut manducavepunt Patres vestri manna , ct mortui sunt qui manducat hunc panem , vivet in aeternum . Hic quaero , quid Christus intelligat per panem' vel enim inteli git solam speciem panis, vel intellio it seIpsum , id est carnem, & sangu Inem suum . Si solam spec em panis r n cessario sequitur contra FIussitas , solam speciem panis sufficere ad salutem . nam hic erit sensus verborum ChristI. qui mand eat hunc panem , id est, Eucharis Iam sub sola specie pan Is, viveo in aeternum. si autem intelligit seipsum , 'd est carnem , &sanguinem suum . iterum sequitur contra Hussitas, non soIum carnem , sed etiam sanguinem Christi manducari . Erit ergo hie sensus verborum e qui manducat hune panem, idest, qui manducae carnem, & sanguinem meum, v et in aeternum . Idem ergo est manducare, & bibere, quod nos contendimus. Io8. Hactenus probavi ex nostris principiis contra Hussitas non poste colligi praeceptum utriusque speciei ex verbis supra citatis . Possum idem probare ex prIncipiis Lutheranorum , & Calvinistarum , qui putant citata verba non de sacramentali manducatlone , & bibitione, quae fit per speciem panis ,& vini, sed de spirituali, quae fit per fidem , intelligi op rtere. Hoc autem se facio. Uel Lutherani, &CaIvinita putant vi illorum verborum, Nisi manducaveritis carnem filii hominL, ct biberitis ejur sanguinem , necesse esse, ut sigilIatim uno astu fidei manducetur caro Christi, & alla actu fidei bibatur sanguis Christit Uel certe putant sufficere, ut unico actu simul manaucetur, & bibatur Christus , & consequenter idem sit, fide manducare, & fide bibere. Illud prius non dicent: quia putant satisfieri praecepto , si totum Christum pro nobis mortuum , & crucifixum uno actu fidei simul apprehendamus. Si ita est, cur nou similiter dicamus satisfieri praecepto , si totus Christus sub una specie manducetur, &bibatur Aut quid necesse est, sigillatim manducate carnem sub specie panisa

267쪽

de prima objectione , quae est Hussitaruna . Io9. Secunda objectio sumitur ex illo Luc. 22. I9. Hoc facite in meam commemorationem . Hic iubet Christus, ut Apostoli faciant, quod ipse secit. Ipse autem distribuit omnibus praesentibus utramque speciem: Ergo & Apostoli, & eorum successores debent utramq; speciem distribuere. Respondeo. Valde miror adversarios, quod hunc locum nobis objiciant, idque duplici de causa . Primo , quia de sensu illius inter se ipsi dissentiunt. Lutherani volunt ad omnes fideles, Calvinistae ad solos Ecclesiae ministros

pertinere. Hanc litem inter se primum componant. Secundo, qu anihil inde contra nos evincunt. Hoc ostendo . Nam illa verba , Hoc facite in meam commemorationem, non habentur, nisi apud L cam, & Paulum. Caeteri Euangelistae ea omiserunt. At tam Lucas,

quam Paulus ponit illa post sumptionem panis, non autem post sumptionem calicis: Ergo ex illis non potest colligi praeceptum de sumptione calicis. Frustra ergo fatigant se Adversarii. Dicent forte , tametsi post sumptionem panis si ni posita, tamen repeti oportere post sumptionem calicis. At unde hoc constat 3 Sane Lucas non repetivit. Paulus repetivit quidem , sed cum hac moderatione: Hoc faciιe, quotiescunq; biberitis, in meam commemorationem . At cum hac moderatione non continent praeceptum de lumptione calicis, sed tantum de commemoratione mortis, &passionis Christi: idque absolute, sed sub conditione. Non enim absolute praecipitur illis verbis, ut bibamus calicem e sed sub conditione praecipitur, si velimus bibere calicem, ut faciamus hoc in memoriam Christi. Simile est, quod dixit Christus in Evange- .lio : Si vis perfectat esse , vade , ct Yende omnia , yuae habes , σ da pauperibus. Hic non praecipit absolute, ut vendamus omnia nostra, & demus pauperibus . sed sub conditione , ut id faciamus , si velimus sequi persectionem Euangelicam . Eodem modo , cum di-

. cit, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, non praecipit

absolute orationem , sed si volumus orare , ut sine inani gloria id praestenuis. Ejusdem exempla sunt infinita in Scriptura: Et sane res tam perspicua est, ut non egeat maiori declaratione . Solum condoleo simplicioribus , qui tam misere ab adversariis illuduntur . IIo. Tertia objectio sumitur ex illo Matth. 26. 27. Bibite ex hoc omnes . Urget haec verba Calvinus i. q. instit. c. I 7. cum ait: Edicium ae: rnἰ DeIes,ut omnes bibant. Et β. 8. Praecipientis verba sunt, Bibite ex hoe calice omnes. Respondeo. Calvinus spectat verba , non sensum; ideoque simplici Lectori sucum facit . Non enim voluit Christus, ut absolute omnes biberent ex eo calice ; sed ut omnes T

268쪽

Re conmun. Zita utνaque oecie romites Apostoli,quI praesentes erant. Hoc patet exqpso contextu . um enim divisisset panem Eueharisticum in varias partes,&lingulis A postolis singulas porrexisset, calix autem eo modo divi- non posset; uni ex Apostolis integrum porrexIt cum hae ea Tione, ut non putaret totum sibi e bibendum esse, sed aliquid inde cogultandum, ac deinde reliquis ordine porrigendum. Itaque vortia illa δ Bιbite ex hoe omnes, perinde valent, atque illa Lucae 22. F. - come , ct dividite inter vor, id est, unus non exhauriat totum calicem, sed singuli aliquid bibant. Quod factum est , ut

te ita tur Marcus c. I . 1 . cum ait: ct buerunt ex eo omne e . Ut

que illi omnes ex eo biberunt, quibus die tam erat a Christo, Liate ex hoe omnes : Quid quae hic dissicultatis est 3 non plus, quam si paterra milias, arrepto calice recentis musti, modice eum deσustaret,& postea filiis degustandum porrigeret cum hac sormula tibia se e Ἀοe omnes, id est, singuli modicum aliquid inde capiant, nemo tolus totum exhauriat . An propterea, quotquot extra famialiam illam essent, putarent se cogi praecepto, ut ex eodem e lice mustum gussarent' Ridiculum sane .

m. Sed instant adversarii hoc modo: Iliae in dictum est, Bibiare, quibus dictum est, M n uente At hoc dictum est omnibus: rgo& illud . Respondeo. Uel st id I, vel importuni sunt, qui sic agunt. Iam ostendi, solis Apostolis praesentibus dictum esse, ιυιιe. Iisdem ductu in est, Manducate. Et quid opus est nova pro-Datione ν Persistam in exemplo paulo ante allato. Si paterfamilias ore coeni diceret semulis,& ancillis praesentibus: Mrndneate,

π θιbite e an ideo censeretur omnes extraneos praecepto comere ad

mai ducandum , 8c bibendum Non opinor . Eodem modo secit Mnrilius. Dixit Apostolis in ultiinaccena praestntibus , Mandi cate, o bibite. An illis verbis praeceptum dedit generale nuo

omnes Christianos obligaret Nihil minus . Ubi ergo, inquies, praeceptum dedit, si ibi non dedit e Responsio in promptu est . b quVritur praeceptum de utraque specie, nusquam dedit. Si de Eucharistia, abstrahendo ab una, vel utraque specie, dedῖe

allis verbis, Ioan. 6. s 3. Nisi manducaveritis earnem Filiἰ homini, - biberiris ejus sanguinem , non habebitis vitam in vobis. Ubi iter uin notanda est insignis adversariorum impudentia. Nam in his ipsis verbis, Vsi manducaverisis , &c. ubi revera praeceptume it, praeceptum non agnoscunt . In illis autem , Ribite ex hoe omnes, ubi praeceptum non est, praeceptum esse contendunt. Huid agas cum hoc hominum genere ' NImirum contradicti nis i piritum habent.1 Ir. Iterum instant: Ipsemet Christus alibi latetur, se omnibus Q ' dicere,

269쪽

dicere ., quIdquid dieit A postolis, iuxta illud Maret I 3. 3 . quod

obiridico, omnibus dieο. Atqui Apostolis dixit, Bibite. Ergo omnI--bus hoc dixit . Omnes ergo tenentur usurpare calicem . Respondeor Et hic aperte sucum faciunt advertitii truncando verba christi. Ipse enim sic dixit, quod vobij dico, omnibus dico, vigilate. Hanc particulam , ω:gilate, omittunt Illi boni viri, ex qua tamen sensus totius sententiae pendet. Non enim est hic sensus , Omnia simpliciter, a vobis dico, omnibus dlio. Nrm multa dixit Apost

lis, quae omnibus non dix It, ut Matth. 26. Omnes υσs scandalum patiemini in me in ista nocte. Et Ioan. 6. o. donne ego vos duodecim elegi , ct ex vobis unus diasolui es Sensus ergo sic: est : Quod dico Vobis, ut vigiletis,hoc omnibus dictum volo. Omnes debent imitari virgines prudentes, juxta illud Matth. as. 13. mgilate Itaque νγia nescii is diem y neque horam. III. Quarta obiectio sumitur ex ἰllo I. Cor. II. 23. Ego enim accepi a Domino,quod o ι radidi 96bii, &c. Ubi Apostolus ostendit utramque speciem, non solum ex Christi Institutione, sed etiam ex Apostol ca tradit one princeptam esse . Hoc enim signiscat illa Marticula, Tradidi vobA . Unde sit tale argumentum: Omnis traditio Apostolica est servanda 1 Sed est thaditio Apostolica de utraque specie : Ergo servanda est. Respondeor Adversaris omnia

confundunt. Sane haec tria,tristitutio, traditῖο , praeceptum distincta sunt. Fateor utramqtie speciem a Christo institutarii esse, fateor uir que ab Apostolo traditam. Nego utramque iure divino Praeceptam esse. Et quidem , quod instituiso differat a praecepto , multis exempl probatum est Conclus. I. Quod autem trad im&praecepti im non sint idem,eIeo patet, quia Apostoli multa tradiadcrunt primIs Christianis, quae tamen praecepta nobis non sunt. Et ne i re abeam , ex eodem loco Pauli probat Iid potest. Sic en In habet in sine citati capsi Is : Daqtie fraι res mei , cum convenitis ad manducandum , invicem exspectate : si quis esArit, domi manducet . An putant adversarii contineri hic praeceptum, quod omnes obliget y Sat scio , non tam scrupulosos esse is II 4. Praeter haec scripturae Ioea , quae hactenus allata sunt, augent etiam proferre pro utraque specie, quod dixit Christus Mat th. I9. 6. quod Deus conjunxit, homo non festaret. Atqui Deus, inquiunt,conjunxit utramque speciem. Ergo Pontifex non potest unam ab altera separare. Respondeo:Ex iis,quae hactenus allata sunt ab adversariss , satis constat, nihil eos selidi asserre posse. Verum ev hoc Ictem plane apparet, aut insanos, aut Insgniter petulantes esse. Quae en Im connexIo est: Homo non potest separare viarum ab uxore et Ergo non potest communicare sub una specie8Sῖ i

270쪽

'Pergant, sine dubio persuadebunt, nullum reum , quantumvis sceleratum , nullam feram, pecudem, piscem, aut aveni neca xi ab homine posse. Quare' quia quod Deus conjunxit, homo non Ie patet: Sed Deus eoniunxit animam cum corpore tam In hominibus, quam in caeteris animantibps : Ergo nemo potes ani mam se parare a corpore, ae prosnde nullum v vens interscere .

Sed relinquamus has ineptias, quae niane indignae sunt homine Christiano . Miror autem , adversarios hujusmodi praesidiis

sis tueri .

Ex Patribus . e

C Icut Adversarii frustra in strit puris quaesiverunt praece pium Christide utraque specie: sie frustra quaerunt in u Nec tamen minorem conatum hic adhibent, quam abi. Nam, ut c teros omittam , Plessaeus Calvinista lib. I. de Eu-ClIar. cari. IO. discurrens per singulas pene aetates , a temporibus opostolorum ad nos usque, quotquot potest, corradit Patrum te- Itimonia, pro utraque Decie confirmanda. sed vel nihil, vel paruima rem, quod illi homini familiare est . Semper enIm extra statum , & scopum quaesthnla vagatur. Quaestis inter nos, & adve arios non consistit in eo , an utraque species fuerit olim in ulu , sed potius, an fuerit in praecepto Patres, qui a Plessaeo ei tantur , sigia ificant salsie in usu, quod libenter concedImus sicut etiam una species fuit In usu, ut supta ostendi non tamen dicunt fuisse in praecepto , de quo disputamus . Sunt tamen sauci, qui videntur hoc insinuare, de quibus breviter, & sigilla tim dicendum est . δωI16. Omisi Mergo Patribus, quItantum de usu sod uisntur,m- ter caeteros , qui videntur loqui de praecepto , primo Ioco oblici otest Cyprianus, qui in sermone de coena Domini sic habet r va est huius Laeram eni/ doctrina , Oschola Ex angelieae hoc priape es m sanguinis prohibet et Evangelisim praeeipit, ut bibatur.

Respondeo Hoc testimon Ium Cypriani plane destruit doctrianam Calum istarum, & nostram consirmat. Unde miror a Plesilaeo adductum esse. Hoc ostendo dupliciter. Primo, quia astruis veria

SEARCH

MENU NAVIGATION