R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

samenti, non necessario est externa, & ceremonialis, sicut erat in Iege Mosaica, sed interna, Sspiritualis, quae potissimum consstit in puritate animi, in probitate vitae, In doctrina fidei, de In aliis virtutibus , quae in Ministris Ecelesiae requiruntur. De quibus Apostolus ad Tit. a. 7. Oportet Episcopum Ane crimine est,

Hur Dei dispensatorem r non si perbum , non iracrandum , nen vino-Ientnm , non percussorem , non tumis ineri evi m ' sed hospitat m, senignum , sobrium , justum , sanctum , eontia entem , amplectemem enm , qui fecundum doctrinam es, fidelem sermonem , ut potest sis exhortari in doctrina sana , ct eos, qu eoni radicunt, arguere. Diaxi, si praecise spectemus jus divinum novi testamenti. Nam si

spectemus ius Ecclesiasticum, requiruntur etiam externae quaedam purificationes propter honestatem , & decentiam illius statust cujusmodI sunt, I. Tonsura, seu rasio pilorum in capite. 1. Habitus Clericalis. 3. Abdicatio operum servilium, &si que aliae sunt similes . 28. Consecratio, seu OrdInatIo debet fieri ab Episcopo per manuum Impositionem, & nullo modo ab homine Iaico, vel smeulari. Quod faene demonstrari potest. PrImo, quia Miniurinovae legis sunt altioris gradus, ac dignitatis, quam erant Minimi Mosaiei; seut nova lex est praestantior , quam vetus, &Christus excellentior, quam Moyses. At MinistrI Mosaici non

poterant ordinari, seu consecrari a Laicis et Ergo multo minus Mianistri novae legis. Secundo Idem patet ex praxi primitivae Ecel fae . Nam quotquot tempore Apostolorum consecrati sunt Sacerdotes , aut Episcopi, semper ab Episeopis, nunquam a Laicis consecratos esse constat ex scriptura. Sie Resbyteri Lystrae, Ic nii, & Antiochiae consecrati sunt a Paulo, &Barnaba, Act. 1 .a2. Sie Timotheus a coetu Episcoporum consecratus est Episcopus, juxta illud I. Timoth. q. Iq. Voli negligere graιiam , quae imo es, qua data est tibi per prophetiam ciam impositione manuum presbyteνii: Ubi per Presbyterium intelligitur coetus maiorum

Presbyterorum, Id est Episcoporum, ut Chrysostomus, The phylactus, Oeeumenius, Theodoretus , & multi alii interpretantur. Nam Episcopus non potest ordinari, nisi a duobus, vel tribus Episeopis, ut ean. I. Apostol. definitum est. Et laoc servatum fuit In ordinatione Timothei. Plures enim Episcopi ordinarunt illum, inter quos etiam fuit Apostolus Paulus, ut ipsemet

fatetur 2. TImoth. i. 6. LAEdmon o te , inquit, ut resusciter g riσm Dei, quaestin te, per impositionem manuum mearum . Idem

post tempora Apostolorum semium est. Nullus enim unquam

. . . vel

332쪽

De mear. Minἰst. Ecelesia. aspveI sacerdos, vel Episcopus repertus est, qui ab alio, quam ab Episcopo consecratus sit z Sacerdos quidem ab uno : Episcopus

vero a duobus, vel tribus. Videatur Concilium Ancyranum can. Ιχ. Antiochenum can. Io. Epiphanius haer. 73. Damasus epist. q.

Hieron. ep. 81. ad Evagrium, Chrysostomus, & alii in 3. & q. cap. prioris ad Τimoth. 29. Quod autem impositio manuum adhibenda sit, aeque certum est, neque ullus id negat. Est autem notandum, manuum impositionem in 1 ovo testamento ad varios eflectus solita in esse adhiberi. Primo, 'ad sanandos aegrotos, Marc. 16. IS. Super aegros manus imponent, is bene habebunt. Secundo, ad impertiendam benedictionem , Matth. I9.13 . Tunt oblati 'nt et 'arvuli, Bν ma--s eis imponeret, nempe ad benedicendum , ut explicat Marc. m. I 6. Et complexans eos, O imponens manus super eos , benedicebaι eos. Tertio, ad felicem comprecationem. Sicaliqui intelligunt illud A dt. 13. 3. Tune jejunantes, ct oranter, imponentesque eis manus, dimiserunt illos, nempe Paulum, &Barnab. Quλrto , ad Spiritum Sanctum conserendum , Act. 8. 17. Tunc imponebanτ manus super illos, ct accipiebant Spiritum Sanctum. Et Act.I9. 6. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus Lupereos. Quinto, ad conserendam gratiam in ordinatiooe Ministrorum Ecclesiae, ut patet locis supra cit. I. Τim. q. Iq. & a. Τlina. 6.

3o. Missio fit etiam a Praelatis Ecclesiae, & differt ab Ordinatione, & Consecratione . Nam in Ordinatione confertur Sacem

doti, vel Episcopo potestas Ordinῖs , cujusmodi est potestas Sacramenta administrandi. At in missione confertur illi iurisdictio , idest assignantur illi subditi, quos ex officio, &cum authoritate doceat, gubernet, sacramenta administret. βic Parochus dicitur mitti in Parochiam, quando assignantur illi Parochiam : Episcopus in Episto vatum , quando assignantur Dicecos ot . Sic olim Apo1toli missi sunt in omnem terram , quando Christus commendavit Illis omnes populos, ac gentes. De qua missione

loquitur ipse Matth. Io. I 6. Ecce ego mitro vos sicuι oves in medio luporum. Et cap. 28. I9. Euntes docete omnes gen:es , baptiUuoeseor in nomine Patri Filii, ct Spiritus Sancti. Et Marc. I 6.13. Euntes in mundum tiniversim pracdicate Euangelium omni

3 I. Sequitur ossicium, & potestas Ministrorum . Et quidem Episcopi habent quaedam ossicia communia cum Sacerdotibus,

quaedam nropria, ac peculiaria. Communia sunt haec . I. Bapti rare. 2. Eucharistiam conficere. 3. Absolvere confitentes a pecca Lis . q. Extremam unctionem conferre. F. Euangelium praedicare sca

333쪽

a 3 Libe .L' caput XII. 6. Catechismum docere. Propeia sunt ista. I. Darct sacramentum Confirmationis . a. ordinare , seu consecrare Ministros Ecclesiae. 3. Regere Ecclesiam Dei, non solam quoad Laicos, sed etiam quoad Presbyteros, seu Sacerdotes. q. Agere Iudicem Presbyterorum in externo soro Ecclesiastico. I. Tini. s. I9. Hinc sequitur, Episcopos ratione officii digniores esse Sacerdotibus . Primo, ex dictis. Seeundo, quia saccedunt in locum Apostolorum; Sacerdotes autem in locum Io. Discipulorum . Τemtio, quia sunt quasi statres Sacerdotum. Hi enim ab illis ordia nantur, & quodammodo generantur. Vide Anacletu in Papam, qui vixit tempore Apostolorum, &a Petro Apostolo ordinatus est Presbyter , c ep. 3. s. I. Damasum e p. 3. Leonem ep. 86. ad B ist. Germ. August. in Psal. 44. super illud, Pro parri,Ms suis nati μην tibi silii. ' . M '

D. V onstat A postolos extraordinarie vocatos, & missos esse , a Christo ad praedicandum Evangelium, &sacramenea administranda . Qui tamen, ut supra de Moyse , & Prophetia dictum est , suam vocationem, ac mist item multis signis, de

miraculis emam universo mundo debuerunt contestari. Res mnibus nota est. Loeuti enim sunt variis linguis in die Pentec stes et Daemonia saepe expulerunt: mortuos ad vitam revocarunt romnia morborum genera vel verbo, vel tactu, vel umbra, vel semicinctio curarunt. Et , ut semel dicam omnIa , Praeuica --. 3 Bbique, Domino eooperante, re sermonem confirmante sequentia

binsignis. Marei 36. io. Quod etiam speciatim de se testatur Paulus Rom. Is . I9. cum ait, se gentibus Euangelium persuasisse in virtute signorum , ct prodigiorum . Et a. Cor. I 2. Signa , inquit, postolaim mei facta sunt supeν vos in signis , ct prodigiis,

33. Et quid dico de Apostolis y In mei Christus non aliter persuadere potuit a Deo Patre sis missis messe, nisi per miracula. Ηahebat quῖdem Ipse pro se vaticinia Prophetarum . Luc. 24. 27.

Ηabebat testimonium Ioannis Baptistae r . Dee Agnus De , occe qui tollit 'eceata mnndi. Habebat testimonium Patris coelestis rine est filius metia dueeym , in ρε- mihi complacia, ipsum audi ea Et tamen inter tot Missionis suae praesidia adhuc opus erat mira- Culis . Nec alio potent Iori, quam miraeulorum subsidio usus est apud Iudaeos, ut se Filium Dei comprobaret. Sic enim ipse de se loquitur , Ioan. Io. 3 7. Si non facis opera maris mei, nolite mihi

334쪽

eradere t M autem facio, o si mihi non vultis eredere, operibue credite, ut eos noscatis , ct credaιis , quia. Pater in me est, ct ego in Patre. Et rursum cap. I . II. Non credhis , quia ego in Pa- e , Pater in me es cicgui propιer opera ipsa credite . Et alibi saepius 3 . Objicies. Etiam Ioannes Baptista extra Anarie missis est ad baptizandum, di praedicandum; & tamen suam Missioneni

nullo miraculo confirmavit. Nullum enim miraculum ab co sactum legimus. Respondeo. Tametsi ipse nullum miraculum suis certe, Ddus tamen multis miraculis illius Sanctitatem, Vocationem, & Musonem tellatus est : Primo, quia natus est ex matre sterili. 2. Quia Olausus adhuc utero materno prae gaudio eXultavit propter . 'raesentia im Beatae Mariae Virginis. 3. iacia mater ejus Esisabeth Spiritu Sancto repleta est .. . Quia Pater ejus Zacharias , qui antea multi S erat, viva voce prophetavit. Haec , &similia, quae circa lilius nativitatem contigerunt, manifeste signia scabant, quid de eo in posterum esset sentiendum . Unde vicini piae admirarione dicebant: siuit putas puer iste erit Z Aecedebati uni a vitae austeritas , vaticinium Isaiae, dialia ejusdem generis. Mati I. 3. Et cap. I. I.

Quod Lmherani, o CalYἰniani Id miseri non sint

31. T Oe primo ostendam do ipso Luthero, qui est quasi pa-

LI rens omnium Ministrorum Ecclesiae, ut v cant, Re- formatae. Secundo de aliis, qui ipsum secuti sunt, & adhue s quuntur. Igitur, ut ineipiam a Luthero, variae, &dis crepantes de ipsus Vocatione sunt sententiae. Quid ipse sentiat, non poteti certo constare , quia quod uno loco affirmat, alio neSat. Ea ut hei se a Doctore Pistorio an epist. ad Germanos, &potissimum ad Austriacos data notatum es , decies, Sc se pilas suam de Vocatione pr*pri seirientiana mutavit. Quid porro Luth xani dh ipso sentiant, dicam, ut potero. Aliqui afferunt, ex traordinetrie , & immediate a toto Deci vocatum esse. Alii omdinarie , inediante potestate , & consensu Praelatorum Eccle-sae . Alli denique partim ordinaris , partim extraordinarie .

Unde triplex emergit quaestio .

335쪽

si a Pontifieia, seu Catholica fuit legitime ordulatum In Sacerdotem, & admissus ad praedIcationem Euangelii, quae duo sufficiunt ad ordinariam vocationem . Ηaee sententIa tame si aliquo modo vera sit, ut postea dicam, quatenus tamen assertitur a Lutheranis, dupliciter reselli potest. 37. Primo ex ipso Luthero, qui In lib. de Instituendis MIniastris Eeelesiae ad Senatum Pragensem diserte ait, Sacerdotium Papisticum non esse verum SaeerdotIum , sed larvam, & figmentum . Quod etiam docent aliqui Lutherant. Si ita est, necessario sequitur, si Lutherus per Sacerdotium ripisticum vocatus est, non nisi per larvam, & figmentum vocatum esse I ideoque 'non nisi larvatum, ae fictum fuisse Ecelesiae ministrum. Quomodo' ergo Lutheran I ex tali Sacerdotio possunt defendere legitimam Lutheri vocationem contra Lutherum Ipsum y Ipsi viderint. Et ne dubites de Lutheri sententia, verba eius sunt haec : Si sthur uliali negandi sunt esse Sacerdotes, maxime negandi sunt illi , 'μοι F-t isticI ardines tinxerunt. Et paulo post ' Plane sequnur , per ordines illos sacras neminem fieri eoram Deo aut Saeerdotem , aut Mini-frum , sed meram larvam quandam mendacii, ct vanitatis . Et It ιrum : Atque qui hactenus orianati suur , doleanr sese sie missio per mendaeii larva illusi. Et infra si ficti illi Saeerdores, is tamaria Di Ui, ere. Quid elarius diei potest SI ergo standum iudie

Lutheri, asserendum est, Lutherum per ordines Papistieos nihil aliud oblimi isse, quam ut esset fictus, & larvatus Saeerdos; Meonsequenter non nisi ficte, & larvate vocatum esse ad Miniasterium, si per Saeesdotium Papisticum vocatus est. 38. Secundo refelli potest ex ipsis Lutheranis, qui defendunt 8rdinariam Lutheri vocationem. Nam illi supponunt, quod verissimum est, Ecelesiam Catholicam, seu Pontificiam, in qua Lutherus factus est Sacerdos, habere legitimam potestatem ordinandi veros Saeerdotes , & mittendi illos ad executionem Μin sterii. At hine duo sequuntur contra Lutheranos . Unum est, Eeelesiam Catholleam, seu Ponti fietam esse veram Christi Ecel sam . Nam illa est vera Christi Eeelesia, quae a Christo habet I gitImam potestatem ordinandi veros Sacerdotes , eum haec potestas non sit data nisi verae Christi Ecclesiae r sieut in veteri Test mento potestas ordinandi Saeerdotes LevitIeos non fuit data nisi

Synagogae r At vero Eceles a Pontificia habet a Christo legitimam

336쪽

potestatem ordInandi veros Sacerdotes ex concessione: Ergo est vera Christi Ecclesia . Et cum una sit tantum vera Christi Eccle-sa, necesse est Luthera nam non esse veram Christi Ecclesiam. Alterum est, Ministros Lutheranos, qui extra Ecclesiam Pontia ficiam , & contra ritum illius vocati ,& missi sunt, non esse legitime vocatos, & missos, quod postea fusius probandum est . 39. Haec contra Lutheranos. Ego sic statuo Primo Lutherum ordinarie, & legitime vocatum fuisse ad ministerium Ecclesiasticum, quod in Ecclesia Catholica, seu Pontificia exercuit ante desectionem. Secundo, non tamen ordinarie , & legitime Voca tum sui IIe ad ministerium, quod exercuit in Ecclesia Lutherana post desectionem . Priorem partem probo, quia ad ordinariam

vocationem, ut supra dixi, requiruntur, & lut fieIunt haec quinque. Primo , Electio. 1. Purificatio. 3. Ordinatio, seu conse cratio. q. Missio. s. Potestas, & ossicium. At haec omnia fuerunt in Luttaero ante defectionem. Nam cum esset Monachus

ordinis D. Augustini, post factam professionem votorum, electus , seu designatus tuit a suo Praelato ad suscipiendum Sacerdotium : Et ad hoe digne suscipiendum praeparavit se , ut credibile. est, per puritatem animi , quantum fieri potuit . Deinde legitime ab Episcopo Sacerdos ordinatus est . Postea, iuxta morem monasterii , missus est ad praedicandum Euangelium , & s cramenta ritu Catholico administranda . Et tandem habuit in hoc genere potestatem , quam reliqui Monachi, ae Religiosi habere solent. Nihil ergo defuit illi ad ordinariam vocationem. o. Posteriorem probo, quia post defectionem coepit oppugnare Ecclesiam Catholicam , seu Pontificiam, in qua ante vi-Xerat; coepit aliter docere, quam antea docuerat; coepit abr

ηδreb . λ, j junia, Vota monastica , invocationem Sanctorum, sacrificium Misiae , orationem pro defunctis , quae antea appr

haverat; coepit mutare numerum Sacramentorum , quem antea publice suerat professus . Haec non potuit sacere per potς sta- . Iem , quam acce erat in Ecclesia Catholica , seu Pontificia , quia talis potestas non fuit illi data ab Episcopo , a quo fuit ordinatus; nec a Praelato Monasterii, a quo primum missus fuit ad praedicandum Cayholice Euangelium . Ergo vel non habuit talem potestatem A vel si habuit, aliunde debuit accipere. At a quo Explicent hoc Lutherani, qui volunt ordinariam ipsius vocationςm defendere .

337쪽

' . . . . ' . . . . - .

43. TEgat Ipse In Epistola ad cives Molhulanos. Multi tamen LN Lutherani videntur assirmare. Primo I ii, qui aiunt , Lutherum esse unum ex duobus testibus Apocalypticis Apoc. II. 3. Aut Angelum Apocalypticum de coelo descendentem. Apoc. I 8. r. nam eertum est &hune Angelum , & duos illos testes extraordinarie a Deo mitti. Deinde illi, qui negant in Ee- elefia Pontifieia potestatem esse legitime ordinandi, & mittendi Ministros; eo quod Ecclesa Pontificia, ut ipsi loquuntur, sit Meretrix Babylonica, sedes satanae, &AntichristI. Nam si ita est, Lutherus non potu It legitime ordinari, & mitti ab Episcopis,& Praelatis Pontifici si Et cum ab aliis hominibus, extra Ecclesiam Pontifieiam existentibus, ordinatus, & mimas non fit, necesi se est, vel missum non esse, vel Immediate a solo Deo missum esse. a. Haec sententia duplicI argumento resellitur. Prius est, quia quicunque hactenus veI In veteri, vel in novo Testamento a Deo Immegia te, & extraordinarie voeati, & missi sunt , debuerunt suam vocationem, &Missionem aliquo evidenti miraculo apud populum comprobare; & qui non potuerunt id sacere, pro falsis Prophetis', &ImpostorIbus habitI sunt, ut hactenus explicatum est. At Lutherus nunquam potuit evidenti miraculo probare, se immediate, & extraordinarie a Deo vocatum , & missiim esse tErgo pro salso Propheta, &Impostore habendus est, si dicatur immediate, & extraordInarie a Deo missus esse . t 43. Respondent Lutherani, non opus esse novis miraculis, quando non assertur nova doctrInat Lutherum non attulisse no vam doctrinam, sed antiquam, & Apostolicam : Non ergo suis. se Necessarium, ut Illam novis miraculis confirmaret, eum iam antea tempore Christi, & Apostolorum sat multis miraculis confirmata sit. Sed si ustra. Primo, quia Christus, quando Iudaeis proponebat doctrinam Moysis, & Propbetarum de Messia , non asserebat novam doctrinam, sed antiquam : & tamen ad eam pem suadendam opus erat novis miraculis. Similiter HelIas, Ieremias,& alii Prophetae , qui extraordinarie mittebamur a Deo ad x formandam synagogam, nihil novἰ asserebant, sed revocabant populum ab Idololatria ad euitum veri Dei, qui erat antiquissimus i Et nil Ilominus debebant miraculis suam missionem attesta .ri. Certe Helia , quando Iudaeis dixit, quousque elandiearis in duas partes F Dominus est Deus , sequimini euru : si autem Iaal,

quimini Mam : nihil novi dixit; Et tamen, nisi praesenti mir

culos

338쪽

Da y eat. Mn . Ecelesia. 3o 3 eulo, nempe Igne de coelo misio, probasset se missum a Deo contra Prophetas Baal, nihil effecisset. Si ergo Deus, qui extraordinarie mittebat Heliam ad reformationem Synagogae, misit etiam Lutherum ad reformationem Ecclesiae, cur non dedit huic potestatem miraculis confirmandi suam missionem, sicut illi dedit 4 . Deinde falsum est, doctrinam Lutherinou fuisse novam , sed Apostolicam . Certe novum, & non Apostolicum est, affirmare omnes Traditiones repudiandas esse, cum Apostolus dissem te dicat: Tenete Traditiones, quas didicistis. Et haec, quae sequuntur, non Anostolica, sed nova sunt. I. Duo tantum sunt Sacramenta. 2. Non est orandum pro mortuis. 3. Infantes in

Baptismo habent proprium actum fidei, quo credunt in Christum. 4. Corpus, & Sanguis Christi est ubique. s. Matrimonium magis ea necessarium, quam cibus, & potus. 6. Si non

vult uxor, veniat ancilla. 7. Vota Monastica non sunt servanda . 8. Monachus potest ducere Monialem . Hare , & similia nec in scriptis Apostolicis , nec in antiquis Ecclesiae Doctoribus

reperiuntur. Nova sunt.

4s. Sed, ut haec omnia dissimulem , quid tam novum erat in orbe Christiano, quam dicere , quod Lutherus dicebat: Tota Ecclesia iam multis seculis erravit: ego non erro. Majores nostri non habuerunt veram fidem r ego habeo. Antiqui Patres , dc Theologi coecutierunt in tenebris et ego in luce ambulo. Illi scripturam non intellexerunt: ego intolligo . Item, Hieronymus nihil ferinia de vera me . Nultam scio ex Doctoribui, cui aeque infestas fim , ac Hieronymo , quia stribii de seiunio , de delectu tuorum , δε virginitaιe . Origenem iamdudum uirit de vovit cir νβνomum nullo loco habeo et non est, nisi loquaculus r Basilius nihil valet, rotur est Monachus: ne ρlio quidem illum redimerem e Vihil curo , si milia Augustini, mille Θρriani contra me starent. Sic passian Lutherus in colloquiis mensalibus , cap. s 7. R I 8. Et in libro contra Regem Angliae, & in libro de abroganda Missa prἰvata, & alibi.

46. Certe qui prudenter rem aestimat. sic tacitus apud se ratiocinabitur: Hic Monachus opponit se universo orbi, & praese contemnit Augustinos , Cyprianos, Hieronymos , & totam venerandae antiquitatis authoritatem : videt unanimem Christianorum consensum , qui firmissime hactenus crediderunt, sanctam Ecclesiam Catholicam non posse deficere a vera fide, pro

pter omissionem Christi, & infallibilem Spiritus Sancti assistentia lia . Quomodo ob unius Monachi assertionem contrarium nunc credam ρ Aut quomodo hie Monachus orbi Christiano contrarium persuadebit' Si a Deo misius est, aliquo saltςm evidenti signo s

339쪽

3o4 Lber L caput XII. gno., aut miraculo probet sbam Missionem . Id hactenus nee fecit, nee facere potuit. Fatuus ergo sim , si relicta sanctissimo ruin Patrum, ae Majorum nostrorum sententia , uni Monacho , qui voti reus est, temere assentiar. Nec verisimile est plus illi, quam Prophetis, & Apostolis, privilegii eoncessum esse . Si illis creditum non est , nisi miraculis probarent, a Deo missos se esse; quomodo Luthero credam, qui id probare non potest 3 Et haec lassiciant de priori argumento . 47. Posterius est: Quicunque hactenus immediate a Deo missi sunt ad instruendum populum in vera fide, & religione, sive

Prophetae, sive Apostoli, nullum unquam errorem , aut falsitatem docuerunt, quia Deus immediate neminem mittit, nisi ad docendam veritatem : At Lutherus multos errores, aut falsitates docuit. Ergo non It immediate a Deo missu in ad instruendum populum in vera fide, & religione. Minorem probo, quia Lutherus inter alios errures , aperte docuit, hominem in nulla actione , sive bona, sive mala, habere usum liberi arbitrii: sed a Deo tam ad bene, quam ad male operandum fatali quadam necessitate compelli. Sic enim scribit in assertione articuli 36. Liberum arbiιrium es figmentum in rebus, seu titulus sine re , quia nulli est in manu sua quippiam eostiare mali , aut boni, sed omnia sub Deo funx, e sntra quim nihil possumus. quod Poera volnit, quando dixit: certa stans omnia Iege. Hare doctrina , sine dubio, falsa , & erronea est. Et ex ea sequuntur alii duo gravissimi erro res. Alter, Deum esse authorem peccati. Alter, setistra esse m nes consultationes , exhortationes , mandata , prohibitiones , Iudices, Tribunalia. Quis credat hanc doctrinam a Deo esse '48. Respondet Meis erus Lutheranus, loco paulo post citando , Lutherum primis annis suae reformationis minus νεί e sensis se , sequenti autem tempore ct menιem , c,' tinguam habuisse melἰο-vem . Idem accidi se AugustIno, & aliis Patrihus , qui libros re- . tractationum scripserunt. Haec responso nulla est . Primo , quia repugnat ipsi Luthero . Negat enim, se tempore reformationis minus recte aliquando sensisse. Nam in libro contra Regem Angliae sic scribit: certus sum . dogmata mea habere me de cado . At

dogma ipsus est, hominem in nulla actione habere usum liberi arbitrii. Ergo hoe dos ma, sua quidem opinione, de coelo habet . At Mei merus dicit esse salsum. 49. Deinde repugnat ipsi Melisero . Nam si semel cone datur, quod ipse concedit, Lutherum primis annis reformationis docuisse salsum , plane sequitur, illos annos non fuisse reformat o-nis , sed falsitatis, & deceptionis: neque tunc a Deo, sed ab alio , sub

340쪽

De meat. Iunistr. Ecclesiae. 3ος sub praetextu resormandae Ecclesiae fuisse mulum. Cui consent neum est, quod ipsemet ait in assertione Teutonica a. 26. siti. semel mentii ur , hie eert Usime ex Deo non est , o suspectus in omnUus habet r. Subsumo e Lutherus, quando asseruit , nullum esse liberum arbitrium in hontine, mentitus est, ex concessione Μeisneri r Ergo non est ex Deo, sed n omnibus habetur suspectus . Uera confessio.

1 o. Nec est simile de Augustino, & aliis Patribus . Primo, quia illi non fuerunt a Deo extraordinarie missi ad reformandam Ecclesiam , sicut Lutherus fingitur fuisse misius, sed ordi narie ad

docendum . Est autem magna disserentia inter utramq; Missionem. Nam qui extraordinarie mittuntur a solo Deo, sicut Prophetae, & Apostoli missi sunt, numquam docent errorem, aut falsitatem tempore suae Missionis, alioqui non essent immediate missi a solo Deo, qui non potest esse author erroris, aut falsitatis Qui autem ordinarie mittuntur, aliquando errant. Non enim mittuntur immediate a Deo, sed ab hominibus, qui non possunt illos interius ita illuminare, ut in omnibus attingant veritatem ἀDeinde , Augustinus sigillatim, & distincte suos errores retractavit . Hoc non secit Lutherus, sed contrarium . Nam anu Christi 1 sao. scripsit doctrinam suam de lilaero arbitrῖο , quam supra recensui . Postea anno Isaa. non retractavit, sed confirma-Vit his ipsis verbis , quae antea posuit certus sum dogmata mea habere me de caelo . Maneat ergo , Lutherum non esse a Deo extraordinarie vocatum, ac missum. III. Iutherus parita ordinarie , partim extraordinaria vocatus sit 3

I. IJ Ecentiores Lutherant, qui vident, nee soIam Ordin

I riam, nec solam extraordinariam Lutheri vocatIonem defendi posse, utramque conjungunt, asserentes, illum & ordia Darie , & extraordinarie vocatum esse: ordinarie quidem ad prae dicationem verbi: Extraordinarie vero ad resormationem Eces siae. Et quidem ordinariam vocationem consistere in his. Primo, in ordinatione Sacerdotii. a. In admissione ad professionem I heologicam. 3. In gradu Doctorali. q. In iuramento, quod praest ii , cum illum gradum susciperet. Nam vi illius iuramenti obstrictum fuisse ad veram Evangelii doctrinam publice profiten

dam. Extraordinariam vero, qua usus est in reformatione Eccle fiae, in eo consistere, quod peculiariter a Deo excitatus sit, ut

Antichristum detegeret, & ab eius jugo, ac servitute Christiano

SEARCH

MENU NAVIGATION