R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

DImittuntur tibi peetata tua: an dicere, surge, talle grabatum tuum, O ambula y Ut autem sciatis, quia silius hominis habet potestatem in serra dimittendi peccata , ais Paralytico et Tibi dico , surge, tolle grabarum ι-m , ct vade in domum tham . Et statim surrexit ille , o stibia: Ograbato abiit coram omnibus , sta tiι mirarenthr omnes , ct honorificarent Deum . Pharisaeis videntur esse similes nostri adversarii. Non credunt Christum sanare peccata in hac vita : nec agnoscunt medicum, qualem ex sacris litteris descripsimus. Λ-lium nobis obtrudunt, qui aegrotum non sanat, sed pallio tectum, S involutum dimittit, nec plagas, aut vulnera tollit, sed tegit solum, & occultat. Quid agamus cum hoc hominum generer Sinite illos: caeci sunt, ct duces c ccorum . 9. At quis sanandi modus est, quo utitur ii Ic medicus 3 In cor poribus alia vulnerum , alia morborum curandorum ratio est: Schic medici, illic chirurgi peritiores esse solent. Christus in curandis animis medicos, &chirurgos videtur imitari. Et quideria chirurgo similem esse , docent plerique Patres ex illa parabola de Samaritano , qui alligavit vulnera hominis descendentis in Hiericho, quem latrones impositis plagis semivivum reliquerunt. Quis est homo, qui incidit in latrones 3 Adamus cum tota posteritate. Quibus vulneribus aflectus est y D. Thomas quatuor enumerat, malitiam voluntatis, isnorantiam intellectus, infirmitatem, &eoncupiscentiam utriusque appetitus . Quis medelam attulit 3 Christus verus Samaritanus. Quo pacto 3 Infudit vinum, & Oleum I vinum, quo lavaret vulnera; oleum , quo ungeret, &sanaret. At hoc vinum, hoc oleum, quid aliud , quam preti

sum Christi sanguinem interpretemur y Hoc toti, & abluti, hoc uncti, hoc sanati sumus. Jam vero Apostolus Paulus non Chirurgi, sed Medici ossicium illi tribuit, dum ait Hebr. I. 3.

Purgationem peccasorum faciens. Nam sicut medicus , infula po- tione, purgat corpus interius a noxiis humoribus , ut iis subdu- ictis, & morbi radice sublata sanitas consequatur, ita omnino Christus animorum Medicus iacit. Potionem e suo sanguine confectam adhibet, qua interior animus a vitiis, &concupucentias purgatus pristinum rςcipit vigorem, & ad bonorum operum exercitium vegetus , ac robustus efficitur. Hinc Iterum apparet , lan-ouinem Christi & potioni, &vino, & oleo similem esse. Quod non physice, sed moraliter, ac meritorie intelligendum est .

Christus enim sua morte, &sanguinis effusione meruit nobi S a Deo, ut sanaremur a peccatis nostris . At peccata non curantur

physice per sanguinem, sed per gratiam, & per sanctitatem inhaerentem, de qua in sequenti quaestione dicturi sumus.

372쪽

Da Iustimatione .

Io. Quartum argumentum sumitur ex proportione mortis comporalis , &spiritualis hoc modo: Quando corpori mortuo restituitur vera vita, mortem penitus extingui necesse est, quia idem corpus simul vivum, &mortuum esse non potest . Exemplum habemus in Lazaro mortuo , qui cum ad vitam rediit, a mort liberatus est. Ergo similiter , quando animae mortuae restituitur vita spiritualis, mortem penitus deleri necesse est; quia fieri non potest, ut eδdem anima vivat spiritualiter, & simul mortua sit: At peccatum est mors animae: ergo quando vita restituitur animae, necesse est peccatum aboleri. Hoc autem fit in Biptismo , iuxta illud Rom. 6. q. Consepulti sismus cum illo Der Baptismiram

in mortem , ιις quomodo Cbrisui surirexit a mortuis , Ita o nos in navitare vi: ae ambulemus. Et infra v. 6. merus homo nosi γ μmul crucifixus est, uς destruatur corput peccati. Et iterum v. II. Existimate vos mortuos esse peccato , viventes auἰem Deo Ili Chrἰ

Iessi Domino nostro. Et postea v. 22. Liberati a peccato , fervis eii estis iustitiae. Uerba clara sunt , sensus apertus. Per Baptismum morimur peccato, vivimus Deo : mors destruitur, vita re

vocatur o

ri. Hinc duo colligi possunt' AIterum quare Baptisurus vocetur generatio, seu nativitas. Ad Titum 3. s. Salvos not δε- cIt per lavacrum vegenerariovis . Joan. a. s. Nisi quis renatui Derit ex aqua , ct spiritu , non potes introire in regnum Dei . Ratio est , quia sicut in naturali generatione aliud corrumpiatur , aliud generatur. homo generatur οῦ embrio corrumpitur iita fit in baptisino. Uetus homo corrumpItur : novus homo σeneratur . Quid est vetus homo , nisi filius Diaboli, servus peccati, haeres gehennaei Quid novus homo, nisi filius Dei, servus justitiae, haeres aeternae vitae Hujus generatio, illius corruptio est : hic nascitur, ille moritur. Alterum est, quare Baptis mus rubro mari comparatus sit. Nam sicut AEgyptii in illo marisu tacati, Sc extincti sunt, ita peccata omnia in Bapti sim susto-

cantur, & extinguuntur. Recte D. Greg. lib. 9. ep. 39. Qui dicit peccata in Baptismate non fundisux dimitti , dieat in m tri rubro Alautios non veraciter mortuor . Et D. Aug. concione I. in Psal. Iis. Sicut AEgyptiσι in mari obrutos , ita in Baptimo delia ela nostra demersa , 9 exrincta , luce clarius intimat Propbeta dicens: Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. χῖd Calvinus, &eius sectatores Non norunt haec mysteria . Malunt

manere filii gelianuae, & servi peccati, quam nobiscum fateri , peccata deleri, & extingui per Baptismuin. 22. Quintum argumentum. Monet Sapiens Eccles 3 I. 21. Evo-

373쪽

mε, ct res gerabἰι te, ct non adduees eουσν; tuo ἰ riatatem Prudens, ae salubris monitio . Nam qui apud se retInet vomitum, morbo , & infirmitati fit obnoxius: qui rei Icit, refiigeratur. Sic etiam ι qui peeeatum , quod per vomitum fgnificatur , teste Apostolo, apud se tetinet, aegrum , & nauseantem animum habeat neeesse est r qui proiicit, sanitatem reeu petat. At si pro-Flait, quomodo manet in homine ρ Nisi adversarii, contra eonsilium Sapientis, mal Int apud se vomitum suum retincte, quam abi cere .i3. Et haee quidem argumenta ex sensu seripturae persta sunt.

Unum aliud addam in g=atiam Davidis papasi Calvinistae . Is in suis thesibus , thesi i8. desnst pereatum or ginale his verbis ε υpravitas Batura hi manar hoe es, emitas mentis, ct Hersio vota satis a Deo, eum steatu aete=nae morais, &c. ulne Ita argumento rPeeeatum orthinale vere manet In Paraeo, & aliis CalvinIssu, ut ipsi eum Calvino fatentur : Ergo in Paraeo , I astia Calvsnistis

vere manet caec tas mentis , & ave so voluntatis a Deo saeum reatu aeternae mostis et erso Paraeus , & alii Calvini, sunt vere caeci mente, & aversi a Deo, & fel aeternae mortis .

Nollem ego haee asserere, sed ex ipsorum landamentis essie citer id sequitur. I . Resutavi hactenus phsmam patiem errorIs Adve=sar; rum. Altera ess, peceata manere quidem , sed tamen tegs, & oe- evitari iustitia cnristi, ne appareant in eonspectum; Patris . Hoesaeile e2 dictis resellitur. Nam si peccata vere tolluntur, dela

tur, abluuntu=, ut probatum est; opisme sequitur, non tegi tantum, &oecii ita=I. Nee puto quenquam sese tam InfipIdtim , sui Sepipturae verba eludat in hune modum . Inus Dei, qisitutis , id est , regit, peeeata mundi. Et, eon,e umini, ut deleant ρ , id est, ter antur peccata . Et, . blue, Id est, tege peeeata 1ua . Et, christus oblatMs est ad mkltorum exhau=ienda , id est, occultangameeata. Et, Projiciet, id est, tetet, in profundum maris omnia peeeata vestra. Et, dirupsi, id est, oecustasti , vincula mea .

Nimis Inliilsa sunt haee . is. At obiicit CaIvinus Illud Psalm. 3I. Mail, quorsum remi ais ' 'nt iniqu taleae , ct quorum tecta ont preeata . ulae confici vula, peceata non tolli, sed leui. MIror homInss ingenium . Cltavi ego plarima seripturae testimon a, quae asserunt pecea-

. ea tolli. Calvinus unum eitat , quo asseritur peecata tegἱ . Quaero, an hoc unum Iliss contrarium sit, nee ne SI contra Ium est, eur Calvinus uni potIus, quam pluribus aequiescit an putat scripturam In uno verum, In pluribus salsum asseverare νει contrarium non est, cur Calvinus asserIt tegi peecata, negat

tolli 1

374쪽

.... ne rusti eas,no . , tolli ' cur non potius fatetur & tegi, & simul tolli , cum utritui que dicatur a Spiritu sancto . & alterum alteri non repugnev tHoc pulchre explicat Augi istinus in enarratione secunda supce Psalm. 3 I. ex proportione vulnerum corporis , qua superius usi fumus . Vulnera eorporis duobus modis tegi possunt, inquit Augustinus . Primo ab ipso vulnerato. Secundo a medico. Vulneratus tegit ea pallio, non tollit: Medicus emplastro tegit, ac tollit . Idem fit i ii peccatis. Tegi possunt & ab ipso peccatore , δύa Deo. Peccator teg t, quando dissimulat, &quae intus in an mo latent, exterius non prodit: quo pacto sua texit Phari us

Luc. 18. cum dixit. -n Ii,ni, sicui emeri hominum , raptores, in tu

sei, adulteri. Deus tegit, quando infusione gratiae fanat, & tol

lit; quo pacto texit peccata Publicani, qui defeeno i limatus

in domum D.rm. Quinam ergo beati secundum Prophetae testiarnonium Z Illine, quorum peccata priori, an quoru in posterio-hi modo tecta sunt Videant adversiarii, quomodo beati esse velint . Nos certe posteriori modo esse cupimus, ut etiam Augustia

nus loco citato , cum alte Deut ergo regat 'vulnera ; non tu . Nanisi ιui egere volneris e=μῖericens , meditu on turabit. Medicus t

gat , ct curex z emplastro enim tegh. Sub tegmine medici fanat fῬιalariae, sub tegmine vulnerati non sanatur vianus ε Hinc patet , alio

modo tegἰ peceata secundum Catholicos, alio secundum adversarios . Catholici docent tegi per internam insus 1 nem gratiae s& salictitatis, qua non modo teguntur , sed etiam sanantum. Ad versarii docent, tegi per externam Christi iustitiam , fide peccatoras apprehensam , qua teguntur quidem , sed non sanantur .

19. Quid porro dicent adversarii ad illud Apostoli . Heabr.. 4. I 3. Omnia nuda , ct aperta sunt oculi Dei ' Quaero enim : Cum percator tegit sua peccata per iustitiam Christi . fide apprehensam, & si e venἱt in conspectum Deἰ, an Deus videat peccata illius , nee ne P si videt , quomodo in eonspectu eius tecta sunt ρ Si non videt, quomodo verum est illuἡ Apostoli, Omnia nuda , ct Verra seni ocuIis ejus Φ Nisi dicant advers rii, Isaaeo similem esse Deum . Venerat ad eum sillus et iis Iais eois , petiturus henedictionem 3 sed Ita venerat, ut pilosis pelislibus tectus, & obvolutus videretur esse Esau. id vero Paistere agnovit stium, nec ne ' Genes. 27. la. mx quidem , inquit , vox Iacob est: sed manui, mavus suns Esau . Ita plane contIngit Deo Calvinisti eo . Venit ad Illu in homo peccator squi tectus, & obvolutus pallio ChrIsti benedictionem petit.

Quid porro ille Vox quidem, Inquit , vox peeeatoris est , sed paulum christi est .

375쪽

x . Forte Meurrent adversarii, non propris, Da metaphori ee se loqui, eum aiunt, peccata tegi, seu oeeultari, ne appareant In conspectu Dei: & perinde valere, ae si dicant, peccata a Deo non imputari. Hoc iam examinabo . 18. Igitur tertia pars erroris ipsorum est, peccata, quae per iustitiam Christi tecta lunt, nobis non imputari: Vel, ut Paraeus

ῆnterpretatur, peccata manere quidem in homine, tolli tamen

in iudieio Dei. Hoe dupliciter intelligi potest. Primo, pecca-

ea non Imputari ad eulpam, vel, secundum Paratum, tolli in udielo Dei , quoad culpam. Secundo , non imputari ad po nam i vel, cum Paraeo, tolli in judicio Dei, quoad poenam . Prior sensus, quibuscunque verbis exprimatur, fallus est. Et re fellitur primo, quia si peceata vere manent in homine quoad culpam, quomodo possunt non imputari ad culpam idest, si homo in se retinet reatum culpae, ita ut vere sit culpabilis, pe eator, injustus ; quomodo pro tali non habetur in iudicio Dei udieiism Deι est Iec undum vera ratem , inquit Apo1tolus Rom. a. 1 At quomodo erit secundum veritatem, si Deus non iudicat sicut res in se est si culpam, quae revera culpa est, censet non esse eulpam; si hominem , qui sordibus , & spurcituamlenus est, pronunciat esse iustum , mundum, & incontamin

tum Haec mysteria Calvinistica superant captum Christianae sum Seeundo refellitur ex Illo Sap. I 6.9. Odio sunt Deo impius , impietas eius. Hic quaero ex adversariis , an Deus oderit peccatorem , qui pallio Christi suam nequitiam tegit Si odit, certevropter. culpam odit. Quomodo ergo non imputat illi peccatum ad culpam 3 quomodo iudicat culpae expertem , & innocentem eo uomodo favore illum prosequitur quomodo inter filios , Schaeredes adscribit si non odit, quomodo verum est, quod ait Seriptura, odio est Deo impius y Eadem quaestio est de Ipsa impi eate. Vel enim Deus odit impietatem, quae Christi velle tegitur , vel non odit. Si odit, quomodo in eius Iudicio sublata eity ris non odit, quomodo dicit Scriptitra , Odio est Deo impietas I Sane si rationem si ectes, Impossibile est peccatum manere in homine,

uuod Deus non oderit. Est enim inter utrumque naturalis repu-onantia . Deus natura sua bonitas infinita est , peccatum natura sua malitia est. At fieri nequit,.ut malitia non adversetur nitati in sinitae, aut bonitas infinita non repugnet malitiae cuiscunque . Hoc alibi fatetur Calvinus . Nam lib. 8. instit. cap. 13. s. 4. de Deo sic ait ἐν Iustitiam naιημιher amat, injustulam aversa--. Vide iusta lib. 3. cap. s.

376쪽

quam duobus modis accipi possit. Primo, ut Deus judicet hominem non esse dignum poena, qui revera in se dignus est; quod aperte pugnat cum illo Apostoli, IudLIum Dei est secundum veri-τatem. Secundo , ut iudicet ouidem esse dignum poena; statuas tamen illum non punire , quod partim verum , partim falsum est. Cum enim sint multa poenarum genera, potest quidem statuere Deus, non punire peccatorem quavis poena , quam ipse meritus est: non tamen statuere potest, nullo genere poenae illum afficere. An non poena est, & quidem gravissima, Dei odium sustianere' hanc peccator, quamdiu culpam in se habet, evadere non potest: neque in judicio Dei tollitur, nisi culpa ab ho

mine auferatur.

2I. Patet igitur salsum esse, quod Adversarii docent, peccata manere in homine iustificato, sed non imputari. At objiciunt iulud Rom. q. 8. Beatur vIr , cui non imputaviι Dominus peccarum . Facilis est responsio . Deus non imputat peccatum, quando abla tum est, quod libenter concedimus: imputat tamen, quand ablatum non est, ut paulo ante probavi Apostolus ergo vocatillum beatum, cui peccatum , quia jam remissum , &tectum est, non imputatur . Sic enim ait: Beati, quornm remissa sunt iniquita-νes ς π quorum tecta sunt peeeata . Beatus vir , eui non impura ipDominus peccatum. At cur utitur tot vocabulis 8 Quia in peccato tria spectari possunt. Primo, quod si ostensa Dei. Secundo , quod sit macula , & Reditas animae. Tertio, quod annexum habeat reatum poenae aeternae . Beatus ergo, est, cui offensa a Deo remittitur; cuius macula, & sceditas tegitur; cui reatus aeternae poenae non imputatur. Haec autem non contingunt, nisi peccatum aboleatur, & extinguatur.

De justitia inhaerente, ct imputati a mg. A Dversarii doeent, In iustifieatione non Infundi vallam, Sex iustitiam inhaerentem, qua homo interius renovetur , &in se fiat iustus; sed tantum imputari illi externam Christi, trΕ-tiam , qua extra se iustus esse eenseatur . Ita Calvinus lib. 3. insistis cap. II. si. 23. cum ait : Vides non In nobis , sed in christo esse infit 1iam nostram . Et cap. 16. s. I. Quare ergo fide justi amur ' quia Maa apprehendimni chrisv justitiam, gna una Deo reeonciliamur. EL

377쪽

I . Forte oecurrent adversarii, non propris, sed metaphoriaee se loqui, cum aiunt, peccata tegi, seu Occultari, ne appareant in conspectu Dei: & perinde valere, ae si dicant, peccata a Deo non imputari. Hoc iam examinabo . 18. Igitur tertia pars erroris ipsorum est, peccata, quae per iustitiam Christi tecta lunt, nobis non imputari: Vel, ut Paratus Interpretatur , peccata manere quidem in homine , tolli tamen

in iudicio Dei. Hoe dupliciter intelligi potest . Primo, pecca-

ea non imputari ad culpam, vel, secundum Paraeum, tolli in iudicio Dei , quoad culpam. Secundo , non imputari ad po nam i vel, cum Paraeo, tolli in judicio Dei, quoad poenam. Prior sensus, quibulcunque verbis exprimatur, falsiis est. Et refellitur primo, quia si peccata vere manent in homine quoad culpam, quomodo possunt non imputari ad culpam idest, si homo in se retinet reatum culpae, ita ut vere sit culpabilis , peceator , injustus; quomodo pro tali non habetur in iudicio Dei Iudicium Dei est fecundum veritatem, inquit Apostolus Rom. 2. 2. At quomodo erit secundum veritatem, si Deus non iudicat, sicut res in se est si culpam, quae revera culpa est, censet non esse eulpam ; si hominem , qui sordibus , & spurcitiis plenus est , pronunciat esse iustum , mundum , N incontamin tum ξ Haec mysteria Calvinistica superant captum Christianae si xlicitatis. I9. Secundo resellitur ex Illo Sap. I . 9. Ossio sunt Deo impius, ct impietas ejus. Hic quaero ex adversarii, , an Deus oderit peccatorem , qui pallio Christi suam nequitiam tegit Si odit, certe propter culpam odit. Quomodo ergo non imputat illi peccatum ad culpam quomodo iudicat culpae expertem , & innocentem quomodo favore illum prosequitur λ quomodo inter filios, Rhaeredes adscribit y si non odit, quomodo verum est, quod ait

Seriptura, odio est Deo impius 8 Eadem quaestio est de Ipsa impietate . Vel enim Deus odit impietatem, quae Christi veste tegi Lur , vel non odit. Si odit, quomodo in ejus iudicio sublata est Sinon odit, quomodo dicit Scriptura , Odio est Deo impieιas Sanes rationem spectes, Impossibile est peccatum manere in homine ,

quod Deus non oderit. Est enim inter utrumque naturalis repu- antia . Deus natura sua bonitas infinita est , peccatum natura sua malitia esi. At fieri nequit, ut malitia non adversetur honitati insinitae, aut bonitas infinita non repugnet malitiae cuicunque . Hoe alibi latetur Calvinus. Nam lib. 8. instit. cap. 134. de Deo sic ait ἐν Iustitiam naιuraliter amar, injustiιiam aversa--. Vide infra lib. s. cap. s.

378쪽

M Iustilatione . Illo. Posterlar sensus, qui asserIt peeeata manere In homἰne, Stolli in iudicio Dei quoad poenam , aeque improbabilis est. Quan

quam duobus modis accipi possit. Primo, ut Deus iudicet hominem non esse dignum poena, qui revera in se dignus est; quod a perte pugnat eum illo Apostoli, Itidicium mi est secundum veri- atem. Secundo , ut iudicet ciuidem esse dignum poenas statuat tamen illum non punire , quod partim verum , partim falsum est . Cum enim sint multa noenarum genera, potest quidem statuere Deus , non punire peccatorem quavis poena , quam ipse meritus est: non tamen statuere potest, nullo genere poenae illum aificere. An non poena est, & quidem gravissima, Dei odium sustianerey hanc peccator, quamdiu culpam in se habet, evadere non potest: neque in judicio Dei tollitur, nisi culpa ab ho

mine auferatur.

I. Patet igitur salsum esse, quod Adversarii docent, peccata manere in homine iustificato, sed non imputari. At objiciunt iuIud Rom. q. 8. Beatus vIr , eui non imputaviι Dominus peccarum. Facilis est responso . Deus non imputat peccatum, quando ablatum est, quod libenter concedimus: imputat tamen, quand ablatum non est, ut paulo ante probavi Apostolus ergo vocavillum beatum, cui peccatum , quia jam remissum , &tectum est, non imputatur . Sic enim ait : Beati, quornm remissa sunt iniquita-νer ς π quονΜm tecta sunt peceata . Beatus vir , eui non imputaviς Dominus peccatum . At cur utitur tot vocabulis i inta In peccato tria spectari possunt. Primo, quod si offensa Dei. Secundo, quod sit macilla , & surditas animae. Tertio, quod annexum habeat reatum poenae aeternae. Beatus ergo, est, cui ostensa a Deo remittitur; cuius macula, & sceditas tegitur; cui reatus aeternae poenae non imputatur. Haec autem non contingunt, nisi peccatum aboleatur, & extinguatur.

De iustilia inhaerente , ct imputati a νx. A Dversarii doeent, iniustificatione non Infundi gratῖam , &iustitiam inhaerentem, qua homo interius renovetur , &In se fiat iustus; sed tantum imputari illi externam Christi tun tiam , qua extra se iustus esse eenseatur. Ita Calvinus lib. 3. Instit. cap. II. ss. 23. cum ait: Vides non In nobis , sed in chrim esse jubi 3iam nostram . Et cap. 16. s. I. stuare ergo fide justi amnr quia Mae apprebendimus Christi iustitiam , rna una Deo reeonciliamur . Et

379쪽

34r taber L caput XVI.

In antidoto Coneli. Trident. sesso. cap. 8. IIum esse contenda , ML iam Asiniae partem in quali ate sitam esse, vel habitu , qui in nobis ν0 Uεat. Plura citabo in sequenti quaestione . r. Hic error habet duas partes . Unum de iustitIa Inhaerente, quam negat: alteram de imputativa, quam asserit. Prima re sellitur varsis modis. Ac ne longe abeam , ex ipso Calvino resellis,otest . Nam in libro de vera ratione reformandae Ecclesiae, non onge a principio, sic habet.' Nunquam reconciliamur Deo , qtiinsimul donemur inhaerente justitia . Quid clarius 8 Deinde non negat Calvinus, insundi homini donum fidei . Hoc autem donum , cum sit firmum, ac permanena , teste Calvino, non potest esse

in alio praedicamento, quam in qualitate. Habemus ergo insu- sirinem unius doni, seu qualitatis . Secundo , admittit Calvinus, cum hoc dono convexum esse donum 1 pei, &charitatis . Et quiadem eo dono spei sic habet lib. 3. instit. cap. 2.si. 42. Ubictimque vi va erit haec fidei, fieri non poterit . quin spem aeternae salmis eomitem secum habeat individuam . Similiter de dono charitatis lib. I. cap.

o. s. *Ο temur cum Paulo non aliam sidem iustificare , qisam il-ιam charitate GDacem . Et in antidoto Concit. Trident. se si . 6. adcan. s. Fidem non sing mus charitate vaeuam . Hinc sequitur x se tentia Calvini, infundi nobis tria dona supernaturalia , quibus a nimus renovatur , nempe fidei, spei, &charitatis. Haee autem dona distincta esse docet Apostolus I. Cor. II. I 3. Hune autem manent fides, stes , eharitas, tria haec e major autem barum scharitas. Hine ulter sua colligitur, praeter haec dona, insundi etiam alias virtutes, quae charitati annexae sunt; iuxta illud I. Cor. 14. Charisai patiens est, benigna est , non amis latur, non agit stemperam , non institur, nsn est ambiιiosa , non quaerit, quae sua sunt ,

non irrisatur , non cogilat maIum , non gaudet super iniquitate , eo audet autem verirati , omnia scrι , omnia credit, omnia sperat ,

omnia sustines. Ecce , quot, & quantia virtutibus renovatur animus in iustificatione. Haec si negat Calvinua , seipsum, &Pau lum negat; si admittit , seipsum jusula F.

3. Atque hare abunde sum cerent ex Calvino ad Caturnum refellendum : addam tamen ex Scri' turis alia argumenta . Primum sumi potest ex illo Enhes. 4. a . Id novamini Spiritu mentis vestrae , ih ite novum hominem , qui secundum Deum creatus est in justitia , ct sanctitate veritatis . Et ad Colosi. 3. 9. ire mentiri in i

qui ereavit illum . Hic hortatur nos Apostolus ad interiorem animi retuo vationem. In quo haec consistit ut redeamns ad illum

380쪽

statum, ex quo per peccatum Adae excidimus. Et quis suit ille

status ' Omittam Scripturas : ex solo Calvino explicabo. Is lib. 2. Institutionum cap. I. d. s. ait : Postquam in Adamo obliterata fuit coelestis imago , non solus sustinuiι hanc poenam,ut tu locum sapiemiae, 'Hrι uris, IanAB ratis , veriιatis , subitriae, quibus ornamen: is vesti

tas, vanitas, injusthia, cte. Habemus ex Calvino , in illo statu. quem peccando a mili mus , suille hominem ornatum sapientia, virtute, lanctitate , veritate , iustitia . Ad hunc statum rediamus per merita Christi, qui nos, ut verbis Calvini lib. I. Instit. cap. I s.f.4. utar, in meraras, ct solidam integritatem restituit. E go per Christum acquirimus, & recuperamus sapientiam, vi tutem, sanctitatem, veritatem, iustitiam, quae lane est interioraui mi renovatio , quam quaerimus . Nili velit Calvinus tuos filios carere hac renovatione, Scie terrimis pestibus infectos manere, caecitate, impotentia, impuritate, vanitate, Injustitia. . Alterum argumentum sumitur ex illo I. Corinth. II. 'D- scitis, quia templum Dei estis, ct Spiritui Dei habitat in v bbii p inplum Dei sanctum est, quod estis vot. Et I. Cor. 6. I9. Membra vestra templum sunt Spiritur sancti , qui in vobis est. Et 2. Corintli. 6. I 6. mos estis templum Dei vivi. Hic singula pene verba vim habent . Ac primo quaeri potest, quare non Pater, non Filius, sed Spritus sanctus nominatus siti Res non caret mysterlo. Nimirum agebatur de sanctificatione , quae ad Spiritum Sanctum attianet . Tritum est apud Theologos , tametsi attributa Deitatis communia sint toti Trinitati, singulis tamen personis singula per modum proprietatis accommodari: ut potentiam Patri , lapientiam

Filio , sanctificationem Spiritui Sancto . Hoc thectavit Aposto-

Ius, quando I. Corinth. I a. q. dixit: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritur. Et divisionei ministraιἰonum sunt: isem autem Duminus i Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus.

Hic Patri tribuit divisiones operationum, quae spectant ad potentiam, Filio divisiones ministrationum, quae pertinent adla. pientem gubernationem : Spiritui sancto divisiones gratiarum , quae ad salustificationem reseruntur . Nec sine ratione id sit . Nam Pater est principium sine principio ; & ideo potentia , quae est principium operandi, optime illi congruit. Filius procedit a Patre per intellectvm ; &ideo sanientia, & veritas illi adscribuntur. Spiritus sanctus procedit a Patre , & Filio per voluntatem, & Ideo bonitas, amor, &sanctificatio illi accommodatur . Hinc sequitur, Apostolum non aliam ob causam dixisse ,

Spiritum sanctu in habitare in hominibus justis, nisi quia volui e

SEARCH

MENU NAVIGATION