R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

. Liber L caput XVI. E. Tertium argumentum . Fides , quae justificat, In eo eonsissit iuxta a arios, ut quis certo sibi persuadeat se iusturn esse , & e Christum remissa sibi esse peecata. ergo haec fides iusificat, necesse est omnes eos iustificari, & salvari, qui hane tidem habent: at omnes adversarii, tam Lutheram, quam Cal-τinistae habent hane fidem ex propria ipsorum consessione di Eroo omnes justificantur, &salvantur. Ergo nec Lutheram a Cal-,inistis . nec hi ab illis debent haberi pro haereticis. Cur ergosbi mutuo insensi sunt, & alii alios tanquam haereticos perseia muntur Ut persistam in hoc argumento , quaeram iterum ex

Ed Vinistis: Si quis certo eredat remissa sibi esse peccata per Clis; stum.& hac sola fide se iustificari, an is sit actus verat ,

di iustificantis fidei : Si est, cum Lutherani hoc credant , ve- ω.&lanctificantis fidei actum habent: Si non est, eum Caia .inita idem credant, verae, &sanctificantis fideI actum non habent oecurrent forte: hunc quidem verae fidei actum esse, sed tu Lusteranis conjunctum esse cum Varus erroribus , quia isti. prave sentiunt de Praedestinatione , de Eucharistia, de Ubiqui tate . Sed quid hoc ad rem' Nam si tuo iudicio sola illa fides,cua uuid credit remissa sibi esse peccata , sustificat , certe qui han sabet, perire non potest , aut si perit , sola illa non iustiscat. Adde, si adulterIa, furta, homicidia, caeteraque id veneris flagitia non obstant, quo minus salvus sit is, qui er fit sibi omnῖa remitti per Christume nec error ei rea Praedestinat Ionem, Eucharistiam , & Ubiquitatem obstare potest, quominus salvus fit Lutheranus, qui credat sibi omnia remitti perri des hie Doctrina sequitur, nihil esse necessarium an Ieaῖso utare de controversiis fidei; sed unicuique lassicere, si sibi

iustum se esse in Christo, & peccatorum remissionem

o m habet. Quorsum ergo litigant inter se Calvinistae, &L

Chatta in Eucharistia:

Disi consilio , & electione ad Gloriam 2 De humanitate Christiu- ἰrifex isthnte' Cur alii alios haeret leos 1 ocantur: cur sempiternum, nisi resipiisant : cur ex eodem Regno, Pro is vincla, Civitate, Senatu te mutuo exturbant 'Nihil his odiis,

I tuebis opus est, si sola fides, quae utristiue eommunis est hibet , si sola electionis , ae praedestinationis si

r c. llἰ Ilo Nam si ita est , Omnes fratres strat, Ocra

402쪽

s. Talaia de sola fide iustificanteo sequitur de modo, quo ta jI 1 iustifieat. Igitur adversarii docent, solain iustificare, quia sola apprehendit .iustitiam Christi aeualem, qua justificamur . At quomodo id facit hoe explicant duplici similitudine ;altera manus , altera ollae . Nam sicut manus pauperis apprehendit eleemosynam a divite porrectami ita fides peccatoris apprehendit iustitiam Christi a Deo Patre oblatam . Item sicu t olla continet in se thesaurum , & hae ratione hominem Iocupletat ; ltifides eomprehendit iustitiam Christi, & sic hominem iustificat Priori similitudine usiis est Philippus Melanctilion in locIs communibus , titulo de bonis operibus , In dilutione argumentor una:& Kemnitius in examine Coneilli Trident. sessi 6. Posteriora ut tur Calvinus lib. 3. instit. eap. II. d. r. his verbis: Fictat etiamsiniscins per se digniιatis sit, vel preio, iustimat nos , Christum asserendo , Pur olla peetiniis referta hominem locvletax. Hinc appareria ruid sit fides illa Cati inistiea iustificans, toties laudata , toties esensa, toties simplici vulgo obtrusa , inculcata. Quid ergo est i olla fictilis; stabiosa manus pauperis .': Rident Catholici Doctores, quando haec audiunt: & merito Solent enIm adversarii apud imperitos iactare, fidem in scholis Papisiarum vilescere; . nullo loco haberi, passim contemni, omnia. tribui operubus, fidei parum s aut nihil si apud suos vero fidem .eaena honore; omnsa illi tribui et operibus nihil. Verba , nugae, fraudes o Quis , obsecro, plus tribuit fidei Calvinus, sui dicit esse ol Iam fictilem , nullius pretii, & dignitatis' an Calliolici ., qui dic vir esse basim, fundamentum , & radicem iustificationis I stolidus

sit, qui hoc non videat . . : . t .

Io. Sed propius rem inspicIamus. AIt CalvInus, solam fidem iustificare, eo modo, quo sola olla locupletat hominem . Audio verba, non eapio mysteria . Quaero ergo, an sit causa effectiva iustificationis, an meritoria 3 an dispositiva , an instrumentalis 3 an solum relative iustificet δ Ηχ plane inconstans , & perpIexus est Calvinus . Nune hoe , nune illud asserit; ubique incertus , ubique sui immemor . Proseram ipsius verba . Et quidem lib. 3-

instit. e. II. s. 7. sic ait : Fides est duntaxat instrumentum percipieda justitiae. At cap. I 3. si. s. Quoad instimationem, res est mere afflua, fides. Iterum cap. 14. 6. II. Elficientem cansam vilae aeremnae nobis comparanda ubiq; Scriptisra praedieas Patris erisia mise- ricordiam, gra nitam erga nos dileolionem: materialem vero, cir

403쪽

- ,3 taber L caput MV. - .stum eum sua obedienria , per quam nobis justitiam acqn νit :orm dem quoque , vel instrumenpalem, quam esse dicemus , nisi idem Et Para rapho 2I. Ur sic inconcussum , quod antea posuimur, effectum , pae salutit in Dei Patris dilemone 'sini esse , materiam in Hii obediemia , instri; nenium in spiritus illuminatione, hoe est me . Et in Antidoto Concilii Trident. sesi s. ad Canonem9. Solam fidem usi e4tionis ea am esse intelligimus. Et ad Canonem II. min 1 sisi andi, ae facultatem fidei in solidum vindicamus. Quid ex his colligimus Nempe fidem esse causam iustificationis .. At quam causam y Nune sorm lem , nunc instrumentalem , ut via ; Ergone aliquid essicit fides in negotio iustificationis' Minime , sed mere pallive se habet. Quomodo mere passive, si instrumentum est pHoc tu videris; satis est Calvinum hoc asterere . II. Pergamus ulterius. Sola fides, Calvino teste, iustificat, oula sola inristi iustitiam apprehendit. Hie multa paucis verbis implicantur. Quaero enim , quis sit proprie ille actus fidei, qui iustificat ' Nam varios actus apud Calvinum invenio'. Primus est apprehendere mortem, & nassionem Christi, seu iustitiam ejus aliualem . Secundu est, credere promissionem Dei Patris, oua promisit se fore nobis propitium propter mortem , & passi nem Christi. Tertius est, hane promissionem tibi applicare , dccerto credere, ac statuere, omnia peccat tibi rem via esse:a Deo Patre, propter merita Christi, ac proinde te jultum esse. Qua tus est, certo credere, te perpetuo iustum mansurum, Sc non

nosse excidere a iustitia semel adepta. Et, quod inde consequens Ist, te praedemnatum esse ad vitam aeternam. Ex hia actibus, uuia tandem est, qui iustificat ' An unus 3 an plures t momnest Nihil certi apud Calvinum . Aliquando assirmat, lo- Ium primum justificare, ut lib. 3. cap. I. g. r. I se absor ueside . qui Ohrisei justitiam per sidem apprehendir. Et c. I 6 si. I. si v Qe e O me iustificamur i quia fide apprehendimur christi justitiam . Hic totam vim iustificandi tribuit primo actui, nempe apprehensionI. Alibi ad secundum recurrit, ut libro 3. capite 2. β. 2. Ex eo salutem consequimur , qvando Dum vnoscimus nobis esse ρνορ tium Patrem . Et si. I 6. Wre meas non est, nisi qui solida persuasione Deum sibi propitium , benevolumqMe Patrem este persuaser, do is, Mnignita: e omnia sibi 'olliςe ur . Alibi tertium actum requirit ut libro 3. capite 2. u. I . Peccatorμm remiFunem Spiνhus Sanctus proorie in solis electit obsignat, ut eam speciaιt me in usum suum amisisent . Interdum etiam quartum , ut ibidem si. I s. Vere sedetis non est, nisi rui confidenter se regni estiolis haeredem

404쪽

De Iustificatione; 3sq

I 2. In hae varietate quid rudi populo suadendum est' quis illorum actuum praecipue commendandus si uno contenti lunt, non poterunt iustilicari, quia Calvinus singulos requirit. Si vero omnes neeessarii sunt, quomodo id probari poterit ex Scripturis' Certe adversarii, cum asserunt solam fidem justificare , solent haec testimonia proferre. Luc. 7. Fides rua re falvam fecit, vade in pace . Et Matth.9.22. Filia, 'des tua te salvam fecit.

Alterum Magdalenae, alterum mulieri sinum sanguinis patienti dictum e st: Utramque volunt adversarii sola fide justificatam esse . At ostendant nobis, utramque habuisse omnes actus fidei supra enumeratos . momodo Magdalena poterat sibi persuadere, remisia sibi peccata, & habere Deum Patrem propitium Propter mortem , & passionem Christi, cum adhuc nihil sciret de

morte & Passione Christi ' Ipsi met Apostoli , qui procul dubio

justificati erant, non credebant Christum passurum ,& eruci a figendum, ut testatur Luc. cap. I 8. 3 I. sun psit ausem Iesus duο- decim , ct aiι illis : Ecce ascendimus Ierosolymam , ct consu. rana- niur omnia , quae scripta sunt per Propheιas de silio homini ι . Tra-deinr enim gentibu , ct illudetur , ct flagellabiιur , conspuetur: ct postquam flagellaxerint, occident eum ζ ct renia die resurget .E; ipsi nihil horum Intellexerunt , m. Et Matth. c. I 6. EI. Exinde ccrpit Iesus osten iere discipulis Dis, quia oporἔeres eum mulια ρα- ii a senioribus , ct Oceldi , ct tertia die resurgere . Eι assumens eum

Peι rur, coepit increpare illum dicens; Absit a te, Domine , non eriri ibi hoc , cte. Dicat nunc Calvinus , an Apostoli, & Magdalena j ustificati fuerint: At non credebant propter Christi mortem , S passionem sibi remissa esse peccata. Non apprehendebant iactualem Christi obedientiam ,&justitiam. Non erant certi, se perpetuo mansuros justos, alioqui Petrus postea non negasset Christum. I 3. Explicata, & rejecta est adversariorum sententia de sola fidei ultificari te , & de.modo , quo sola iustificat. Catholici d cent , non solam fidem , sed praeterea timorem , spem, contriationem, & dilectionem justificare , idest ad justificationem disponere. Sensus est, hominem impium non posse justificari, id est , iustitiam inhaerentem , &remissione na peccatorum consequi, nisi per praevias dispositiones , quae sunt actus fidei, timoris, spei, contritionis, allectionis: non quod hujusmodi actus coram Deo mereantur remissionem peccatorum , & justitiae infusionent . in quibus iustificatio conlistit, alioqui non ip stificaremur gratis , sed quod Deus decreverit non remittere peccata, nec in undere

gratiam justificantem , nisi homo per ejusmodi actus supernatu-Z 4 rates

405쪽

appareat , quam inanes fini haereticorum contra nos obiectiones , I . Primo objiciunt illud Rom. 3. 28. Arbitramuν hominem jus cari per fidem sine operibui legis . Et Ephes. 2. s. Salvari estis per fidem , non ex operibus. Hine concludunt, sola fide hominem jussificari. Quare 3 quia Apostolus fidem opponit operibus ἰ ergo, cum dicit homInem iustificari fide sine operibus, excludit omnia opera praeter fidem: ergo etiam excludit actum timoris, spei, dilectionis, S poenitentiae. Respondeo. Duplicia sunt opera: alia prscedunt fidem, alia sequuntur. Priora excludit Apostolus, non posteriora. Cum ergo actus timoris, spei, dilectionis, ct poenitentiae sequantur fidem , & in sde fundati sint, certum est, non excludi. Quaeres. Unde constat, hane esse mentem Apostoli Respondeo. Inde constat, quia vult ostendere, nec Iudaeos ex nuda observatione legis Mosaicae, nec gentiles propter bona opera ante Christi fidem susceptam perpetrata, iust-tiam a Deo consequi potuisse, aut consecutos esse, sed ex fide in Christum; fidem esse initium salutis, & iustificationis; nec dari ex Operibus praecedentibus, sed esse donum Dei. Vide August. lib. i. de praest. Sanct. e. 7. Scin praef. Psal. 3I. & alibi. Is . Secundo objiciunt ex eodem Apostolo, hominem iustificari gratis, ac proinde sola fide, sine ullis a Iiis operibus . Rom. 3.a . Iustificati gratii per gratiam ipsius. Respondeo. Justificatio

dicitur gratuita , non quia fit sola fide , sed propter alias tres causas. Primo, quia nee iudaei, nec Gentiles merentur illam , pr Pter opera fidem praecedentia, ut iam explicatum est. Secundo, quia quicquid conducit ad iustificationem , gratuitum Dei donum est. Calvinus vult solam fidem conducere; nos etiam spem , Neharitatem . Sed si fides non obstat, quominus gratuita manea iustificatio , certe nec spes, aut charitas obstare possunt. Nam sicut fides est gratuitum Dei donum, Ita et Iam spes , & charitas Tertio , quia posito actu fidei, spei, & charitatis , adhue ex me xa Dei liberalitate sequitur infusio gratiae , & peccatorum re missio . Licet enim aliqui putent, fidem de congruo mereri justificationem , omnes tamen sentiunt non meteri de condigno, ac proinde iustificationem esse mere gratuitam. I 6. Tertio obiiciunt i, scripturam solius fidei mentionem sacete , quando agit de Iustificatione, & remissione peccatorum. Luc. T. Fo. Fides ina te falisam feeir. Et Ioannis I. I 1. Dedit eiροι satem 'ius Dei fieri hir, qui Credhnt in nomink ejus. Et Ioan. 3, 36. Qui emedii insilium, haber vitam aeternam . Respondeo . Sicut Scriptura alnuando meminit solius fideI ; ita aliquando Meminit s

406쪽

ostensum est. Sicut ergo non exeludit fidem, quando meminit 's olius dilectionis , aut poenitentiae; ita. non excludit dilectionem , aut pce nitentiam, quando meminit solius fidei. Imo, inquies, excludit o mota praeter fidem , ut patet ex illo Luc. 8. vers. 1 O. crede tantum , ct falῬa eris. Propter hunc locum gratulantur sibi multi Lutherani, asserentes, se tandem invenisse particulam , sola, quam Lutherus de suo addiderat in c. 3. ad Romanos, ut supra dictum est. Sed inanito gloriantur. Non enim intelligitur locus ille de remissione peccatorum , sed de excitatione puellae mose tuae . Nec exigebat Christus fidem a puella, quam volebat e citare , sedi a parente ,,qui pro stra filia deprecabatur. l . Quarto objiciunt, omnes eos iustificari, &salvari, qui fidem habent, ae proinde sola fide . Act. 13. 39. In hoc omnis, qui credit, Iustificatur . Et Rom. Io. II. Omnis , qui credit in illum , non eo undetur. Respondeo: Scriptura significat, nullam esse Personarum acceptionem apud Deum , sed omnes homines, sive

Iudaei, sue Graeci sint, salvari posse per fidem ChristI, iuxta illud Rotnan. 3. v. 29. n Iudaeorum Deus tantum ' γ -ne 9 gensium y Imo ct gentium s quia unus est Deus , qui iustificat circumcisonem ex me , o praepu:ium per fidem . Et Galat. s. 6. In Chrso

Iesis neque circumcisio rudiqiad valet, neque prae ut iam , sed sides , quae per charixatem operatur. Hinc uon recte concluditur , solam fidem sussicere; praesertim cum Λpostolas praeter fidem requirat etiam charitatem, ut patet ex ultimo testimonio citato , ubi. ait, Fides , 'κα per charitatem osteratur . Imo D. Petrus Actor. I . 3 . non facit mentionem fidei, sed tantum timoris, & aliorum operum, quae in fide fundantur. Sic enim loquitur.' In veritare comperi , quia non est personarum acceptor Deus , sed in omni genre , qui timex eum , ct operatur justitiam, aeceptus est illi.

In quo consistas fides justificant '

x. A Dversarii docent In eo consistere , ut quIs firmiter , ae certo tredat, peceata Omnia sibi esse remisia propter merita Christi, ae se justum esse in conspectu Dei; qui hoe non eredit, fidem non habere. Ita Calvinus l. 3. Inst. c. a. s. 26. his verbis.

Mere fidelis non est,m si qui lida persuasione Deum sibi propitiam,Mucvolumq; 'arrem esse persuasus, de ejus benignitate Omnia sibi polli- νων. Et ibia. Fidelia non est, n mi sena se inris ρε-liari innixur,

407쪽

3 sx Liber I. caput XVI.

Diabus, ct morti considenter Infutiet. Vide plura la eodem eapIte. 2. Sed refelluntur his argumentis. Primo, nihil fide CatholIca , & iustificante eredendum est, nisi quod Deus revelavit e sed Deus non revelavit huic, aut illi Calvini star, quod peccata sint ipsi remissa, ae proinde iustus site ergo non potest hoc credereside Catholica , & iustificante. Major certa est, quia adaequatum objectum fidei est veritas a Deo revelata. Ergo actus , qui non versatur eirca illud obiectum , aut aliquam ejus partem , non potest esse actus fidei. Minor aeque certa est: quia licet tempore Christi nonnullis revelata sit peccatorum remissita, ut Paralytico, Magdalenae, Zacharo, La roni In eruce ; Calvinistis tamen hoc tempore non revelatur: Ubi enim legis in Scriptura , Calvino, Be-Σae , aut Paraeo remissa esse peccata' volunt quidem ipsi , revelationem eontineri In his verbis Act. I 3. 39. In hoc omnis , qui cre-d x, justificatur . Et Rom. 3. 2 2. Iustitia Dei per Fidem I m Chri- 'in omnes , o super omnes , qui credunt in eum . Sed nihil ad rem . Nam haec revelatio, & promissio generalis est. Non enim dicit Scriptura, calxinus Din alur, aut , 1ustitia Dei super CaHintim 'sed genera timet omnis, qui eredit , iustificatur , Et, justitia Dei super omnex, qui eredunt. Porro haec generalis promissio non potest applicari huic, aut illi In particulari, ni:i hoe modo ratiocinandor omnis, qui'habet veram fidem in Christum, iustificatur: sed Calvinus, aut Lutherus habet veram fidem in Christum rergo Calvinus, aut Lutherus iustificatur . Haec applicatio non est

sum ciens; Nam licet syllogismus bonus sit, & maior propositio

revelata, tamen assumptio incerta, & ambigua est, etiam Calinv Ino teste. Sic enim habet lib. 3. inst. cap. 2. 17. Io. Tot vanitaιis r cessus habet, tot mendacii latebris scatet cor humanum , tam fraud

tenta Dpocrisi obtectum es, ut seipsum sepe fallat. Hic fatetur Calvinus, saepe hominem falli, ae decipi, cum putat se habere veram fidem , quam tamen non habet. Et clarius s. M. Eisi insiderion illuminantur , nis qui praeord ait sunt ad salutem , experientia tamen ostendit, reprobos interdum simili fere Uu , atque electos as- mi , ut ne suo quidem judicio quicqv.rm ab electis differant. Si ira est, quomodo potest Calvinus certo credere , se habere veram fidem equid si seipsum fallat' quid si Inter reprobos sit, &non vero sensu fideI, sed simili assiciatur' quid si suo iudicio, cum reprobuSst, putet se ab electis non disserre 3 Uides, Opinor, ut omnia incerta sunt, etiam in sententia Calvini. Quomodo ergo certo tibi persuadeas , remissa tibi esse peccata per sidem in Christum Nam si certus non es, te habere fidem, quomodo potes certus esse, te per fidem justi scari δ. Al-

408쪽

Da Iustificatione . L 3633. Alterum argumentum . Actus fidei iustificantis debent praeceis dere iustificationem, seu remissionem peccatorum r sed ille actus , quo quis credit sibi remissa esse peccata , dc se iustificatum esse . non praecedit iustificationem, & remissionem tersio non est actus fidei iustificantis Maior patet,quia omnis causa est prior suo esteiactu, ut notum est ex Philosophia: fides autem est caula justificatio nis , ut eonstat ex illo Rom. . i. Iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum . Et fatetur Calvinus in Antidoto Conc. Irident. sess. 6. ad Canonem'. his verbis, solam fidem iustifcationi t eausam esse intelligimus Unde concludo, fidem justificantem esse priore ni ipsa iustificatione , sicut caula est prior estectu . Quod etiam do, cet August. lib. de Spiritu , & littera, cap. 3 o. ubi statuit hunc ordinem in iustificatione ut primo loco sit lex, per quam est cogni,

tio peecati :.secundo fides , quae impetrat gratiam contra pecca tum; tertIo gratia, quae iustiscat a peccato . Verba August. lunt haec e Per legem cogniιio peccati: per 'dem impetratio gratiae eontra peccatum: per gratiam canaιio animae abolitione peccati. Et in Epist. alibi faeneire uetit, ner fidem impetrari remissionem pecacatorum , ac proinde fidem esse priorem iustificationem . At vero , quod actus ille, quo quis credit remisia sibi esse peccata non sit ortor Iustificatione, ac proinde non sit actus fidei justificantis custod nrobandum nobis est in ex eo convincitur, quia si esset prior justificatione , dc remissione peccatorum , jam is , qui crederet remissa sibi esse peccata ,. salsumtae rederet. Nam dum ita crederet, non essent remissa, sed per illum ipsum actum remi

tenda . Responderi potest , illum actum fidei , & remissionem es

se simul: ita ut eodem instanti remittantur peccata, quo quis credit ea sibi remitti . Sed de instanti temnoris non disputo . Lo-mor de ordine naturae,.seu causalitatis . Iuxta hunc ordinem dici non potest , actum illum credendi. &iremissionem peccati esse simul. Imo satori coguntur adversarii, actum illum , δέ pri rem esse, & pomi rem remissione peecati, quantumvis absurdum id sit ' Priorem quidem, quia est eausa remissionis , ut ipsi asserunt; Posteriorem vero , quia remissio peccati est obiectum

illius actus ζ actus autem p 1 aestio ponit statim objectum. Hinc necessario debent concedere has duas propositiones; Remissionem factam esse orius. natura, quam credas factam esse et 'alioqui iudieiuni fidei non supponeret veritatem objecti i Et remissio-Item non esse factam prius natura, ouana credas fictam esse, quia per illum ipsum acti. n credendi, tamquam per causam fieri debet. Hae autem propositiones contradictoriae sunt.

q. Tertium argumentum. Actus fidei justificantia non debet

409쪽

tollere, aut Impedire orationem , sacramenta, & aIIa pla opera in sacris litteris commendata, &ad salutem pertinentia, ut per. se manifestum est i atqui ille actus, quo quis certo credit, sibi remisia esse peccata, tollit, & Impedit omnia supra dicta : ergo

non est actus fidei iustiscantis, sed potius impedientis ivstificationem. Minor probatur, quia si certa, & Catholica fide credis peccata tibi remissa esse , quomodo poteris adhuc orare, ut remittantvry quomodo dices cum Apostolis: Dimitte nobis debisa nostra Aut cum Publicano r Deus propitias esto mihi ieecatori

Exemplo res fiet clarior. Sit Calvinista, qui heri adulterium commiseriti hodie per fidem apprehendat iustitiam Christi, & certo statuat, peccatum illud sibi remissum esse per Christum. Deinde

eum caeteris templum adeat, & orationem Dominicam pronun- ciet. Quo sensu , quo animo is dicat et Domine , dMitte mihi aduruseriam Cur non potius metuat hanc , aut similem reprehensi

nem : Stulte , & fatue, quid agis si certo credis , hoc peccatum tibi remissum esse, quid ultra mihi molestus es' qui precaris, ut remittam y si autem dubitas , & firmam fidem non habes de remissione, quomodo postulas tibi remitti, quod sine firma fide reis mitti non potest Ut persistam In hoc argumento, res a simili explicanda est. In schola Calvini tam certo, &firmiter unusquitaque debet credere, remissa sibi est e peecata propter Christum , quam eerto , ac firmiter credit, Christum esse natum , & pro nobis mortuum, ac crucifixum . At, si quis Deum oraret, ut Christus nasceretur, moreretur, & crucifigeretur, is procul dubio infidelis esset; quia judicaret Christum non esse natum, mortuumsEc crucifixum , quod repugnat fidei t ergo similiter , si oraret Deum ,.utiremittantur sibi peccata , non minus esset infidelis , quia iudicaret peccata non esse remisia, quod repugnat fidei Calvinistarum. De 1 acrament Is , & piis operibus Idem dicendum est. Nam quorsum haee necessaria sunt, si certo persuasus es, te coram Deo iustificatum esse, nee amplius Indigere ullo rem dio ad peccatorum remissionem impetrandam' frustra Ananias dixit Saulo, Act. 26. I 6. Exurge, ct bapi'are, ct ablue peccata rua. Quare frustra quia juxta Calvinum jam certo credebat Saulus, peccata esse abluta. s. Quartum argumentum . Quando scriptura loquitur de fide iustificante, non loquitur de illo actu Calvinistico , quo quis certo credat, remissa sibi esse peccata, sed de aliquo actu ἐν ergo actus ille Calvinisticus non est actus iustiscans. Antecedens probatur ex variis locis scripturae. Primus est ille Hebr. I r. 6. Sine side im-

410쪽

.P De Iustificatione . quia est, ct inquirentibus se remunerator sis. Hic sine dubio agla Apost. de fide iusti sieante, ut colligitur ex illis verbis: Sine Fida impossibile est placere Deo . Et fatetur Calvinus lib. 3. inmt. eap. I 4. s. q. in fine. At quIs est actus huius fidei iustificantis An ille Calvinisticus , quo quis certo credit peccata sibi remissa esse per Christum At de hoc nulla hic fit mentio. Quis ergo i Audi ipsum

Apostolumi Oporter eredere , quia inquiνenιibus se remunerator m. At aer locus est Roman. Io. vers. 9. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum , ct eo de tuo credideris, quod Deus suscitavit illum: a morsuis, salvus eris. Hic etiam eonstat agi de fide iustificante, ut ostendit illa particula , Si eredῖderis, falxui eris. Sed quid oportet credere , ut sis salvus an remissa tibi esse peceata ' non hoe di cit Apostolus. Quid ergo i Iesum esse a mortuis resuscitatum . Te tius loeus est Ioan. 1o. vers. 2I. Haec autim scripta sunt, ut creda--ιIr, quia Iesus es christus Filius Dei , ct ut eredentes vitam habeatis in nomine eius. Certe haec fides, de qua loquitur Euangelista, jussi ficans est, quia affert vitam , & est illa, de qua Paulus Rom. Idi. Iustus ex me vivit. Quis vero hujus fidei actus ' Non Calvinisti--cus , sed Euangelicus , credere Christum esse Filium Dei. Hunc actum habuit D. Petrus, eum dixit, Matth. I 6. vers. I 6. Tu es Chri-pus Filius Dei vivi. Et quidem a Deo habuit, ut ibidem tinatur

Christus : Beatus es , Simon Bamiona , quia caro , ct sanguis non revelavit tibi, sed Pater.meus , qui in erelis est. Omitto multa alia

similia loca, quae intelliguntur de fide iustificante, & tamen non possunt explicari de speciali fide remissionis peccatorum , sed de fide divinitatis, &: aliorum mysteriorum . 6. Imo, quod mirum est , ea ipsa testimonia , quibus adversarii contra nos contendunt, solam fidem lassicere ad iustificationem, nihil minus, quam actum illum Calvinisticum praeseserunt, ut

Matth. s. 2. Videns Iesus Fidcm illorum , dixit Parabileo r Conmde , siti, remittuntur tibi peccata tua . Et infra v. 22. Conside filia , Fides rua te salvam fecit . Et Luc. II. I9. Vade, qkia Fides ruare salvum fecit. Et Luc. i8. a. spice, Fides tua re salunm fecit Haec , & id genus alia , quae importune objiciunt nobis adversarii pro ibi a fide iustificante , nullo modo intelligi possunt de illo actu , quo quis credit remissa sibi esse peccata per Christi mortem , ac passionem ; sed de illo , quo qui a Christo

sanati sunt , credebant eum habere vim sanandi, & se posse ab eo iuvari, ut ex ipso contextu patet. 7. Ne sim prolixior in citandis scripturis, quae passi in occurrunt, unum duntaxat peto a Calvino, &ejus discipulis , ut vel unicum

locum ostendant in sacris litteris, ubi fides justificans sumatur pro

SEARCH

MENU NAVIGATION