R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

peccatum prἰori loco sumitur proprie pro peccato; posterIori sis gurate pro hostia, qti, ostertur pro peccato. Nam sensus est, Deum voluisse, ut Christus, qui non peccaverat, esset hostia pro peccato tot lus humani generis. Vide Augustinum lib. a. de consensu Evangelistarum cap. Io. 3. Secundo, Non solum occurrunt fgurae In vocibus, &diactionibus, ut jam ostendi, sed etiam In rebus ipsis. Nam una res saepe est fgurata, vel typus alterius rei per illam significatae. Quo pacto Agnus paschalis fuit figura Christi; mare ruis brum, Baptismi; Manna, Eucharistiae; Mons Sion, Ecclesiae.

Et sic de caeteris. Hinc triplex oritur obscuritas. q. Prima, quia non statina constat, quaeres, & cuius rei sgura sit: v. g. Non constaret, Agar ancillam Abrahae fuisse figuram S nagogae, &Saram uxorem Abrahae suisse figuram Ecclesiae, nisi

Apostolus ex peculiari instinctu spiritus Sancti id explicasset, ad

Galatas q. 2 . Similiter non constaret, Uirgam vigilantem, quam vidit Ieremias, signiscasse celerem executiouem divinae sententiae eontra Iudaeos, & Gentiles, Ierem. I. II. Et ollam succensam suisse typum Adventus Nabuchodonosoris, Ierem. 1.13. Et per Ierenatam prohibitum ducere uxorem praesgur tam fuisse Imminentem Iudaeae vastitatem , Ierem. I 6. a. Et per calicem sui oris Domini, potentiam, & surorem RegIs Babyloniae, Ierem. 2s. I s. Et per lumbare computrescens, Interitum populi in captivitate, Ierem. I 3.7. Et per lagunculam implendam vino, habitatores Icrusalem inebriandos vino furoris Do minI, Ierem. 13. I 2. Et per duos calathos ficuum optimarum s& pessimarum , duo genera hominum, quorum alii felices erant squi transmigrabant cum Rege, alii miseri, qui remanebant Ierosolyinis, Ierem. 24. a. Et per lutum in manu figuli, populum Iudaeorum in manu Dei, Ierem. 18. 6.) Et per catenas s& vincula Ieremiae, captivitatem variarum gentium, erem. a I. 2. Et per confractionem lagunculae testeae , confractionem

populi, & Civitatis Ierusalem, Ierem. 19. io Et per quatuoi bestias, quatuor regna, seu Imperia, Daia. I. 3. Et per Arietem, regem Medorum, ac Persarum : Per Hircum, regem Graecorum Dan. 8. 2o.) Haec , inquam, &similia non constarent, nisi sigillatim a Deo essent explicata : Et postquam explicata sunt- vix adhuc intelliguntur sine interprete. s. Altera , quia una res aliquando est figura rerum diversaririn, etiam repugnantium . Sic Ionas fuit typus Christi, Matth Ia. o.

42쪽

. De scν tura. Is ιtis . Item Ionas fuit rypus populi Iudaeorum , quἰ Christo erant contrarii. Nam sicut Ionas dolebat de poenitentia Ninivitarum , Ionae i. Ita ludaei postea doluerunt devocatione gentium.

Augustinus Ep. s. qu. 6. od dixi de Iona, dicendum quoque est de diluvio, de petra, de similibus. Nam diluvium , ex ii na parte, fuit figura baptismi fidelium t ex altera, supplicii Infidelium . Augustinus epist. 99. ad Evodium ) Et petra, qui Chriastus est, suit pereuntibus lapis offensonis, & scandali; credentibus vero, In eaput anguli. I. Petri 2. 8.&Rom. 9. 33. 6. Postrema, quia aliquando fit, ut res aliqua, quae est figura alterius, repraesentet illam in uno, & omnino dissimilis sit in alio. Quo pacto scemina fornicaria,'quam Oscas Propheta jussit est accipere in uxorem, suit typus synagogae: quam quidem in eo repraesentabat, quod sicut ipsa commiserat fornicationem carnalem; ita Synagoga spiritualem , quae in cultu Idolorum consistit. At in eo discrepabat, quod ipsa, postquam Oseae nupserat, non rediit ad carnalem fornicationem; ut multi pro b biliter putant: Synagoga vero , postquam Deo fuerat reconcialiata, iterum in idololatriam lapsa est.

ctiones, quae Lectori magnam pariunt difficultatem. Aliouas ex iis recensebo . Dicit Moyses, Deum creasse coelum , & terram sex diebus, &septimo die acquievisse , Gen. I.& 2. At contra Ecclesiasticus e. 18. I. dicit: sitii vivit in aeternum , ereavit omnia simul. Item Moyses refert filios Israel in AEgypto fuisse annis quadringentis , Gen. I s. I 3. Quod etiam repetit Stephanus, Actor. I. 6. At contra, A postolus ait fuisse annis quadringentis, & triginta , Galat . . IT. Item, Gen. 32.3α dicit Iacob Patriarcha. Vidi Deum facie ad faciem , ct salva facta est anima mea . At contra,Exod. 2Ο. s. diacitur : Ego sum Dominus Dero tuus, visitans iniquitatem patrum insilios , in tertiam , ct quarsam generationem. At contra, EZech. IS. Eo. Filitii non portabit iniquitatem patris. Item, Exod. 2. . ΙΣ. Hon ra patrem tunm , ct matrem inam . At contra, Luc. I . 26. Qui non

odit patrem suum , o matrem , non potest meu et esse discipulus . Item Deut. 6. I 3. Dominum Deum tuum ιimebis , ac per nomen Italius iuvabit. At contra, Mattia. s. 34. Ego autem dico vobis, non jurate omnino . Item, I. Reg. Is, II. Poeniter me, quod constituerim Saul vegem. At contra Rom. II. 29. Sine poenitentia funx dona, ct vocatio Dei. Item, 3. Reg. 8.9. In area non erat aliud , nisi dii e tabniae lapideae , quas posueras in ea Moyses in Horeb. At contra, Hebr. 9. 4. In oca erat urna habens manna '. ct virga Aaron, quae fronduerat,

rabulae testamenti. Item Psal. I. s. Non resurgent impii in judicia.

43쪽

At contra, I. CorInth. I s.s I. Omnes quidem resurgemur Ged non μmnes immutabimur. Item, Ps. 6 I. I 2. Semel locutus est Deus. At contra, Hebr. II. Multifariam, multisque modis otim Deus loquens Pa

fribus in Prophetis , novissime diebus sis locutut es nobis in Filio .

Item , Psal. ras. 2. Omnis homo mendax. At contra, Apoc. I . s. In ore eorum non est inventum mendacium . Item , Prov. 6. 6. Vade

ad formicam, o piger, disce sapientiam, quae parat in aestate cibum fisum, ct congregar in messe, quod eo medat. At contra, Matth. 6. 34. Ποlite solliciti usa in erastinum . Item , Prov. 22. 28. Ne ιransgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt Patres tui . At contra, 2 o. 18. In prαceptis Patrum vesrovum nolite incedere , nee judicia eo-vum custodiatis. Item, Prov. 26. q. Ne respondeas sulto juxνα stultitiam suam, ne liciaris ei similis . At contra ibidem : Responde φαιο juxta stuiritiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Item, Sapient. I. I 3. Deus mortem non fecit. At contra, Eccles. II. IO. Bona, est mala, vita, ct mors, paupertas, o honestas a Deo Dut. Item, Sapient. II. 2S. Diligis omnia , quae sunt , o nihil odisti eorum, quae δε- eisti. At contra, Rom. 9. II. Iacob dilexi, EG u autem odio habui. tem, Eccles. IO. I s. Initium omnis peceari est superbia . At contra, I.Timoth. 6. IO. Radix omnium malorum est cupiditas. Item, Eccles. Ir. 6. Benefae humili, ct non dederis impio : Prohibe , panes illi dari . At contra, Lucae 6.3O. Omni petenti terribue. Item, Eccles. 24.28. qui edunι me , adhue esurient, o q-ιi bibunt me , adhue sitient. At contra, Ioari. q. 13. qui biberis ex aqua , quam ego dabo ei, non sitiet in αι ernum . Item, Ionae 3.q. dhuc quadraginta dies, ct μι- nive subvertetur. At contra, Ionae, II. Ego paream Mnive civitati magnae. Item, Matth. IO. 8. Gratis aecepsit, graris date . At contra, Luc. IO. T. Dignus es operarint mercede sua. Item, Matth. io. Io. Nihil tuleritis invia , non peram , neyue calceamenta, ne que virgam. At contra, Marci 6. 8. Elpraecepit eis, ne quid roli rent in via , nisi virgam tantum . Item, Matth. 27. I. Post dies sex

assumpsit ESUS Perrum , ct Iacobum , CI Ioannem . At contra, Luc. 9. 28. Factum est antem pos hie verba , fere dieAE OEZο, ct U- sumpsit Perrum, G. Item , Matth. I 8. I F. Si peccaνerit in te frater tuus , corripe et inter te , O ipsum suum. At contra, I. Timoth. s. ΣΟ. Peccantes eoram omnibus argue , ut caeteri timorem habeant. Item, Marci Io. I9. Nemo bonus, nisi renus Deus . At contra, Luc. 6. s. Bonus homo de bono thesauro cordis Di profert bonum. Item, Marci I 6. is. Praedicate Euangelium omni creaturae. At con- tra , Matth. IO. s. In viam gentium ne abieritis , ct in cimhates S maritanorum ne inιraveriι is, sed ite ad oves, quae perierunx domus drael. Item, Luc. 22. 28. Vos estis, quiperma sis mecum in tenta It zod by Cooste

44쪽

1aiiondus meis. At contra Matth. 26.3I. Omnes vos scandalum paritiemini in me . Item Ioan. 1. 3I. Si ego restimonium perhibeo de merso, testimonism meum non est Verum . At contra . loan. 8. I . Et ego testimonium perhibeo de me ipso , verum est testimonium meum . Item , Joan. 1. 34. Ego tesimonium ab homine non accipio . At contra, Joan. I . a Z. DNos xesimonium perhibetis de me . Item, Joan.ε. 11. Qui manducar meam carnem , O bibit meum sanguinem , b bet vitam aeternam . At contra , ibidem . Spiritus es, qui vivificat , caνο non prodest quidqMam . Item, Ioan. I s. 11. Omnia quaecumque

aiadivi a Patre meo, nota feci vobis. At contra, Joan. I 6.12. -- hue multa habeo vobis dicere . Item, Ioan . a Q. I. Maria Magdalena venu ad monumentum, cum adhuc tenebrα senς. At contra, Marcii 6. a. Venit ad monumentum orιo iam Sole. Item, Rom. 2. 2s. Cir-etimcisio quidem prodest, si legem ob rῬes. At contra, Galat. F. 2 . seireumeidamin, , chrisus vobis nihil proderio. Item, Rom. 3. 28. rbitramuν justificari hominem peν fidem sine operibus . At contra , Iacob. 2. χω. Fides sine operibus mortua est. Et ibidem. Videtis, quoianiam ex operibus justificatur homo , ct non ex side tantum . Item , Roman. 9. 19. Voluntati ejus quis resistit y At contra, Actor. I. si . mi semper Spiritui Sancto re itis, sicut o Patrex vestri. Item,

Rom. II.3 4. uis eognovit sensum Domini ' At contra, r. Corinth. a. 16. Nos autem sensum Christi habemus . Item , I. Corinth. 13. 3. Si disribuero in cibos pauperum omnes faculxates meas , charitatem autem non habuero , nihil mihi prodest . At contra , Luc. II. AI. Date eleem Inam,ct ecce omnia munda sunt vobis. Item, Ga lat. I. IO. - quaero hominibus placere' si adhuc hominibus placerem, Christi ferYns non essim . At contra, I. Corinth. IO. 33. Sine ossensione sole, sicut o ego per omnia omnibus placeo . Item , Galat. 6.χ. -lter alterius onera portate . At contra , ibidem vers. s. Unus-Pirique onus suum portabit. Item, I. Timol. 6. 16. Deus inhabitat lucem inaccesbilem . At contra, Psalm. 33. 6. -ccedite ad eum, ct illuminamini. Item, a. Joan. I. 8. Si dixerimus , quoniam peccatum non habemns, ipsi nos seducim . At contra, I. Joan. I. 9. Omnis , Ym natus est ex Deo , peccarum non facit .

S. Hae , & si inlites apparentes contradictiones , quae passim in Scriptura occurrunt , saepe remorantur Lectorem , & negotium facessunt etiam viris doctissimis . Testantur hoe anti qui Patres , qui in huiusmodi contradictionibus conciliandis multum operae posuerunt, ut Augustinus in libras de consensu Euaneelitarum , & alii praeterea , qui Scripturam interpretati sunt. Quorum labores si ad nos non pervenissent, in

magnis adhuc tenebris versaremur. Qua

45쪽

a s Liber I. cap. I. 9. Quarto. Verba Scripturae saepe efficiunt ambiguum sensunt ex de se est u distinctionis . Nam aliquando, ubi distinctioine opus est, nulla adhibetur distinctio. Quod fit in his fere casibus. I. Quando agitur de Deo . 2. Quando de Christo . 3. Quando de Adventu Christi .:4. Quando de Ecclesia . Nam iii Deo spectari pol est vel unitas estenti e , vel trinitas personarum. In Christo, vel humana natura, vel divina. Adventus Christi duplex est: prior in nativitate; posterior in die judicii. Ecclesia similiter, vel militans est in terra , vel triumphans in coelo . Cum ergo Scriptura loquitur vel de Deo, vel de Christo, vel de Adventu Christi, vel de Ecclesia, saepe dubium , &obstiirum est, quo sensu de illis loquatur : An scilicet de Deci, quatenus est unus in essentia, an quatenus est trinus in personis' An de Christo, qua Deus, an qua homo est' an de primo ipsius Adventu, an de secundo An de Ecclesia militante, an de triumphante ' De singulis dabo exemplum .ro. De Deo loquitur Scriptura, Matth. 6. 9. Pater noster, cym es in coelis. Dubium est, an loquatur de Deo quoad unitatem ellentiar, an quoad distinctionem personarum Z Uel ut proponunt Sc lin-lastici, an nomen Patris sumatur ibi essentialiter, quatenus est commune tribus personis y an perlonaliter, quatenus convenit soli personae primae In utramque partem Authores sunt. Verisimilius tamen est, sumi essentialiter. Quod ex verbIs i liis Christi colligi potest Ioan. 2 o. I I. Asiendo ad Patrem meum , ct Patrem Ne

strum. Ubi utroque modo sumitur. Nam Pater Christi, quoad aeternam generationem , est prima persona divina, quatenus di- singuitur a Filio ,& Spiritu Sancto . Noster autem Pater, quoad

creationem, gubernationem , & adoptionem, est tota Trinitas , quatenus est unus Deus. Itaque cum ait, L cstendo ad Patrem meum , loquitur de sola persona prima . Cum addit, D Patrem vestrum, loquitur de tribus personis,quatenus sunt unum in essentia

ri. De Christo fit mentio, Colossi. r. as . sitii est imago Dei invisibilis , primogenitus omnis creaturae: omuia per i - , ctini uereata sunt: Et ipse esse ut cουοris Eeclesiae , primogenitus ex ino

tuis, M. Hic etiam dubium est, an haec intelligi debeant de Christo secundum diu nitatem, an secundum humanitatem 3 Multi Volunt , aliqua priori , alia posteriori modo intelligi oportere. Quibus assentior. Nam Christus secundum divinitatem est imago Dei Patris . Et per ipsi, ni , ac in ipso creata sunt omnia. At secundum humanitatem est caput Ecclesiae , & primogenitus ex mortuis . Utroque sensu potest dici primogenitus

omnis creaturae , iuxta varias Interpretum explicationes , ut

videre est In commentario illius loci.

46쪽

De Seriptura. Is Ia. De Adventu Christi sermo est, Hebr. i. 6. Et, cum iιeνΜm

introducit primogenitum in orbem terrae , diciti lorent enm omne eo gessDei. Et hic quaestio est, ait sermo tu de primo Adventu , qui factus est in nativitate y an de secundo, qui set in die judicii φsi spectemus particulam, iterum, videtur esse sermo de secundo: si alias circumstantias, de primo. Uideantur Interpretcs. 13. De Ecclesia scribit Apostolus ad Galat. q. 26. Illa autem , quae si i sum est Ierusalem , libera est, quae est mater nostra . Scriptum es enim et Laetare sterilis , quae non paris: erumpe , ct clama , quae non parturis , quda multi filii desertae , magis quam eius, quae habeς virum . At dissicultas est, an loquatur de Ecclesia militante, an de triumphante quae difficultas habet etiam alibi locum, ut Hebr. 32. 22. cessi is ad montem, o civitatem Dei viventit, Ierusalem coelestem , ct Ecclesiam primitivorum . Et Ephesi s . 2I. Christur dilexit Ecclesiam , ct se'sum tradidit pro ea , ut illam Lanctimarer ,

mundans lavacro aquae in verbo vitae , ut exhiberet ipse sibi gloriο-fam Ferissiam , non habentem maculam. aur.rragam .

Ad hoc genus obscuritatis potest etiam revocari, quod quae in Scriptura dicuntur de Christo, aliquando intelliganti ir de capite Ecclesiae, quod est Christus : aliquando de corpore, seu mem-Dris Eeesesiae, quae sunt fidele S .' aliquando de utroque, ut notat Augustinus lib. 3. de doct. Christi, cap. 3. De capite Ecclesiae in relligitur illud Matth. 28. 2 o. Ecce ego vobiscum sitim Omnibur di bus u que ad eonLummationem faecidi: Ubi Christus, tanquam caput Ecclesiae, promittit Corpori, & mrmbris illius perpetuam suam allistentiana, protectionem , & gubernationem . I . De corpore , seu membris Ecclesiae intelligitur illud , Actor. 9. q. Saule , Sa iae , quid me persequeris ' Non enim Saulus

persequebatur personam Christi, quia Christus iam erat in coe-l4, ubi eum persequi non poterato lsed discipulos Christi, qui

erant membra Eeclesiae. De utroque inrelligitur illud Isaiae 6 i. Io. Induit me usina u- ih faltitit, ct indumento justitiae circumdedit me , quasi Sponsum decoratum corona , O quasi Sponsam ornatam monilibus suis . in si Christus nominatur Sponsus, & Sponsa , id est, caput, Scorpus. Et Psalm. 2. 2. c iterunt Reges terrae , ct Principes convenerunt ad uer ut Dominum , ct adversut Chrisum e fui. Quod in capite olim impletum est, & nunc quotidie impletur in membris

I . Quinto. Saepe tu Scripturis, tibi minime putamus , subiato fit transitus'de sensu litterati ad mystic uin, de carnalibus ad spiritualia, de temporalibus ad aeterna, de Regibus Israel ad B a Re-

47쪽

Regem ChrIstum .' &e contratio. Hoe maxime sit in Psalmis , di Prophetis, ut videre est cap. 7. Isaiae, ubi ab HistorIa duorum Reoam quorum alter erat Rasin Rex Syriae , alter Phacee Rex Prael b statim fit trantitus ad Beatam Virginem . Ecce , inquit,

Urgo eoae pier,s pariet sitium, o voeabiιur nomen e us Emmanuel . Et cap. I . ubi a Rege Babylonis fit transitus ad Luciferum : Ee Psalm. 71. ubi a Salomone fit transitus ad Christum e -dorabunt m omnes Reges xerra. Et Ioan. o. ubi a panibus hordeaceis fiexransitus ad panem Eucharisticum, sev sacrainentalem . Et alibi saepe . Vide D. Hieronymum lib. s. in Ilaiam cap. I s. & noctium Riberam in cap. I. Oseae , v. 3 . 16. Sexto, Saepe in Historiis Scripturae non servatur ordo rerum oestarum t & saepe supputatio annorum non apparet liquida. Denique saepe citantur libri, qui quidem si extarent, multum lucis adserrent Lectori: sed quia non extant, relinquunt ambiacuum, &suspensum. Cuiusmodi libri sunt hi: Liber hellorum

Domini, Nuiner. H. 14. Liser Iustorum, Iosue Io. II. Liber verishhram dierum Salomonis, 3. Reg. II. I. Liber sermonum dierum

Regum Iuda , & Regum Israel, 3. Reg. I .&deinceps. Liber Samuelis videntis de rebus a David gestis , I. Paralip. 29. 29. Liber Nathan Prophetae de iisdem rebus. Ibidem. Volumen Gad viiseentis, ibidem, Liber Nathan Prophetae de rebus a Salomone. gestis, x. Paralipomen. 9. 29. Liber Ahiae Silonicis de iisdem . Ibi- m. Visio Addo Videntis , contra Ieroboam filium Nabat, ;hidem. Historia Regum Israel, conscripta a Iehii , filio Hauarii 1. Paralipom. zo. 3 . Historia OZiae Regis constripta ab Ilaia filio Amos , 2. Paralipom. 26. 22. Sermones Hozai de rebus Manassae, a. Paralipom. 33. I9. Lamentatio Ieremiae in funere Iosiae REois. 1. Paralipom. 3 1. 1 f. Volumen Ieremiae de eversione urbis, &eaptivitate populi, Ierem. 36. 6. Liber Ieremiae de vastatione Babylonis, Ierem. s I. O. Liber dierum Sacerdotii Joan.

I. Machabaeor. IO. 24. Descriptiones Ieremiae

Machab. x. I. Liber Henoch, in Epistola Judae his Illaeani ,

Prophetae, A.' 'e ρα ef hah eausas obscuritatIs sunt plures aliae, quas ob

ter attingam. I. Quod aliquando connectantur lententiae, interinias vel eonnexio non est, vel non apparet. 2. Qiaod saepe Oecurrant Hebraismi, qui a paucis intelligi possint. 3. Quo saepe non videatur apte responderi ad quaestionem propositam. 4. Quod saene verba ambigua sint, ut aegre discerni queat , quo seni ilaecipi debeant. Ut I. Corinth. 3. II. Fundamentum allia nemo

48쪽

ναἰ, autem superaedificat super fundamentum hoe , anuum , a gentnm , lapides ρ rei fis , tigna , foenum , stipulam , uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabiιur . Ex uniuscujusique Uus , quale sit, ignis ρνο- habit . Si cujus Uur manserit , quod superaedificavir, mercedem acc7piet. s etains opur arserix, ὰetrimentum patietur r ipse a

sem salvus erit, sic tamen quasi per linem. 18. Hie locus plane dissicillimus est. I. Quia non satis conflat , quid intellisendum sit per aurum , argentum, foenum, stipulam fia. Quid per diem Domini. 3. Quid per ignem . 4. Quid sit

ardere, R detrimentum pati. Denique quid sit , salvum fieri quasi per ignem. Unde Augustinus in libro de fide, & operibus cap. I . diserte seribit, hunc esse unum ex iis , de quibus loquitur Petrus in posteriori Epistola ea. 3. I 6. eum ait et In Mpistolis Pauli quidam esse dioisilia intellectu.

I9. AEque obscurum est illud I. CorInth. Is. 29. Quid facient , qui baptivantur pro morsuta , si omnino mortui non refregunx t in quid o baptietantur pro illiit Non enim iacile est explicare, quid hoe loco significet, Bapiixari. Item quid , pνo mortuis bapti Rari . De qua re existunt sex diversae opiniones apud Cardinalem Bellarminum lib. I. de Purgatorio, eap. .eto. Similiter illud Hebr. 6. q. Impossibile enim G, eos, qui semet sunt illuminati, gustaverunt etiam donum eaeleste, o participes fa usunt Spiritur Sancti, V. 9 prolapsi sunt, rBrsum renovari ad ρα- nitentiam . Quae verba obscurissima sunt, & ex illis male intellectis orta est haeresis Novatianorum, tempore Cypriani) qui di

cebant , lapsis non csse dandam poenitentiam, nec veniam; ideo que Catharos, idest puros, ac mundos se appellabant. EI. Atque haec sussietant de causis, ex quibus oritur obscuritas Scripturae, quoad verum, ac legitimum ipsius sensimi. Nunc in rito quaeri potcst, cur Deus voluerit Scripturam esse obscuram FVel, Cur Scriptura, quae alloqui ex parte rerum, ac mysteriorum, quae tractat, va de obseura est, adhue obscurior facta sit ex modo tractandi, Deo sic volente, ae disponente ' Cur non potius eodem volente, ac disponente factum sit, ut mysteria, quae ipsa per se obscura sunt, tam clare proponerentur, ut ab omnimbus Intelligi possent ρ Variae sunt rationes. Ex iis aliquas attingam 422. Prima ratio. Deus sicut in aliis rebus, ita etiam in Ecclesia voluit servari ordinem , ut alii docerent , alii discerent. At hic ordo non servaretur, si Scriptura esset tam elara, ut ab omnibus

intelligi, & explanari posset. Quo spectat illud Ephes. 4. II. so edi iuοβσm quidem Apostolis, quosdam aurem Prophetas,alios Vera

49쪽

Euangelisas, alios autem Pasores, o Doctores, ad eo nomm dii nem sanctorum in opus ministerii , in aedificationι m corporis Christi , id est Ecclesiae. Et I. Cor. i 2. 29. Hungruid omnes Apostoli ' P u

quid omnes Prophe δαῖ nunquid omne t Doctores e nunqDid omnes

interpretantur 3 quasi dicat: minime: Aliorum est docere , & interpretari , aliorum discere, &auscultare. Quod ibidem pulcra declaratur similitudine, quae ab humano corpore sumpta est. Nam sicut in humano corpore i nulla sunt membra, & non omnia eundem actum exercent; ita in Ecclesia, quae est corpus Christi, multi sunt fideles, & non omnes eandem a Deo gratiam , a operationem habent. Nam uni datur termo sapientiae, alteri operatio virtutum, alii discretio spirituum , alii interpretatio sernionum. Et, ut alibi loquitur idem Apostol. Rom. ia. I. Unicuique sicut D. usdisi' mensuram mei . Unde ibidem addit: Dico omniόus , Qui sunt inter vos , nou plus sapere , quam oportet sapere . Quod perinde est, ac si dicat: Sicut oculi non usurpant sibi ossicium audiendi, nec aures, videndi; nec brachia, ambulandi; nec pedes, comedendi; quia hoc illis a natura concessiim non est: Ita in Ecclesia non omnes debent ulurpare officium docendi, nec omnes Scripturam interpretandi, nec omnes miracula operandi, quia hoc esset plus

sapere, quam oportet sapere ; sed quisque iacit, aut facere debet, quod . ips a Deo in divisione gratiarum datum est.

13. Contra hunc ordinem, ac divinam ordinationem peccant

adversarii, qui omnibus, etiam laicis , ac mulierculis permittunt libertatem legendi, & interpretandi Scripturam , cum ad hoc onficium a Deo minime vocati, ac proinde nec idonei sint. Et eo res jam rediit, ut nullus sit fere caupo, aut fartor, chirurgus apud Luthera nos, &Calvini stas, qui non putet, suo marte scripturam intelligζre, aut interpretari se posse : ideoque alterius o pe, vel instructione non indigere. Audiant illud Apost. I. Cor.

1 2. 2I. Non potest oculus dicere manui; opera tua non indigeo r iam titerum eaput pedibus t Non estis mihi necesssarii. . Σq. Audiant&illud I. Timoth. r. ii. MDlier in silentio discae

eum omni subjectione . Docere autem mulieri non permitto, neque

dominari in virum, sed esse in silentio. Et I. Corinth. I . 34. MAlieres in Ecclesiis taceanι , non enim permittitur eir loqui, sed subditas esse. Si quid autem ποIunt disiere , domi viros Dos interrogent iam are hoc y Ut servetur ordo a Deo in Ecclesia constitutus. Nunquἰd Omnes Doctores ' nunquid omnet interpretantur ' Non. Sed di--visiones gratiarum sunt. Unde mulierculae, quae multa garriunt de scripturis , & suam sententiam in controversiis fidei interponere non erubescunt , stultissime sibi arrogant , quod non

50쪽

habent. In qua re imitantur suam Heva N , quae in paradἰ non potuit tacere , sed tacente viro coepit disputare cum serpente, a quo statim victa, & decepta est I. Tim. a. 1 .) A tque ipsa deinde suum virum decepit Genes. 3. 6. Multae hoc te tipore sunt fi lia, Hevae, quae idem faciunt. as. Secunda ratio. Si Scriptura esset facilis , non tantum in telligeretur a fidelibus, qui sunt in Ecclesia, sed etiam ab infide libus , qui sunt extra Ecclesiam i Et sic paulatim majestas, & au thoritas ipsius labefactaretur . Hoc sensu accipi potest illud

Matth. 7. 6. Noliιe dare sanctum canibus, neque mittatis margaritar Grar ante porcos , ne forte concVlceup eas pedibur suis , ut in terpretatur D. Thomas in I. p. q. l. art. 9. ad a. & Augustinus

vel quisquis author ille sit in ho i . p. in Apocalypsim .a 6. Tertia. Si Scriptura esset facilis ,& perspicua, non solum apud infideles, sed etiam apud Christianos e siet in insitori aestia matione, quam par est. Imo non paucis esset occasio superbiae, &arrogantiae . Nam si viderent omnia , quae de ait Illi i is in ysteriis disputantur, plana, & obvia sibi esse , sine dubio iragni se facerent, &suo ingenio, ac industria putarenton nia co i prehendere se posse . Nune contra fit. Vident tantam esse Scripturae obscuritatem , ut suis viribus superare eam non possint, ideoque &aliorum instructione indigere se sentiunt, &ad Deum serio confugiunt, ut ipsoru n mentem illuminet, & mysteriorum arcana patefaciat. Hoc fecit David , Psal. ii 8. 8. Revela oculos meos, cteonsiderabo mirabilia de lege tua . Et ibidem v. 3q. Da mihi intellectum, si rabar legem tuam. Et in se. v. I 3 s . Faciem inam litamina super servum itium , ct doce me justificationes tuas . Et merito, quia

Scripturae sensus non potest haberi, nisi ab eo, qui scripturae author est: Author Scripturae est Spiritus sanctus , R ideo Scriptura vocatur Verbum Dei: Ergo non nisi a Spiritu Sancto potes haberi illius sensus r quo spectat illud 2. Pet r. l. 2 o. Prophetia Scriptura propria interpreισι ιο ne non sit. Causa additur: non enim voluntate humana allaia est aliquando Prophetia , sed Spiritu

Sancto inspirati Acuti sunt sancti Dei homines . Atque hinc fit , ut homines elati, ac superbi, qui suo iudicio prudentes sunt, & proprio ingenio ia ultum tribuunt, non assequantur legitimum Scriapturae siensu ni , quia Deus superbir resistra , humilibus autem daegraiiam. Et hoc est, quod ait Christus, Matth. ii. 21. Consti eori ibi, Pater , quia abscondisti Lec a sapientibus, o prudentibus re- ω elasti ea parvulis. Et Apostolus Roman. i. 22. Die entes se esse

sapientes stulti facti sunt. Hactenus de obscuritate Scripturae. Nunc sequitur, quod ultimo loco posuimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION