R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

therani, in calvinsa habeant veram Scripturam fr. Ton habent. Quod ex dictis sie probo. ΤrIa potissimum L l. spectari debent in Scriptura, i. Canon, seu Catalogus

Iibrorum scripturae. 2. Versio, seu editio . 3. Sensus, & interpretatio. At Lutherani, &Calvinistae nec habent authenticum Can nem , nee authenticam versionem , nec authenticam Interpretationem : Ergo non habent authentieam scripturam . Minor pr

postio , quoad singulas partes, facile demonstrari potest. a. Primo. Non nabent authenticum Canonem 3 quia nec Ca- non Lutheranorum , nec Canon CalvInistarum c qui Inter se disesdent) suit unquam ab Ecclesia approbatus . Nam a tempore Innocentii primi, semper in Ecclesia viguit Canon Catholicorum , qui in Concilio Tridentino consignatus est. Ante tempora I nocentii, non reperies vel duos Auctores, qui in omnibus vel Lutheranorum , vel Calvinistarum Canonem amplexi sint. 3. Secundo. Non habent authenticam versionem. Multas quiadem habent , ut supra dixi, sed novas , suspectas,& ab ipsis etiam damnatas . LutherIversionem carpunt Tigurini, OsandrinI, B cerus,Munsterus, Lutherus Ipse. Nam Tigurini multis fannis illam excipiunt, ut conqueriturStolZIus in defensione LutherI. mai drini obiiciunt Illi dolum, & falsitatem: Bucerus, manifestos,& non paucos lapsus: Munsterus, multorum versuum omissionem. Deniaque Lutherus ipse post viginti annos fassus est, se crebrius erras. se, eo quod Rabbinorum glossis nimium credidisset, ut testatur Cochlaeus In actIs Lucteri, Lindanus in Dubitantio, & alii. . Uersionem MEae d mnavit Castalio in PraefatIone ad Angiam, Samuel Hubertus in Iῖb. de ultimae turbae clangoribus, Hugo Bructhonus, &quis non Vicissim versionem Castalionis reprehendit Beχa in suis annotatIonibus, tanquam falsam, in P tam , Imperitam, audacem, blasphemam, vitiosam, ridiculam ,

execrandam , erroneam, Impiam , perversam . Et in responsione ad defensionem Castalionis de eadem sic loquItur: Translati nem novi Testamenti , tum latia ana , tum gallicam , a Sebastiano Castalione istie 1criptam , ct excusam , optimo jure reprehensam fuisse in meis annotationiίtis , non sitam ut indoctam , Ged etiam tirmultis loeis impiam , ct a Sancti Spiritus sententia disserepantem , vobis, ut existimo, non constabat, eum edendae suae defensionis 'otestasMm illifacereris: sed mine randem , ut spero, eo plene intellige is.

52쪽

De Serjtura. 211. MunsterIversionem perstringunt TUurInt, & Pelicanus In suis Praelationibus . Denique cum Tigurinorum Biblia a typographo oblata essent Luthero, hoc responsum ab eo accepit: Ne posthae mihi aliquid mittas , quod a Miniseris Tigurina Milesias pro se iam sit. Nullum enim cum eis posthac commercium habere, nec eorum libros recipere , aut legere volo et quandoquidem ipsi jam damnati sunt, is alios quoque miseros homines secum ad inferos abducunt , cte. Ita reset Hospinianus Calvini sta in Historia Saeramentaria anno I sqq.

6. Tertio. Non habent authentIcam Scripturae Interpretati nem , nee habere possunt, nisi a nobis accipῖant. Priorem partem paucis exemplis declarabo Legimus Isaiae 4 I. Bene, aut male , si potestis, facite . Hoc Lutherus interpretatur de libero hominis arbitrio, & inde probat hominem non amplius habere liberum arbitrium, sed per peccatum primi parentis amisisse . Nova, &absurda Interpretatio. Nam Isajas non loquitur de hominibus, sed de idolis gentium. Et sicut David irridet idola gentium, Ps.

Il 3. q. cum ait ἰ Simulacra gentium, argent m , ct aurum , operamantium hominum : Os habent, ct non loquentur e oculos habent ,

ct non videbAnte nares habent, ct non odoraίunt: Sic Isaias expro-hrat illis imbecillitatem , quod eum Dii habeantur a stultis homunibus, non possint tamen bene, aut male facere, id est, non possint cultoribus suis prodesse, nec contemptoribus nocere. r. Item legimus Matth. I9. II. Si vis ad vitam ingredi, sima mandata. Hoc Calvinus non serio, sed ironice a Christo dictum esse interpretatur, ut sensus sit; Ne serves mandata, quia illorum observatio nec prodest, nec possibilis est. Impium dogma. Quamquam Calvinus tam impius est, ut fidenter asserat, Christum in omnibus fere rebus, quae ad salutem anImae spectant, iaronice nobiscum agere, & contra mentem loqui. Sic enim scribit

lib. Inst. c. 26. si. I. Ecee vocem ad eos dirigit, sed ut magis obsurde-Icant: Lumen accendit, sed ur reddantnr eaeciores r doctrinam pra-

fert , sed ut magis obstupescante remedium adhibet , sed ne sanenis tur . Sane, si ita est, quis credat illi dicenti, & invitantId Venite ad me omnet, qui laboratis , ct oneraii estis , O ego reficiam vos Quis non statim excipiat Tu quidem vocem ad me dirigis, sed ut magis obsurdescam: lumen accendis , sed ut fiam caecior i doiactrinam prosers, sed ut magis obstupescam .' remedium Ostos, sed ne sanus esticiar. Quid ergo te audiam 's. Item legimus Matth. 26. 28. me es sanguis meu novi Test menti . Lutherani sic interpretantur: Hoc vinum est meus sanguis.

Calvinistae plerique sie: Hoe vinum significat meum sanguinem. Pleia

53쪽

De Traditionibur. BFlint, hoe , vel simili modo compellendos esse: Unde vos, o boni viri, codicem Bibliorum acc epistis ' Non aliunde, quam a C tholicis . At quare eundem , quem accepistis, non retinetis ' Cur Canonem Catholicorum , qui ab Innocentio, Augustino, Gelasio , & tota Ecclesia receptus est, repudiatis Cur novum confingitis , quem Ecclesia nunquam pro legitimo agnovit cur antequam , & usitatam editionem rejicitis 3 Cur tot novas , & inter sopugnantes versiones substituitis 3 Cur sensum Scripturae falsa i terpretatione depravatis r Certe si ex Scriptura disputare vultis, ex nostra disputate, quia vestram non admittimus . Nostra legia tima ,& antiqua est, vestra spuria , &novitia: Nostra unica, de sibi constans, vestra varia, multiplex, instabilis.

De Tradisionibus . .

r. Elebris quaestio est, an praeter Scripturam admittenda . a sit aliqua Traditio, quae parem cum Scriptura auctoriatatem habeat ' Vel, ut aliqui proponunt, an praeter Verbum Dei scriptum sit aliquod Verbum Dei non scriptum , sed traditum Adversarii pallim negant, Catholici assirmant. Ut res melius intelligatur, procedam hoc Ordine. Primo dicam de Traditionibus veteris Testamenti. Secundo de Traditionibus novi Teia stamenti. Tertio ostendam errorem, dissensiones, & mendacia adversariorum. Quarto diluam eorum objectiones . De Tradiisinibus veteris Testamenia. a. Iudaei praeter Scripturam habebant etIam Traditiones . Et quidem duplices. Nam aliae erant Pharilaeorum, quas Christus in Evangelio reprehendit; aliae Mosaicae , quae erant laudabiles , Rad salutem necessariae. Traditiones prioris generis erant hae zPrima, quod ante sumptionem cibi lavandae ement manus, Matth. Is . I. Secunda , quod etiam inter comedendum illa lotio saepius esset repetenda, Marci T. 3. Tertia, quod venientes e foro non deberent cibos capere, nisi loti essent, Marci p. q. a, quod cum peccatoribus non emet sumendus cibus, Matth.9. II. Qunιas quod ne quidem permittendum esset, ut quis a peccatoribus tangeretur, Lucae T. 39. Sexta, quod in Sabbato non liceret aegros sanare, Lucae 6. I. Septima, quod famelici non possent spicas vellere, & comedere in Sabbato, Matth. I 2. I. Octa a, quod

54쪽

L8 Liber I. caput II. requenter esset ieiunandum, & orandum, Lite. s.33.2Vὸna, quod

omnium rerum , etiam minimarum , decimae Ofserendae essene Deo, Matth. 23. 23. Deeima, quod qui iuraret per templum, aut altare, non esset reus criminis; qui autem iuraret per auruna templi, vel per oblationes, quae in altari fiebant, sistet reus , Matth. 23. Undecima , quod filii non tenerentur reipsa parentes

suos honorare, alit illis benefacere: sed quod abunde sussiceret, munus aliquod Deo osserre. Matth. Is. 3.3. Hae suerunt praecipuae Traditiones Phariisorum , quantum ex Euangelio licet colligere. Et quanquam aliquae earum es.sent bonae ex suo genere, aliae malae, alias indisterentes , vel Inutiles : Pharitat tamen propter omnes reprehendebantur a Chriaso, ob has causas : Primo , quia ipsi ex earum observatione quae rebant inanem gloriam, & opinionem fanstitatis apud homines , cum nihil minus , quam Sancti essent, Matth. 23. 21. Omnia vera opera sua fac/unt, ut videantne ab hominibus. Hinc pastim in Euangelio vocantur hypocritae, & sepulchra dealbata. q. Secundo , quia ex quarundam observatione sectabantur et Iam opes, ac divitias, praesertim ex longis orationibus,quas in eum finem recitabant, Matth. 23. I . Vae vobis, Scribae, o Pharisaei

pocritae , quia comeditis domos viduarnm , orationes longas strantes ,

Et Marci I 2.qo. Cavete a Scribis , qui devorant domos Yiduarum sub Dbtentu prolixa orationis. Ubi eomedere, seu devorare domos viduarum, nihil aliud est, quam spoliare, seu exhaurire. Nam Viduae veniebant ad Phari os tanquam ad homines sanctos, cquippe qui sanctitatem simulabant) & eorum orationes pretio emebant. Tertio, quia superstitiose minutiora quaedam servabant, di alia majora negligebant, ut paulo ante dictum est. Dabant enim decimas rerum etiam vilImmarum; &interim negligebant iudicium, & misericordiam in iudicandis causis, quae ad ipsos deferebantur. Et hoe sensu accipi potest illud Matth. 23. 34.

Excolantes eulicem , camelum autem glutient et .

. Traditiones posterioris generis c de quibus potissamum hie

agimus θ erant tres praecipuae. Prima, quod omnes, & singuli libri, San'ne Iudaeorum consignabantur, essent vere divini, &a Deo inspirati. Hoe fide credebant Iudaei, & tamen nusquam In veteri testamento scriptum est. Seeunda, quod tamellae haberent aliquod remedium contra peccatum originale, non minuS, quam masculis qualecunq; tandem fuerit illud remedium. Nec hoc ullibi in veteri Testamento scriptum est. Tertia, quod cruenta apsorum sacrificia significaverint mortem Christi. Hoc enim e tat dogma fidei, nec tamen in veteri Testamento seriptum est. 7. Duas

55쪽

De Teadhionibus. . Duas posteriores Τraditiones sie explico. Iuda Iside credobant , is mellas concipi in peccato ori inali, non minus, quain masculos . Nihil certius . Ergo fide credebant illas salvari non possct nisi per aliquod remedium a Deo institutum . Debebant autem scire in particulari, quod, & quale esset hoc remedium; alioqui omnes lamellae periissent sine remedio . At nusquam scriptum est in veteri Testamento, quod, & quale fuerit hoc remedium in particulari. Ergo per solam Traditionem id sciebant. Haec a tem traditio erat ad salutem necessaria, quia sine remedio non poterant salvari tamellae r qualecunque tandem fuerit illud re medium , sive fides parentum, sive aliquid aliud . 8. Similiter fide credebant, quaedam cruenta sacrificia a Deo Instituta esse pro expiatione peccatorum. Vel ergo putabant ejusmodi sacrificia per se,i& propria virtute expiare peccata ἔvel virtute mortis, & palsionis Christi, quae per illa sacrificia significabatur . Si prius putabant, erant haereticit si posterius , erant fideles. Sed unde habebant hanc fidem, & firmam pem

suasionem Non ex scriptura, quia nusquam in veteri Testamento id scriptum est. Ergo ex Traditione. Haec autem Tr ditio erat necessaria ad salutem: Non quod necesse fuerit, sing Ios de populo eredere , futuram Christi mortem per cruenta δε- erificia praefigurari: sed quod necesse fuerit aliquos id credere, praefertim Sacerdotes, &Doctores, quibus incumbebat cura docendi, & instruendi alios. Alioqui tota synagoga, in hoc quidem puncto, quod sane erat gravissimum, suisset sine fide . Quod

absurdum est. Vide D. Thomam in a. a.

9. Hinc sequitur Iudaeos habuisse quaedam per Scripturam, quaedam per Traditionem. Magis tamen usi sunt Traditione, quam Scriptura, non solum in iis rebus, quae habebantur per solam Traditionem, sed etiam in iis , quae erant scripta. Quod patet exsequentibus testimoniis i Exod. 8. Varrabis filio suo in die illo dicens i me est, quod fecit mihi Dominur, quando egressus sum deI πιο . Et erit quasi signum in manu tua . Et De ut. 3 2. I. -- mento dierum antignorum , cogita generationes singula , interroga Patrem tuum , ct annunciabit tibi: Majores tuos, ct dicent tibi. Et Iud. 6. a 3. Ubi sum mirabilia ejus, quae narraverunx Patres uostri, atque dixerunt , De Iuuta eduxit nos Dominus y Et Psal.

3. Deus , auribus nostris audivimus: Paιres nostri annuncia,erunt nobiδ opus , quod operatus es In diebus eorum , ct in diebus antiquis. Et Psalm. 77. s. quanta mandavit Patribui nostris nota facere ea filiis simae; ut cognoscat generatio altera.

Filii , qui nascentur, ct exurgent, narrabunt siliis suis.

56쪽

3o Liber I. caput II. io. Ex his testimoniis duo colliruntur . Primo , quod TraditIosuerit Iudaeis a Deo mandata, seu praecepta. Secundo, quod multa ex iis, quae iubebantur docere, vel discere per Traditionem, aperte habebantur in Scriptura, & tamen non remittebantur ad Scripturam , sed ad Traditionem . Cujus rei duplex est ratio . Una , quia eo tempore scriptura nondum erat redacta in formam integri voluminis, sed dispersa in variis chari s , & annaliabus , ut commode ab unoquoque legi non posset. Primus, qui eam redegit In formam voluminis, fuit Esdras post captivitatem Babylonicam. Altera, quia liber Deuteronomii, qui erat praeciapuus inter libros V. T. non habebatur passim a populo, sed unum exemplar a Rege , alterum a Sacerdotibus custodiebatur in area Domini, qui septimo quoque anno nempe anno remissionis iubebantur illud populo praelegere. Deuteron. 3I. 9. Et hi ipsi

Sacerdotes suerunt tam negligentes in eo custodiendo, ut longo tempore amisium fuerit, & tandem ab Helcia Pontifice tem p

re Iosiae Reg s.inventum, ac populo praelectum q. Regum 22.8.) Unde necesse est, populum in plerisque usum fuisse Traditione, de qua in praecedentibus dictum est.

De 'adlisinibus novi Tesamenti. II. Deli Istria dicturus sum. I. generatim extare aliquas Traditiones Divinas, & Apostolicas , quae parem cum Scriptura authoritatena habeant. Secundo, speciatim aliquas earum ad fidem , alias ad inores, & externos ritus pertinere . Tert o ,

praeter has, esse alias , non quidem Apostolicas, sed Ecclesiasticas, quae tametsi parem authoritatem non habeant, merito tamen a Christianis servandae sint. Haec singula seorsim per totidem conclusiones explicabo. I 2. Prima Conclusio. Generatim loquendo extant quaedam traditiones Apostolicae , quae expres Ie in scriptura non habentur, sed tamen parem cum scriptura authoritarem habent. Ita Concilium Trid. sess. 4. Et colligitur ex illo 2. The s. a. q. Itaque, fratres, state , ct renete traditiones , quas didicistis , sive per sermonem , sive per Epistolam nostram . In que in locum Chrysostomus ita scribit r Hine patet, quod non omnia per Epistolam tradiderit , sed multa etiam sine liteμi, . Eadem vero fide digna sunt ram illa , quam ista. Et Epiphanius haeresi 6 I. Oportet autem o Tradiιλ- ne uti. Non enim omnia a divina scriptura postini accipi. VNapropter aliqua in scriptit, aliqua in Traditione SanctI oostolis adiderunt, quemadmodum dicit S. Oc solus : Sicut tradidi Ῥο-

his. Et Basilius in lib. de Spiritu Sancto c. 2 7. Dogmata, quae M

57쪽

De Traditionibus. 3 Ecclesia firmant Ar, ct praedicantur, partim ex conscripta doeirina

habemus, parιim ex Omiarum Traditiane in m)sterio ad nos δε- lata recipimus . quae utra=ue eandcm ad pietatem vim habent, nemo his contradicit, qMi vel mediocrem saltem Ecclesiastieorum jurium experientiam habet . Et Damast. lib. q. cap. II. Plurimae

Ostoli fine scripto iradiderunt. Alios etiam Patres paulo post

ei tabo .

13. Quaeres, quomodo Traditio possit habere parem vim, &authoritatem eum Scriptura Respondeo. Sicut mandatum Principis eandem vim , & authoritatem habet apud subditos, sive scripto , sive viva voce proferatur, sic etiam verbum Dei, sive scriptum , sive traditum. At, inquies, Traditio Apost lica, de qua agimus, non est verbum Dei. Omnino est. Nam sicut doctrina Apostolorum, quae in illorum scriptis contineturs propterea vocatur verbum Dei, quia a Deo inspirata est: sic etiam de doctrina Apostolorum, quae viva tantum voce tradita

est sine scripto, statuendum est . Quod sic clarius ostendo. Sicut doctrina Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis, Pauli, Petri, Jacobi, & Iudae, quae in Evangeliis, & Epistolis conscripta est, vocatur verbum Dei, quia Deus eam inspiravit: sic etiam doctrina Andreae, Philippi, Bartholomaei, Matthiae, & Barnabae, quam Ipsi viva voce praedicarunt, debet vocari Verbum Dei, quia Deus similiter eam inspiravit. Nec minor fides his A nostolis, qui non scripserunt, quam illis, qui scripserunt, adhibenda est . I . Secunda Conclusio. Speciatim loquendo, sunt certae quaedam Traditiones Apostolicae de dogmatibus fidei; quaedam de

moribus, seu ritibus externis. Prior pars probatur, quia sunt tria principia fidei maxime necessaria, quae non habentur eNScriptura, sed ex Traditione . Primum est, quod tota Scriptura veteris, ac novi Testamenti simul sumpta sit verbum Dei. Alterum, quod tota illa Scriptura, praesertim in iis, quae ad fidem, &salutem necessaria sunt, maneat nobis salva, & Incorrupta. Tertium, quod habeamus verum , ac legitimum illius sensum. si admittimus haec principia fidei, necessario ad-m It timus Traditionem, per quam illa accepimus. Si non admittimus, vana est nostra Fides. s. Praeter haec tria sunt alia, quae etiam per Traditionem habentur. Primum, quod Symbolum Fidei sit vere Canonicum,&Apostolicum. De quo Basilius Ioe. cit. Omiιto caetera , ipsam fidei professionem , qua credimus in latrem , Filium, ct Spiritum Sanctum , e quibus Scripturis habemus' quasi dicat : Non habemus

58쪽

3x Liber L eaput II.

bemus ex serIptura, sed ex Traditione. Hoeenῖm eonatur pro bare , multa esse dogmata, quae credimus, non quia seripta sunt, sed quia ab ApostoIis tradita. I 6. Secundum, quod Spiritus Sanctus proeedat a Patre, & Filio. Hoc quidem constat ex Symbolo, In quo dicitur: qui a Patre, FALoq; procedit; sed in Scriptura aperte non habetur. Legimus quidem expresse in Seripi. , quod procedat a Patre Ioan. I 1. 26. cum

autem venerit Paraesitus, quem ego mittam vobis a Patre , Spiritum

Veritatis, otii a Patre procedit,ille testimoniam perhibebit de me. Sed non Ie Imus expresse , quod procedat a Filio. Et tamen articulus fidei est, ab utroq;procedere.Habemus Igitur hoc per Traditionem. II. Tertium , quod articulus verus sit: Filius a Patre solo est , non factus, nec ereatus , sed genitus e Spiritus Sanctus a Patre , ct Filio , non facias , nee ereatur, nec genitus , sed procedens . Quἰ etiam articulus expresse habetur per Τraditionem ex symbolo Athanasii, sed in ScrIptura quoad singulas particulas demonstrari non potest . Et tamen ad salutem necessarius est, ut ait Athanasius In fine Symboli . Haec est fides Catholiea , quam nisi quisque

fideliter , firmiterqua credideris, salvus esse non poterit. i8. Quartum, quod infantes sint baptizandi. Origenes In cap. 7. Epistolae ad Rom. Eeclesia ab se solis Traditionem aecepit, emiam parvulis Baptismum dare . Et Aug. I. Io. de Genesi ad litteram c. 23. consuetudo Matris Ecclesiae in baptitandit parvulis nequaguam spernenda est, neque ullo modo superflua doman da , nec omnino credenda , nisi O Ostolica esset Tradἰ: . I9. Quintum, quod baptizati ab haereticis non sint rebapti-Σandi contra errorem Cypriani. Augustinus lib. 2. de Baptisna. contra Donatistas cap. 7. quam consuetudinem scilicet non repetendi Baptismum) credo ex Ollica Traditione venientem. Et lib. s. e. 2s. Consuetudo illa, qua opponebatur Curiano, ab Apostolorum Traditione exordium sumpsisse credenda est.2O. Sextum, quod in Baptismo pronunciari debeat haec sorma verborum: Ego te baptigo in nomine Patris, o Filii, o Spiritus Sancti, & nisi pronuntietur, Bapt Ismus non sit validus. Hoc etiam admittunt adversarii; nec tamen aliunde, quam ex Tr ditione, & perpetua Ecclesiae praxi probari potest.' 2I. Septimum, quod certus, ac determinatus sit Saerament rum numerus in novo Testamento. Hoc tam Catholici, quam Adversarii credunt. Hoc interest, quod Catholici eredunt illum numerum esse septenarium; plerique Lutherani ternarium multi Calvinita binarium : athic certus numerus, quisquis taΠ-dem sit, in Scriptura definitus, aut expressus non est . Catholici

59쪽

. De Traditionibur. atentur , se ex Traditione , & declaratIone Ecelesiae habere suum septenarium . Adversarii videant , unde habeant lautit binarium , aut ternarium . Certe ex Scriptura non habent . Vide infra cap. s. s. 13. 21. Octavum , quod B. Maria Mater Christi semper manses le Virgo etiam post partum, contra damnatam Helvidii haeresin . Vide Hieronymum contra Helvidium , & Augustinum lib. de Haeresibus cap. 8 . tibi sic ait: Het,idiani exopii ab Het,idio ita Virginitati Mariae contνadicunt, ni eam post Christum alios etiam, filios de viro suo Ioseph peperisse contendant. sed mirum , ni i flos , prietermisso Helvidii nomine , O tidicomarisas Epiphanim appellavix. 23. Dices. Aliqua ex his punctis probari possunt ex Scriptura gut verbi gratia , quod insantes sint baptizandi . Hoc enim probari potest ex illo Ioan. 3. 1 . Nisi quis renatur fuerit ex aqua, ct uiri ιu Sancto , non potest introlae in regntim Dei. Similiter quod in Baptismo pronunciari debeant haec verba r Ego te bapti's in

nomine Patris, σc. manifeste colligitur ex illo Matth. 28 .i 6. Eun res docete omnes gentes , bapti'antes eo tin nomine Patris , o Filii ,

o Spiritus sancti . Denique quod Spiritus S. procedat etiam a Filio, convinci potest ex verbis supra citatis : Cum autem veneuit P Uaclitus, quem ego mittam vobis. Nam Filius non mittit Spiritum

Sanctum per imperium , aut consilium, sed per processionem . 24. Res p. aliqua posi unt probari ex scriptura, quando constat de vero, & legitimo Scripturae sensu . At saepe non constat, quis sit verus, & legitimus sensus, nisi ex Traditione & praxi Ee clesiae. v. g. Si constaret haec verba: Nisi quis renatus fuerit ex a qua , ct Disitu sancto, non habere allum sensum, quam hunc 3 Nisi quis baptizatus suerit Baptismo aquae t iam optime sequere tur , et Iam infantes indigere Baptismo. At hoc non constat, nisi ex Traditione . Nec Calvinus, qui negat illum sensum esse istius loci, potest a Catholicis, aut Lutheranis confutari ex sola Scriptura , sed ex eo solum, quod sensus ille a majoribus nostris per continuam Traditionem ad nos pervenerit. 1 f. Eodem modo si constaret, Christum, eum dixit: Baptἰgantes eas in nomine Patris , ct Filii Spiriin, sandii, praecepisse Apostolis, ut pronunciarent haec verba: Ego baptieto te in nomine Pa ijii , ct Filii, ct Spiritus Sancti, jam res esset salva. At hoe non constat ex nudis Scripturae verbis . Nam sicut Christus dixit: Bapti'ate eos in nomine Patris 3 ita alibὶ dixit : Si quid petieritis Patrem in nomine meo , dabis vobis . Ee similiter Apostol. 1. Corinth. IO. 34. D e mandAcaris , sise bibiιit, omnia in gloriam

60쪽

s 4 Liber I. caput II. Dei facἰιe. Et remen necesse non est, ut is, quI petit alIquid a Patre in nomine Christi, pronuneiet haec verba : Ego hoe , vel illud peto in nomine Gristi: neque ut is, qui eomedit, aut bibit, pronun- ciet haec verba: Ego eomedo , & bibo in gloriam Deir sed satis est , interna mente Id eogitare. Quod ergo in primo easu de Baptismo necessaria sit prolatio verborum, non item in his duobus, hocsbium habemus ex usu Eeesesae, qui per Traditionem Apostolicam ad nos pervenit. 16. Denique , si ex verbis Scripturae eonstaret, missionem Ipi-rItus Salicti a Filio significare processionem ad intra, res salva esset. At Graeca Ecclasia negat, asserens, significare missionem externam ad nos homines per donorum largitionem. Quod sieexplicant: Filius dat nobis Fidem, Spem , Charitatem , & alia dona supernaturalia, quae dicuntur dona Spiritus Sancti; ac proinde , quando dat hujusmodi dona, censetur dare, seu mittere Spi ritum Sanctum ad nos , cui ista dona per accommodationem tribuuntur. QIod vero Latini rectius sentiant, quam Graeci, constat ex definitione Conciliorum , quae sensun Scripturae iuxt*Traditionem Apostolicam interpretata sunt . . α . Et haec sussciant pro priori parte conclusionis . Posterior potest etiam variis exemplis confirmari . Nam multi lunt ritus Ecclesiastici qui ab Apostolis per solam Τraditionem accepti sunt. Αe potissimum hi . Primus, ut exorcismus, & aliae ceremoniae adis

hibeantur In Baptismo Tertullianus in libro de Corona militis, cap. a.&Balilius in lib. de spiritu S. c. 27. Seeundus, ut trina mersio sat in Baptismo. Basilius ibidem Tertius,ut Chrisma simia Rulis ann Is renovetur . Fabius Papa, & M rtyr epist. 2. ad Epuscopos Orientis artus, ut aqua vino misceatur in calice Eucharistico. Cypr. lib. 2. ep. 3 . inintus, ut Eucharistia sumatur a ieiunis. Aug. ep. II 8. Ter xullianus supra Sextus, ut signum Crucis formetur in fronte. Basilius loco eitato ) Septimus , ut ad orientem versi precemur. Idem Octavus, ut aqua benedi eatur, c Idem De his, & smilibus recte usurnam potest illud 4 ertullia ni, lib. citato, ca. . Harum , ct aliarum ejusmodi disciptinarum

si legem expostulet Scripturarum , nullam invenies. Traditiis tibi praetenditur auctrix, Consuetudo confirmatrix , o Fides observatrix.

8. Tertia Conclusio . Praeter supradictas Traditiones, quae ab Apostolis ad nos pervenerunt, sunt aliae quaedam Ecclesiasticae, quae post temnora Apostolorum a Praelatis Ecclesiae Introdustae

sunt: & tametsi parem eum Apostolicis authoritatem non habeant , merito tamen a Christianis servarI debent. De utrisque loquitur Ausustinus Epist. II 8. cum ait: Illa autem, qu nons ripta,

SEARCH

MENU NAVIGATION