R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

I De EetIesia . sregula in , & Iudicem eontroversiarum, In negotio fideI, acreligionis

TRia disputari solent inter nos, & adversarios . r. An Ecelasa Christi, quae in terris est, sit visibilis, & conspicua a. Αnsfit infallibilis , ita ut in fide errare non possit 3. Quae nam sit vera Christi Eeclesia, quae in fide errare non potest y An Catholica, leu Romana, quod nos asserimus An Lutheranas vel Calviniana, quod adversarii contendunt ' Decisio harum uaestionum petenda est ex his eonelusionibus. i. Eeelesia Ch mi est visibilis, & conspicua . a. Haee visibilis Ecelesia est Una , Sancta, Catholica, Apostolica, Sponsa Christi , Domus Dei, Columna , & firmamentum veritatis. 3. Extra hane visibilem Ecclesiam nemo potest salvari. q. Ηxe visibilis Ecelesia non potest deficere, vel errare in fide. s. Ecclesa Romana, ς.seu Pontificia toto orbe dispersa est visibills Eeelesia Christi, de qua hactenus dictum est. 6. Ecelesia Liliberana, aut Calvianiana non est vera Christi Ecclesia, de qua dictum est. Has .

conclusiones sigillatim explicabo. .

CONCLUSIO PRIMA. 4

Ecclesiae chrisi, quam Militantem voeamus , via . , sibilis , ct eo plena est. I T TAne eoneedunt praecipui adversariI , praesertim Calv L 1 nus lib. q. inst. e. r. si. 2. ubi ex professu dii putat de E elesia visibili, & Philippus Melanchron in Examine ordinandorum, titulo de Ecelesia ubi se ait: Eeelsa υi'ιli, in hae vita

est eoeius visibilis amplectentium ineor ptam Euangelii doctrinam , s Tecte urentium sacramentis et in quo coetu sitis Dei effieos , ct multos regenerar ad vitam aeternam . a. Et res certa est. HImo, quia illa Ecclesia necessarIo visibialis est , in qua Episcopi, &Pastores risibiliter debent gubernare suos subditos, visibiliter docere hortari, Sacramenta adminia strare, peccantes corrigere, contumaces ab aliorum communi ne s eparare t Et vicissim, ubi subditi debent agnoscere suos pa stores, eorum monitis obtemperare, instructionem, & Sacr

72쪽

46 Libeν I. caput III. menta ab eIs percIpere. At haec omnia fiunt In vera Ch Isti Ee-elesia . Ergo vera Christi Ecesesia necessaris visibilis est . Minor

Patet ex Scriptura, Matth. I 8. II. Die Eeelesiae . M Melesiam non audierit , sit tibi sietit Ethniciae, edi Publichnus . Et Actor. 2O. 28. LAttendite vobis , ω unIverso gregi , in quo vos Spirhus sanctur ρos ν Discopos regere Ecclesiam Dei. Et Hebr. I 3. I . Obediιe

Praepositis vestris, ct subiae eie ill ii ipsi enim pervigilant, quasi

Fatisnem pro animabus vestris reddituri. Et alibi.

3. Seeundo. Illa Ecclesia necessario est visibilis, In qua publῖ-ee indicuntur, & celebrantur Concilia , sanciuntur canones, dirimuntur controversiae de fide, ae religione. Haec omnia fiunt in vera Christi Ecclesia . Nam Apostoli indixerunt Concilium Hierosolymitanum, in quo haee eonstitutio facta est: Visum es irἰς Lancro , ct nobie niail utira imponere vobis oneTis , quam haec necessarἰa , ut abstineatis)υοι ab immolatis simulacrorum , frsanguine, ct sulfDeato. Actor. I s. 28. Et post tempora Apostolorum celebrata sunt Concilia generalia, Nicaenum , Constantinopolitanum , Ephesinum, Chalcedonense, quae etiam ab adversariis tanquam legitima admittuntur. . Tertis, Christus in Evangelio comparat Eeelesiam suam sagenae missae In mare ,& ex omni genere piscium congreganti: &Comparat eouvivio nuptiali, ad quod boni, & mali vocati sunt: Comparat decem Uirginibus, 'quarum quinque prudentes sunt, uinque fatuae: comparat oviII, in quo recipiuntur oves, & haei. Haec non possunt intelligi, nisi de Ecclesia visibili. Nam adversarii, qui agnoscunt duas Ecclesias, unam visibilem , alteram invisibilem, sie eas inter se distinguum, quod in hac soli sint praedestinati, in illa boni, R mali per xti. At in Ecclesia, de qua Christus loquitur in supradictis parabolis , sunt boni, & mali permixti. Ergo loquitur de Ecclesia vis bili . Loquitur autem de vera Ecclesia. Uera igitur Ecclesia visibilis est. s. Quarto. Idem a Propheta praedictum est, Psal. 18. 6. In flep uix tabernaculum suum , id est, ut ibidem explicat Augustinus , In manifestatione posuit Ecelesiam fisam, non in occulto . Et Epist. 166. ad Donatistas : Ipsa es Eeelesia in sole posita, id est, in manifesatione omnibue nota usque ad terminos terrae. Eodem spectat illud Christi, Matth. s. Is . Non potes ciVitas abscondi supra

montem posita : neque accendunt lucernam , ct ponunt eam sub modio, sed seper eandelabrum , ut Iucear omnibus, qui in domo funx.

Ubi per Civitatem, quae abscondi non potest, &per lucernam, quae omnibus lucet, intelligitur Ecclesia Christi. Unde idem Augustinus in libro de unitate Ecclesiae, cap. 16. Ernest, inquit,

73쪽

' De E etesia . I eνra Melasia, quia non ess sub modio, sed supra eandelabrum . Ei de illa dietam est Non potest e itas.abscondi supra montem pinia. Sed Donaristis velut operta est, audiunt tam lucida , o manifesta testim Oma , quae illam toro orbe demonstrant, ct malunt

elausis oeulis ostendera in montem , quam in eum ascendeve. Et epist. IIo. ad Severinum di Faeile ι IH est atιendere, o videre ci-νIrarem supra montem eo itutam .

6. Quinto , idem eonstat ex symbolo fidei, ubi sic dicImus i credo sanctam Eeelesiam caιholieam . Quod de visibili Eccletia intelligendum esse, non solum doeent Catholici , sed etiam multi ex adversariis , praesertim Calvinus l. 4. e. I. d. a. Melanchion loco supra citato. Itaque dari Ecclesiam visibilem, est articulus fidei, secundum adversarios . Et recte. Nam licet externis oculis videamias multitudinem eorum hominum , ex quibus conflata

est Ecclesia visibilis; tamen quod in ea multitudine sit vera doctrina Christi, & Apostolorum, hoe non videmus, sed credimus . Unde visibilis Ecelesia notIm cadit iub externos oculos ;partim sub internam fidem. Externis oculis videmus homines, qui in Ecclesia sunt; interna fide credimus, veram Christi doctrinam apud cos radi, & conservari, T. Hinc iblvitur vulgare illud sophisma . Quod fide credimus , non est visibile: Eceletiam fide eredimus: Ergo Ecclesia non est visibilis . Nam major 'ropositio sic debet intelligi. Quod fide credimus, non est visibile , ex ea parte , qua sub fidem cadit. ta- mersi possit esse visibile ex alia parte, cina sub fidem non cadit. Hujus rei varia extant exempla. Apostoli in Christo videbant

humanitatem, credebant divinitatem . Ita Baptismo videmus externam aquam, &ablutionem I credimus internam vim regenerandi, & peccata abluendi. In codice Bibliorum videmus cha tam , scripturam, codicem ipsum ;/eredimus, quod in eo continetur, esse Verbum Dei. Idem dico de Ecclesia. Est aliquid in ea, quod credimus ; est aliquid, quod vIdemus. CredimuS veram esse doctrinam, quae in Ecclesia traditur: Videmus homines , externos ritus, & sacramenta , quae in Ecclesia lunt. 8. Accedit consensus Patrum . Omnes, qui hae de re ex prO- sesso scribunt, Ecclesiam visibilem esse assirmant. Augustinus, ut omittam testimonia ipsius supra citata ep. I 66. ad Donatiassas se habet: In fer inVis didicimur christim : in stripturis didicimus Ecclesiam. Has scripturas communiter habemus '. quare non in eis Christum , ct Ecclesiam eommuniter rei emus' Et post multat Ece e siris tura commtines r Mee tibi novimus christum , t

D novimus Ecclesiam . Si christum Usum tenetis, ipsam Ecclesiam

74쪽

detis, tamen propter scripturarnm verilaum creditis , quare M

clesiam negatis, quam ct tegisti , edi videtis 9. Et ne longus sim enumerandis aliis Patribus, omnes illi sup ponunt Ecclesiam esse visibilem, qui recensent ordine successo res Petri in gubernatione Ecclesiae 3 ut Irenaeus, Optatus, Augustinus, Epiphanius, & Eusebius Caesariensis . Omnes itemst qui fatentur ex Euangelio , bonos, & malos in Ecclesia permixtos esse: Qui agnoscunt potestatem solvendi, ligandi, excom

municandi, suae nisi in Ecclesia visibili exerceri non potest . Denique qui asserunt Ecclesiam sine praedicationς Euangelii, & Sacramentorum administratione consistere non posse. Nec puto

quemquana esse, qui haec neget, si intelligat.

Respublica Veneta, vel civitas Uiennensis in Austria sit visibialis nec ne ' Omnes, opinor, visibilem esse concedent. At e dem est ratio de Ecclesia. Quod sic ostendo . Tria spectasi pota sunt in Ecclesia. r. Multitudo , seu collectio eorum hominum, qui sunt in Ecclesia .ia. Externum regimen , quo Praelati Ecclesiae gubernant suos subditos, docendo, hortando, iudicando, puniendo, sacramenta administrando. 3. Interna fides, & charitas, qua inter se uniuntur. Eadem spectari possunt in Republica Veneta, vel civitate Viennensi . I. Multitudo, seu colle ctio eorum hominum, qui in Republica, vel civitate sunt. 2. Externum regimen, quo Magistratus politicus gubernat suos subditos. 3. Interna a flectio , qua inter se uniuntur. Duo priora tam in Ecclesia, quam in Republica, vel civitate sunt visibi lia. Τertium utrobique est invisibile. Sicut enim externis ocul Is non possum videre, an Christiani, qui in Ecclesia sunt, habeant internam sdem, & charitatem, sed propter exte nam fidei professionem id credo r se etiam res se habet in Republica, vel civitate. Video cives, qui in ea sunt: video externam politiam , & gubernationem 3 sed non video internum assectum, quem quisque habet, aut habere debet. Si ergo , eo non obstante, nihilominus civitas, vel Respublicavere dicitur esse visibilis , cur idem de Ecclesia dici non potast ρ Nihil certius. Hinc facile diluuntur cavillationes, quἰς objici solent. Non ponam, quia necesse non est.

75쪽

D. Ecclesia ,

me., Hlis Melesia est Una, Sancta, cobos , Apsouea , Sponsa Christi, Domus Dei, columna, O

Q. T TΑnc etiam admittit Calvinus loe. cIt. Et merito. Nam

L 1 Scripturae, Symbola Fidei, & Patres passim ita docent .

Dicitur autem Ecelesia Una, propter unionem , & consensum eorum, qui in Ecclesia sunt . Omnes enim unam, eamdemque iadem profitentur , juxta illud Apostoli Ephes. q. s. Unus Dominus ,hna H des , unAm Bapti a . Et qui recedunt ab hae fidei unitate, proprie Sectarii, & Haeretici appellantur . Itaque ad eam conservandam saepe hortatur nos idem Apostolus , praeserturi Rom. 16. 17. Rogo vos Fratres , ut observerti eox, qui dssensi meae , ct inendicula , praeter doctrinam , quam vos didiet ij, faetam ; O declinate ab tuis. Et I. Corint. I. IO. Obsecro vos , fratret, ut ἰd'stim dicath omnes , is non sint in ,obit AH ata . Et Heb. I 3. 9. Doctrinia variis, ct peregrinis nolite'as lues. I 2. Dicitur Sancta, ob has causas . Primo, quia nemo in eam Ingreditur, niti per baptismum ablutus &sanctificatus, I. Cor. 6. II.

Haec quidem fiat i, sed ablaιι, ct sanctificari estis. Secundo , quia omnia ipsius instituta , ceremoniae, sacramenta, & doctrina ad sat Elitatem ordinantur . Eo euim spectant, ut vel saneti efficiamur , vel in sanctitate cret camus, & conservemur. Tertio, quia extra illam nulla potest esse sanctitas. Quarto quia Christus, qui est Caput, & Sponsus Ecclesiae, est sanct- sanctorum . Addit Calvin. l. 4.itistit. c. i. si, II. vocari sanctam, quia quotidie proficii insanctitate, ad metam sanctitatis aspiras. Nec obstat, quod multi mali sine In Eeclesia. Potest nihilominus vocari sancta, tum propter v

tiones allatas , tum etiam quia multi in ea sancti sunt. ε 3. Dicitur catholica, seu uni,ersalis, tribus de causis . Primo , ratione loci, quia per universum orbem diffusa est. Marc. I 6. xs.. mes in mundum universeMm praedlaate Euangelium omnἰ erea. surae. Secundo, ratione temporis , quia semper durabit, Dan. E. 44. Suscitabit Dominus caeli regnum, quod in aeternum non distD Bisiar. Tertio, ratione hominum salvandorum, quia quotquot

salvantur, invisibili Ecclesia salvantur, &nullus extra eam salia vari potest insta conclusione sequenti. Hinc patet discrimen inter Ecclesiam Christi, & Synagogam Iudaeorum. Haec enim nullo istorum modorum fuit Catholica, seu universalis. Non pria D mos

76쪽

so Laber I. c. pnt m. mo, quia non suit diffiila per totum orbem, sed per solam Palaeis sinam. Nec secundo, quia non duravit, nisi certo tempore, nempe usque ad mortem Christi . Nec tertio, quia poterant salvati homines extra Synagogam, ut Ninivitae, & alii. I - Dicitur Aristorica, primo, quia in Apostolis initium habuit. Secundo, quia ab Apostolis per orbem terrarum propagata est,

Rom. IO. In omnem terram ex Ah soniis eorum. Tertio, quia sequitur doctrinam Apostolorum, ad Galat. I. 8. Lἰcet nos , auι -- getas de coelo euangelizet mosis , praeserquam quod euangeli'avimus

τοίἰs , anathema sit. Denique, quia retinet successionem Episcoporum ab Apostolis. Vide Tertullianum libro de Praescriptioniabus adversus haereticos, cap. 2 o. Si duobus sequentibus.

I s. Dicitur Sponsa pisti, quia Christus in dissolubili vinculo

eam sibi coniunxit, Olear 2. i9. ΘοUrbore tabi in fempiternum . Et Ephes. S. 3 I. Propter hoc resinquet homo patrem , ct matrem Itiam, adhaerebit uxori suae, ct irant duo in cares una . Sacramentum hoc magnMm est. Ego antem dico in Christo, o Eceusia . Habet autem

haec Sponsa tria privilegia. I. Quod sit tacunda . a. Quod semper Virgo. 3. Quod ex latere Sponti progenita. Quae tria simul sumpta nulli unquam Sponsae obtigerunt. Beata Maria , Iosephi Sponsa, fuit quidem tacunda, & semper Uirgo : non tamene latere sui sponsi progenita. Heva, e contrario, suit ex latere Adami procreata, & tacunda : non tamen semper Virgo. At Ecclesia Christi Sponsa omnia simul nacta est. Ac primo, quod μcunda sit, patet ex illo Galat. 4. 31. Non sumtis ancilia fialia , sed liberae. Quod Virgo , ex illo a. Corinth. I l. 2. Despondἰυοι uiri viro Hliginem eastam exhibere chri . Quod ex latere Christi, colligunt plerique ex illo Ioan. 39. 3 . Unus militum lancea latus eras apertiis , ct tonitatio exivit sanguis , Craqua. Quomodo autem intelligendum sit, dicam cap. q. I 6. Dicitur Domus L ei, quia tametsi Deus ubique sit, ut ipsemet

fatetur apud Ierem. c. 23. 24. Cartam, o terram ego impleor tamen

peculiari modo habitat in Ecclesia, tanquam in domo sua , propter specialem assistentiam & gubernationem , ut q. conclusiono explicandum est. Hanc domum in se sibi aedificavit supra firmam Petram, ut nunquam ru tura sit. Matth. i 6. I 8. In hac habet dispensatore' familiae suae, Luc. I 2.42. in hac generat filios per Baptismu ira, instruit per praedicatio 1 em Euangelii, nutrIt per Euchariastiam, sanat per Poenitentiam, & Extremam unctionem. In hac habet vasa omnis generis aurea, S argontea, lIgnea, R ii stilia r. Timoth.2.2O. In fac celebrat convivium nuptiale. Matth. 2 2.2. De-nilextra hanc neminem salvum esse vult, ut paulo post videbimus.

77쪽

De Ecelsa . frI7. Dicitur is collimna , ct firmamentum verrtarti, quἰa est c lumna firma , & stabilis, quae a veritate deflectere non potest, &sua firmitate , ae stabilitate i ustentat suos filios , ne a veritate aberrent. Adversarii paulo aliter explicant. Ajunt Ecclesiam dici columnam , & firmamentum veritatis a vel quia non alui habitat veritas Dei in hoc mundo, quam in Te Iesia , ut voluit Be-Za in commentario et vel quia Ecclesia est fida custos veritatis Dei , ut interpretatur Calvinus libro A. Instit. cap. I. β. I9. Uel ut

loquitur In commentario , quia vcritatem praeconis Doeeuόrat, quia puram , ct sinceram retinet , quia ad poseros tran .srit οῦ vel denique, ut loquitur in cap. 63. Ιsa ae v. Io. quia verit em tuetur, o propagat , ut a posterti ἰn somne aevum eiaasDr . Haec omnia servient nobis pro quarta conclusione .

Extra hane vi bdem Ecclesiam nemo potes Disari.

I 8 TTa passim docent Patres . August. l. de unitate Ecclesiae c. I9. Ad ἰ am vero Lalutem , inquit , ad vitam arernam nemo pervenit, nisi qui habet capia αν um d Habere autem capuι christum nemo poteris, nisi quῖ In ejuι eorpore fuerit , quod est Ecclesia. Et Epist. Io. ad Bonifacium Comitem, sub finem. Ecclesia catholica sua est corpus christi, euintille eaput es , Sa vator corporis sui . Earra hoc corpus niminem mi, eat Spiritur Sanctus. Et paulo post : Non habent ii qtie viHitim Sanctum , qui sunt eaιra Ecclesiam. Et Epist. Ias. ad Donatistas Qui Miso ego ab hac catholica E elesia stierii separatis, , quam noliber ιαμ dabiliter se vivere existimes , hoe solo scelere , quod a chripii Μ-κitate diritineius est , non habebἰt vitam , sed ira Dei mane: -- per eum . Et S. Gregorius lib. I . Moralium, cap. 2. Sancta niver lis Ecelsa praedicaa , Lalvari veraciter , nisi inrra se , non posse : asserens , quod Omnes, qui extra 'fam svnx , minime

Consent Iunt adversarii. Calvinus lib. q. c. r. s. q. Vertim, inquit , quia non de visibili Ecclesia d serere propositum est, di amAr Uel uno Matris elogio , quam utilissiι nobit ejus cognitio , imo neees arma, Fuando non aliue est invitam ingressus , nisi nos ipsa concipiar in Mrero, nisi pariat, nisi alat Οἰs uberibui , denique sub custodia,

SMSernatione sua nos tuearur, donec ecuri carne mortali simitiae e-

im Mi Angelis . Et paulo post r Extra eius gremiism nulta est speran Peccaιον Amrcm lsi sentiva salus. Et rursum V. Ir. Tria, inquit, hic D 1 nobis

78쪽

e 1 Liber L captit 'III. κοὐ ii Observanda sint . Primum, quantalibet sensιtate palla in

Li Dei hae tamen conditione semper ese , quamdtu in mortalι coratore habitant , ut sine peccatorum remissi ne consipere nequeant eo- νὰm Deo. NeInde hoe beneficium sic esse Ecclesiae proprium , ut non aliter eo fruamur, quam si permaneamus mallιus Com nιone

Euanstelli 'ν catione , Nel Sacram morum adm mstratione . . 1o Et Philipous Melanchion in examine ordinandorum, titulo de Ecclesia: Hon loquimur , inquit, de Ecelisia , ut de Ddea Platonica , sed monstramut E Aesiam , Iuxta dictiam e Die Ee-elesiae . Hie necesse est intelligi Nisibilem Ecclesiam. Et mox quae ric, An necesse lit,.singulos homines salvandos fieri cives huia ius Ecclesiae visibilis Et respondet, his verbis: Prorsusinecesse Ejus rei variae assignantur cauta ab Augustino ser. I 8 I. de temo. Prima , quia in sola Ecclesia immolatur hostia Re demptionis. Altera, in sola vinea laborantes mercedem denarii accipiunt. Tertia, omnes, qui extra arcam Noe fuerunt, diluvio extincti sunt. Quarta , membrum , quod non manet in torpore, vitam habere non potest. Quinta, ramus praeciissus ab arbore non potest germinare . SCxta, rivus a Ionte le-naratus arescit. Alii hanc addunt : Christus est Sponsus Ecelestii At Christus non est adulter, nec generat filios ex a- alii Oeae Ergo non generat filios nisi ex Sponsa sua Ecclesia . Nemo ersto filius Christi est, nisi Matrem agnoscat Ecclesiam . Hue spectat Cyprianus in libro de unitate Ecclesiae, cum ait rNon habet Deum Patrem , qui Ecelesiam non habet Matrem . Et Auoustinus lib. 4. de Symbolo ad Catechumenos cap. nivis absque E clesia inventus fuerit , alienus est a numero fiονum. Nee habebit Noum Patrem , qui Ecclesiam noluer I habere

22. Eodem pertinet vaticinium Isain cap. 6Q. M. Aberient γ rare tuae jugiter, die, ac nocte non claudentur , .ut asseratur ad te forthudo gentium, o reger earum Q id cantur . Gens enim ,

o regntim , quod non servier ς tib , per biς Quibus verbis duo praedicit: Unum , quod Ecclesia Christi sutura sit vi ubilis uuae pateat omnibus gentibus , si vetuit intrare . Alte-Yum , quod omne sint perituri, qui eam ingredi non fue-

rint

79쪽

ari , in

rum, a.

CONCLUSIO QUARTA.

me visibilis Eeelesia non potes deficere, vel errare in fide. M. T TAEc eo lusio non debet intelliti de aliqua parte Ecet x. A siae, sed de tota Ecclesia. Nam certum est aliquam E elesiae partem, id est, aliquos Christianos errare posse, & reipsa errasse . Erravit Arrius , negans Christi Divinitatem . Erravit Macedonius , negans Spiritus sancti Divinitatem. Erravit Nestorius asserens duas In Christo personas. Erravit Eutyches, & Dioscorus asserentes unam in Chrisso naturam. Errarunt Pelagiani,negantes peccatum originale , dc necessitatem gratiae . Errarunt Donatistae, re alii plures . Qui omnes propter suos errores ab Ecclesia damnati, & tanquam putrida membra , abscissi sunt . Ux . At quaestio est, an tota Ecelesia Christi, seu tota multitudo Christianorum,quatenus ex pastoribus, & ovibus conflata est, possit errare in aliquo puncto , vel articulo fidei Vel, ut clarius diacam , an Christus , qui Eeclesiam suam gubernat, permissurus sit, ut ipsa tota, quatenus toto orbe diffusa est , publice profiteatur aliquod dogma, quod si contra fidem, vel Euanselium ' Hie a nobis dissentiunt Adversarii. Ajunt totam Ecclesiam visibilem , quae primis quingentis annis habuit veram fidem , & religionem , postea errasse, 6c multis saeculis, usque ad tempora Lutheri, in errors pernitisse . Vel, ut alii loquuntur, totam periisse, Sidete .eisse , non quod perierint, & defecerint homines, ex quibus con sata est Eccles a visibilis, sed quod defecerit eorum fides, & sin cera religio. Ita passim Lutherani, & Calvinistae. x s. sed manifeste refelluntur ex concessis. Primo, quia ipsi concedunt esset articulum fidei, dari Ecclesiam Christi visibilem , quae sancta , & Catholica sit: & hoe sensu interpretantur illud, quod in Symbolo nrofitemur, credo Lanctam EeeIesiam Catholicam , ut minra ostensum est.At Articuli fidei semper sunt veri,nunquam salsi irgo semper verum est, dari Ecclesiam Christi visibilem, quae iancta,&Catholica sit. Ergo falsum est, totam Christi Eeclesiam visibilem post primos quingentos annos defecisse , & multis saeculis nullam λῖsse visbilem Christi Ecclesiam . Nam si ita esset, non licvIsset tune dicere: credo functam Eeclesiam catholicam .' 26. Seeundo, concedunt etiam adversarii , Ecelessam vis bulem esse Sponsam Christi, ut eonclusione secunda dictum est. Hine formo duplex argumentum : Unum ex parte Sponsi , qui indissolubili vinculo coniunxit sibi Eeclesiam visibilem, tanquam

80쪽

sponsam perpetuam, ut explicat Apostolus Ephes. s. 3I.&p diactum est ab Osea c. a. 19 Sponsabo te mih In semρiternum. Ergo nunquam ab ea separari potest. Alterum ex parte Sponsae, quae ad' perpetuam subjectionem , & fidem conjugalem obligavit se suo Sponso, ut inlinuat idem Apostolus, cum ait: nui Ecclesia 'Hecta es Christo, ita ct mulieret viris fuit sub hae sint in omnUue. Quali dicat, Ecclesia est norma, seu exemplar subjectionis, & fidelitaris, cui mulieres consor mare se debent. At non esset norma fidelitatis, si post aliquos annos deficeret a suo Sponso, &fetet adultera. Unde Cyprianus lib. de unitate ecclesiae : A-i dulterari non potes Syonsa chri , incorrupta est , s pudiea .' 17. Tertio. Ecclesia vis bilis est Domus Dei, de qua Christus

In Euangelio Matili. I S. 18. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, o porra inferi non praevalebunt a xemur eam . Ubi duo pro-

, mittit. Primo, quod velit Ecclesiam suam aedificare super petram . Secundo , quod portae inseri non sint eam expugnaturae . In uir que alludit ad id, quod Mattia. I. 24. dixerat, sapientem architectum esse, qui aedificat domum super petram: stultum qui super

arenam . Causam addit, quia quando oritur aliqua vehemens tempestas, mox corruit illa, quae super arenam , non altera, quae

super petram fundata est. Christus ergo voluit imitari sapientem architectum, &aedificare Ecclesiam suam super terram , uti nulla ventorum , aut imbrium vi possit disturbari. Hinc patet, eos magnam iniuriam irrogare Christo , qui asserunt, Ecclesiam ab ipso aedificatam poste deficere, &rei pla defecisse . Nam inde sequitur , non super petram, sed super arenam suille aedificatam ri , ac proinde Christum fuisse stultum, non sapientem architectum , imo fuisse mendacem; quod promiserit se super petram aedificaturum, & non fecerit: quod dixerit portas inferi non prat valituras, &praevaluerint. Hoc argumento usi sunt plerique Patres, i ut postea videbimus. ν 18. Quarto , Ecesesia visibilis dicitur eoIamna , ct firmamentum vestatis, triplici sensu , ut supra dixi. Primo , quia est columna firma, & stabilis , quae a veritate deflectere non potest , ut expli- caut Catholici. Secundo, quia est fida custos veritatis, eamq; puram, &sinceram ad posteros transmittit, ut vult Calvinus. Tertio, quia non alibi habitat veritas Dei in hoc mundo, nisi in Ecclesia ,

ut interpretatur BeZa . Hinc sumo triplex argumentum . I. Si Eee si a visibilis est columna firma, & stabilis, quae a veritate deflectere non potest, certum est, non poste errare in fide . i. Si ei fida custos veritatis, nunquam sua culpa amittit veritatem : aut si

illam amittit, non est fida illius custos. 3. Si veritas non alibi habu

SEARCH

MENU NAVIGATION