R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

De p destinatἰone. 4s maiorem exhibeat misericordiam , quam alter; non aliam in causam, quam Dei voluntatem. Huc spectat illud: O altitudo.&c. Nee de hoc contendimus eum Calvino. Alterum est i s seorsim quaeras, cur Deus hune , aut illum repellat a iustit;a , vel gloria ρ veram causam esse , quia peccator, & Im 'lus est. In hoedissentimus a Calvino. Nobis savet Apostolus . Quaeram enim, cur Judaei repulsi sunt a gratia Euangelica Respondet Paulus ,

c. I. V. LO. 'Pνορι er incredulitatem . Favet Augustinus e si quae ram, quare Deus odio habuit Esau Respondet lib. I. ad Simplicia n. c. 2. Deus non ost Esau hominem e sed odit Esau pecear ο-νem . Quare Deus hujus , aut illius non miseretur respondet ep.aol . Quibus Deus miserit ordiam non imperιitur, ux non imper riarur , meremur. Quare Deus indurat aliquos respondet ibidem' quaerimur me νitum IndArationis, s invenimur. Denique favet ipse Christus in Evangelio: De male ieri in ignem αι emum a

Quaret Murixi enim , O non dedi siti mihι manducare .

n hoe decverum Dei ita sit immutabile , ut tollat arbitrRnsia libertatem , se in Itabili necessitate hi salventur , illἰ pereant

se, quos olim assumere vellet in salutem , qωον νών*m exirio dem vovere . Et eap. 23. si. 8. Hie ad distinatonem voluntatis , edi per musionis reeurrirur, secundum quam obriaere volunι , permδει ente modo, non au em volente Deo, perire Impio e . Et paulo post I Non

dubitabo igitur eum Ocugustina simplieἰieν fairer, voluntatem De3 esse rerum necessitatem , atrue id nee Rria Diti m esse, quod ille voluerit. Ex hIs locis trIa nabemus. Primo , deere tum Dei esse Immutabile. Seeundo, nihil serI permittente Deo, sed volente . Τertio, voluntatem De Iesse neeesmatem rerum . HInc formo talem discursum : Omnia quaecnnque fiunt, Deo volente sunt : v Iunias Dei est necessitas rerum et ergo omnia neeessario sunt i er-fo tollitur omnis libertas in negotio.praedestinationis, & reproinationis . Ergo alii neeessario pereunt, aliI neeessario salvantur.

2. In his paueis multa absui da sunt. Primo, quod asseritur, nihil fieri permittente Deo , sed omnἰa volente. Nam si ita est, iam Deus non solum permittit seri peceata, sed etiam vult sert. Quod Calvinus quidem impie concedit, ostendam tamen Insta

522쪽

pro inoveri queat Dei praedestinatio Ita omnes projicient se ,

di deploratum in morem, quocunque libido tulerit, praecipites ibunt. Insuper, si ita res habet, cur puniuntur adulteria , furta , homicidia, quae evitari non possunt aut cur ea ultia hominibu imputantur, quorum necessitatem Deus sua praedestinatione imposuit ' Quid enim facerent ρ an cum decretis Dei luctarcu tur 'At frustra id facturi sunt, si omnino sacere lapia possint. Ecce , ad quae absurda devolvimur ex uno errore Calvini. Nec verci Calvinum hoc latuit . Nam lib. eap.rs. obiicit sibi haec argumenta, quae revera firmissima sunt. Quid porro respondet Nia hil aliud, quam quod declamitando conatur persuadere , ut ab hujusmodi cogitationibus animum abducamus , nec hujusmodi res in disputationem vocemus . Nimirum vellet Calvinus , ut sibi quantumvis absurda lentienti , ac docenti, simplici animo fidem habeamus, nee quae asser l, in dubium vertamus. At

frustra. Uel enim sperat se hoc consequi posse, quod petit s vel diffidit. Si sperat, suis ipse principiis repu3nat: quia cum omnia quaecunque iacimus, necessario eveniant, auctore Calvino, nihil nobis liberum relinquitur , in quo ipsi gratiam praeste inus . Si diffidit, quorsum conatur' cur oleum, & operanet perdit 8 Nos interea pergamus libere eum resutare , & errorex illius in apertam lucem proferre. . Dixi, quid Calvinus sentiat de decreto praedestination Is id porro nos sentiamus, paucis explῖcabo . Ac primo non agno-1cimus eiusmodi serum, ac terribile decretum, quo aliis vita, aliis exitium statutum sit citra ipsorum meritum , aut oulpam, sed longe aliud , quod bene agentibus praemῖa, male agentibus suppliacia praedestinata sint. Secundo asserimus , hoc decretum esse quiadem immutabile, sed nullo modo pugnare cum libertate arbitrii . Exemplo rem declaro. Si Princeps firmiter decernat, omnes sibi fore amicos , qui sibi obtemperent in rebus licitis, &honest Is, qui autem nolint, & respuant, exilio mulctatum iri; an ner hoc decretum , quantumvis fixum , & immotum, sublata sit subditorum libertas' Minime. Atqui sic nobiscum agit Deus. 6. Altius repetam, &summam totiuε rei ad paucula revocabo. Ac primo statuendum esὲ, hominem cum plena libertate arbitrii creatum esse, eaque suisse praeditum in statu innocentiae. Hoeexpresse docet Calvinus libro I. Instit. cap. In sy. 8. quam vix aperte pugnet cum ipsius principῖis paulo ante positis. Si ergo tunc habuit liberum arbitrium , & modo non habet; quaestio est, quomodo amiserit ' An per peccatum, an alio modo rmulta enim sunt, quae videntur libertati repugnare. I. Peccatum

523쪽

ι-- Liber III. catur ILL , orta nate. 2. Peccatum actuale. 3. Gratia Dei. 4. Praescientia Dd s. Voluntas Dei. 6. Providentia, & praedestinatio Dei rsi ostendam nullo horum sublatam e fie arbitrii libertatem , sal V a nobis, & integra permittenda est . . 7 Asserimus ergo primo, liberum arbitrium non esse lublatum ner peccatum primi parentis . Hoc definitum est in Concilio Τfidentino Ses'. e .can. s. Naperte constat ex Scripturis, Num. et O. i 4. In arbitrio πιri em , sive secta , sive non faciar. Et Deuter. - tu Testes invoco hodie caelum , ct terram , quod propUberim: obii ruitam , ct mortem, benedisionem , ct maledictionem . Elia

Dis videtur , Di Domino servia is , optio vobis setur. Eligite hodia, uod placet , cui servire potissimum debeatis . Lt a. Reg

auod placet, cui servire potissimum debeatis. βt 2. Reg. 2 . ix. TVium tibi datur σι io , clige unum , --m ex his , ut Ia- tibi. Et Ecclesiast 3 i. v. io. Quis est probat ni in illo y Quo potuἰι ι ransgredi, o non es transire ius, facere mala, o non fe- dii Et Matth. I9. II. a is ad vitam ingredi, serva mandata . Et Matth. 23. 37. quoties volui congregare filios tuos ,sicut gallinaeongreeat pμllo σώοι sub alac, o noluisti ' Et Apocal. 3.1o. Meeso ad ostium, o puls : si quis aperuer/ς mihι ianuam , ιntrabs ad illum . Haee loca intelligenda sunt de homine post peccatum ab Adamo commissum : ergo homo in tali statu habet arbitrium fa-eIendi & non faciendi; habet electionem vitae , & mortis ; pot-ost transo redi praecepta, & servare; potest Deo vocanti obe

the & reiistere. Nihil ergo deest illi, quominus habeat libertatem arbitrii. Sed quid quaerim ui testimonia ex Scriptura, &Conciliis Convincit nos ratio 'Non amisimus naturam, sed os aliam, Coovincit experientIa. Quotidie pro arbitratu surgimus haut sedem*s; ambulamus, aut quiescimus ; silemus, aut locuimur; consentimus prOXimo, aut repugnamus . Haec experientia tam cert4 est, ut alio argumento opus non sit; recteque dixit Scottis , non rationibus, sed verberibus resutandum esse , oui arbitrii libertatem neset. Nam eo usque fustibus contun-Aendus estet, donec fateretur in nostra sit una esse potestate, a

verber ndo abstinere. Quod si de iniuria sibi se a conquereretur , occurrendum esset, frustra conqueri, si uabit libero arbitrio', sed omnia necessitate geruntur . 8 At obiiciet, si non penitus extinctum , saltem magna ex pariste labefactatum est liberum arbitrium ex peccato primi parentia . Reloondeo cum distinctione: si naturales eius vires spectemus, nihil est labefactatum i si dona supernaturalia, quibus in statu invocentix ςr i oria tumi laxemur ii4 spoliatum esse per peccatum

524쪽

D. praedesnatἰοne . 4 t Adami: ac proinde non posse tam multa praestare, quam ii Iliadem donis adhue instructum esset . Hoc sensu dixit Cone ilium

Tridentinum Sess. 6. cap. 2. Liberum arbitrium non quidem excia-LMm esse, sed tamen viribus attenuatum . Non est extinctum , uia retinuit vires naturales: attenuatum est, quia spoliatum estonis supernaturalibus . Hinc annaret, nos ex una parte disientire a Pelagianis, ex altera a Calvinistis . Pelagiani dicebant, ita berum arbitrium nullo modo is sum esse. Calviniani clamant, Umnino extinctum esse . Catholici docent, labefactatum esse quoad supernaturalia; integrum mansisse quoad naturalia . Semper Ecclesia media inter duos h reticos, sicut Christus inter duos latrones , crucifigitur, ut ait Tert.

9. Sed obiἰcitur parabola de eo, qui incidIt In latrones: Ignon solum spoliatus est vestibus, sed etiam in carne plagas accepit , atque ita 1 emivivus relictus est. Similiter liberum arbitrium non tantum spoliatum est donis supernaturalibus, quibus vesti tum erat, sed etiam in su a natura vulneratum est, &quasi semivivum relictum . Sane Divus Thomas enumerat quatu Ir vulnera, quq illi inflicta sunt, sci licet Ianorantiam , malitiam, infirmitatem , concupiscentiam. Respondeo. Illa parabola habet alium sensum literalem , alium mysticum . Myst cus pro argumento inducitur. Eum Patres hc explicant : Homo, qui ab Hierusalem in Jericho descendebat, est Adam cum sua poster tale: Hierusalem erat in monte , Iericho in valle: Hierum Iem visionem pacis, Iericho Lunam sisnificat. Adam ergo ab Hierusalem, id est , a gratia Dei, & alublimi dignitatis gradu, in quo conditus erat, descendit in Iericho, id est, in abiectum it tum peccati; atque ita amissa pace animi factus est mutabilis , sicut Luna o Latrones, in quos incidit, dε mones sunt, qui eum primo spoliaverunt gratia: deinde etiam vulneraverunt. Sacerdos, S Levita, qui eadem via pretieribant, Lex Mosaica est , qu et hominem non sanavit . Samaritanus est Christus , qui miseri- Cordia motus posuit hominem vulneratum in equum, id est inhumanitatem suam, tu deduxit in hospitium, ia est, In Eces esiam. Vulnera ejus lavit vino, id est, suo sanguine, ia unxit oleo , id est, misericordia , & charitate. Discedens vero , id est , in coelum rediens, commisit illum stabulario, id est , Petro Uicario suo , cui etiam corporis, & sanguinis sui pretium dispensandum reliquit. Ille est parabolet sensus mysticus, quem omnes fere Patres attigerunt. Jam queritur , quomodo Adam non solum spoliatus sit , sed 'etiam vulneratus . Res

facilis est. Triplicia erant dona supernaturalia in Adamo. Pria

525쪽

4 a Liber m. caput III. mo oratia, fle char Itas, quae reddebant illum iustum, & graiatum 'Deo . Secundo, justitia originalis , quae domabat carnis , &an petitus sensitivi rebellionem , & utrumque rectae rationi su iiciebat . Tertio , corporis incorruptio , & immortalitas, quae excludebat omnem laesione na , & fatigationem corporis . His sublatis per peccatum, non solum non potuit praestare opera supernaturalia , & meritoria, quae requirunt gratiam, & charitatem r sed neque tam facile , & commode potuit exercere moralia, 8c civilia , quae alioqui gratiam non requirunt. Nam subialata justitia originali, coepit caro repugnare rationi; sublata in- eorruptione , coeperunt organa corporis destrui ,& fatigari. Atque hoc sensu vires naturales liberi arbitrii dicuntur accepisse plagam, non quod in se vulneratae sint, sed quia infirmiores factae ex amissione illorum donorum . Et hoc est, quod fignificat D.

Th. per quatuor vulnera . Sunt enim quatuor potentiae animae, scilicet intellectus, voluntas, & uterque appetitus sensitivus ,

alter irascibilis, alter concupiscibilis. In intellectu erat prudentia: in voluntate charitas , R iustitiae in irascibili fortitudo: in concupiscibili temperantia. Hae virtutes ablatae sunt per peccatum; & ideo potentiae illae non quidem in se , & in suis naturalibus laesae sunt, sed tamen infirmiores factae, propter privationem

supernaturalium . Idem docet D. August. lib. I. contra duas Epi solas Pelagianorum c. i. cum ait : sinis nostrum dicat , quod priami hominis peceato perieris arbitrium de humano genere ' Libertas

periit quidem per peccatum , sed illa , quae in paradiso fuit , habendi plenam cum immortalitate justitiam . Hic Augustinus significae

periisse libertatem gratiae , non libertatem naturae . Io. Asierimus secundo, liberum arbitrium , quoad vires suas naturales, non tolli per peccata actualia, quae quis propria voluntate committit: Ac proinde hominem peccatorem posse libere ager e, non quidem opera meritoria, & supernaturalia sine gratia Dei, sed tamen opera moralia ,& naturalia . Haec assertio non indiget nova probatione , quia ex dictis convincitur. Proseram tantum exempla ad confrinandum . An non Cain erat pec eator & tamen illi dictum est a Deo; Sub te erit appetitus ejus , ct tu dominaberis illims . Et David nonne peceato erat obstrictus , quando ei dictum est: Trium tibi datur Utia : elige tinum , qnod volueris ex his , iis faciam tibi. An non illi, qui quotidie peccata peccatis accumulant, peccatore1 sunt & tamen nova peccata committunt, quod sine libertate fieri non potest. Nam ut ait Aug. lib. de vera relig. c. I q. Wrue adeo 'eccatum voluntariam

es malum, up nullo modo sis peccatum , si non sit voluntarium .

526쪽

De Praedestinat Ione . . . 473

Et infra: Et quoniam peccari d bἰum non est, nee hae quidem dub

φ ndum video , habere animas liberum voluntatis adibitrium . Et in lib. de duabus animabus c. II. cum dixisset, peccatum non committi, nisi ab eo, qui libero arbitrio praeditus est, subjicit haee

verba: Nonne ista eantant o in montibus Pasores , ct in theatris

Poetae, o indoeZi in circulis, o doeti in Bibliotheeii , ct magistri in se holis , antistites in locis Lacris; ct in orbe terrarum genus h manum y Addo ego , sed non Calvinistae in pulpitis . Illud hie notandum est ex D. Thoma , quod licet homo non perdat liberum

arbitrium per peccatum actuale, tamen saepius peccando acquirit habitum quendam , ac propensionem ad peccata incitantem, atque ideo difficilius fertur in bonum , quam si non peccasset. II. Asserimus tertio, liber. arbitr. non tolli, sed adjuvari per gratiam Dei. Est autem triplex gratia Dei. Prima praeveniens ,1 eu excitans. Secunda adjuvans . Tertia iustificans. Praeveniens non tollit libertatem , quia, ut optime definitur in Cone. Trid.

g. 6. c. s. &can. q. homo libere assentitur, & eooperatur gratiae

excitanti, ita ut possit dissentire , & eam rejicere , si velit: quod

nisi esset, quare Scriptura tam anxie nos moneret, ut Deo vocanti, & excitanti consentiamus ' Zaeh. I. Ioelis 2. EZech. I 8. conve timini, ct agite Poenitentiam . Quare nobis Imputaret, quando non consentimus 'Ier. 7. I 3. Vocavi vos, ct non respondistis . Et Isa. O. 2. Voca , ct non erat, quι audireι . Et Matth. 23.37. si uortes

volui congregare silios tuos, ct nolusi 8 Denique, quare staret ad ostium cordis nostri, pulsans, & expectans, donec aperiamus 3 Apoc. 3. 2O. Sto ad ostium, opulso. Ex his omnibus sic concludo rQuando Deus excitat peccatores ad poenitentiam, vel liberum est illis converti, vel non est. Si est liberum : ergo gratia excitans non tollit libertatem . Si non est liberum et ergo superfluae sunt miliae, admonitiones, & increpationes divinae. Iam de gratia adjuvante idem statuo, & ratio sumitur ex dictis . Nam si libere consentimus gratiae excitanti, ut probatum est; consentimus autemper gratiam adjuvantem , certe gratia adjuvans non tollit libertatem. Idem alio modo ostendi potest. Nam haec gratia nihil aliud est, quam supernaturalis concursus Dei ad opera nostia su peruaturalia , & perinde ad illa se habet sicut se habet concursus naturalis Dei ad opera nostra naturalia . Atqui hie non tollit libertatem arbitrii in actionibus naturalibus : ergo nee alter in supernaturalibus. Superest gratia iustificans, quae non destruit, sed sanat, & perficit naturam . Haec omnia perspicua sunt. Solum de gratia praeveniente objici potest illud Jo. 6. . 2 emo potes venire ad me , nisi Pater meus rraxerio illum . Qui trahit aliquem , vim ,

527쪽

ε 4 Liber III. caput III. δ necessitarem insert i sed Deus trahit hominem per gratiam praevenientem .' ergo per illam gratiam infert illi vim , α

necessitatem t ereo gratia praeveniens non cohaeret cum libertate arbitrii. Resp. IIomo variis modis potest trahi. PrImo, vi, & necessitate . Secundo, assectu, amore, vel laude, iuxta illud Poetae: Trahit sua quemque voluρι as. Deus trahit hominem, non vi, sed amore, & benevolentia .sic explicat Aug. hunc locum tr. 29. in Ioa. Id. Asierimus quarto, Libertatem arbitrii non tolli, aut impedisti per scientiam Dei. Hoc eopiose, & eleganter disputat D. Aug. l. 3. de lib. arb. e. a.&seq. Est autem duplex Dei praescientia : inna conditio nata, quae antecedit liberum actum voluntatis di vianae . Hac Deus praecognoscit, quid liberum arbitrium cujusque hominis, aut Angeli facturum esset, ex hypothesi, si in tali rerum ordine, eum his, aut illis auxiliis , & circumstantiis poneretur . Hoc modo praecognovit Τyrios, & Sidonios acturos fuiste poenia tentiam,si miracula apud illos facta suissent. Et Saulem obtesturum urbem Ceilam,&cives tradituros Davidem Sauli, nisi fugeret. Denique quosdam iustos lapsuros esse in peccata, si diutius viverent ; R Ideo ne labantur, eripit illos ex hac vita, dum adhue iusti sunt. De hac scientia multa habet Aug. lib. de bono perseu. c. 9. & IO. & in lib. de eorr. & gratia cap. 8.& alibi. Altera Dei praescientia est absoluta, quae sequitur liberum decretum divinar voluntatis. Hae Deus absolute praecognoscit , quidquid reipsa

suturum est . Hoc modo praecognovit, & praedixit omnia in vel ri Testamento, quaecunque in novo eventura essent. Unde Te tuli. lib. 2. contra Marcionem recte dicit, Praescientiam Dei tot habere ι esses, quot sciat Prophetas. Utraque praescientia est certa , & infallibilis r tum quia Deus est prima veritas , ac proinde in cognitione falli, aut errare non potest et tum etiam, quia ii tellectus De I est infinite perfectus, ideoque ad omnem veritatem se extendite ergo nulla veritas latere eum pote st. Neutra i

men pugnat eum libertate arbitrii . Et quidem de praescientia conditionata manifestum est, quia per illam Deus non praevidet, quid revera facturus sit Petrus, aut Paulus, sed quid facturus es-s et , si haec , aut illa hypothesis poneretur; in eo autem, quod

facturus esset sub conditione, & ramen revera facturus non est, non patitur detrimentum libertatis . De praescientia vero absoluta idem patet, quia licet Deus per illam absolute praevideat, quid Petrus, aut Paulus facturus sit ; tamen illa praestientia sequitur decretum voIuntatis divinae, ac proinde Deus per illam prae-Videt res eo modo futuras , quo juxta decretum , aut permisit nemini iamrae sunt. Si ergo iuxta decretum, aut permissionem

528쪽

De Prde 1rat ne . Is De I turae sunt eontingenter, aut libere et praevidet eas futuras contingenter , aut libere: si necessario , necessarior nulla igitur

libertas, nulla eontingentia, nulla necessitas rerum oritur ex hac

praescientia Dei, sed praesupponitur. Idem confirma inr ratione D. Aug. nam si praescientia Dei tolleret libertatem , vel id face. ret , quia praescientia est, vel quia Dei est. Non primum, quia

tunc etiam nostra praescientia tolleret libertatem , quod tamen falsum est . Si enim Deus revelaret mih I, Petrum cras alio prosecturum , illa mea praescientia , per revelationem acquisita, non imponeret Petro necessitatem proficiscendi. Nec secundum , quia

sicut Deus praescit quid nos facturi simus , sic etiam praescit , quid ipsemet facturus sit i sed praescientia Dei non imponit ipsi

necessitatem . ergo neque nobis. Denique confirmatur ex ipso

Calvino, qui concedit, hominem in statu innocentiae fuisse pra ditum libero arbitrio, & ex illa libertate aliquid fecisse . Vel ergo Deus praescivit hominem in illo statu aliquid libere facturum , vel non praescivit. Certe isnorare non potuit, qui omnia novit. Si ergo Deus praescivit, & tamen homo libere operatus est , lane piast lentia Dei non tollit libertatem arbitrIi nostri. I 3. Occurrit hic molesta objectio non a Calvino , sed iam olim multo ante nata . Est autem hujusmodi. Praescientia Dei est certa, R in saltibilis : ergo quidquid Deus praescit futurum , hoc certo , &infallibiliter futurum est: praescit autem omnia, quae facturi sumus.' ergo omnia certo, & infallibiliter futura sunt ἔ ergo omnia necessario sent. Res p. negando ultimam hanc consequentiam . Concedo , Deum omnia futura praescire certo , & insallibiliter. Concedo etiam, omnia , quae futura sunt, certo, & infallibiliter esse sutura: nego tamen necessario esse futura . Potest enim aliquid esse ceris tum , & infallibile, quod tamen non sit necessarium , sed conti gens, aut liberum : quo pacto certum, & insallibile est, me iam loqui, aut ambulare , quod tamen libere facto . Est & alia vetus objectio multo dissicilior, in hune modum: Deus ab e terno praesciavit Antichristum peccaturum: ergo Antichristus peccabit. Haec consequentia est legitima, & antecedens hujus consequentiae est

necessarium: ergo & consequens est necessarium: cum necessitate autem non potest stare libertas . Et confirmatur ex regula Dialecticorum , quia quando conditionalis propositio est vera, si eius antecedens est absolute necessarium , etiam consequens est absolute necessarium t Alioqui in ruina consequentia posset esse an-Lecedens verum , & consequens falsum : sed hec conditionalis est vera Si Deus hoc scivit furti rism , hoe iιa eveniet: & antecedens est necessarium e ergo etiam consequens est necessatium . I . IIoe

529쪽

- νι Libeν III. caput III. 14. Hoe argumentum dicebat Vmclesius adeo esse essicax, ut Armacanus vigἰnti annos in solutione illius laboraverit,& tandem vi ejus eoactus dixerit, Deum in sua praescientia posse errare . Sed nihil tale in Armacano legitur. Unde satis apparet, V Uiclestum salso hoc illi imposuisse, ut notat Τhomas VValdensis . Est autem ipsum argumentum per se dissicile , & valde torquet Theologos . Quid quisque sentiat, non dica in . Paucis rem ipsam declarabo. Ac primum illa regula Dialecticorum quando conditionalis propositio est vera, si ejus antecedens est necessarium , etiam consequenSest necessarium) locum habet, quando antecedens est necessarium ex intrinseca connexione terminorum ; non autem , quando

solum est necessarium ex accidenti, seu exstippositione . Constat autem, hoc antecedens Deus praesit Antichristum peceaturμm

non e fle necessarium ex intrinseca connexione terminorum , quia praescientia Dei non habet intrinsecam connexionem cum peccam

to Antichristi. Est autem necessarium ex suppositione , quia PQ ii-to , quod Antichristus sit peccaturus, non potest Deus hoc Ignorare . Haec solutio brevIs, & clara est . Potest tamen aliter , &sub aliis terminis explicari. Duplex est necessitas alicujus effectus : una

antecedens, altera comitans , seu consequens. Antecedetis necessitas est, quae oritur ex causa antecedente, & necessario o erante, atque ad unum determinata . Posta enim tali causa, necessario sequitur essectus . Hoc pacto necessarium est , solem cras oriri , quia Ortus solis provenit a eausa necessaria, & determinata. Comitans, seu eonsequens necessitas est, quae non oritur ex causa Rntecedente , & necessaria; sed ex ipsa positione effectus, etiamsi euectus liber sit, & a libera causa proveniat. Hoc pacto necessarium est, Petrum sedere, posito, quod sedeat, aut Petrum sed ste , posito, quod sederit I aut Petrum sessurum esse, posito, quod sessurus sit. Haec necessitas non tollit libertatem , sed potius praesupponit Quod ergo Deus praesciat Antichristu in peccaturum , est quidem

nece si artum, non tamen antecedente, sed Eonsequente necessitate . Illa enim necessitas non oritur ex aliqua caussa necessario ope

rante , quae prscedat peccatum, sed oritur ex ipsa positione futuri peccati . Posito enim, quod Antichristus sit libere peccaturus, necesse est, Deum hoe non ignorare, quia omnia novit. NihilominΗs, uod sit peccaturus , hoc non provenit ex aliqua causa antece-ente, qui urgeat, aut necessitet illum ad peccandu . Hoc sensu diacunt Patres Scholastici, prsscientiam Dei, qua sutura cognoscit, esse posteriorem rebus suturis , & nullo modo priorem. Quia enim aliquid futurum est, ideo a Deo suturum cognoscitur, &non contra. Non enim ideo futurum est, quia a Deo cognoscitur. AL

530쪽

Is. Asserimus quinto , libertatem arbitrii non impediri per decretum, aut voluntatem Dei. Est autem duplex decretum , de quo dubitari potest. Unum , quo Deus ab aeterno statuit concurrere cum libero nostro arbitrio ad omnes ejus actiones. Alterum, quo statuit dare gratiam praevenientem, &adjuva tem ad opera gratiae . Si per haec duo decreta nulla nece Hatas insertur libero arbitrio, aut ejus actionibus, salva manet libertas. At ita res habet; nam per prius decretum, quo Deus itatuit nobiscum concurrere ad agendum, nihil aliud fit in tempore, quam quod detur nobis concursus generalis Dei ad noliras actiones: hic autem concursus non tollit libertatem, quia non est prior nostro concursu , nec prqvenit, aut determinat nostram voluntatem ad agendum, sed est simul tempore, & caula litate

cum nostra determinatione; ergo non affert necessitatem ante

cedentem, quae sola tollit libertatem arbitrii, ut dictum e n. 2'ostet ius vero decretum, quo Deus statuit nos prε venire gratia excitante, vel adjuvare gratia cooperante , nihil etiam is-dit nostram lἰbertatem. Nam per illud decretum nihil aliud fit, quam quod detur nobis gratia excitans , & adiuvans ἰlige aratem nullam imponit necessitatem , ut paulo ante ostendi. At obludes. nemo potest resistere decreto Dei. Ergo omnia, quae Deus neri decrevit, sunt necessiario . Resp. Hoc non recte inlisi tur . Potius sic inserendum erat. Nemo potest resistere decreto Dei, ergo omnia , que Deus seri decrevIt, fiunt eo modo, quo Deus

decrevit, & voluit, ut serent; at decrevit eo modo concurre re cum nostra voluntate ad agendum, ut voluntati relinquatur sua libertas ; ergo eo modo concurrit . Huic autem decreto

nemo potest resistere, idest nemo potest impedire , quominus

Deus libere nobiscum concurrat ad agendum , manente nobis

integra nostra libertate, sicut ipse decrevit. 16. Asierimus sexto , libertatem arbitrii non impediri per providentiam , aut praedestinationem Dei . Hoc ex dictis optime concluditur. Nam in pi destinatibne , ex parte Dei anihil aliud spectari potest, quam praescientia, & voluntas Dei,

quarum neutra laedit libertatem . At ex parte effectuum est gratia excitans , adjuvans , & sanctificans 'tin etiam. cohaerent cum libertate . Idem convinco ex principiis Calvini ; quia

si videntia , & praedestinatIo nim minus habebant locu in matu innocentiae , quam modo habent , ut Calvinus fatetur . At tunc optime cohaerebant cum libero arbitrio ; ergo etiam modo cohaerebunt . Atque haec Neviter dicta fini ex lententia

Catholicorum. - r κ

SEARCH

MENU NAVIGATION