R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

frcere , quaecunque vult, ambiguo sine condiderit nobilissimam justas creaι uris. Credo hanc esse vina argumenti. Scriptura dieIt Deum facere quaecunque vult .' ergo Deus non ambiguo fine condidit hominem . Ergo condidit eum , ut peccaret: ergo homo

Dei consilio, ac decreto lapsus est . Quis non videat, quam elumbis sit haec arsumentatio' Concedo, Deum facere, quaecunquCVult. Concedo, non ambiguo fine condidisse hominem . Negoco fine condidisse , utipeccaret, aut periret. Io. Altera Calvini ratio : Atqui praedolinario, velint, nolint, in psaris se profert. Neque enim factum est naturaliter, tit a sal

xe exciderent omnes unius parenti3 enlpa . quid eos prohibet fateri de uno homine , quod inviti de toto humano genere concedunt' quid cnim tergiversanda luderent operam ' cunctos mortales in unius hε- minis persona mortἰ aeternae mancipatos fuisse, Scriptura elam armc cnm naturae adserui nequeat, ab admirabili Dei consilio perfe-

esum ese , minime obscvrnm es. Quasi dicat: non est factum naturaliter, sed decreto, ac consilio Dei, ut a salute exciderent omnes unius parentis culpa : ergo quod de toto humano genere concedimus, idem dicendum est de prImo parente: ergo etiam primus parens decreto, & consilio DeI lapsus est. Hoc argumentum Calvini dupliciter peceat. Primo, quia antecedens falsum

est. Est enim alIquo sensu naturaliter factum, ut, cadente priamo homine, eaderet totum genus humanum. Ratio est, quia priamus homo suo peccato vItiavit in se naturam humanam : ergo qui per naturalem propagationem ab eo nascuntur, naturaliter inj ssi, & peccatores nascuntur. Unde est illud Ephes. a. 3. Eramuser nos narura silii irae, sicut o caeteri. In quem locum scribens D.

August. traft. 44. In Ioannem ait: Si filii irae, filii vindictae, filii pa

πια , filii gehennae: quomodo natisra, ni Deccante primo homine, viarium pro natura inolevis y Et ipsemet Calvinus In eundem locum: Locur , inquit, es insignis contra Pelagianos, ct quicunque peccatum originale negat. Nam quod naturaliter inest omnibur, id certe est oriaginale . Naturaliter vero nos omnes damnationi obnoxios Paulus δε-

cet. Deinde, non est par ratio Adami, & posterorum . Et aliud est, Deum voluisse, ut, si Adam peccaret, tota posterItas eiasset culpae obnoxIa: aliud, Deum voluisse , ut Adam peccaret cum sua posteritate. Hoc posterius falsum e8, & haereticum rillud prius verum , & Catholicum. II. Tertia Calvini ratior Insiet arἰ nemo poterit, quin praesciv

rit Deus , quem exitum esset habiturus homo , antequam ipsum conderat , ct ideo praestiverit, quia deereto suo ordinarat. Vis argumentivxc est: Quidquid Deus praevidet futurum , non alia ratione

542쪽

Praevidet, in si quia voluit, & decrevit, ut fieret: sed ab aeterno Praevidit lapsurum primum parentem : ergo ab aeterno voluit, &decrevit, ut laberetur primus parens. Sed major propositio a- Per te falsa est, & nititur ullo falso principio. Putat enim Calvi nus , qua euntq; fiunt, Deo Volerare, & non tantum permittente , fieri. Unde sequitur, quidquid praevidet futurum, ideo praevidere , quia voluerit, ac decreverit, ut futurum esset. At in uia troque errat. Catholica doctrina est, multa fieri Deo permittente , non autem volente; ac proinde Deum praescire multa sutura , non quia voluit, sed quia permisit, tu serent. Recte August. lib. 3. delibero arbitrio cap. q. Sicur tu quaedam , quae feci , meministi, nec tamen , quae meministi, omnia fecisti ἰ Ita Deus omnia, VHovum ipse anthor est, praescit , nec ramen omnium , quaepraescix, se author est: quorum autem nyn est author , justus est utiar. Et lib. I. de anima, & ejus origine : Praescien ta Dei peccatores praenoscit, non facit.

' An Deus ab aserno praedestinaveri3 peccata aliarum hominum y

I. AlvInus docet, omnia peccata, quae fiunt ab hominibus , aeterno Dei consilio decreta, &praedestinata eme, omniaque fieri Deo volente, & non solum permittente. Sic enim habet lib. I. instit. cap. I 8. β. I. Tergiversando itaque effugium quaerunt, Dei ranrrim permissu, non eιiam voluntate hac fieri. Ipse vero palam se facere pronuntians , efugium illud repudiat. quod aurem nihil sciant homine, , nisi areano Dei nuru, nee quia Τωam deliberando agitent, nisi quod ipse iam apud se decreverit, re areana sua directisne constituat, innumerἰr, o ciaris resimoniis probatur . Et lib. I. cap. 23. s. 6. Frusti a depraescknιia tis movetnr, tibi eo stat ordinatione potias , ct ntisu omnia evenire . Et si. 9. Excusabialeae peccando haberi volunt reprobi, Fuia e adere nequeunt peccandi necessitatem , praesertim eum ex Dei ordinatione sibi inneiatur hujus modi nec est ar. Nos vero negamur rite inde excusari, quando quiadem Dei ardinationi, qna se exitio destinatos eonqueruntur, sua constat aequitas , nobis quidem incognita , sed illa eeuissima. Et N

IIbi similia.

a. Haec propositio est caput totIus controversiae . Itaque dilia genter resutari debet: Non tamen magnopere laborandum est , cum habeamus apertissima Scripturae, Patrusa, & omnium pene. h

543쪽

4so Liber III. caput M. hominum testimonia, ex quibus haec argumenta desumpta sunt . Primum est: Quando Scriptura sacra videtur eandem rem alibi asserere, alibi negare; tunc illi parti adhaerendum est, cui magis favent verba, & lensus Scripturae, consensus, & explicatio anti quorum Patrum; at Scriptura videtur aliquando asserere peccata fieri Deo volente, & praedestinante ; aliquando videtur id negare o & hule posteriori parti magis favent verba , &sensus Scripturae, ac consensus Ρatrum ἰ ergo huic posteriori parti adhaerendum est, nempe, peccata non fieri Deo volente, &praedestia nante . Minor propositio, in qua est tota vis argumenti, probatur ex collatione utriusq; partis. Calvinistae citant pro te haeci stimonia . Genesis 4s. vers. 8. Non vestro consilio, sed Dei volunt se huc missus sum . Et cap. s O. I9. Hum Dei possumus resistere volun- rati ' Et Actorum a. vers. 23. Hunc desinito cor filio , ct tr clesia Dei traditum per manus iniquorum affigentes interembris. Et C. 4. vers. 2 7. convenerunt vere in cIvitate ista facere , quae manus Ima,

ct consilium tunm decreverum fieri. Hine colligunt Calvinistae , peccatum fratrum Iosephi, & peccatum I udaeorum crucifiget rium Christum facta esse voluntate, consilio, & praescientia Dei. His addi potest illud Ephes. I. vers. II. qui operatur omnia secae dum eo lium voluntatis sua. Quod attulit Beaea, ut probarer pe eatum Adami factum esse Dei voluntate . Nec plura adduci pol sunt pro hac senrentia. Nam caetera omnia, quae citari solent, pertinent ad sequentes quaestiones. 3. At Catholici opponunt haec loca. Psalm. s. vers. s. quoniammon Deωs volent Iniquisatem tu es. Et Sap. I . vers. 9. odio sunt Deos ias, ct Impietas ejus. Et Habac. 1. vers. 13. Mundi sunt ocisti sui, ne videas malum , ct respicere ad iniquιtaιem non poteris. Et Ierem. I9. vers. 1. AEdificaverunx excelsa Baalim , qnae non prἀcepi,

nee locvtnmum, nec ascenderans in cor meum . Et Ezech .i8.vers. 13.

Nunquid voluntatis mea es morae impii, dieir Dominus y Et a. Petri, 3. vers. 9. Deus neminem viar perire. Et I. Thessal. 4. 3 . est vo Iunias Dri, sanctimatia vesra . Iam expendamus hare testimonia

eum prioribus, di videamus, cui parti insistendum sit. Testim nia pro Calvino citata nihil aliud dicunt, quam Iosephum Dei voluntate missum esse in AEgyptum; & Christum Dei praesciet tia, &consilio traditum esse Judaeis ; & omnia, quae a Deo fiunt,

fieri summo consilio, & non temere. Haec sane, si bene expliaeentur, nihil obsunt nostrae causae . At testimonia pro nobis cita

ta expresse dicunt, Deum non velle iniquitatem: Calvinus diaeit, velle Deum odisse iniquitatem si odit, quomodo vult' Deum non posse respicere ad iniquitatem .' multo minus 4ecemneres

544쪽

nere, & praedestinare peccata non ascendisse in cor Dei: quo dodo ergo a Deo praeordinata' ) non esse voluntatem Dei, ut Aiomo peccet mortaliter r Calvinus dicit esse hanc Dei voluntaxem ) Deum non velle quemquam perire : Calvinus dicit ideo

velle peccatum, ut homo pereat Dei voluntatem esse, ut sancti simus, non ut peccatores. Attende lector , quisquis es, di verba Scripturae diligenter expende ; nec dubita de sensu. Sensus est, Deum adeo bonum esse , ut non solum detestetur mala, & nullo modo velit ea fieri, quantum in se est, ut probant nostra testimonia; sed etiam quando praevidet hominem male cturum, velit hoc malum praevisum in bonum usum convertere . Praevidit malam voluntatem fratrum Ioseplai,& Judaeorum equid fecit utramque ad bonum exitum ordinavit.' alteram ad exaltationem Josephit alteram ad humani generis redemptionem. H te germanus sensus est, Deo dignus, ab ipsa Scriptura, &SS. Patribus approbatus. Nam Genesis so. 2O. dixit Ioseph suis fratribus: Vos e Eliasis de me malum , sed Deus υertit illud in bonum , Di exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis , o Lalvos faceret multos populos. Quid clarius y Mala fuit voluntas fratrum Iosephi . Hanc Deus praevidit, non praedestinavit. Bonus fuit effectus ex ea secutus . Hunc Deus voluit, & praedestinavit. Recte Augustinus in Enchiridio e. Ioo. Non sinerei bonur fieri male , nisi omnia

potens etiam de malo facere posset bene. Et lib. Q. de civitate Dei, eap. . Multa quidem funς a malis contra voluntatem Dei. sed taniae est Ille rapientia, tanuerue virturis, ut in eos exitus,

e sines, quos bonoa, ct Iustos ipse praescivis, tendant omnia ,

quae Yoluntati ejus videnιur adversa.

q. Habes sensum Scripturae. Audi consensum Patrum. Nec omnes, sed paucos, & praecipuos adducam. D. Augustinus libro de praedestinatione sanctorum cap. IO. Praescire potens est Deus, etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Et lib. I. de ordin. cap. I. Sequii Dr, auo divinam providentiam non usque ad haec ima prorcndi, aut certe omnia Dei voluntate committi ,utrumque impium , sed magis posterius. S. Prosper in responsione ad capitula

Gallorum, cap. I 2. Volunxas Dei nunquam vult, nisi bona: praesci cntia autem ct bona noscit, ct mala : sed bona , quae aut ipse facit , ain etiam , uς nos faciamus, imperat 3 mala autem, quae innino ipse non facit, nec fieri Dasit , aut impulit . Et cap. I . Inmdelitas non credentium Euangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur. Bonorum enim Deus aBctor est, non malorum . Et Divus Fulgentius lib. I. ad Monimum cap. II. Potuit Deus, sicut voluiti,

praedesinare quosdam ad storiam, quosdam ad poenam. Sed ruos prae

545쪽

49r Libeν III. caput M. destinavit ad gloriam , praedestinavit ad justitiam e quos autem prae desime t ad poenam , nis praedestinavit ad culpam. Posset enim peccarum ali nod ex praedestinatione Dei esse , siposset aliquis hominum juste peccare. Nullus autem hominum juste peccat, yuamvis eum Deus Iuste peccare permitrat. Et Leo IX. Pontifex in epistola ad Petrum Antioch. Credo Deum praedestinasse solum bona, praeseivisse

autem bona , o mala . Et Concilium Arausc. cap. 21. siquos ad malum divina potestare praedestinaros esse non solum non credimus, sed etiam fisint, qui tantum malum credere velint, eum omni detestatiο- me litis an thema dic mus. Omitto alios Patres. Hos ideo produxi, quia cum post obitum D. Aupustini nonnulli essent, qui ex libris Augustini, praesertim ex libro de praedest. Sanctorum male intellecto colligerent D um praedestinasse impios ad peec Ea a supradicti Patres constanter se opposuerunt, asserentes,lseccata non fieri ex Dei praedestinatione. Vide D. Fulgentium

ib. citato, cap. ult.

1. Secundum argumentum e Deus non potest velle, &desd xare id, quod ipsius naturae plane contrarium est, &quod ipse maxime execratur: sed peccatum est tale: ergo Deus non potest velle, &desiderare, ut sat peccatum. Maior propositio per λnota est. Prima pars minoris probatur, quia natura Dei est infinita bonitas r peccatum autem est malitia. At malitia directe repugnat bonitati infinitae. Ex hac repugnantia fit, ut peccatum nullo modo possit referri ad Deum , tanquam ad causam; quia inter causam , & effectum debet esse proportio; at inter Deum, re Peccatum non est proportio, sed contrarietas, &repugnantia ἀQuo spectat illud Basilii, ho m. a. in Hexameron : 2 ihil contra-νiorum a suo con ι rario genitur . Neque enim vita mortem parere fo-ἐet εἰ neque tenebra principium afferunt luci: neque nitatem morbus

sieti. Et illud Christi in Evangelio, Matth. 7. I 8. Hon potes a Bor bona malos fructui facere . Quod ad institutum nostrum elegan-eter accommodavIt D. Gregorius Nyctenus ho. 2. in Ecclesiasten. Deus , qui es natura boni,s , bona quoque praeber Omnino , quoniam omnIs arbor bona bonos fructus facis , Cr neque ex spinis uva , neque ex vite spina nascitur. Quod sua natura bonum es, ex osvis thesauris malum non produxevit. Neque enim bonus homo M abundantia cordis mala loquitur, sed ea loΤuitur, quae Daematurae funt convenientia. Quanto ergo magis fons bonorum nia

hil mali ex sua natura profuderit 36. Secunda pars minoris probatur ex illo Sap. I . 9. Odio fune Deo impius, ct impietas ejus. Et ex ipso Calvino lib. 3. Instit. c. 23. s. q. cum ait: IURiam naturalilev amrpr i aestiriam aversatur.

546쪽

Et ratio colligitur ex dictis, quia voluntas, & natura Dei su nere ipsa idem: ergo quod naturae Dei contrarium est, hoc et in voluntati Dei contrarium esse debet: ergo volui fias necessario illud execratur. Hinc sequitur, odium illud , quo Deus sertur in peccatum , non esse liberum, sed naturale, ac necessarium ; sicut amor , quo amat se ipsum , necessirius, ac naturalis est, non liber. Odium enim supponit amorem, &ineo fundatur. Ideo

enim Deus odit peccatum , quia peccatum est contrarium nature tuae, quam amat. Sicut ergo naturam tuam amat necessario , ita peccatum necessario execratur. Hinc ulterius sequitur, Deum non posse ullo modo velle, aut amare peccatum ; sicut non potest ullo modo cessare ab amore sui ipsius, aut seipsum odisse. Unde nihil interest, an peccatum committatur a reprobo, an a praedestinato . Nam a quocumque committitur, semper est contrarium naturae, ac voluntati Dei reroo voluntas Dei semper illud execratur.

Hoc idem argumentum confirmatur ex Philosophia in hunc modum: Omnis appetitus fertur in aliquod bonum sive verum, sive apparens , & si appetitus est rectus, & ordinatus, semperfertur in verum bonum, Rhonestumo sed voluntas Dei est apia

petitus ordinatissimus.' ergo voluntas Dei semper fertur in bonum verum, & honestum: ergo nunquam fertur in peccatura . subratione peccati: ergo Deus non vult peccatum sub ratione peccati. Dicet forte aliquis pro Calvino o Deum velle quidem peccatum , non tamen sub ratione peccati, sed propter bonum finem , ut scilicet possit m2nifestare suam justitiam in vindicando . Sed haec responsio nulla est. Primo, quia Calvinus revera docet, Deum velle peccatum sub ratione peccati. Hoc ostendo ex ipsius principiis . Docet enim, Deum ideo velle, & praedestinare peccatum, ut habeat causam damnationis reprobor una ; sed causa damnationis reproborum est peccatum sub ratione peccatio Ergo, secundum Calvinum, Deus vult, &praedestinat peccatum 1 ub ratione peccati. Secundo, quia quando objectum voluntatis est turpe, tunc bonus finis nou excusat, neque impedit malitiam voluntatis. Nemo enim potest recte appetere adulterium, aut mendacium , etiamsi bono fine dicat se appetere. Nam verissime dixit Apostolus Roman. 3. vers. 8. Non sunς facienda

mala , ut evenianι bona .

8. Tertium argumentum. Deus non potest ex animo velle,&desiderare, ut id sat, quod dis orte, serio, ac levere prohibet fieri: sed diserte , serio , ac severe prohibet fieri peccata : ergo non vult, nec desiderat seripeccata . Minor passim patet ex tota scri

547쪽

49 4 Iiber III. cap. plurar ubIque Deus prohibet peccata. Maior vero per se nota e si,

quia Deus non potest habere contrarias voluntates.' ergo non

potest unum, idemque velle fieri, & simul serio prohibere, ne fiat. Hoe argumentum proponit Calvinus, &non potest solvere. Nam lib. I. institui. cap. 16. sic habet: Nam quod primo Objiciunt , si nihil eveniat, nisi volente Deo , duas esse in eo eontrarias voluntates, quia occulto consilio decernat, quae lege sua palam vernit, facile diluitur . Audiamus quaeso ex Calvino , quam facile hoc ipse diluat. Primo, digreditur more concIonatoliis. Tandem post multa verba, quae ad rem parum fac Iunt 3 solvit obiectionem his verbis : Quomodo idem diverse modo nolit sieri , ct velit, non eapiamtii. Est hoc facile diluere. Omnes rustici norunt hanc artem . Nam quaecunque , & quantumvis difficilia illis obieceris, statim dicent: Non eapimur. Lubet hic tria notare circa solutionem Calvini. Primo, quod praeter voluntatem , qua Deus palam inscripturis vetat peccata , fingat aliam voluntatem Dei oeeultam , qua velit peccata. Sane , cum fateatur esse occultam , & non ha- heri palam in scripturis, satis ostendit, a se, & a suo cefebro confictam esse. Secundo, quod objectionem difficillimam conetur extenuare , quasi nullius momenti sit,'& nullo negotio dissolvi possit. Tertio, quod cum solutio danda esset, lateatur se non capere. Haec obiter. 9. Quartum argumentum. Nemo, n Isi Τyrannus, punit Illud, quod Ipsius voluntate , ac consilio factum est : At Deus punit peccata hominum, & quidem gravissimis suppliciis tam in

hac, quam in altera vira: ergo peccata hominum non fiunt voluntate, ae consilio Dei: nisi dicamus, Deum esse Tyrannum. Occurrunt Calvinistae: Deum punire peccata ob bonum finem , nempe ut manifestet potent am, ac iustitiam suam in vindicando . Sed hae responsione non tollunt, sed potius augent vim argumenti: Nani hoc proprium Tyrannorum est, eo fine, ac

consilio velle alios delinquere, ut possint in iis vindicandis sitam explere Iibidinem.

Io. Quintum argumentum . SI Deus vellet hom ne in peecare, sequeretur hominem non peccare, quando peccat, quae est a Derta contradictio. Nam ille certe non peccat, qui suam voluntatem conformat cum divina voluntate 3 &qui idem vult, quod Deus vult illum velle : at, qui peccatum committit, cons mat suam voluntatem cum divina voluntate, tesse Calvino, quia Deus vule illum committere peccatum : ergo qui peccatum committit, non peccat. Nemo ergo peccat omnino e si nemo peccat, frustra ve-

iit Christus ad peccata mundi tollenda: α vera est lententia

548쪽

De O thore Peceat; . 49s Liberi Inorum, peccatum nihil esse , nisi falsam opinIonem. Hoe argumentum confirmatur ex duobus principiis. Alterum est, Id , quod regulae, & gnomoni respondet, nou posse esse curvum,&distortum. Alterum, voluntatem Dei esse repulam, & nommam nostrarum actionum, quod etiam concedit Calvinus lib.

3. institui. cap. nil. 2. his verbis ἰ Dei voluntas non modo ab Gmnἰ vilio pura , feci summe perse monis regula , ct legum omnium lex es . Hinc sumo duo nova argumenta. Prius r OmnIs actio peccati est eonsor missu de regulae, nempe voluntat; dἱvinae: E go nulla actio peccati est curva, aut vitiosa. Posterius r Uoluntas Dei est lex nostra : sed voluntas Dei est, ut peccemus t ergo peccando servamus legem Dei. Hinc duo sequuntur contra Calvinum . Primo, neminem peccando peccare: nam qui legem De I servat, non peccat: at qui furatur, servat legem , &voluntatem Deir ergo qui furatur non peccat. secundo, legem Dei non esse impossibilem , quia quotidie ab omnibus servatur. Quotidie enim peccant homines . II. Ut hujus argumentI vis magis apse areat, quaero ex Calviano r An peccaverint Iudaei spoliantes AEgyptios An Osee Pr pheta sumens sibi uxorem fornicat Ioniam , &generans filios somnicationum ν An Abrahamus volens interscere, &immolare filium suum y Non peccarunt, sed bene, &Iaudabiliter egerunt. Quare Quia haec erat voluntas Dei. Quid sequitur ergo cum voluntas Dei sit, quae per Euangelium Calvini nobis an- nunciatur, ut homines committant furta, homicsdia, adulteria, certe qui id faciunt, non peccant, sed bene, & laudabiliter agunt, secundum idem Euangelium. I 2. Sextum argumentum. Si Deus ab aeterno praedestInasis et omnia peccata, quae sutura sunt, & ea absolute vellet seri tali tempore , loco, & a tali persona, frustra docuisse enos Christus orare, Et ne nos Inducas In tentationem. Nam si Deus ab aeterno decrevit, ut Petrus cras vincatur a tentati

ne, & incidat in peccatum luxuriae, an id decretum mutari potest 3 Minime potest. Quid ergo prodest, si Petrus ex Christi instituto oret, ne inducatur intentationem nihil plane. An sorte Christus hoc ignoravit 3 verisimile est, quia calvini

Euangelium nondum erat promulgatum . 13. Septimum argumentum . Si Deus vuIt peccata perpetrari, Rhoe firmiter credunt Calvinistae, sequitur omnes bene agere

apud Calvinistas, qui aliena diripiunt, adulteria, &homicidia

committunt, templa, & altaria evertunt: e contrario, eos

549쪽

496 tiber III. caput V.

se divinae voluntati, posteriores vero directe obsistunt. Nam ve tant ea fieri, quae Deus absolute vult fieri. Neque hoc possunt ignorare, si a Calvino imbuti sunt . Igitur adulteri apud Calvinissas, homicidae, fures , & raptores censendi sunt viri secundum cor, &consilium Dei. Magistratus vero, Principes, Reges , Patresfamilias, Ludi magistri, qui prohibent scelera, censendi sunt Deo rebelles , & ab ej us voluntate alieni. Quia hoc credat 314. Octavum argumentum. Si omnia, quae ab omnibus fiunt , Deo volente , & decernente fiunt, nullo modo possunt Catholicis irasci Calvinita, si ab eis patiantur tormenta, mortem , mala omnia. Quare' quia sciunt se haec omnia pati Deo volente, & suam voluntatem debent Deo consorinare, si boni viri e ne volunt. Nec video, quomodo Calvinus ipse, quillaec docuit, iure merito potuisset succensere carnifici, qua do ipsius corio impressit characterem castitatis. IJ. Sat multa argumenta contra Calvinum congesta sunt. Superest explicandum illud D. Pauli ad Ephes. I. Qui operatur omnia sectindum consilium volun alis senae, quo solo testi inonio usus est Beza, quando debuit probare ex scripturis, Adamum Deo volente, & praedestiuante lapsum esse . Video autem duplicem syIIogismum strui posse ex illo loco Divi Pauli pro sententia Calvianistarum. Unus est: Omnia, quae in mundo fiunt, tam bona, quam mala, operatur Deus consilio voluntatis suae: sed peccata fiunt in mundo: ergo Deus Operatur peccata consilio voluntatis suae. Alter est: Omnia, quae Deus operatur, consilio voluntatis suae operatur: sed peccata Deus operatur : ergo operatur illa

consilio voluntatis suae. In priori syllogismo falsa est major,

ἰn posteriori minor. Hoc ostendam quaest. s. ubi ex prore nodisputandum est, an Deus operetur peccata οῦ Et quaest. arimus sit auctor peccatorum.16. Potest & illud asserri pro Calvino: Saepe unum peccatum

est Doena alterius peccati: at Deus vult poenam .' ergo vult illud peccatum, quod est poena alterius peccati. Major asseritur a D. Augustino lib. s. contra Julianum cap. s. Et mam teste colligitur ex illo Rom. I. 28. Propio guod tradidit illos Deus in reprobum fensum , ut facianx ea , quae non conveniunι. Respondeo. Posterius neccatum proprie non est poena prioris peccati, sed tantum improprie , idque duobus modis. Primo, quia Deus aliquando deserit, ac destituit hominem sua gratia in poenam praecedet tis peccati. Homo autem desertus a Deo sacile iterum peccat. Quare non ipsum peccatum, quod sequitur, sed desertio , quae

praecedit, est poena juste a Deo inflicta. Et hoc sensu intelligitur Io-

550쪽

eus Apastodi eliatus. Meundo, quia saepe fit, ut posterim peccatost annexa aliqua infamia, vel tristitia , vel si mile ineo indum. ει time peceatum posterius , non ratione sui, sed ratione malἰ annexi, dieitur esse poena prioris peecati. Hoc sensu inteIligitur illud DiVi Augustini libro.i. Consessionum, cap. II. Iussi Γ, Domina , o sic est , ut poena sua sis sibi omnis inordinatae ani

II. Tertio orilai Alet: Si Deus solum permittit piceata, ut nos Catholici doeemus, aut volens , aut nolens permittit. Si nolens is omnipotens non est 3 Si volens, iam Deo volente peceata fiunt. quae e st Calvini sententia. Respondeo, Deus peceata permi ei e volens , ut doeet Augustinus in Enehiridis e. Ioo. Et tamen Tolente Deo non fiunt peceata, sed Deo non volente . Aliud enim est peeeatum, aliud permisso peccati. Peccatum malum est: permissio bona. Deus permissionem peceati vult, pece tum non vult. Et permissio peeeati fit Deo volente 3 peeeatum non sit Deo volente. Oeeurres : Si peeeatum non sit Deo v lente: ergo sit Deo nolente, & invitor ergo omnipotens non est . Respondeo. Non sequitur, quia velle, & nolle sunt eo uaria, inter quae dari potest medium ; scilicet non velle. It que haec tria distinguenda sunt: peeearum fit Deo volente: peccatum sit Deo nolente r peeeatum fit Deo non volente. Duo prio xa salsa sunt r Tertium verum est. Eodem modo se habent hxetria i Deus est volans peecatum: Deus est nolens peccatum: Deus est non volens peeeatum. Hoc postremum verum , illa duo prio in falsa sunt.

Dena impellat Diabolum , ut nos indueat

SEARCH

MENU NAVIGATION