R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

601쪽

6 Liber In Caput VI. do , quando diuturna, & legitima praescriptione hoe ius obtinuit. Tertio, quando necessitas urget, nec propriae securitati, aut indemnitati satis est consultum, nisi statim vindicta exerceatur. Molina disp. Ioo. R IOI.

. Iusta causa indicendi bellum , generatIm loquendo , est grata vis injuria, quae alicui Principi, Regi, Reipublicae vel imminet, vel facta est. Si imminet, ut impediatur per bellum defensivum

jure de sensionis . Si facta est, ut vel resarciatur per bellum offensuum, iure iustitiae commutativae; vel vindicetur, iure iustitiae vindicativae . D. August. quaest. IO. super Josue . D. Thom.

s. Speciatim solent hae, &similes causae assignari. Primo, publica Principis contumelia. Sic David movit 'belIum contra Hanon Regem Ammonitarum, eo quod nuncios a Davide missos aste cisset magna contumelia, dimidiam barbar partem, & vestes . usque ad nates praescindendo, 2. Reg. Io. q. Secundo, rebellio subditorum. Sic idem David suscepit bellum contra Seba filium Bochri, qui cum quibusdam ali Is separaverat se a Davide IegitImo

suo Rege, Σ. Reg. 2O. I. Terrio, defensio malefactorum, ne iuste

puniantur. Sic filii Israel pugnarunt contra Beniamitas, eo quod nollent tradere quosdam ex sua Tribu, qui nefandum flagitium perpetrarant. Iudic. 2O. I . Quarto, suppetiar inimicis latae. Sic David percussit viginti duo millia virorum de Syria Damasci, quia suppetias tulerant Adareeter Regi Seba , 2. Reg. 8.s .Quinto, negatio innoxii transitus per alIenam terram , qui iure naturali negari non potest . Sic Israelitae indixerunt bellum Arad Regi Chanan eo, quod negaret illis transitum per suam provinciam , Nutri. 2I. I. Sexro, violatum foedus . SIc Rex Joram indixit bellum Regi Moab , qui nolebat illi solvere centum millia ovium, quae ex antiquo foedere tenebatur solvere, q. Reg. 3. s. Septimo , idololatria subditorum . Sie Moyses cum filiis Levi bello aggressus est filios Israel, & interfecIt trIginta tria millia hominum , propterea quod aureum vitulum adorassent, Exod. 32. 26. An idem dici possit de haereticis, dicemus lib. s. cap. II. 6. Recta intentio, quae est tertia conditio ad iustuna bellum requisia, tripIex est. Prima, recuperare amissa. Altera, injuriam juste vIndicare. Tertia stabilire pacem Reipublicae. SI alio fine, vel

intentione bellum suscipias, malo facis. Unde August. lib. 22.col ita Faust. cap. 7 . ait: Nocendi cupiditas, ulciscendi erudelitas , impacatus , arque implacabilit animus, feritas rebellandi, libido do- iminandi, ct si quae Lmilia , haec sunt.quae in bellis rure culpani r . Vide D. Tho. qu.sso. ar. I. Molinam disp. Iop. & alios passim .

602쪽

Servatis hIs t ibus eonditionibus, certum est , bellum esse s

ellum, ac iustum ex natura rei. Quod ulter,in sic confirmo e Bellum , ut dixi, vel est defensuum, vel ostensivunt. Si de sensuum rcbnstat ex natura sua licitum esse. Nam si iure naturali licet homin I privato vim vi repellare , multo magis id iscet Principi, aut Communitati. si ostensivum', tune etiam licitum est ob similem rationem. Nam si homo privatus potest advertario suo intentare litem, vel actionem iniuriarum per viam iuris; cur PAnceps vel Communitas non possit idem facere per viam belli, quando via Iuris non est sussielans Alioqui publica iniuria, quae Prii cipi, vel Communitati facta est, nunquam posset resarciri, aut

vindicari ; & consequenter ne e publica iustitia , & indemnitas custodiri, quod est absurdum.

8. Dices: Et amsi serventur liae tres conditiones, quae jam explicatae sunt, nihilominus belIum esse videtur contrarium paci,& charitati. Nam Inter illos, qui bellum contra se mutuo gerunt,

non potest esse pax , & charitas, sed pugna, & dissensio . Respondeo : Ex parte illius, qui Iniustam causam fovet, aut malam intentionem habet, contrarium est paci, & charitati. De lioe nemo dubitat. At ex parte alterius , qui iustam causam fovet, &rectam habet Intentionem , non est contrarium, sed consorme charitati. Quod sic ostendo r Homo privatus , qui ex charitate diligit se , &proximum suum , potest secundum ordinem charitatis praeserre se proximo r ut si occurrat casus, In quo vel ipse , vel proximus debet pati aliquod damnum , vel incommodum , potest salva charitate seipsum salvare cum damno, vel inconam OCO proximis modo non faciat illi injuriam , ut in Scholastica nostra ostensum est. Idem dico de Principe , vel Republicas. Si ergo Princῖpi inferatur injuria ab alio Principe, potest salva charitate vindicare iniuriam per bellum, & sie se indemnem conservare. In quo facto servatur simul charitas ,&justitia i Charitas , quia servatur regula charstatis; proximus sim egomet mιhi r Iustitia , quia ossic Ium justitiae est, illatam iniuriam legitime vindicare. 9. Dices a. Bellum est eausa multarum caedium, ac damnorum . Ergo est illicitum . Respondeo : Hoc verum est ex parte illῖus, qui injustam causam fovet, non ex parte alterius, qui jussam fovet.

Nam Princeps, qui alteri facit Injuriam , est eausa belli, & consequenter omnium damnorum, quae sunt per bellum . At Prsnceps,

qui patitur injuriam , non est caula belli, sed Invitus cogitur ad bellum , ut vindicet iniuriam sibi illa tam ,& stabiliat publicam vacem, iustit Iam, &tranquillitatem. Quo spectat illud Augustini

603쪽

fovet iustam caulam, potat Impedire momIo. Sed con t 'μ c ,1 si Λε et a bello. Respondeo, Sic est hem multorum h*Nm- -, qvie postulat, ut iojuri

maioris mali1 iniurias exercere . Necessetne liceret fur in δα Ahil; bundem Augustinum apud Gr xi3

hellum ex natur 'α rimum eriet tale mandatum

in veteri testamenxψ ς - veteri testamento , sed quia Deus non solum pςrm i RU & alibi. Secundo, etiam mandaVix RN' ui paulo post dicam . Tertio ,

604쪽

ad Bonisaelum Comitem. Ambros. lib. I. de ossic. cap. O. &illud Luc. 3. I . contenti estote stipendiis vestris. Gregorius Lib. r. Epist. 32. Bernardus sermone ad milites templi, cap. 3. &alii passim. Et probatur ex Euangelio. l . Primo, quia Ioannes Baptista rogatus a militibus : Qui faelem ut 9 nos non dissuasit illis militiam, sed dixit: dem

Rem concutiariae, neque ealumniam faetatis , ct eontenti estote si-

pendii vestris, Lue. 3. v. I . Utitur hoe testimonio Augustinus Epist. s. ad Marcellinum, & lib. 12. contra Faust. eap. 7. . Ps. Similiter Christus rogatus a Phariseis, an liceret Caesari dare censum , seu tributum pro stipendiis militaribus' respondit, Rediate caesari, quae Caesaris sunν. Matth. 22. 2. I. De quo idem Augustinus loco posterius citato ait: Sςd quia δε anis aetverta Ioannem blasphemare consueverunt ,, ipsum Dominum Ie fum raripum audiant , hoe sipendium Itibentem re i caesari, quod Ioannes dieit debere obieere militi . , ddire, inquit, caesari , qua caesaris sunt. Ad hoe enim tributa proantur, Di pra-pier bella necessarium militi Jpendium 'abeatur . I 6. Tertio , Christus commendavit fidem Centurionis , qui dicebat o Nam ct ego homo sum sub potestate eo huius , habens sub me milites: O dico hiala , vade, o vadit o ct alii , --ni. , o venit . Non respondit Christus : Desere militiam , sed

potius e Non inveni tantam sidem in Israel. Mattia. 8. Io. Unde Augustinus loco citato : Fidem Centurionis laudavit, mili-riae desertionem imperaπir. .

II. Et ratio duplex est . Una , quia Principes Christiani possunt uti gladio in puniendis privatis malefactoribus. Rom. 13. v. q. Ergo et igna in vindicanda publica iniuria. Altera, quia bellum ex natura sua licitum est, ut Pyra ostendi: ergo etiam licitum est Christianis , modo non sit illis peculiari mandato prohibitum a

at non est prohibitum, . ut patebit ex solutione eorum , quae contra obiiciuntur. Sunt autem haec, di similia. I 8. Primo illud Matth. r. 39. Ego autem dico vobia , non resistera malo: sed si qui 1 te percusseris 3n dexteram maxillam tuam , praebe ita Ii ct alteram . Respondeo: Hoe dupliciter Intelligi potest. Priamo , ut absolute nunquam resistas malo, sed quotiescunque te aliis quis percutit in unam maxillam , praebeas illI & alteram . Hoe n cesse non est. Nam neque Christus, neque Apostolus hoc secit. Christus enim, cum percuteretur in uua maxilla coram Pontifice , non praebuit alteram , sed restitit increpando r Si bene locutus sum , quid me eaedis 's autem male , tesimonitim redde de mala . IO.ι3. v. 33. Similiter Paulus, cum ex mandato Pontificis juberetue

605쪽

ου so riber. IV. percuti, respondit; Percuties re Deus , paries dealbate . A 2, 23. 3. Secundo potest intelli gr. ut non resistas malo , idest, ut non qua ras privatam vindictam, sed potius paratus sis alteram maxilia Iam nraebere, idest alteram injuriam accipere, quam acce tam ulcisti. Hoc Christus vult, Nec inde sequitur, bellum esse illicitum . Nam etiam qui bellum infert, nqn debet hoc facere ex primo affectu vindictae, sed ex recta Intentione bora publici, ut in prima conclutione dictum est. 19 Secundo , illud M Zim. 26. V. sa. converte glassium tuum in locum suum omnes enim , qui acceperini gladium , gladio peribunt. Relaondeo ; Christus prioribus verbis modeste reprehendit Petrum ob has causasia Primo, quod cum omnes Apostoli m terr

passent. Domine, si percutimus in gladio 3 ipse solus, non ex*es ato Christi responso s strinxisset gladium, dc servum Pontificis

vulnerasset. 2. Quod temerarium esset, unu in hominem instr-oere contra integram militum cohortem. 3. Quod, si opus fuit

pht. An eli Christum defendisὸnt . m e to , inquit , quia

'oossum rogare Paιrem meum , se exhibebu mihi modo plua quam eivi legione, AOrum y q. Quod non vellet suam mortem Im ediri. Calicem , inquit, quem dedit m. M pater, non υιs ut bi- illum Haec non obstant , quominus bellum sit licitum , servatis conditionibus, de quibus 1 upra. io'. Posterioribus verbis non significat, omnes, qui gladium

acceperin T,' gladio verituros , s quia constat hoc salsum esse ) Ied at veterem legem, quae jaebat homicidam occidi, Gen. Ο ouit que Usuderit humanum sanguinem , fundetur a sanguis livi Et Levit. n. II. si ui percussem , σοccι demthom nem, momte mariattir . Ex eo autem, quod homicidae secu udum legem debeant occidi, non sequitur, bellum esse illicitum ; alioqui sui cset etiam illicitum in veteri Te tamento, quia ibi lex lata est corista homicidas .nEt ratio est, quia bellum suscipitur pro de senia sone publicae justitiae ad publicam iniuriam propulsandam, RVTicandam . Nomicidium autem committitur contra publiis eam leo em ad destruendam iustiti m. 1 Tertio, illud 2. Corinth. I Q. q. mmian strae non ea nilia sunt sed spiritualia, nempe lorica justitiae, scutum fidei, a salutis gladius spiritus, quod est verbum Dei, ut habatur 6hes 6. I . Respondeo : Hic confunduntur duo testimonia: quae δα uenda sunt'. Unum est 2. Cor. io. q. In carnezm -

606쪽

De Iuramenεο. sprpostea sequitur, quae sit illa armatura, nempe lorisai Γιiae, femitim fidei, &c. In priori loquitur Apostolus de militia, quam postoli exercent in praedicando, & suadendo Euangelio. Et est

hie sensus: Tametsi vivamus in carne humana, non tamen utimur carnalibus armis in promulgando Euangelio , eujusmodi sunt humana scientia, prudentia, facundia, astutia, adulatio, i a stantia, assectata gravitas, quibus utuntur mundani homines rsed utimur praesidiis divinis, id est Zelo, charitate, patientia, o-ritione, virtute miraculorum , quae maiorem vim habent, quam piaesidia humana. Hunc sensum expressit I. Corinth. i. q. Sermo meus, o praeclιc ario mea non in persuasibilibui humanae seplantiae ve=bis, sed in ostensione spiritus, ct virιutis, &c. In posteriori loquitur de militia, quam omnes Christiani debent exercere contra diabolum. Et quia diabolus nos oppugnat armis spiritualiabus, idest pravis suggessionibus; ideo nos vicissim debemus su mere arma spirituatia, quibus illi resistamus , cujusmodi sine fides, justitia, veritas, verbum Dei. 22. Haec est vera interpretatio utriusque testimoni I. Ex neutro sequitur, bellum externum, quod contra hostes geritur, prohibitum esse Christianis. Non enim valet haec consequentia : Apost Ii in praedicando Euangelio non utuntur mediis humanis, sed dia vinis ergo bellum est prohibitum . Neque haec o Christiani contra diabolum assumunt arma fidei, ju stitiae, & veritatis o ergti h

mines non possunt assumere arma corporalia.

D. Iuramento ..t. I Urare nihil est aliud, quam Deum, qui salii, aut mei tiri non potest, in testem invocare. Quod dupliciter fit. Vel enim vocamus. eum in testem , quando aliquid aia serimus , vel quando liquid promittimus . Unde duplex Olet diastingui iuramentum , unum assertorium, quo nostram asserti nem; alterum promissorium, quo nostram promissionem conis firmamus. In priori vocamus Deum in testem , quod assertio nostra sit vera; in posteriori, quod promissio noctra sincere facta sit. VIdc infra lib. s. cap. 22. s. 6.

1. Hoc posito, quaestio est i An ChristianIs IIcitum sit juraret Negant Anabaptistae cum Uviclessistis, asserentes iuramentum omnino prohibitum esse in Evangelio, ita ut in nullo casu liceat iurare. Nam Christus, inquiunt, dedit nobis hanc legem, Matth. M m 4 s. 33.

607쪽

rem Domλο iuramenta tua . Ego aurem dico vobis, non jurare omniano'. neque per caelum , quia thronus Dei est : neque per terram , quia fabeliam ess pedum ejus ἐν neque per Ierosolymam, quia civitas est magn3 Reg/s I neque per caput mum jura eris, quia non potet unum capillum album fatere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, Ese,

Es , Hon , Non, quod autem his abundantius est, a malo es. Quam legem repetit Iacobus Apostolus in Epistola sua canonica e 1. v.

. liis verbis r Ante omnia autem , fratres mei, nolite iurare n/que per caelum , neque per terram , nec alAd quodcundue juramen-rum . Sit autem sermo vester, U, Est , osen, Asen. 3. Sed errant. Nam iuramentum non est absolute prohibitum a Christo , sed abusus iuramenti. Prior pars patet, quia Apostolus Paulus saepe legitur iurasse, quod non fecisset, si a Christo Mia

et absolute prohibitum , Rom. I. v. 9. Testis mihi es Deus . Et a. Cor. I. as. Testem invoeo Deum in animam meam . Et Phili p. I. Testis mihi est Deus , quomodo cuiam omnes vos in vi resine Iesu Christi. Et I. Tim. s. v. ar. Testor coram Deo, ct Christo Iesia . Et in epistola ad Hebros c. 6. 16. assirmat, omnem controversiam

finiri per iuramentum . Quod etiam eonfirmari potest ex quotia diana praxi, quae viget apud Christianos in iudiciis, & tribuna- Iibus . Quando enim reus suam innocentiam non potest probare per testes , jubetur illam interposito iuramento attestari. Et sic cessat lis, & eontroversia . infra lib. s. c. 22. si. 7. q. Posteriorem partem sic explico. Abusus juramenti In eo comsstit, quod aliqui solent facile etiam iii rebus parvi momenti, &sine ulla necessitate, Deum in testem vocare et sicut olim faciebant Judaei, & nunc mali Christiani. Hoc non licet. Nam qui id faciunt, peccant eontra reverentiam Deo debitam. Est enim contra reverent Iam Deo debitam , si quis Illum sine necessitate, & in rebus exiguis in testem adhibeat. Imo nemo nostrum auderet Principem , aut Regem sine necessitate in testem adducere. D. Th. in Σ. 2. q. 89. ar. 2. Hunc abulum prohibet Christus. Et iam ante prohibitus fuit Eccl. 13 . 9. Iurationi non assuescat Os tuum e multi enim easus in illa. Eodem sensu intelligitur Illud Exo. Io. v. p. 2 Onasumes nomen DomiUἰ Deἰ tui in vanum. Et Deu t. s. II. Non UANpabis nomen Domiai Dei tui frustra . Nam illae duae particulae , in vanum, ct frustra idem valent, ac si dicas, Temere, & sine ne-eessitate . s. Cum ergo Christus ait: Ego autem dko vosis, non iurare ο-mnino, partim repetit antiquam legem , partim perficit. In eo repetit, quod son sit temere, aut frustra, aut In vanum, aut fine

608쪽

ma, neque per Deum , Neque per ereaturas, iurandum sit sine necessitate. Quod antiqua lex non exprimebat. Uerba eius sunt rmn assumes nomen Dei in vanum , id est , non iurabis per Deum sine necessitate. Verba Christi sunt: Ego autem dico vobIs, nam iurare omnino, id est, neque perDeum, neque per coelum , ne que per terram i neque per sanctam civitatem , neque per caput

tuum. Itaque illa particula, omnino , non signifieat, quod nullo tempore, aut nullo casu lictium sit jurare , ut falso interpretatuis Anabaptistae, sed quod nulla forma, id est neque per Deum , vieque per creaturas lieitum sit jurare absque necessitate. Eodem modo intelligendus est Iacobus Apostolus. Uide Maldonatum in cap. s Matth. 6. Haec omnia eonfirmantur ex D. August. I. de Mendaelo e. I s. eirca medium , ubi sie scribit Uuias Paulus in epistolia suis juinans supra β. 3.) Ostendit, quomodo aseipiendum Uset, quod dictum est: Dieo vobἰι, non iurare omniast ne scilicer iuvanda ad facilitatem iurandι perveniaturr ct ex facilitate jurandi ad consiseis sudinem, is a consuetudine in periuriam decidatur. Et ideo non venitur inrasa , nisi scribens, rebἰ consideraria eantur non habea

De Polygamia. I. A Nabaptistae doeent, Polytamiam esse IIeItam, id est; liciatum esse homini Christiano plures simul habere uxo res, ut notat Bellarminus libro de Μatrimonio ca. Io. Qui ereor damnatus est In Concilio Trid. sessi 14. eao. a. his verbis: G uis dixerit , uerre ανψvanti plures simul habere uxores , σhae nutia lege divina esse prohibitum, anathema sit. Pro majori declaratione lim brevIter explicanda sunt . Primo polyga miam repugnare primae institutioni matrimonii , quae a Deo facta est in paradiso . a. Repugnare etiam aliquo modo legῆ naturae. 3. Deum tamen coneesisse , ut post diluvium Leerex habere plures uxores , quod ante dilavi m non licebat . q. sane eoneessionem, quam alii dispensationem voeant, vin malam fuisse per legem Molaicam. s. Sed revocatam esse per legem Euangelicam , quia Christus in Evangelio reduxit m trimonium ad prImam institutionem , ita ut noo amplius iboceat habere plures simul uxores . Haec singula per singulas Conclusiones confirmabo. ι .

609쪽

a. Dolygamia repugnat primae institutioni MatrImonii, quae a1. Deo iacta est in paradiso. Ita docet Hieronymus, Chrysostomus, Theophyl. Beda, Anselmus in cap. I9. Matri Ambr sus In lib. de viduis circa finem, Augustinus lib. I. de nuptiis, &concupisc. c. s. asserentes matrimonium initio institutum fuisse inter unum, &unam, Sc consequenter exclusam polygamiam. Quod dupliciter probari potest. Primo ex scriptura, quae utitur numero singulari , Gen. I. 27. Masculum o nam crea at eos. Et e. 2. 24. Relinquet homo patrem , ct matrem , ct adhaerebit taxονῖμα , ct eruns duo is earne una . Non dixit in plurali, Ma ianm , o duas , vel ros foeminas ereavit , nec anaerebit uxoribui suis a nee erunx plures In diversa carne. Secundo , ex ipsa hominis creatione . Nam si Deus voluisset Mamum habere plures uxores, sine dubio ereasset illi plures foeminas, quas in uxores ducere potuisset; At unam tantum creavit. Voluit ergo una uxore conten eum esse. Unde Innocentius, cap. Gaudemus , de divortiis, accommodate ait: Unam tanrum eostam in unam faminam , non plures eo stas in plures faminas fuisse eon erras. 3. Accedit, quod nec Adam , nec ullus alius ab InitIo mundi usque ad diluvium habuerit simul plures uxores, ulsi solus Lamech Gen. 4. I9. Qui idcirco reprehenditur a Nicolao Papa in Epist. ad Lotharium Regem, ubi illum vocat adulterum cap. An non, a 4. quaest. 3. At si licuisset habere plures, cur Lamech eo nomine reprehenderetur x Cur nullus alius ex tot millibus viarorum, qui vixerunt ante diluvium, plures accepisset y

CONCLUSIO SECUDNDA.

vi DolygamIa repugnat etiam aliquo modo legi naturae. ItRI Innocentius icieci citato, D. Thomas 3. parr. quaest. 61.art. I. & alii passim Theolos, excepto Durando, Scaliis paue lis. Et probatur I. ex dictis, quia si polygamia omnino eonsormis esset naturae, Deus, qui est author naturae, ab initio illam Isisti

tui siet ; praesertim eum eo tempore suisset maxime necessaria ad propagandum genus humanum. At Deus non institvit tunc po-Propagandum genus numanum. Hi Deus uon instituit tunc P Ιygamiam , sed monogamiam. ergo polygamia non est omnino eonformis legi naturali. . Meundo, quia contra legem naturae fit, quando res unI tr

dita, & ab eo legitime possessa alteri . traditur possidenda sed

610쪽

De Poligamia. marItus. In matrImonio tradit corporis sui potestatem uxorItergo iure naturae non Potest illam alteri tradere. 6. Tertio, quidquid repugnat fini matrimonii a natura Intento , hoc repugnat rei naturali, at pluralitas uxorum repugnat .fini matrimonii a natura intento, & quidem duplici fini . At ter est mutuum obsequium viri, & ne ininae: alter remedium concupiscentiae . Utrique repugnat pluralitas uxorum . Priori quidem, quia nihil magis repugnat mutuae charitati, & o sequio conjugum , in domestica vivendi ratione, quam Axae,& contentiones; at si unus vir haberet plures uxores, facillime inter oriretur contentio. , aemulatio, & invidia; maxia me, si una plus, alia minus a viro diligeretur, vel, si un esset sterilisi, altera foecunda . Exempla sunt in scripturis. Nam diar non Pqtuit.*rre. Agar, Gen. χι. 9. Rachel invidebat Liam propter scecunditatem, Gen. 3P. a. Phenenna affligebat Annam, a. Reg. 16. Posteriori vero, quia qui plures haberet uxores, non

pollet omnibus, & singulis talis facere, quoad ipsarum libidianem , & concupiscentiam . 7. Dix I in conclusiphe, Aliquo modo . Non en Im absolute, & simpliciter contra naturam est, habere plures uxores, . sed tantum ex parte .... Quod sic explico : Finis matrimonii triplex est. Primus, pru creatio, seu propagatio prolis. Secundus, mutuum obsequium cui jugum in domestica vivendi ratione. Tertius, remedium concupiscentiae. Primus est primarius i seu principat Is: reliqui duo secundarii. Igitur poly amia non repugnat fini primario, id est, procreationi prolis, quia quo quis habet plures uxofes, eo potest Plures liberos procreare, sed repugnm finibus te eundariis, ut ostensum est. Unde sequitur, polygam iam ratione snis primarii consor mem esse leginaturae, ratione secundarii repugnantem . .is. Et hoc probant tria argumenta pro conclusione allata ;sed secundum debet explicari hoc modo: Contra legem naturar fit, quando res uni tradita ad certum finem ita traditur alteri, ut ille finis impediatur; non tamen quando res uni tradita ad certum finem ita traditur alteri, ut ille finis non impedIatur. Si ergo vir daret potestatem sui corporis uni se minae, vel ad mutuum obsequium, vel ad remedium conc piscentiar, faceret contra Iegem naturae, si eandem traderet alteri foeminae ad eundem finem, quia tunc finis ille Impediaretur . Si autem daret uni ad procreauonem prolis, & alteri ad eundem finem, non faceret contra legem naturae, quia

SEARCH

MENU NAVIGATION