R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

εὐζωfrandae. Primo, quia Hugo , de quo loquitur Urb nus ,

ri haereticus . sed Catholicus, nec excommunicatus pro-

oter haeresim sed propter iniquum bellum , quod gerebat. Seia2hdo' aliud est, uon esse serviendum PrincIpi excommunica-ζo in bello iniquo , & illicito aliud, non esse servandam haereties, fidem In acto licito, Rhonesto. Hoc posterius non asserit

. CEius ad Archiepiscopum Mediolanen

sem vide uir aliquo modo patrocinari Batavo. Verba eius sunt haec ἄ

lapsis manifeste In haeresim aliquo pacto , Pac Me 'πre valla- ιο 'tenebantur obstricti. Sed revera non patrocinatur . mod si e nendo. No stra quaestio est, δn haereticis, ex eo praeci te, quia haeretici rum,non debeat servari fides Nos Id negamus. Ratio est, Quianes'natura rei, nec iure divino, alterum alteri connexum st Non quidem ex natura rei, quia si natura haereti exigeret, uti os Insectus esset, non servaretur fides , Iam contra Ius ' '' Theeisent.quicunque servarent haereticis fidςm , etiam in , rebus licitis, honestis. Hoc autem fallum est . Non ergo ex na- , rebu auo fg relictim esse , ct non sir μ'

ohe i ure divino constituta, Sc determinata erat. Haec au ''' ἡ Λ, fuit leo itime constituta pro illo tempore. Tunc enim

IA; II nerieulum erat, ne aliqui in haeresim laberentur . Ad eos ' illi elimine haec lex poenalis promulgata estis sim Catholicorum, quod absit, labatur in haeresim, quae nunc In- '', aliis , - asscietur hac speciali poena, ut alii Catholici, qu ' h e,ant illi bstricti titulo fidelitatis , non amplius maneantra iusta lex. Dabo simile. Sicut haeresis peccatum est, hi h lum & homicidium . Rursum , sicut haeresi nec ' 'n tu Te diVino annexa est haec maena , ut haeretici

iure naturalis nςς φ .cin se f. etur fides; it nec ζI 'I hεἰ micidio innexa est. Et tamen si in aliquo lo-' ' ;meretur libertas adulterandi, aut homicidium perpetran-

662쪽

De Fide merethis servanda. yyy homicidiam , aliquo pasti, Pacumque firmitare vallaιo , tenebantur obstricti . Ηxe lex sine dubio esset iusta. Ergo & lex Pontificis jussa est. Et sicut ex illa non licet inserre hane conclusionem : ergo adulteris, & homicidis, ex eo praecise , quia tales sunt, non est servanda fides: ita ex altera non licet inferre: ergo haeretiacis , ex eo praecise , quia haeretici sunt, non est servanda fides Ex utraque tamen licebit inferre r erso adulteris, homicidis,

R haereticis , quatenus speciali huic te , pro tali loco , & tempore subjecti sunt, non servanda fides. Q. Sixtus U. excommunicavit Henricum Navarrae Repem , S Principem Condaeum propter han es m , & subditos illorum absolvit a debito obsequii, & fidelitatis. Quid tum p An ideo docuit , nulli haeretico servandam esse fidem Nihil minus . Sixtus duos tantum Principes, x eos quidem nominatim aste-'cit hae poena. Caeteri si hae poena fuerunt immunes. simile est, quod objicitur de Gregorio XIV. xa. Paulus U. scripsit duo Brevia Apostollaa , In quibus hostiatur Catholicos in Anglia, non quidem ut negent Regi Iacobo civilem obedientiam, & fidelitatem in rebus politicIs, ut falso criminatur Batavus et sed ne contra conscientiam suam, & contra professionem fidei Catholicae , conjungant se haereticis ; &ne Ecclesiae Romanae potestatem , jurisdictionem , & obedie tiam abiurent . Hare Brevia transcripsi In nostris quaestionibus

Misce l. in a. tomo opusculorum.

23. Theologi Parisienses declararunt , populum regni Galliae solutum, &liberatum esse a sacrata'ento fidelitatis, quo antea obstricti erant Henrico Regi , postquam sententia Iudicis in eundem Henricum legitime esset lata . Et hoc approbavit Curia Partamenti Parisiensis . Quid hic mali est Nihil , uia si quod Batavus suis mendaciis, & calumniis omnia in malam

partem interpretatura . Philippus Hispaniae Rex eum hac eonditione transtuIIeprovincias Belgicas In Archiduees , ut si aliquis ex ipsorum haeredibus fieret haereticus , hoe ipso privaretur administratione, posissessione, & proprietate istarum provinciarum. Recte, & laudabiliter. Sed quia Batavus aliter sentit, infert Philippnni docui se, fidem haereticis servandam non esse: mera impos ura est. as. Jacobus Simanca qui ultimo loco obiicitur a Batavod idem docet, quod nos docemus ι nempe, fidem haereticis servaadam esse in rebus licitis, & honestis , alias minIme. Sic enim seribit In Instit. Catholica cap. 46. n. y1. Si fides haererieis data esset a Prime e , veι publica potestate, exacte servanda esses: si modo, quod a

663쪽

cco . mer V. cap. - 'dixister, non sit de illo genere rerum , quas lex aut inspisa/a,

Ecundo objicit Batavus, Catholscos re Ipsa non servare. o fidem haereticis. Quod probat aliquot exemplis. Primo imia non servarunt Ioanni Hussio in Conc. Constantiensi. 2. Nec Hieronymo Pragensi ibidem. 3. Nec praedicantibus in Austria is Periori. q. Nec Hollandis in Belgio. Respondeo I. generatini . Etiamsi vera essent haec exempla, nihil aliud posset inde colligi, tuam quod aliqui Catholiei non servetit fidem . Nec plus momen-xi haberet objectio, quam si dicerem , aliquos Batavos esse perta eos; aut aliquos Calvinistas esse periuros; aut aliquos Lutheranos esse ebriosos Sit ita sane . An ideo omnes Batavi perfidi aut omnes Calvinime perjur1 t aut omnes Lutherani ebriosit Absit. Alioqui nullum hominum genus esset securum ab infami ac-ἀusatione. Nam in omni genere, ac status taliqui, qui delinquunt: Etiam inter Apostolos fuit unus proditor . 27. Respondeo a. speciatim. Omnia falsa sunt, quae obiicie Batavus. Primo objicit. Ioannem Hussium, cui a Sigismundo Imteratore datus fuerat salvus conductus, contra datam fidem

an Concilio Constantiensi eombustum esse; falsum est, factum id

esse contra catam fidem . Quod duplici argumento convincam. Unum est: Qui dat salvum conductum iure communi nihil aliud dat, quam securitatem contra injustam violentiam. , salva semper justitia, &juris executione, ut est eommunis Iureconsultorum regula, mi m Saxones ex Caresina institutione exprimunt sub hac formula: Damus tibi fidem publicam eausam dicendi in judicio contra vim, non tamen contra juris executionem . Et Patres

Concilii Constantiensis sest 6. μει quod a violentia , iustitia semper fatua , omnem faHum conductum nostrum , quantum in nobis es , psesentium tenore offerimus. At vero Sigismundus Imperator dedit Ioanni Hussio salvum conductum jure communi, quod negari non potest, ergo nihil aliud dedit , quam securitatem contra vim iniustam. Hanc autem praestitit, quia nihil iniuste passiis est Hussius. Imo combustus est, inquis. Fateor, combu- 'sum esse, sed non iniuste. Primo, quia Imperator, cum daret Illi salvum conductum , sub poena capitis prohibuit illi fugam , at Ilussius contra hanc prohibitionem fuga elapsus est. Iusteiititur puniri potuit. Secundo, quia retractus a fuga noluit haeresim abjurare. At Ieses Imperatoriae poenam capitis decernunt in hae

664쪽

as. Quid adhaee Batavus p De haeresistet ι &silendo eonsentit De iuga negat. At probi Authoses assirmant , ut Campianus 'Martyr in rationibus Academicis , Nauclerus generat o M. Co .chlaeus I. a. Historiae Hussitarum , &alii plures. Imo ex adversariis , Laurentius Humfredus in suo volumine , quod contra Campianum scripsit. Is , inquam , non stilum Fatetur sugam Husiux sed etiam eonatur excusare dupliciter: Primo, quia Ilussius , i quit , videbat se observari a Patribus, & suspectum haberi, ideo que coepit de suga meditari.' Seeundo, fugerunt eodem tempore tres Pontifices , Ioannes, Benedictus, & Eusenius . Non ergo culpandus Hussius, si &ipse fugerit. Sane, si IIumlaedus p itasset, Hussitim non fugisse, quid opus erat hac duplici excusatione 3 Neutra tamen sissicit. Non prior, quia Patres merito ob servabant illum, quem sciebant palam professum fuisse haeresia in Bohemia, ne forte & Constantiae virus tuum proseminaret. An ideo contra fidem fugiendum erat Nec posterior, qRiae uia pa unius non potest patrocinari culpae alterius. Fugerint sane,

Pontifices, de quo iam non disputo an propterea licuit Husi lcontra pacta conventa Impune fugere ν Nullo modo. ii. . . . iiiii

29. At, inquis, in formula Concilii Constantiensis non legitur damnatus esse Hussius propter fugam, sed propter haeresim . Mesaltum Poterat utroque titulo damnari. Patres Coneilii iudieahane sumeeroe crimen haeresis . Unde quidquid sit de fuga, iterum, concludo, legitime damnatum esse Hussium, salvo conducti nouobstante. Is enim legitime damnari potest, non obstante salvo, conductu, qui legitime convineitur de haeresi, quam abiurare non vult; quia salsus conductus, qui jure communi datur, non impedierjustitiam , & juris executionem: Atqui Ηussius suis legitime eo victus de haeresi, quam abiurare non voluit: ergo potuit legitimae damnaνI, non obstante salvo conductu. Hie vertat se Batavus, quo , vult, non falvabit Hussium . An negabit pertinaces haereticos damnari posset At hoc decernunt leges Imperatoris. An Ηussium negabit fuisse pertinacem haereticum At pertinaciter docuIt mutatas haereses. Docuit r. Deum debere obedire Diabolo. a. Si Epise pus, aut Sacerdos existat in mortali peccato, non ordinare, non . conficere, non consecrare. 3. Nullum, qui sit in peccato mortali, esse amplius Principem eivilem , aut Praelatum Ecclesiasticum. 4. Omnia de necessitate absoluta evenire. s. Illicita esse iuramenta , lquae sunt ad roborandum humanos contractus, & civilia com- εmercia. o. Contra saeram Scripturam esse, quod Ecclesiastica

665쪽

habeant possessiones . T. Augustinum, Benedictum , Bernardum damnatos esi e , nisi poenituerint de hoc, quod habuerint posse iasones , & intrarim reli totum statum . 8. Omnes status religiosos introductos esse a Diabolo. Has, & similes haereses docuit Hus sius , ut refert Concilium Constantiense sess. 8. Cochlaeus lib. I. histor. Hussitarum , Sander us lib. 7. Monarchiae, & alii . ,3 O. Atque hoc sit primum argumentum contra Batavum defensorem Husiii . Alterum est: Si Hussio fides violata esset, proculdubio vel ipse aliquando, vel Hieronymus Pragensis, vel cer' te Sohemi de hac re tuissent questi: at nemo questus est unquam . Quis ergo eredat, fidem illi esse violatam 3 Sane Hussius, eum ad mortem duceretur, multa liberrime dixit in Eceleliam Romanam , & ad Christum supre 'um Iudicem appellavit, u acta ejus, quae a diversis scripta l unt, testantur. At de fide violata ne verbum quidem fecisse te itur . Similiter Hieronymus Pragensis, qui aliquot diebus post Ηustium exustus es , publice quidem testabatur , Hussium fuisse virum bonum , iust ini, lanctum , & tali morte indignum; sed eontra fidem datam aliquid passum esse , nu quam meminit. Denique Boi emi Nobiles, qui impense favebant Hussio, & ejus dogmata tuebantur, cum postea ad Concilium Basileense oblato talvo conductu vocati essent, mista insigni Iesatione, comparuerunt. Quis credat hoc facturos suisse, si defige Hussio violata Catholicos suspectos habuissent r3I. Possum idem eonfirmare ex Luthero, qui particularem aristiculum scripsit de Hussio , a Leone X. inter caeteros damnatum, in quo tametsi mirifice laudet Hussium a sanctitate, & doctrina , nihil tamen attingit de salvo conductu violato . Ex his omnibus ita eoncludo: Si vel Imperator Catholicus, vel Patres Concilii Constantῖensis contra fidem publicam egissent, aliquis saltem ex Adversariis hoc probrum illis objectileti. Atqui nee Humus ipse , nec Hieronymus Pragensis , nec Bohemi Nobiles , nec Lutherus, qui omnes fuerunt hostes Catholicorum, quicquam illis objecerunt et ergo evidens signum ess , nihil tale accidisse . Quid hie dicet Batavus 32. De Hussio satis. Alterum exemplum est de Hieronymo Pragensi, quem etiam contra fidem datam combustum esse, ob-IIeIt Batavus, sed salso, ut patet in historiis. Ex quibus haec certa

sunt: Primo , Hieronymum non accepisse salvun conductum ab

Imperatore Sigismundo. Ita Cochlaeus i. a. hist. Hussit. Molanus lib. 3. de fide haereticis servanda , c., a. & alii. Secundo, citatum tamen a Cone. Constantiensi oblato salvo conductu, cum hac expressa clausula , Salva semper Iushia, ut habetur in eodem

666쪽

Da Fide Hareelieis servanda. Cone illo seg. 6. & passim apud alios Authores. Tertio, ellatum comparuisse , disputasse, convictum esse, haeresim abjurasse . Pa. t et ex eodem Concilio se si . I s. ubi ponitur formula abjur

tionis. Quarto, in haeresim relapsum esse, iugisse, reductum esse, exustum esse, Ibid. ses . II. & apud Coclaeum, Molan. Campi an . & alios. Hinc concludo, non esse Illi fidem viol tam . PrImo, quia datus est illi salvus conductus cum hae clausular Salva semper justitia . Secundo, quia perfugam exspiravit salvus conductus. Tertio , quia in haeresim, quam abjuraverat, re ipsus est, 33. Tertium exemplum est de Archiducibus Austriae, quos ait Batavus contra pacta conventa, S iurata expulisse Bar nes, Nobiles, & alios subditos Evangelicos obedientes ex Austria superiore, & Iesuitas recepisse. Merum figmentum est, quod ante duodecim, &plures annos refutavi. Primo quidem, quia falsum est, Archiduces expulisse Barones, & Nobiles exsuperiori Austria, tempore Rodulphi Imperatoris. Expulerunt aliquos tantum Praedicantes; nullum Baronem, nullum Nobialem. Secundo, salsum est, id factum esse contra pacta iurata. Nunquam Id probabit Batavus. Et sane, cum id temporis ab eo sciscitatus e siem, unde sciret, Archiduces contra pacta jurata id secisse, primum quidem haesit, ac tergiversatus est, ac tandem omni alio praesidio destitutus, hoc responsum deis dii r Vobis Iesiatis faria constat de rabiducum permn , nec opus es, ni a me instruamini. Si hoc satis est, simili modo dicam millies contra pacta iurata secisse Batavum. Si quaerat,

unde sciam Eludam simili responso ; ipsi satis constare de

sua perfidia, nec opus esse, ut a me instruatur,

34. Quartum exemplum est de Hispanis, &Ηollandis. Ain

Batavus, omnes tractationes pacis in Belgio ab Hollandis quiadem fuisse admissas, sed ab Hispanis perfide semper abruptas

sed suo se ore condemnat . Nam in eodem libello , in quo hoc objicit, diserte scribit, Hollandos ante χε. annos, communi ordInum decreto, Hispanorum imperium in aeternum abjuraia se, ac pro Inde ab eo tempore cum Hispanis de pace tracta re, aut pacisci nec voluisse, nec potuisse . Nune quaero a Batavo, quomodo omne. pacIs tractatioues ab Hollandis ad-imissae sint, si Hollandi ante a 4. annos iurarunt, se eum Hispanis de pace tractare.non vellet Aut quomodo eaedem pa

667쪽

L . I me quo distinguenda sunt. I. An PrInteps Catholscul jL I possit eoncedere suis subditis , ut fiant haeretici, vel indueere haeresim , vel Introductam fovere, confirmare, approba re, vel quocunque alio modo in eam tonsentire, aut positive eo perari' a. An possit eam permittere, seu tolerare' Prius nullo modo licitum est , quia haeresis est peccatum, & quidem maius m catum , quam furtum, homicidium, adulterIum ; at Prineeps nunio modo potest concedere suis subditis, ut committant furta , homicidia, adulteria, neque potest introducere huiusmodi pec

gara , neque introducta fovere, confirmare , approbare , nec alio quocunque modo in ea consentIre, aut positive cooperari' ergo idem de haeresi di tendum est. Nemo dubitat. possifrior quaestio est, quam hoc loco disputamus, an sciliacet is ineeps Catholicus possit in sua Provineia, ubi Catholici, &haerellai permixti sinit, ut in Α ustric tolerare,'seu permittere hae

resim, an vero teneatur eam impedIre, & vi extirpare/Similis quae sto est, an possit tolerare, seu permittere usuras, meretrices, ad uiateria,blasphemias Et quidem,qnod ad haeresim attinet, aliqui pu-eanu magis ex zelo , quam ex scientia) HIncipem In nullo casu posse permittere haeretim in sua provincia; imo potIus debere vitam , fortunas, & principatum amittere, quam naereticos tolera re . Primo, quia nullo modo licitum est favere haereticis qui avent, incurrunt excommunieationem Bullae Coenae Domini: attolerare , seu permittere haeresim In sua Provineia , est favere haeretitis: ergo nullo modo id lieitum est. Secundo ἐν Non sunt is cienda mala , ut eveniant bona, teste Apost. Rom. 3. 8. At haeress mala est. emo non licet eam tolerare, etiamsi aliquId boni i demerenturum sit. Tertio, quia Reges Hebraeorum, qui olim in suo regno permittebant idol Matriam, gravissme a Deo reprehendebantur , ut Roboam , 'oram , &alii plures: ergo signum evia dens est, huiusmodi permIssionem , seu tolerantiam Deo ingratam esse. Alii rectius sentiunt, Principem in quibusdam casibux posse permittere haeresim, in quibusdam non posse. Utrumque per sequentes Conclusiones explicandum est. '3. Prima Concluso. Permissio peecati ut haeresis, furti, hom Lycidii, adulterii, & smilium ) duplex est . Una qua quis permitrie fieri peccatum , & non impedit. Sic Deus permittit fieri omni

668쪽

De Iolerandis Haemetieis.

peccata , quae fiunt in hoc mundo, & non impedIt. SI en Im impediaret, non fierent. Altera, qua quis permittit non solium seri pecca-xum, sed etiam impune fieri; ut si neque impediat, ne fiat, nequctet iam puniat, quando factum est. Sic Princeps , & Magistratus solant permitrere usuras, & meretricia r quia neque impediunt, ne fiant, neque puniunt, quando facta sunt. Nos hic potissimum agiam ui de priori permitatione, quae aliquando conjuncta est eum posteriori , ut in hominibus: aliquando s eparata, ut in Deo. Nam Deus permittit quidem fieri peccata, non tamen permittizimpune fieri. Homines utroque i modo tape permittunt.

ex natura sua neque bona, neque mala est, sed indisserens , & ra. xione circunstantiarum potest bene, vel male fieri. Nam Deus h ne permittit peccata, quia si male permitteret, esset culpabilis et quod absit. At homines aliquando bene, aliquando male permi xunt , ratione bonae , vel malae circunstantiae, ut in progressu videbimus . Hinc sequitur , permissionem peccati disterre ab ipso peccato. Nam peccatum ex se malum est , neque unquam bene fieri potest. At permissio peccati ex se indisterens est, &potest bene, vel male fieri. Unde Deus, taliaetsi possit permittere peccatum siicut re ipsa permittit, non tamen potest peccare. Et similiter

homines, tametsi aliquando licite permittant peccatum, nun quam tamen licite peccant. Vide Cajet. in a. a. qu. IO. art. I I.

s. Tertia ContIusio. Permissio peccati in tribus casibus po teli bene , ac licite seri . Primo, quando fit majoris boni obtinen di causa . Secundo, quando si majoris mali evitandi causa. Temtio, quando is, qui permittit peccatum, ideo permittit, quia non potest impestre . Duos priores modos expresse tradit D. Tho.

in 1. 2. q. IO. art. II. Tertius per se notus est.

6. Et quidem Deus permittit peccatum primo modo, non autem secundo,aut tertio. Non enim ideo permittit, ut ex permissi ne minoris mali evitetur majus malum , quod aliter evitari non

possit; nullum enim malu est, quant uvis magnu , quod sine permissione minoris mali evitare non possit, si velit. Nec ideo permittir, quia impedire nequeat. Potest impedire , quando vult. Cur ergo permittit, & non impςdit ideo permittit, ut majus bonum indα eliciat. Sic permisit peccatum primi parentis, & ex ejus occasione , praeter alia bona, procuravit incarnationem Verbi, quod est excellentissimum bonum . Sic etiam permisit pectatum filiorum Iacob, quod commiserunt in fratrem situm Ioseph, quia ex eius permissione secuta sunt majora bona, ut fasius est Iosephu coram fratribus suis , cum dixit Gen. IO. a O. Vos cetitastis de me mi s

669쪽

δεd Deuι venIt illud in bonum , ut exaltarer me , ct saluot saeeeeernutios ρopulos. Idem de aliis aliorum peccatis dicendum est. Unde Auoust. in Enchirid. eap. 27. Melius enim judicavit de malis sene facere, quam mala nulla est e permiιtere. 7. At homines nou 1 olum primo , sed etiam secundo , & tertio modo possunt licite permittere peccatum . Es quidem primo modo Eceles a permittit tirus Iudaeorum, qui nune mali sunt; quia ex eorum permissione majus bonum potest evenire. Nam illi riatus , ut Cireumcisio, & Agnus Paschalis , fuerunt in Veteri Testamento a Deo insit uti, ut essent umbrae, seu fgurae Baptismi,&Fuis charis iae . Quando ergo Iudaei hoc tempore usurpant circumeiasionem, &esum Agni Paschalis, testantur Baptismum, & Eucharias iam a Deo esse , quia fuerunt a Deo praesgurata per circuncisi nem , & Agnum Paschalema Et hoc modo confirmant 1iostram religionem, quod est magnum bonum. et 8. Secundo modo Principes, & Magistratus permittunt lupanais

stia , di ut uras , tanquam minus malum, ad evitandum majus ma- Ium , ut recte notat Cajetanus, & alii. Nam si non permitterentur Iupanaria, multae honestae Virgines, ae Matronae velabent In ais

pertum periculum pudicitiae, dccastisatis, iuxta illud Augustini

1ib. 2. de Ordine, cap. q. Aufer mereι Mees de rebus humanis s turbaveris omnia libidinutis. Similitet si non permitterentur usurae sinulta fierent surta, rapinae, oppressiones pati perum ,& hIs similia incommoda. Et hic locum habet commune illud Theologosum a-xionia: Ex duobus malis , si uisumque vItar; non potest, minus e ligendum est . Quo utItur D. Thomas loco citato t Et ex eo pr hat , quod hoc loco probandum est , litus gentilium , es haeretico- tum , majoris malἱ eustand scausa, tolerari posse . Eodem utitur

Caletanus ibidem: Ualentia tom. 3. disput. i. quaest. Io. puri . . M

est , quia in tali casu non permittitur m tuas malum, quatenus malum est, sed quatenus conducit ad evitandum maius malum,

quod aliter evitati non potesti ac proinde eligItur sub ratisne boni utilis , seu conducibilis . Et hoc ipsa natusa dictat. Nam qui timet, ne capiti vulnus infligatur, solet ex instinctu naturae brachium obiicere, quia mavult brachium, quam eaput saucia- ir illud enim minus malum est, quam hoc. s. Tettso modo, iidem Principes , & Magistratus permittunt quaedam peccata subditorum , eo quod non possint, etiamsi velint, ea Impedire. Sic Iosaphat Initio regni permisit Idololatriam , cui populus erat additius , qusa non poterat impedite, 3. Reg. 21. AI. At poliea, confrmato jam regno , cum &potentior a & audaciot

670쪽

De tolerandit Haereticis. Forsactus esset, non amplius permisit; sed impedivla. a. Paralip. 1 . s. Idem factum est iii mimitiva Ecclesia, quando multi erant Iudaei. & Gentiles , R. pauci Christiani. Hi enim cogebantur tole rare illorum ritus , & sacrificia , quia non erat modus impediendi. Et hoc modo Reges , & Principes coguntur tolerare quaedam peccata in suis regnis, S provinciis, quae per .langam consuetudinem irrepserunt, & a majorἱ parte vel magnatum s vel coma

munitat Is committuntur.

Io. Ex dictis concludo, PrincIpem Catholicum in tribus ea-sibus posse permittere, seu tolerare haeresim in sua civitate, vel provincia. Primo 'quando non potest Impedire. Secundo , quando ex permissione speratur maius bonum. Tertio , quando ex permIssione evitatur maius malum i quod aliter evitari non potest. Aliquando concurrunt hi tres casus , aliquando sepa rati sunt. SIugulos explicabo. PrImus est, quando Princeps non potess impedire haeresim; ut si In aliqua eiustate, vel pro v Ineia sint multo plures , & potentiores lia retici, quam C tholici r & sint tam pertinaces, ut non polunt, nisi vi coacti, ab exercitio cohiber I. Quid faciat tunc Princeps Non potest

eos vi cogere, quia non est satIs potens; nec alius occurrit impediendi modus, cum sint pertinaces o Igitur tolerandi suqt squamd Iu aliter seri nequit. II. Secundus est, quando ex permissione speratur maius Misnum ; ut si Princeps Catholicus posset quidem vi coercere haere licos, sed tamen putet mitius agendum esie ex duplici capite. Primo, quia videt Catholicos, qui vivunt inter haereticos, expia quadam aemulatione fieri quotidie serventiores in sua vita , ac religione, & non solum in moribus, & observatisne mandato rum Dei proficere, sed etIam magis, ac magIs ad doctrInam Gdei nostrae explicandam , & propugnandam excitarI. Secundo, si advertit etiam ipsos haereticos ex illo Catholicorum servore paulatim accendi, & Catholicis aggregari. Haec bona non eveni rent, si illi non tolerarentur. Tunc enim neque Catholicitam essent ferventes, neque haeretiei res piscerent, sed quasi vim passi fierent pertinaciores. De priori bono intellirendum est illud I. CorIn. 3 I. I9. Oportet s haereses esse , ut 9 qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Quem locum pulchre explicat S. Augustinua

in libro de vera religione cap. 8. cum ait: Sed quoniam verissime diactum est, Oportet multas haereses esse , ut ρνοbari manifesti fiant inter vos: utamur etiam isto dAsna providentia beneflaia . Ex his enim ho- in Hibur haereticis ηι, qui etiamsi essent in Ecelesia, nihilomiaut erra. rens . Cum autem oris sunt, plurimχm prosunx, non verum dicendo , ηο

SEARCH

MENU NAVIGATION