R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

. Ecclesiae. Minor patet ex illo a. Par. 19. g. In Ierusalem quo Τῶν consiliuit Iosaphat Levitas , ct sacerdotes , o Principes famia

18. Respondeo. si textus integre citaretur, milito fortius a ssumentum fieret contra Regem , quam pro Rege o Textuu enim sic habet. In Ierusalem quoque eonstipui Iosaphat Levitas , e Sα- cerdotes , ct Prineipes familiarum ex Israel, ut judicium , ct eausam Domini iudiearent habitatoribus ejus , praecepitque eis dicens:

Omnem causam , quae venerit ad vos fratrum vestrorum , qni habi-xant in urbibus fuis , ostendite eis, ur non peccent in Dominum . A. mariat autem Sacerdos , ct Pont sex vester in hiν , qme ad Deum

pertinent, praesidebit. Porro Zabadias , filius Ismael , qui ost Dux in domρ Iuda, Luper ea opera eris , quae ad Regia ostrium pertinen . In quo textu tria notanda sunt. Primo, quod Iosaphat Rex non solum Levitas, & Sacerdotes, sed etiam Principes familiarum constituerit In Ierusalem. Secundo, . quod illos omnes in eum tanem constituerit, ut essent judices controversarum , quae in populo oriri solent. Tertio, quod In controversiis Ecclesiasticis, quae ad Deum pertinent, Sacerdotes constituti sint iudices; in civilibus vero, quae ad ossicium Regis spectant, Principes fami- Iiarum. Hinc sumo tale arsumentum contra Regem Angliae. Sacerdotes tyre divino constituti sunt supremi iudices omnium controversiarum , quae ad Deum, S religionem pertinenti ergo Sacerdotes tute diyino tenent primatum Ecclesiae . Item γ Ea , quae ad Deum pertinent, distincta sunt ab olis, quae pertinent ad ossicium Regis : ergo Rex ex ossicio suo non potest immiscere se iis, quae ad Deum pertinent ζ ergo non tenet Primatum Ec clesiae. I9. Argumentum contrarium facile solvitur . Non enim Ios phat Rex constituit, idest, creavit, &consecravit Sacerdotes, quia hoc ad ossicium ejus non pertinebat: sed ex IIs. qui jam antea creati ,& consecrati erant, certos delegit, qui iudicium Domi- iri exercerent In Ierusalem; sicut etiam certos delegerat, qui in aliis civitatibus populum docerent, ut habetur 1. Paral;pom. Ir. 7. Ubi notandum est , tr Ia spectar I nosse in Ministris Ecclesiae v teris Testamenti. a. Electionem, seu designationem personae . 2.

Consecrationem. 3. Applicationem ad certum usum, seu exemcitium . Electio, seu de lignatio non fiebat a Rege, sed a Deo, qui solam tribum Levi ad ministerium 'crum deputaverat. Consecratio vero commissa erat Aaroni , ranqtiam summo saeem

doti, &ejus successoribus. Applicatio vero ad certum ossicium

poterat fieri a Rhe, scut etiam nune fieri potest. Quo p

692쪽

cro Liber V. casui XIX.cto Rex Angliae diceretur in suo regno constituere Iesultas, MSacerdotes , ii ex iis iam antea ordinatis , & conlecratis quosdam altuu de evocaret, quorum alii conciones ad populum haberent, alii consessiones exciperent, alii aliis ministeriis deputarentur. Et hoc pallim apud Catholscos in ulu est. Nemo tamen propterea censes, eos. Principes , qui hoc modo Iesultas ad se vocant, Primatum Eccletiae tenere.

II. Objectio , Ex facta Davidis , ct aliorum Regum . 1 o. C Ecunda objectio est haec o Qui tollunt abusus, & corrupteIas, Ecclesiasticas , habent Primatum in Ecclesia. Re es veteris Τestamenti sustulerunt abusus, & corruptelas Ecclesiasticas. Ergo tabuerunt Primatum in Ecclesia. Minorem probat Saeeulanus Regis Angliae dupliciter. Primo ex illis verbis, 2. Reg. s. abiii Rex , ct Omnes viri , qui erant crem eo , in Ierusalem , ad Iebusaeum habitarorem terrae, diciumque est David ab eis: non ingredie-xi, hue . nisi abstuleri caeos, ct e laudos dicentes e non ingredietαγDa,id bise . Ex quibus verbis sic argumentatur . Ad Regem Daviadem inectabat, de templo caecum,& claudum tot Iereo ergo ad eum spectabat , omnes a isus tollere . Non enim abusus aliunde ex

gunt, quam vel de ioscitia, quod caeci sint homines , vel de imis c ui, quod in officia claudicent. Secundo probat exemplo aliorum Regum, qui io Scriptura reprehenduntur, quod ericelia non talerint. non reprehenderentur , nisii ad eorum ossiciumrad et excels* xollere. Quid autem aliud est tollere exceiatis quam tollere abusus , & corruptelas M. Respondeo i. generatim cum distinctione. Nam aliud est indicare, seu decernςre , quaenam sint corruptelae, & abulus in diligione ; aliud vero corruptelas, & abusus, quando certo constat ales esse , tollere, & extermin re . Prius pertinet ad ossicium summi Sacerdotis, ut supra dictum est. Posterius non modo RG

sti , sed etiam cuili ex P trifamilias concessum est . Quilibet enim domo sua potest ea eme re, quae certo constar per abutara

Isreosisse . Utrumque ostendo exemplis novi Testamenti . Inter Cluistianos quaeri solet, an sit abusus, seu corruptela, habe- ωμ & colere imagines , rnvocare sanctos, pro defunctis ora-hθ' plura possidere* beneficia Ecclesiastica , voto castitatis se obis noere , certis diebus a carnibus abstinere e de his iudicare non nertinet ad Principes taculares, sed ad Praelatos Ecclesiae . At postquam res judicata est, quilibet Rex in suo Regno quilibet Masistratus in sua civitate, quilibet Pateris lias in sua domo a ia 3ῖ' a

693쪽

De Prim .itti Ruio . I potest execut Ionem praestare . Idem facitim est in veterITestamento . Deus saepe per Prophetas ostendit, displicere tibi, quod populus adoleret in excellis. Itaque divinitus constabat, abusum , seu corruptelam esse . Rex in suo regno poterat tollere hunc abusum . Imo tenebatur. Nec ideo tamen primatum habebat in Ecclesia . Non mass, qua in si Deus per Prophetas ostenderet, connubiasdelium cum gentilibus sibi displicere.' & quisque paterfamilias in seia domo . si quid in hoc genero peccatum est et, in posterum

emendaret. An ideo primatum teneret in rebus ad religionem pemt Inentibus y Nequaquam : sed executor esset voluntatis divinae , Cur autem potius Reges , quam Sacerdote 4 in veteri Testamento reprehensi sint , quod excelsa non tollerent, ideo factum est, quia populus Iudaeorum propter duritiem cordis non curabat exhortationes, & monita Sacerdotum , ac Prophetarum , nec alia ter, quam vi, & authoritate Regis, ab errore sinebat se revocari. Itaque si Rex in hac re negligentior esset, merito a Deo reprehendebatur. Hoc generatim.

22. Duo in particulari explicanda sunt. Alterum, de ab usu adolendi, & sacrificandi in Excelsis. Alterum , de caecis, & claudis ejiciendis. Quod ad prius attinet, tria certa sunt. Primnm est , quod ab egressit biorum Israelex AEgypto transacti fuerint, So.

anni, antequam templum a Salomone aedificaretur, ut patet ex

illo 3. Reg. 6. I. Factum est ergo quadringemesimo , o octuagesimo anno egresonis sitiorum Uraia de rerra AEgypti, aedictari e It domus Domino. Secundum est , quod toto illo tempore, secundum legem odinariam , jussi sint Israelitae offerre sacrificia in eo loco, in quo esset tabernaculum foederis cum Arca, ut habetur Levit.

I. v. q. Porro tabernaculum cum arca non semper mansit e

dem loco. Nam primis sio. annis fuit cum populo in deserto, postea, cum terram promissionis ingressi e sient, & eam .pacifice possiderent, positum fuit in Silo, iuxta illud Iosue I 8. 3. Congregatique sunt omnes silii Israel in Silo , ibique fixerunι sabernaculum testimonii, o fuit eis terra 'bjecta . Inde separatim arca , leparatim tabernaculum in diversa loca translata sunt. Arca quidem in eum locum , In quo Israelitae bello victi sunt a Philistinis, ultumo anno Heli Sacerdotis, I. Reg. 4. 3. Tunc enim & capta est a Philistinis, I. Reg. q. II. & asportata in Azotum, I. Reg. s. I. Et mansit in eorum regione 7. mens bus, I. Reg. 6. I. Deinde remissa est ab illis in urbem Bethsames , I. Reg. 6. I 2. Postea in Caariathiarim , I. Reg. 7. I. Ibique mansit, donec David eonfirmato Iam reono super Iudam, &Israel , eduxit eam ex Cariathiarim, I. Parat. Ig. 6. mansitque in domo Obededom Gethaei 3. mensibus, R r 4 I. Pa-

694쪽

Liber V. caput XIX.

I. Parat. Is .2s.Tabernaculum autem ex Silo licet de tempore non satis constet J translatum fuit in Nobe , civitatem Sacerdotum, ubi erat,cum David fugiebat Saulem, I .Reg. 2 I. I. Inde venit in G haon Urbem tribus Beniamin, I .Pares. 2 I. 29. Ibi autem mansit,donec cum Arca Illatum est a Salomone in templum , 3. Res . 8. q. 23. Tertium est, quod ab eo tempore, quo perfectum suae templum Salomonis, non alibi, quam in illo templo l cuerit o ferre sacrificia, secundum legem ordinariam, ut patet ex illo

Deut. I 2. II. coe, ne osseras holocaustat a in omni loco , quem,ideris, sed in eo, quem elegerit Dominur. Et c. 26. I. CumqHe Intraveris terram, quam Dominus Detir tibi daturus est ρο idendam , tolles de eunctis frugibus xuis primixtas , pergesque ad ἰο-

eum , quem Dominiss Deus tuus elegeris, Mi ibi invocetur nomen

aceedesque ad Sacerdotem , qui fuerit in diebus illis, &c. Dixi secundum Iegem ordinariam, quia tam ante, quam post Templi aedificationem licebat ex speciali Dei dispensatione etiam alibi, quam in Τabernaculo, vel Templo sacrificare. Hoc modo Samuel immolavit In Ramatha, &in Galgalis, I. Re . . II. Rc. II. I . David in area Ornam Iebusaei, I. Parat. 17.2.6. Ellas in monte Carmeli, 3. Reg. 18. 19. . Ex his omnibus sequitur, nunquam licuisse, secundum legem ordinarIam, immolare, vel adolere in Excelsis , ubi non esset tabernaculum : Et hunc fuisse abusum, quem Deus reprehendit saepe in Scripturis, ut 3. Reg. 3. v. 3. Dilexit Salomon Dominum , ambulant in praeceptis David Patris sui , excepro , quod in Excelsit immolabat , ct accendebat thymiama. Et 3. Reg. 22.63. Fecti que Iosaphat, quod rectum erat in eo pectu Domiai. Verun- ramen Excelsa non abstutit. cdhuc enim populus sacrificabat, ct adoIebar incensim In Excelsis. Loquor autem de Excelsis, ubi non esset tabernaculum, quia in Excelso Gabaon, ubi erat Tabernaculum , licebat immolare , 3. Reg. 3. q. Abiit Salomon in Gabaon, ni immolaret Ibi r Illud quippe crat Meelseam maximum e id est, praeferebatur omnibus Excelsis , quod in eo esset Τabernaculum a

Moyse factum; ut patet I. Paraliponienon 2I. 29. Tabernaculum ansem Domini, quod fecerat Moyses in deserto , ct aliare holocaustorum ea tempestate erat in Excelso Gabaon. Et a. Paralipomen. r. 3 . Et abiit cum universa multitudine In Excelsum Gabaon , ubi erat

Tabernaculum foederis Domini, qAbd fecit Myses famulus Dei insolitudine. Ubi obIter notandum est, fuisse duo Τabernacula :Unum a Moyse factum, de quo hactenus dixi, alterum a Davude,'uod ipse tetendit in Jerusalem, quando eo deduxit Arcam scederis, de quo a. Para . I. q. Aream aArem Deἰ adduxerat David de

695쪽

ii Tabernaculum, hoc est in Ierusalem . Et 3. Reg. I. Ionias an

rem timens Salomonem surrexἰt abiit, tenulaque cornu uams .

Et c. a. 23. Fugit ergo Ioab in Tabernaeulum Domini, ct apprehendit e rnu altaris. Haec non po fiunt intelligi de Tabernaculo aΜoyse facto , quia illud eo tempore erat In Gabaon , ut sup. xlia 'ctum est. Debet ergo intelligi de Τabernaculo a Davide facto, quod erat in Ierusalem. Vide Abul. lib. 3. Reg. cap. I. q. I. as. Hactenus de abusu adolendi in Excelsis. Quod ad factum Davidis attinet, qui dicitur caecos , & claudos eiecisse, parum , vel nihil ad rem facit. Historia se habet: Intellexerat David di vino instinctu, ut ex Psalmis colligitur, Jerusalem sere TemplI, ac Regni Judaeorum sedem , ac proinde eum exercitu eo prose ctiis est, & a Iebusaeis, qui eam colebant, deditionem illius postulavit. ΑtiIli responderunt: Non ingressieris huc, n si abstule

ro quid caecorum , &elaudorum nomine intellIgendum sit , variae sunt authorum interpretationes . Nam aliqui putant, missi tantum statuas, seu imagines, alii vero homines e Statuas quid enitripliciter. Primo, ut per eas super muros positas significati fuerint homines otiosi : q. d. Etiam nobis nihil agentibus intrare non poteris: tam se. muniis urbs nostra est. Secundo, ut per eas signi ficata fuerInt aedium fastIgIa, quibus illae affixae essent: q. d. Nisa transcensisar uni nostrarum fastui Is non ingredieris. Tertio, ut fuerint duae im4gines, quarum altera repraesentaverit Isaac ca cutientem , altera Iacob claudicantem , &hae duae propterea fuerint ad muros, seu portas civitatis a fixae, ut significarent, Iudaeis

non licere bellonnsestare Iebusaeos, eo quod parentes eorum Isaac, & Iacob pereussissent olim foedus pacis eum Rege Abim Iech , cujus posteri erant Iebusaei, interposito etiam iuramento , quod in ore ῖlIarum imaginum deseriptum erat. Haec Rabbinor.

sent. est, sed falsa. Primo , quia it Iud foedus cum Rege Abimelesti

non est initum a Iacob, sed ab Abraham, ut habetur Gen. a. I. aa. Eodem tempore dixit Ocbiseleeh ad Abraham et Deus ieeum est In niversis, ΤΜae agis. Iara ergo per Deum , ne noeeas mihi, o post vis meis. Dixitque Araham o Ego jurabo . Et in . Perenseruntquaambo faedus. Secundo, quia si Iebulai voluissent pacare animum Davidis, & militum eius per aspectum, seu memoriam Isaac, &Jacob, non debuissent eos in forma eaeci, & claudi. quae potius ad contemptum , &derisum spectabat) sed InaliaceeentiorI, &augustiori repraesentare. Τerilo, quia illa verba, quae sequuntur in textu, caecos, ct claudos odientes ani m David uallo modo pos

a sunt

696쪽

m Lber m caput XIX. sunt 3ccommodari Isaac, Sc Iacob, neque prae se serunt desiderium pacis, sed odii, ac potius contentionis. 6. Alii ergo rectius sentiunt, fuisse veros homines, quod etiam tripliciter intelligi potest. Primo, quod fuerint ipsi met Jebusaei, qui dixerint Davidi: Nisi abstulerit Oecos , edi elandus, i. est , nisi nos abstulerIs, quos tu convitio militari caecos, & clat dos appellacti, non ingredieris huc . Secundo, quod fuerint caeci ,& claudi, non corpore , sed animo , idest peccatores ,& flagiti s. Tertio, quod fuerint vere caeci, & claudi, quos in contem plum Davidis pluerint Iebus ei in moenibus: q. d. Nostra cIvitas tam firma, &munita est, ut non egeat aliis defensoribus , quam his caecis, & claudis, qui suis cienter poterunt eam contra tuum exercitum tueri, ac propugnare. Haec est vera explicatio hujus loci, quam sequitur Ioseph l. .c. 2. Theodoretus qu. I 6. II. Glossa interlinearis , Abulentis qu. 7. & plures alii . Simile quid legiamus contigisse in urbe Tyro, quae cum esset sortissima, cives iucontemptum posuerunt Pygmaeos in moenibus, quasi illi abunde susscerent ad ejus defensionem , nec indigerent alio propugnatore. De his loquitur Eaffchiel Propheta c. 27. 1i. Sedo 'gmαi, qui erant in turribus tuis, o Tyre pharetras suas suspende αι in muris tuis per Drum, &c. 2 7. .x hac autem expositione, quae sine dubio litteratis, & germana est, non potest eolligi, Davidem auserendo caecos ,&claudos voluisse ostendere, quod abusus, & corruptelas Ecclesiae esse e

blaturus, ut fingit Sacellanus Regis Angliae. Credo , ne quidem in m ntem illi hoc venissit, cum ea res geri est . Sed etsi id facere voluisset, non ideo sequeretur habuisse illum Primatum Ecclesiae; quia, ut supra dixi, quilibet paterfamilias potest tollere abusus, &corruptelas, quando certo constat tales csse.

III. Objectio ex facto ejusdem Da viais. Ertia obiectio est haec: Qui perducit Aream foederis ad

I constitutum quietis locum, &Arcae deportandae praesultat, tenet Ptimatum Ecclesiae. Atqui Rex David perduxit Amcam ad constitutum quietis locum, 1. Paralip. I 3. 2.& Arcaed portandae praesultavit, 2. Reg. 6. Iq. ergo habuit Primatum Ecclesiae. Hoc argumentum magni aestimat Sacellanus Regis, & vim faei in eo, quod David saltaverit aure, non post Arcam. Hamhoc ipso , inquit, An coit se primatum tenere in negorio Arcadeps τι anda . Mira nominis subtilitas: C ur non similiter vim facit m eo, quod boves arcam praeςesserint, non secuti sint p

697쪽

De Prima in Regio . 63s29. Ut autem magis appareat hujus argumentI vanitas, tris

notanda sunt. Primum, quod in Arca Domini fuerint haec tria, Urna aurea habens Manna, & Virga Aaron, quae fronduerat,& Tabulae Testamenti, ut expresse testatur Apostolus Hebr. 9. 4. Alterum, quod haec Arca, praesertim quoad Manna, quod in ea custod Iebatur, fuerit typus, seu figura nostrae Eucharisiae. Ratio autem figurae consistitius is : Primo, Manna datum es Israelitis peregrinantibus in deserto, ut posient ad terram promissionis pervenire . Secundo, habuit oninem saporem suavitatis corporalis, Sap. IJ .as. Tertio, icci s de coelo missus, Joan. 6.SI.Quarto , fuit expositu ni dubitat cini, Ps. 77. 32. & contradictioni, Num. 2I. s. into, licet alii plus', alii minus colligerent, eandem tamen mensuram postea habebant, Exod. 16. 18. Haec omnia accommodantur Eucharistiae. I. c. Ia datur Christianis in deserto huius vitae peregrinantibus, ut possint ad vitam aeternam pervenire . 2. Continet omnem saporem suavitatis spiritualis . 3. Est et buxde Credo missus . h. Exposita est dubitat Ioni Capharnaitarum, di contradictioni Calvini statum. s. Sive sub magna, sive sub parva hostia sumatur, aeque prodest sumentibus. 3 o. Tertium est, quod haec tria distinguenda sint. I. A

eam aedificare. 2. Eam deducere , comitari, vel praecedere Q. Eandem portare, vel attῖngere . Arcam aedificarunt Beseleel de tribu Iuda, & Ooliab de tribu Dan, Exod. 3 I. 2. Arcam deduxerunt, &ante eam luserunt, non solus Rex , sed etiam populus, ut patet ex illo 3. Reg. q. q. Misit populus in Silo, o tulertino inde . cream fa-deri, Domini exercituum,sedentissuper Cherubin. Et 2.Reg. F. s. David autem , is omnis frael ludebant eoram Domino in omnibtis lia snii fabrefactis. Et inf. v. . David, ct omnis domus Israel ducebant Arcani Testamenti Domini in jubilo . Et 3. Reg. 8. s. Rex autem Salomon, ct omnis multitudo Urael grad ebatur eum illo ante Gotam. At nemini licebat eam tangere, propter sanct It

tem , quam & aliunde , &ex eo habebat quod figura esset Eucha histiae nisi solis Sacerdotibus. Hinc OZa, quod eam tangere prae'

sumpsisset, cum sacerdos non esset, morte a Deo punitus est, z. Reg. 6 6. Imo ne LevitIs quidem hoc IIcuit. Nam, ut patet Num. q. jubebantur Sacerdotes velo Arcam obvolvere, &vectes per annulos Arcae transmittere, ne Levitae, qui illam portaturi etisent, eam attingerent.

3 I. Ex his patet, quam silvolum sit argumentum sacellan I Reiagis, quando sic infert: Rex David deduxit, &praecessit Attam Domini: ergo habuit primatum Ecclesiae. Cur non similiterii fert: Omnis multitudo Israel gradiebatur ante Arcam: ergo i abuit Pria

698쪽

.L 36 - taber m caput XIX. Primatum Ecclesiae Vel sic: Pueri ChristIan I praecedunt Eucharistiam , quando publice in processione deportatur: ergo habent primatum Ecclesiae. Inepte omnia. Potius sic oportebat ar umentari : Non licuit Regibus, sed solis Sacerdotibus attingere Arcam Domini: ergo Sacerdotes praeseruntur Regibus in iis , quae ad Deum, & religionem pertinent. IV. Objectio desuinpta ex facto Salomonis Regis. 32. Uarta obiectio est talis: Qui aedificat templum, &Deo dedicat, tenet Primatum Ecclesiae; atqui Rex Salomon

aedἰficavit templum , & Deo dedicavIt, I. Paralip. 28. 6. &2. Paralip. 6. Io. Ergo Rex Salomon tenuit Primatum Ecclesiae. Hoc argumentum sic urget Sacellanus: Dedicare Deo templa actus es trimarius, nec cujusiquam , nisi e us partes In Religione primae . temptam a Salomone dedicatum est: ergo. 33. Non video hic plus subtilitatis, quam in praecedenti a gumento . Ut hoc ostendam, tria notanda sunt. Primum est, quod templum Hierosolymitan urn , de quo agimus, ter dedicatum sit. Primo a Salomone , 3.Reg. 8. I. Secundo ab iis, qui e captivitate Babylonica reversi sunt, I. Em. 6. I 6. Tertio a Machabaeis , cum post profanationem esset iterum renovatum, & sanctificatum, I. Machab. 4. vers. 36. Alterum est, quod dedicarerem aliquam Deo , si vim nominis spectes , nihil aliud sit, quam dicare illam cultui divivo ; seu osterre, & destinare illam ad co-Iendum Deum. Hoc modo Exod. 3 1. dicuntur Israelitae, tam viri, quam foeminae hyacinthum, purpuram, byssum , coccum, Pilos caprarum , pelles arietum , metalla, & ligna Selim /edica L se Deo, 'idest obtulisse ad cultum divinum . Eodem sensu Salomon dicitur templum Deo dedicasse , idest divino cultui dicasse , seu mancipasse . Hinc non magis colligi potest Primatus Salomonis , qui ligna ,&lapides, quam foeminarum , quae aurum , pur- Iuram, & hyacinthum Deo dedicarunt. Tertium est , quod in ac templi dedicatione a Salomone facta variae ceremoniae usur-pmae fuerInt cum solemni laetitia. Nam prirpo, postquam templum aedificatum est, congregati sunt Israelitae ad Regem Salomonem in Ierusalem . a. Sacerdotes intulerunt Arcam , tabernaculum , & omnia vasa sanctuarii in Templum . 3. Deus, ut ostenderet sibi placere, quod agebatur, nebula implevit templum. . Salomon, gratiis Deo actis , inulta precatus est, & praesertim, ut quicunque essent oraturi Deum in templo isto, exaudirentur . . Finita hac oratione, victimae, de sacrificia Deo oblata sunt.

699쪽

De Primatu Regis . 63 76. Iterum secuta est bEnedictio, seu gratiarum actio, ac tandem octavo die populus ad sua cum gaudio dimissus est . Haec omnia

3 . Neque hinc colligi potest Primatus Salomonis: quod sic ostendo. Tria hominum genera spectari hic debent. I. Salomon. a. sacerdotes . ,. Populus. Quid quisque horum fecit in hac d dicatione 3 Salomon oravit, & gratias Deo egit. Sacerdotes pomtarunt Arcam , tabernaculum , vasa Sanctuarii , & obtulerunt s erificia . Populus interfuit, gratiis Deo actis , laetatus est . si Quid ergo pro Primatu Salomonis colligendum est, sic collia gI debet: Quicunque in thmplo recens aedificato orat Deum , ut A eo exaudiantur pree et , & vota supplicantium , is tenet Primatum Ecclesiae, Atqui salomon in templo a se recens aedificato oravit Deu metue In eo eY audirentur preces, & vota 1 upplicantium: eroo lsetiuit Primatuiti Ecclesiae. At major propositio aperte fausa st . 'Quasi nemis : Isi qui supremam jurisdictionem in Ecclesia habet, eo modo quo Salomon , orare possit. Multi mercatores suis sumptibus templa in honorem Dei erexerunt, & quot die erigunt: an non liceat ipss orare, ut Deus accepta ea habeat, & preces servoluta suorum in iis exaudiat omnino sane . Imo plerique Clerici, quoties dedicatio alicujus templi occurrit, solent orare hoc modo : Delix, qui nobis per 'gulos annos huju/s ne II Templi tuῖ e eerationis reparar diem , ct sacris semper my- seriis repraesentas incoiamex : Gaudi preces populi tui, o praesta ,

in quisquis hoc Templum beneficia periturus ingredirur , euncta s. impetrasse laetetur . Per Dominum nostrum Iesum christim Filiaminum, &c. Itdmqud hoc modo e Deus, qui invisibiliter omnia eοχμι inex, Templum hoc pote uria tua inhabitationis illustra , eoncede,

ut omnes , qud huc deprecaturi con eniunt, ex quacunque tribulatione ad te clamavertat, eo solationis ruae beneficia eo quantur.

Per Dominum, &c. An hInc inferes, singulos Clericos, qui sic orant, supremos esse Praelatos in Ecclesia ' Nihil minus. 3s. Plus dicam. Faciamus in aliqua dioecesi Anglicana tem

plum Incendio perire, vel ab hostibus devastarit Episcopus suis

sumptibus curet restaurari, convocet deinde populum sibi subiectum ; inserat vasa sacra; oret Deum, ut ratum habeat hoc obis sequium, & preces subditorum exaudiat; offerat sacriscium sbene pretetur populo, & gratiis Deo actis, dimittat unum quenque cum gaudio. Quid ' An dices hunc Episcopum esse Primatem Ecese ae Si est, quid de Rege fiet' Si non est, quid minus fecit, quam Salomon 3 Imo totum id praestitit, quod Salomon,

at Sacerdotes simul. . . - .

700쪽

V. Objectio desumpta ex facto ejussidem Regis

Salomonis .

c Uinta obiectIo est talis Qui deponit summum Sacerdotem ab ossicio , & alium it Ii subrogat, necessario habet iurisdictionem .supra summum sacerdotem atqui Salomon Rex deposuit Ab Iathar summum sacerdotem ab ossicio , &.subro gavit illi Sadoc, 3Meg. 1.27. Ergo Salomon Rex habuit iurisdictionem supra summum sacerdotem. Hoc est praecipuum argumentum pro primatu Regis. Sed sane parvi momenti. Ac primum sic retorquerI potest: Qui deponit Regem ab oscio, & alium illi subrogat, necessarIO nabet jurisdictionem supra Regem: atqui Ioiada sum mns sacerdos non solum deposuit, sed etiam occidit Athaliam Remnam ,& Ioas In eius locum subrogayit, 4. Reg. II. Ergo Ioiada summus Sacerdos habuit jurisdictibnem sup . Regem. 3 7. Sed ad rem. Haec objectio duo supponit. Unum, quod Salomon , quando deposv It Saceedotem as ossicio, usus sit potestare regia. Alterum, quod recte , ac legitime ea usus sit. At nev-trum probari potest. Imo gravissimi authores constanter docent, non regia, sed prophetica potestate usum esset nec ordinaria via, sed ex peculiari Dei Instinctu secisie, quod secit. Ita Cardinalis Bellar minus, Iacobus Gretserus, & alii plures. Et vIdetur cotiligi posse ex iIlli verbis 3. Reg. a. v. 27. Oeeit ergo Salomon bi rhar , ut non esset sacerdos Domini, ut implepetur sermo Domini , quem locutus est supeν domAm Heli ia Silo . q. d. Olim tempore Heli sacerdotis praedictum sust a Deo per Samuelem prophetam, fore alIquando, ut oscium sacerdotale auserat ut a famia IIa Heli, propter peccata filiorum eius, I. Reg. 2. 3I. Ut ergo haec prophetia Impleretur, Salomon diVino Instinctu, tanquam verus Propheta, abstulit sacerdotium ab Abiathar, qui erat ex familia Heli. 38. Quod si ita est, faciIe apparet, nullius momenti esse objectione in RegIa Angliae . Nam nihil aliud ex facto Salomonis colligi poterit, quam prophetas accipere aliquandra extraordinariam potesta4em a Deo etIam supra Sacerdotes ; quod nihil ad rem faeit. Non enim disputamus de potestate Prophetarum , sed Re gum. Nec status controversiae est, an Prophetae ex peculiari Dei instinctu possint a IIquando punire Sacerdotes: sed, an Reges o dinaria sua potestate possint Id facere ρ Hare valde dissIncta sunt

8c alterum cum altero minime connexum est. Non enim seqititur:

Salomon Rex peculiari Dei instinctu submovit Abiathar sacerdotem Diuitigod by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION