R.P. Martini Becani Societatis Jesu theologi Manuale controversiarum in 5 libros distributum. Quibus hujus temporis controversiæ breviter dilucidantur. Cum triplici indice; uno librorum, & capitum; altero locorum Sacræ Scripturæ; tertio rerum, & verb

발행: 1733년

분량: 799페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

741쪽

De Iuramento Eutheranssimi. 679ritatem , quod non negamus, sed juramenti, quod honestum , aellaitum est , quod egis usaion repugnat qu6d reipublicae non est perniciosunt. alia a ibli Ueratione, i, jomnia cohaerei p. Nam primo, veri Iesi , D nn saepe jurasse, nunquam iura me tum restid disse. Nul Iaiuit rescindendi causa. Nam quicquid juravit, fuit honestum, ac licitum, legi consentaneum, hutnano eneri salitiare. In drocman est, iros Deum imitari. I9. Secundo, verum 4 uoque est, Sedeciam, Antiochum , Alcimum, Andronicum a Deo punitos esse , quod iuramentum vi larint:Cuni enim rela 9icitana, iurassentis merito obligati erant ad praestandum . Non praestiterunt.' periuri facti sunt, puniti sunt. Nihil mirum. Eos non imitemur. 2P. Tertio, Calvinistae propterea accusantur, quod nullius tuis ramenti, ne quidem liciti , ac honesti, rationem habeant a sed sequantur illud tritum , ac infame axioma et Iura , perjura , secretum prodere noli. Quod certe non probo QNam sic quidem, ueantea insinuavi, necesse est tolli omnem fidem, ac confidentiam,

quae in quotidianis contractibus , pactionibus , & publicis ComiatiIs plane necessaria est . Qua semel sublata, ut jam magia ex parte sublata est a pon video quid aliud expectari possit, quam dissidentia inter Principes, odia, factiones, intestina bella , re

gnorum ruinae, ac interitus. Deus avertat.

Finis Libri Quinti.

742쪽

M P. MARTIN I BE CANI,

au - o Fide rusii Paxta. 'r. Ria docent Adversarii. PrinM., solain fidem iussiseare,1. Itane fidem justificalitem in eo consistere, ut cregasveeeata omnia tibi remitti propter merita Christi . Dist eui autem a fide historIca, & mira lorum. Addunt Calvinita, aua tria . i. Fidem iustificantem donari solis praedestinatis . 2. Et semel habitam amitti non posse. 3. Et tacere hominem certum , ac securum de sua iustitia, perseverantia, praedestinatione , di vita aeterna. Hinc emergunt variae quaestiones.

I i . . , I ii Ra. N sola Figes iustis et 8 prImo, eertum est, sidem non iustificare formaliter , quia serma , a qua homo ser- maliter est iustus, non est fides , sed iustitia, seeundum nos , i sitia inhaerens, iseundum adversarios, iustitia imputativa. Miseundo, eertum est, non solam fidem iustifieare dispositive , sed

etiam timorem, spem, charitatem, poenItentiam. Nam sicut desdeseriptum est, Rom. 3. 28. -rbirramur hominem iustificari preMem : Ita de aliis, Ecel. i. a8. si Μι fine timore est, non par τοι iustiis F.ari. Et Prov. 18. M. Qui sperat in Domias , sanabitur. Et I. Io. 3. l . Qui non diligit, manes in morte . Et Actor. a. S. Paenia renesam aste , θ όaptiqetur lanissequiis; veshrum M vemisonem peccatoσum . Tertio , dubium manet, an sola fides diei possit iustia

Mare , quia sola apprehendit iustitiam Christi Assirmant ad-

743쪽

versarii. Ego distinguo. Verum est, solam fidem apprehendete iustitiamCLI i: lassum est, nos iustificari per solam iustitiam. Christi fide apprehensam ; ae proinde salium, solam fidem hoc

sensu iustificare. . . n et . Objicitur I. illud Rom. 3. 2 r. -b tramur hom nim iussi μανε

per sidem sine operibus legis Et , -- per

non ex operibus . Mine colligunt Adversarii , sola fide hominem iustiscari, quia Aoostolus onponit sdem operibus. Cum ergo Φ-cit, hominem iustificari fide sine operibus , excludit omni: opera praeter fidem et ergo etiam excludit actum timoris , spei, dilectionis, &pc tentiae. Resp. Duplicia iunx opera: alia praecedunt fidem , alia sequuntur . Priora excludit Apostolus , non posteri ra. Cum ergo aeriis timoris, spei, dilectionis , & poenitentiae sequantur Oem, & in fide sundati sint; certum est, non excludi. Hanc autem esse mentem Apostoli, inde constat, quia vult oste dere, nee Iudaeos ex nuda observatiqne legis Mosaicae, nec tae illes propter bona opera ante fidem susceptam patrata, iustitiam a Deo consequi potuisse, aut consecutos esse, sed ex fide in Christum t fidem esse initium salutis, & iustificationis ; nec dari ex praecedentibus operibus, sed esse donum Dei . Uide August. lib. de Praedestinat. Sanct. e. I. & in Praefatione I'salmi 3 I. . . . Obiicitur i. ex eodem Apostolo, hominem iustificari gratis ac proinde sola fide . Rom. 3. 24. Iust cari grath per gratiam ipsius. Resp. Iustificatio dicitur gratuita, non quia fit sola fide, sed quia non meremur illam per ulla opera, si vendet, sive fidem praecedentia . Conc. Trid. lam s. c. 8.. s. Objicitur 3. Scripturam solius fidei mentionem facere, uuando ait de iustificatione, Sc remissione peccatorum , Lucae

6. o. Fider tua te salvam fecis. Et soan. I. 22. Dedit eis potesta tem filios Dei fieri his , qui creduns In nomine ejus. Respond. Sicut Scriptura aliquando meminiti talius fidei , ita aliquando meminit solius charitatis . Luc. 7. 47. Remistuntur eI peccaι amulιa , quoniam Meait multum .

6. A N fides iustificans In eo consistat , ut quis eerto cre ' dat . peccata omnia sibi esse remisia proe ter metita Christi Assirmant Adversarii . Sed male . Primo , quia ipse docent , nihil fide eredendum esse , nisi quod habetur lii scriptura. At ibi non habetur Luthero , aut Calvino re

misi a.esse peccata I ergo id fide credandum non est . Secun-

744쪽

63: .. .. pendicis equ3 I. . , do, quIa si certo eredunt, peccata sibi rentissa en, frustra θἀtanti ramitte nobis debita nostra. Tertio, testimonia Scripturae,qna ipsi asserunt pro fide iustificante, sunt hyc sere, Matth. 9. a. mons Iesus fidem illorum , dixit paralytico e conside, fili , stemittuntur sibi peccata tMa. Et in ra v. 22. Ha e , quia fides ruare feci r. Isaee, & similia importune nobis opjiciunt adversarii pro sola fide iustificante , dc tamen nulis modo intellisl debent de fide, qua quis credit peccata sibi remissae se, sed deride , qua Paralyticus, di alii aegroti credebant, se a Christo sanari posse, ut ex contextu patet.

vum , sed frustra Nam sensus illius articuli non est i Credo mula I remissa esse pectata , sed, Credo, & prosteor, in Ecclesia CD holica esse donum te missionis peccatorum, quod per Baptismum, re alla Sacramenta pereipitur. Unde quod in Symbolu Apostolico

dic tur ; credo remissionem peeeatorum ; in Constantinopolitano explicatur, confiteor senum Baptisma in remsisionem peccator&m . Et Catechumeni, qui ante Baptismum recitant, & credunt totum fidei Symbolum , non jam habent, sed exspectant remIssionem per Baptismum obtinendam.

rum 3 Adversarii distinguunt triplicem fidem. Unam historicam, qua credimus vera esse, quae narrantur In Scripturis. Alteram miraculorum, qua credimus nihIl esse, quod a Deo fieri non possit.: Tertiam promissionum , qua credimus veras esse pro missiones Dei de gratuita peccatorum remissione per merita Christi. Addunt, Nos nee prima , nec secunda, nec sola tertia iusti Deari. Hanc iterum aiulit duplicem esse : Unam generalem, qua generatim credimus promissam esse remission rn peecatorum iis omnibus, qui in Christum credunt : Alteram specialem , qua unusquisque in particulari promissionem illam sibi applicat, credendo omnia peccata sibi remisia esse. Hanc speetalem proprie esic illam, qua iustificamur.

non. Matthaei e Ista triplex fides , quam isti nuper invener-ς sfigmentum es , somnium es , portentum es, ehimaera est. Si nam haberent sidens , omnem haberent: quia triplicem habent sn tiam habent. Apisssime. Primo , quia fides Illa specialis iam ς plosa est. Ostendi enim neminem posse certo credere sibi

745쪽

m FH. Iustimanis. 683 remissa esse peccata in nisi a Deo id specIatim revelatum sit fecundo, salsum est, sdem miraculorum non iustificare. Ce te fides illa, de qua loquitur Christus Marc. t 6. I 6. Qui cretadideriι , o bapti'ai μι fuerit , salmus erit, fides justificans est ; de

tamen est fides miraculorum, ut patet ex verbis sequentibus :Signa amem eos, fui crediderinr, Mec sequemur ἔ In nomine mea Damonia ejicisnt . Falsum quoque est , fidem historicam non justia Mare . An non fides historica est, qua credimus Christum esse eruiacifixum , mortuum , sepultum , descendisse ad inferos, resurrextia se a mortuis , S ad coelos ascendiste Nemo dubitat. Et tamen eadem illa fides iustificans est, ut patet ex symbolo fidei, eg ex Scriptura. Rom. I 6.9. M in corde tuo eredideris, quod Deus Irulum suscitavit a mortuis, salvus eris. Et I. Cor. 1 F. I. Notum cio vobis Enangelium, per quod Ialvamini, Τuoniam Oarsus μο ιnui es pro peccatis nostris , o tuta sepulsus est , ct quia resura rexit tertia die, &e

se, ii Α, re fidos detur Iis praedestinatist Affirmat Calv Inua

l. 3. inst. e. I. g. ro. Sed salso. Nam etiam Iudas proditor , de Simon magus , R Nicol us Antiochenus aliquando MMiderunt , & ramen non er ne praede stibati De luda constat soan. 6. IT. Nonne eta udaeim elegi, s unus eae' vobis Diabolus est De bimone , Actor. I. I 2. Cum vero eredidissent Phlalippo evangeli'anti d/ Regno Dei, ct i. nomine res. Insi baptiaetaremur viri, ac mμlieres, tunc Simon credidit, dr cum bapti eius esset, αdhaerebat Philippo . De Nicolao, Actor. 6. 3. Considerate vires ex vobiε boni testimonii septem , plenos Spiritu sancto , ct Lapieβιiad Eis i laseruns Stephan in , ct Philippum, σPνaehoram, di me m , ct Simonem , Parmenam qm-

s T I o v. a N fides amitti possit' Calvinus l4. cap. d. g. II. asserit,c f X amitti non posse. Sed aperte contra Apostolum H Tia

ratio est, quia si fides amitti non potest, unde tot sunt haeretici in mundo i Oportet haeresed esse, inquit Apostolus. Hoc autem

746쪽

interest Iliter haeretitos, & paganeis et quod hi fidem nunquam habuerunti ili, habuerunt , & amiserunt. . . Et iam ante i eme di , Simonem Magum, & Nietilaum Antiochenum habuiTr iadem, qui tamen postea haeretici facti sunt . , . vi , iri

m. A N fides faelat hominem certum de sua iussitIa, perseve- . o rantia, &praedestinationes Assirmat Calvinus in Anistidoto Coneil. ΤrH. sesi . 6. eap. Io. 13.& 14. Et aperte sequitur ea ipsius iundamentis j quae sunt hμ. Primum, fidem darI solis praeis destinatis. a. Eam non amittῖ. 3. Sola fide hominem iustificari. . Qui fidem habet, certum esse de sua fide .. Hinc sequitur, si is, aut fidem habet, certus est de sita fide, eertum quoque esse deua iustitia, quia sola fides justificat L certum de sua perseveran tia , quia fides iustificans non amittitur: certum de sua praedesti, natione, quia fides datur solis praedestinatis. Haec Calvini opianio resellitur ex iisdem principiis, quibus t innititur. Nam tria priora manifeste salsa sunt, ut probatum est Quartum vero,sve veruin, sive .salsiim sit, nihil ad rem facit .i Nam etsi is, qui fidem habet, certus esset de suδ fide. , non tam i certus esset de sua iustitia, si sola fides non justiseatis nee certus de perseverantia , si fides amitti potest , nec certus de praedeaAnatione, si fides communis est reprobis, & praedestinatis.

1. Tos In Beesesia Catholiea solemus servare varia ieiunis, IN praesertim ieiunium Quadragesimae , Quatuor temporum , vigiliarum , 8t abstinentiam a carnibus serIa sexta , fleSabbato; idque propter praeceptum Ecclesiae, quod antIquissima eonsuetudine introductum est. Neve enim in veteri Testamento saepe indicta sunt ieiunia, ae nominatim a Regesaule, . . Regum I 4. 24.& a Iosaphat, a. Paralipom. 8t a Rem Ninivitatum , jonas 3. s. & ab Esdra , I. Esdr. g. ar. 8e ab Esther , Esth. 3. 19. Sic etiam statuit Ecclesia , ut ChrIstiam certis anni temporibus ieiunarenta tum ad Deum placandum, tum ad exerellium temperantiae , de obedientiae . inod latu rum praedixit Christus , Matth. 9. I s. Veniens autem dι es, tum cluseretur ab eis sponsus, ct νunc ieiunabuar. ,

747쪽

m Imagine christi. sis

v. Adversis p contemnunt praeceptum Ecclesiae , ii hoc solum aciendum ajunt, quod a Deo precipitur . Iejunium autem non praecipitur a Deo. Mira rest Urgent praeceptum Dei, & illud Ipsum contemnunt. Deus praeeepit, ut audiamus Ecclesiam, Rilli obtemperemus ν Adversarii non volunt . Audiant saltem , quid fecerint Rechabitae; quibus a parente suo Ionadab mai datum fuit, ut&lpsi, Sc uxores eorum, & omnes potieri perpetuo 2bstinerent a vino. Non objecerunt, quod nostri AdversarIi objiciunt, nihil laetendum esse , nisi quod Deus praecipit; sed dixerunt o Mn bibemus vinum , quia Ionadab filius Rechab , pato Moster , praecepit nobιs dicens r Ron bibetir vinium vor, ct sitii vestri in sempiternum. Et propterea a Deo laudati sunt, & peculiari benedictione aflecti. Uerba.benedictionis sunt hic r Mn demira vir de stirpe vestra, flan3 In eo periri. meo e unctis diebus . Iei erra13. Hinc discant Adversarii, Catholicos non minus recte, ae laudabiliter facere, servando praeceptum Ecelesiae, quam Rechabitae secerunt servando praeceptum parentis sui Ionadab . Non enim minus laudabile est obedire communi matri Ecclesiae, quam obedire privato homini.

s loquio Monpelgartensi ausus est dicerer Fateor me ex a-hiano erucifixi Imaginem detestarι. Horribilis blasphemia. Et PMraeus in c. .ep. ad Rom. dub. I 8. diserte scribit, omnes esse idololatras , qui tuentur imaginem Christi, non minus, quam quic lunt ima ines serpentum , Si aliarum bestiarum. Nos dicimus ima ginem Christi tripliciter spectari posse . a. Quatenus est aurea, vel argentea , vel lignea , vel ex alia materia. 2. Quatenus artifici is facta est. 3. Quatenus Christum, & eius beneῖcia nobis repr- sentat, Se hoc tertio modo religiose retinendam, colendam, aehonorandam esse . Ratio est, quia Imago Christi non est deteriori conditionis, quam olim in V. T. fuerint imagines Angelorum , dc aenei serpentiso Athae iussit Dei facte sunt, & in honore habitς . v. Et quidem de imaginibus Angelorum seriptum est Exodi

' in Ialere uno, in alter in alιενο. UbI per duos Cherubim aureos intelliguntur dri statue, seu imaginea aureε, reprξsema,

748쪽

tes diis Angelos Cherubinos, quae positae erant in Tabernacu lo super arcam isderis, & exp.msis alis tegebant Arcam ι tarant autem in magno honore , quia erant praecipua parsi. &Quasi ornamentum Arca'. At tota Arca honorabatur a Iudeis. Primo, quia ponebatur in sancto Sanctorum , tanquam in i oo honoratissimo, Hebr. s. q. secundo , qu ndo transla Iai fuit de domo Aminadab in pomum Obededom , David eum univerisso populo eam bonoravit, psallendo, & e litando citharis, &aliis musicis instrumentis, 2. Reg. 6. Tertio, quia laicis non licebat eam portare A sed tantum Levitis , &Sacerdotibus, ph pter venerationem illi debitam . Ideoque Oga morte punitus est, quod ausus fuisset eam attingere, tametsi bona Intentio.

id seci&t . in arto, Philisthaei, quia sine cfebiisto holiore apud se illam retinebant , variis plagis a Deo.attriuti sunt , I. Reg. s. & 6. E contratio Obededom , qui illam tribus mensibus in sua domo honorisce detinuerat , Dei bene.

dictionem eonsecutus est, a. Reg. 6. I 1.3. Similiter de imagibe serpenti aenei scriptum est Numi1 I. g. pae ferrentem aeneum , ct pone eum pro signo e qui per cutiat aspexeriι eum , viver . Hoc factum est in deserto , seu

solitu gine , ubi multi e populo mordebantur ab Ignἴt;s serpentiabus, R moriebantur. Detis, ut occurreret huic malo, manis

davit seFI natuam , seu imaginem serpentis ex aere , quam si morti aspicerent , sanabantur . Erat haec imago in magna veneratione. I. Ob causani iam dictam. 1. Quia e at simura Clitiasti ἰn eruce pendentis . Nam sicut morsi a seroentibus sanaabantur ex aspectu in sernentem aeneum ; ita naossi a Diabolo sanantus e2 ςde in Christum crucifixum, loan. 3. i . 4. Unde sie ecit ictu do i pigura est minoris irretis, quam ros figi

rata; quo pacto Moyses, qui erat figur cbfinit, mitioris erat pretii , quam Christus ; S Agnus Paschal;s, quam Eueharistia; &

cumcisio , quam Bapti inuis Sἰefgo imago serpentis aenei fuῖe honorata, multo magis ini ro Christi honoranda est. Nemo sis nus dubitae. Imago serpentis non fuisset honorata, nisi suisset sis rura, seu umbra imaginis Christ; : nee sanasset morsos a serpen tibus , nisi vi tute Ch ist; , qui sanat mohsos a Diabolo.

s. DIces, Erech;as Rex confregit imaginem serpentss aene I, 4. Reg. 18. in ego& Imago Christi confringenda est. Resp. 3I eeonsequentia calvinisticainoni valet. i. quia imago serpent Isae- qel, ut iam ἱnsinua vi, facta suit in eum tinem , ut morsi ab Ignialis serpentibus illam aspicerent, &sanarentur. itaque, durante illo sine , durabat imago cessante a eonfringebatur . Duravit

autem Diuitiaco by Cooste

749쪽

serpentes venenati. Cessavit , quando ingressi sunt terram pro missionis , ubi non erat periculum ab hujusmodi serpent Ibus . At imago Christi crucifixi Iu eum finem solet fieri , .ut reprae sentet nobis Christum Salvatorem, & eius beneficia in mem riam revocet. Die finis durabit usque ad silem mundi . Sem per enim memoria Christi, & benescium ejus ante oculos p nendum est: Semper igitur Imago illius retinenda, & In pretio habenda. Deinde serpens aeneus, cessante sine, propter quem erat factus, ecepit esse oceasio Idololatriae. q. Reg. I 8. q. Et ex hac etiam parte debuit confringi . Imago autem Christi non est occasio idololatriae apud nos Catholicos , quia non alium ob finem eam retinemus , q*am ut nobis Christum Salvat rem, & beneficia eius repraesentet . . . 6. 2. Calvinistae hic non capiunt: agnoscant saltem quid ἰpsi sacere consueverunt . Ipsi magno sumptu , ac artificio cura ne

sormari , depingi , exornari , & conservari statuas Principum ,

imagines uxorum , fit iorum , parentum , avorum, etiam praedicantium . Quae ergo insania est, imas inem Christi conspuere , abolere , & exterminare , illorum servare ' Nimirum pluris illos faciunt, quam Christum. caeri sunt, or duces caecorum.

I Scripturam probemus per Ecclesiam , & rursum Ecclesiam per Scripturam . Cum enim quaerituro Unde this , Scripturam esse divinam' Respondemus , quia Ecclesia sua infallibili authoritate Id dicit : Cum iterum quaeritur , Unde scis iEcclesiam , quae id dicit , habere infallibilem authoritacem rrespondemus ; quia scriptura id dic It . . t . a. Ego vicissim qhaero ex illo, unde scis scripturam esse dἰvInam 3 respondet, quia privatus meus spiritus hoc dicit. Sed unde icis, privatum tuum spiritum esse insallibilem, &divinumrquia scriptura hoc dicit. Certe & hic circulus est, mi Paraee . Nam Scripturam probas per privatum spiritum , &rursus privatum spiritum per scripturam. PerInde ae si asseras: mater est

proba, quia filius dicit; & filius est probus, quia mater dicit. 3. Res se habet . Philosophi docent, committi circulum, suan

do hoc per illud , ct illud per hoc probamus δpud eum, qui neu

750쪽

gem , & matrem , & filium esse probum , circulum committes, Irobando matrem esse probam , quia filius dicit, &filium pro-um , quia mater dicit : Quare t quia utrumque mihi eque ignorum, & Incertum est. Probatio autem debet procedere a n iis ad ignota , vel a concessis ad inconcessa; ut ex Aristotele, & aliis Philosophis manifestum est. ΗIne colligo , circulum foressi quis Christianus apud Ethnicum , qui nec Ecclesiam, nec Scri pluram admittit, probare vellet, Scripturam esse infallibilem, quia Ecclesia dicit; &Tcclesiani infallibilem , quia Scriptura dicit . Nam utrumque ili; ς que ignotum , pque incertum est . E contrario , non sore circulum , si unum per alterum probes apud eum , qui alterum ad mltili I alterum ne at: Uerbi 3ratia , Calvin ista admittit Scripturam, negat Ecclesiet infallibilitate iti. Recte e go convincam illum hoc modo r Scriptura', quam tu admittis , dicit Ecesesiam esse insallibilem t ergo revera insallibilis eii. SN militer , si quis idiota admittat judicium Ecclesie , & tamenia sciat in particulari , libros Machabetorum esse canonicos , facile persuadebo illli sine circulo , si se dicam: Eeclesia , cuius tu authoritatem agnoscis , asseverat libros Machabetorum esse ea nonicos r ergo non debes de hac re amplius dubitare . q. Et hic modus probandi usitatus est in Scripturis, & Patribus . Ostendam uno , vel altero exemplo . Pharissi admittebant Moysen , negabant Christum . Convicit eos Christus his verbis, Ioan. s. 36. Si erederet is Mosi, crede, elis o mihi, de me enim illeώripsit. Conti a , Manicheti admittebant Christum, & Euangelium; negabant Moysen, & Prophetas. Convicit eos Augustinus simili argumentandi modo In libris contra Faustum Manicheum, &l. 1. de moribus Ecclesis Catholice e. I. & sequentibus . Idem nos facimus . Nam rudes Catholicos , qui dubitant de aliqua Scripturi parte , convincimus iudicio Eceseset , cui se submittunt : Usr

ticos vero, qui negant Ecclesiam , convinc mus ex Scripturis , quas non negant. Et sic nullum committimus circulum . s. At Parcus hoc modo excusari non potest. Nam spiritus privatus quem ipse fingIt, a nemine admittitur. Nemine ergo ex privato

spiritu potest convincere. Quod sic ostendo Nomine privati spiriatus intelligit internam testificationem spiritus sancti, quam quis in se experitur . Hic spIritus habet tria privilestia. I. Quod reperiatur in solis pretdestinatis. i. Quod solos prςdestinatos , qui legunt, Vel audiunt Scripturas , infallibiliter faciat certos de divina earum au thoritate: ita ut statim eum audiunt,vel legunt aliquid ,insallibiliter norint discernere inter Scripturas divinas , & non divinas. 3. Quod eadem

SEARCH

MENU NAVIGATION