R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

Respondeo gratiae plenitudinem martyrio conferri solitam , in instanti separationis animae 'ri'. a corpore infundi ; tunc enim videtur mari y-

riuiu perfici., cum vi cruciatuum anima a cor-. ' O ..

Pore discedit.Neque hic subtilius,& magis philos bice inquirendum est illud ultimum mar-tyrii momentum. , utrum sit primum. non esse:

hominis, vel ultimum esse illius ; satis enim est instans dissolutionis , & sepatationis. animae a. corpore Deo esse per o tum Potest etiam dici, gratiam eo in agonis christiani instanti conserri, in quo quanuis physice non sit actu consequuta mors , cursis tamen vitae & martyrii certamen ii oraliter consummatur, ob inevitabilem mortis 3 amjam impendentis necessitatem: Quod si contingat martyrem accoepto vulnere Iethali ali quandiu esse superstitem, tunc martyrii gratiam obtinebit, quanta ex vi iliati vulneris . vitam. cum morte commutabit. Sic B. Marcelli Papae die 16. Januarii; S Sylverit Papae die I6.'Iunii; S. Marcini Papae die 32. Novembris martyrium ab Ecclesia celebratur, qui variis laboribus &aerumnis confecti decin erunt. Unde D Thomas quaest. 97. supplementi , Rr . 6. ad T. Disendum, inqVix, quod si aliquis ρmpter μεm vulam mose tale accipiat, super vivat , non est dubium,.quis aureolam merestur , sicutae B Cecilia patet, qua triduo, supervixis, de multu Martyribus, qui in earcere sunt defuncti. liquἰbus vulneri .u . longe unia susceptu , sicut patet de Marcella δ' pa alitercumque igitur Asidiis propteμChristum illata usque ad mertem continuetur sive inor insse sequatur, sive non in aliquis mari r escitur , aureolam meretur. Ad quod ta--n requiritur, ut mar Ir post acceyta vulnera. sarer stea.

362쪽

superstes in dilectione Dei perseveret; a qua si peccato mortali excidat,in vanum lethiseras pro ' Chi isto pertulit passiones. Neque enim certum imita videtur , quoi quidam opinantur , homi- nem pbst accepta vulnera per se lethalia dono confirmationis in gratia intrallibiliter instrui de

communiri: Tum quia novis oraculis ab humanis conjectaris specioso pietatis obtentu resonaita gratiae privilegia recentiores illi di- metiuntur , qui qua ratione id faciant, gravis Theologus unis scripturis,vel traditioni innixus haud satis intenigit. Tum quia de quibusdam Christianis legimus post devicta tormenta vitii victos fuisse ; & quos damnis tyranni non fregerunt , otio & voluptate corrupisse H Tum quia S. Thomas loco mox relato fatetur, in illis, qui gravibus pro Christo vulneribus confossi sunt talem posse contingere negligentiam , qua cubram mortalam inducat , qua O auream aufert, o

Mori iis obsequis peste contactorum oppetita non habet strictam mar hii

rationem. '

Tertia pars, quae assirmat, non esse propriὁ martyres, qui peste laborantibus inservientes eo in obsequio decedunt, non est posita ad elev xi dum , deprimendumque illud eximiae charitatis& christianae patientiae opus; nullis unquana aequandum , sed ad refellendam Tlieophili Rayhaudi novitatem , ROiva praemissa accurata oblongi examinis sub Urbano γIII. & Ianocentio X. indagine dainnatam, qua

363쪽

qua novum martyrii per pestem genus ante hic tempora in Ecclesia inauditum invehere molitus est. . ἡ Probatur primo nostra sententia , simulque convellitur Tiseophili commentum a novitate 'hui ii sinodi affertionis. Illud genus stricti maΙ - .lyrii non est astruendum,quod Ecclesia nunquatua novit, quod universa Patrum ignoravit antiquitas ; nam ut aix Lirinensis , id solum tenen- duna , credendumque est , quidquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam tenui recognoverimus , quidquid vero ab aliquo de a-ceps uno praeter omnes, Vel contra Omnes Sa)ctos novum & inauditum subinduci senseximus, ii non ad religionem , sed ad tentationet in in- itelligendum est pertinere: nec debemus illi hu- mani ingenii libidini indulgere, quae contenta non est ci adita semel & antiqu tus recepta credendi re, uta , sed nova ac nova in dies quaerit, seniperque aliquid gestit Religioni addere, mutatare , detrahere. Catholicorum , inquit, hoc fere portum , deposita sandiorum Uy- missa servare , damnare prophamu novitates 3 9

mi dixit , ct iterum dixit Apostolus , si quis

snnuuci erit praeterquam, quod acceptum est, athematis are Et quat avis argumentum ab au thoritate negativa 'in rebus philoso vhicis non

si admodum , & semper efficax ; in his tamen, quae ad Eccletiae dosmata , ad disciplinam ecclesiasticam , ad rem lacramentariam pertinent, argumentum ab authoritate negativa & alio Patrum silentio hervosum est & invincibile , quod Patres ad retundendas haereticorum ebullientes novitates perpetuo frequentarunt. Atqui mar-uid per pestem prisci Doctores non memineis

364쪽

ruiri, ut fatetur Theophilus pari. . cap. s. Neque EccIesia bactenus unquam agnoVit quadruplex baptis natis genus , nempe flaminis, stami-'vis, sanguinis, x pestis , seu mortis, naturalis vi contagionis,vel malignae ab aere haustae qualitatis ; cujus tamen marzyrii,& specialis baptistimatis, si verunt. esset, non deberet profundum es e silentium, vel non expressa mentio, cum ad . rem sacramentariam usu pra steque tem pertineat. Ergo non est admittendum strictum per Pestem martyrii genus. Maxime quia , ut bene ponderat Thomas Hartado, Paties non solum ii lius martyrii generi& non meminerent, sed etiam ex professo refutarunt .Etenim CyprianuS . libro de mortalitate, quoslam Christianos pestem fugientes obsequituli languentium ea ratione detrectantes, quia vitam martyrio subeundo reservabant, nec PParmatura morte VO-

labant martylio privari, refellit S. Pater non ex eo quod mors in obsequio illo oppetita martyrium aequet aut superet , ut Theophilus arbitratur,quod tamen in promptu necessario occurrisset,li morti ex peste martyrium assereretur , sed ex eo excusationem illam confutat, quod

non eis in nostra. potestate, sed in dignatione mar-vrium. nec possumus nos dicere, perdidisse, quod

nescimus an merea r accipere.

Probatur secundo a priori : Verum martyrium, ut docet D homas i. i. q. Iv . art. 7..est actus virtutis,quo aliquis contra persequentium.

Impetus firmiter in justitia & veritate permanet. Unde insert ad L. Marurium consistit in debita sistinentia passionum injucite ingi 'arum. Hinc

ars. I. ad martyrium rationem certaminis μ

praelii seirbasis, Cyprian desiderat. Manifestumo

365쪽

se tam ea , inquit, quod in maroria homo firmi

ter confirmatur in bono virtutis , dum fidem ,.stitiam non deseris propter innaninentia pericu la mortis , qua etiam in quodam certamine particulari a persequutoribus imminent , propter hoc de maroribus legis Ecclesia e Tortes fa oti sunt in bello. Et rationem affert art. . Quia martyr dicitur liasi testis fidei christianae , co poralibus suis passionibus , & fuso sanguine terti mortium perhibens oppugnatae Veritati, Ju ta illud Isidori lib. I. etymologiarum , cap. II. Martyres graece , tenes latine dicuntur ; qui

propter testimonium Chrsiti pastoras sustinuerunt ,-usque ad mortem pro veritate certave

runt. Atqui pii illi Cluistiani, cpii grassὸnte luelanguentibus inserviunt, quamlibet eximium eliaritatis operae pietium demonstrent, mortem tamen violentam a tyranno veritatem,aut justitiam persequente non pariuntur, sed potius.utatroneae morti sponte se offerunt,non ut justitiam oppugnatam aspectabili certamine defendant, sed ut infirmis opitulentur ; & charitatem exerceant; ea tamen cautela se gerunt, ut ad avertendam moriem praesidia quaerant & remedia Opportuniora parent, quam eti in persaepe his subsidiis declinant: quod in vero martyrio totum contra accidit; invictus enim Christi athleta a tyranno vocatus, nudus, inermis, & contra mortem nullo remedio paratus, accedit, Sc indefensionem. oppugnatae veritatis aut justitia: persequutoris sustinet impetum , & cum iratae fortitudinis adbim elicit,quae in tolerando malo magis eminet, quam si in hostem aggrediendo irruamus. Ergo non datur strictum per pestem martyrium, in qua non infertur mors in. odium

fidei

366쪽

fidei, aut vii tutis, cum tunc nullus sit qui fidem impu net, qui justitiam persequatur, aut a cha- θritate arceat, quam potius Deus & Ecclesia Pa- storibus praecipit, ad quam alios invitat , & omnes sic inservientes commendat. Confirmatur, & omnes Theophili rationes occupantur. Ad verum, strict umque martyrium non siifficit poena, vel tolerata mors, juxta illud celebre Augustini effatum, marorem non facie poena, sed causa. Quadere plenius epist. o. sic habet : Dominus cum latronibus crucifixus est,

s. quos poena iungebat , causa separabat. Ide

in Psalmo vox illae intelligenda est verum mar Vrium , radica me Deus, on discerne causam meam de gente non sancta. Non dixit , Disceme poenam , sed discerne causam meam, potest euin

Usc impiorum similis poena , sied dissimilis mar-

Urum causa. Et epist. 68. dies cruces in loco uno era i , in una latro liberandus , in alia Iano damnandus , in media Christus alterum damnaturus , alterum liberaturus: quidsimilius ictis

crucibus, quid di milius sis pendentibus r Ruin

sum non quaecumque causa,etiam pia,non quaecumque mors in exercitio alicujas boni, aut prosequutione virtutis maturata ad martyrium

sussicit,sed omnino requiritur ut mors in odium fidei, veritatis, aut virtutis: quam Christi miles intrepide tutatur, inferatur ; alioquin verus erit martyr, qui in suscepta propter Deum peregrinatione sebri correptus occumbit, vel post lu-etuosum naufragium undis submergitur : mar-xyr erit, qui vigiliis, jejuniis , & aliis laboriosi

poenitentiae baptismatis fructibus vitam contraheret,& in annos cogeret pauciores , martyr esset praedicator ob 'exantlatos , concionum la

367쪽

bores Infirmatus & mortuus ti martyr esset S. Casinairus mori malens , quam virginalis candoris jacturam facere ; martyr eximius Verbi Der praeco Ambrosius Sansedonius a Clemente

VIII. Martyrologio Romano die 22. Martii ascriptus , qui dum quadragesimalibus diebus

Senis in foeneratores ardenti mino zelo percituS vehementissime inveheretur , rupta semel & iterum pectoris vena , sanguis tali impetu , tantaque copia effluxit, ut morti viam indeclinabilem patefecerit. Denique martyr esset Episcopus in visitatione dioecesis Noe ardore solis in

morbum lethalem' incidens ; martyr Chariusianus esu carnium etiam in aegritudine repudiato vitam producerς nolen S ; martyr quilibet infirmus oblatas ad propellendum morbum magicas incantationes execratus. Atqui illi omnes non

nisi lato modo, analogice , & quadrin duntaxat imitatione martyres sunt, & illis omnibus martyrium asserere perinde est, ut lepide alicubi ait noster Vincentius Baronius , ac si quis vellet omni liquori ad abluendum idoneo, praesertanverb majori pietatis obtentu omni sacrae unctioni vim baptismatis aquae ascribere , quod temeritatis & haeresis labe non careret. Ergo morsiti obsequio infirmorum oppetita ab stricta martyrii ratione decedit. Probatur secundo a posteriori ex effectibus veri martyrii. Verum martyrium easdem habet dotes, iisdemque singularibus praerogativis donatur , quae sunt baptismo fluminis eximiae, ut superiori parte fuse demonstratum est ; ac proinde baptisinus sanguinis tria praestat cum

baptismo communia , just ficationem ex opere operato, remiillionem omniS culpae & poenae,

368쪽

exemptionem a necessitate precum & suifragio.. rum Ecclesiae , quibus quartum addit sibi fingulare , nempe aureolam perfectissimae victoriae ob honestinimam , & Goriosissimam virtutis, aut veritatis defensi onem de tyrannis reportatae

debitam . Atqui haec praeclara privilegia nunquam credidit Ecclesia per pestem in obsequio

infirmorum obeantibus esse communia : nam nec sic morientes martyribus accenset, nec pro

illis preces & sacrificium altaris offert,ac proinde non omnem infallibiliter, & ex opere operato remissam po am supponit. Remitti etiam illis ex opere operato omnem culpam, non sentire Ecclesiam,inde patet,quod puerulo in utero matris cum matre in obsequio illo immortua decedenti peccatum originale remitti nunouam sensit, nunquam docuit , & tamen dum mater per Christum occiditur, phier materno sanguine baptizatur , accipitque tum lucis aeternae usuram, cum ne in lucem temporalem prodeat, praematura, sed felici mo e impeditur. Ergo morientes in obsequio peste laborantium, insigne licet charitatis opus eXerceam,quod praecipui apud Deum pretii est , non sunt tamen In album martyrum referendi. ii ies: Ille est vere martyr, qui pro Christi nomine aerumnas suffert, & mortem tandem' obit : Sed ille pro Christi nomine moritur, qui motivo praestantissimae virtutis vitam suam ia obsequio peste laborantium limpavidiis profundit; tunc enim, ut docet S. Thomas v. z. q.Ia . . art. 3. ille Deum magis se amare significat, cum pro illo rem magis amatam, scilice vitam, floccifacit : & rem magis odios m, sciliced terribi-bum terribilissimum mortem lubens obit, cumscriptum

369쪽

scriptuni sit JOan. Is . Maiorem charitatem n - mo habEt , quam ut animam fiam ponat quis pro amicis fuis. Hinc art. s. sic docet: Cujusii-.bet marorii causa est sicei verita, i sed ad fidei

veritatem non solism pertine' ipsa credulitas cordis , sed etiam exterior pro testatio 3 qua q'idem sit non solism per verba , quibus aliquis sedem fe habere ostendit , secundum illud Iacobi t. Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam , uΠ- de de quibusdam dicitur ad Tuum Confitentur se nesse Deum , factis autem negant. Et ideo omnium virtutum opera fecundum quod refe--ntur in Deum , sunt quadam protestationes si- dei , per quam nobis innotescit, quod Dous hujus modi opera a nobis requirit , is uos pro eis remunerat : secundum hoc possunt esse martyrii, causis. Ergo qui grassante lue infirmis inservit, .& inserviendo i immoritur , martyrii palmam adipiscitur. . Respondeo, ex dictis patere satis, non quan-

Cumque mortem quavis causa oppetitam strictum constituere Martyrium, quod ex usu Ecelesse,& totius antiquitatis sensu mortem violentam significat ,'n odium virtutis es veritatis illatam. D. autem Thomas locis objectis id unum intendit, non solum fidei orthodoxae propugnandae causa , sed etiam in omnis generis vir tutum praXI contingere polle martyrium , cum ab illarum exerciti' tyrannus minis , & morte intentata nititur amovere. In cuius confirma

tionem exemplum assere B. Ioannis Baptistae,.qui non pro negand f e , sed pro reprehensionendulterii mortem fustinuit. Fateor equidem, mortem illam pulcherrimam eo in officio oppetitam actum esse heroicae fortitudinis, nun-.

Quam

370쪽

Lib. XI. Pars I. Dissert. m. CV. II.

quam fatis commendandae charitatis ; sed cum in odium fidei, vel virtutis oppugnatae a ty Ian- . no , M ab in oriente propugnatae non accidar, a stricta martylii ratione deficit. Unde idem S. Tlaomas comparat hujusmodi mortem illi, quae ob pium negotium itine rantibus a naufragio, vel a latronibus marstipium commodius expilaturis obvenit. Verba S. Doctoris sunt haec: Circa pericula cujuscumque alterius mortis fortis bene se habet . Pra ertim quis cujuscumque mortis homo potea periculum

subire propter virtutem , puta cωm aliquis non re

fugis amico infirmanti obsequi propter timorem mortifera infectionis , vel cum non refugit itinerari ad aliquod pium negotium prosequendum,

propter timorem naufrvii, vel latronum.

Instabis : Tantum abest,mortem in obsequio peste laborantium oppetitam idcirco a vero martyrio excludi, quod tyrannus desit. desit Moppugnatio veritatis , quod potius martyrium per pestem inde amplius videatur inclarescere;

tum quia similitudinem mortis Christi propius,

refert, qui sponte animam suam posuit; tum quia hoc videtur martyrium per pestem caeteris antecellere , quoa purius sit & defaecatius , utpote nihil malitiae tyrannorum aut carnificum admixtum habens: ergo martyrium per pestem non solum a perfecta martyrii ratione non

desciscit , sed etiam martyrio fusi sanguinis

praestat.

. 'Respondeo martyrium sanguinis longe expressius martyrium ,& passionem Redemptoris morte a peste in obsequio languentium illata referre; quanuis enim Christus sponte sua po- fuerit animam suam, violenta tamen fatu tam aera

SEARCH

MENU NAVIGATION