R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

biam pascentes , de honoribus litigant & gradibus , Praelatorum Ecclesiae divinum jugum

etiam in regimine animarum a cervicibus suis excutiunt, obliti, ut ait Bernardas , Abbatem super Fratrum duntaxat transgressiones, non super Patram constitui traditiones, vitiorum quidem ultorem , sed cultorem mandatorum. Cum

rit Jabilis sit ubique superbia, inquit Petrus Bl sensis epist. 9o. deteh.ibilior est in professione bur

militatis: quod enim arugo in ferro est , quod in veste tinea , quod fel in lacte , quod venenum in mede , hoc est superbia in habitu monachali.

Martyres non sunt, qui non parant aures auditui , linguam voci, pedes itineri, manuS operi, nec se totos intus colligunt, ut mandatum peragant imperantis; qui noc .unum faciunt quoavolunt, hoc volunt quod cupiditati consenta neum norunt ; legitimi superioris nihil pluς exigentis quam promiserunt, nec ultra exten- si , nec citra se contrahentis mandata des iciunt , frivolis appellationibus eluJunt, mendicatis. favoribus ad nillilam redigunt. Martyres non sunt divitiarum amantes , vel honorum

avidi; de quibus Cyprianus , vel quivis alius. aut bor libri de operibus Christi cardinat iis, in prologo : Vnde hae sitis divitiarum miseris pectoribus assidet, ct ambitionis salsugo bnulam

nimam occupat, ut per 's'nefas ad loca superiora etiam de lateribus eremi nonnulli se inperant , anheli prodeant , discurrant ad iudi

res, blandiaratur me istoribus , conduca- , a

diarios modis omnibus elaborent , ut se em cum principibus.

382쪽

tum vaIidum quidem est , ni ita

licitum tam u.

P Rim in partem de Valore , seu integlitate

baptismi parvulis infidelium, parentibus eOxum repugnantibus collati , supponit D. Thomas art. O. dum ait, periculosum esse baptizare pueros illos , quia de facitod infide. Iitatem redirent,propter naturalem affectum adparentes. Qui reditus ad infidelitatem mani fo- ste supponit pueros illos in fideli tym numerum fuisse suscepto sacramenti charactere aggregatos,& fide infusa una cum gratia sacrarum Undarum lavacro instructos. Et quanuis S. DocitoTq. 63. ars. 9. ad I. dicat, in parvulis requiri intentionem , non per actum proprium , sed eorum , a quibus offeruntur , actibus explicatam, id tamen nostrae huic doctrinae minime a veis itur; quia ab aliis possunt quam a parentibus ad ' baptismum suscipiendum offerri Probatur ratione contra Durandum : Volun tas parentum non est pars essentialis baptismisesed merae conditionis locum & vim obtinet, passum ad agens , baptizandum ad baptionetem. dmoventis ; quae condi tio suppleri omnino po- rest per accessium agentis ad pastum, baptizantis ad baptizandum. Gὸneratio Jbituriis , inquid D.Thomas quaest. 68. art.'. ad 1. 3c 2. . fit per

383쪽

, aer

carnali, quantum ad hoc , quod pueri in mater-xis uteris constituti , non per se ses nutrimen tum accipiunt , sed ex nutrimento matris fuste tantur: ita etiam pueri nondum usum rationis habentes, quas in utero matris Ecclesia constituti , nen ' seeipsos, sed per aotum Ecclesia, lutem suscipiunt. Unde Avuninus dicit in libro

de peccatorum meritis' remisyone e Mater Ecclesia os maternum parvulis praebet , ut sacris micteriis imbuantur ; quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam , nec ore proprio cou-fὸri ad salutem. D Sicut Augustinus scribens. Bonifacio dicit: In Ecclesia Salet atoris pueri per alios credunt, scut ex aliis , quae in bapti no remittun Rr, peccata traxeruntia Nec impeditur eo-

Augustinus dicit , o geruntur parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam , non tam ab eis, quorum gestantur man bus quanuis ab iosis,

s si boni fidei i sunt j quana ab uniter a si

cietate Sanctorum , atque sidelium. Ab omnibus namque ferri recte intelliguntur , quibus placet quo eruntur , is quorum charitate ι d communionem S. Spiritus mou=aguntur Insidelitas, autem propriorum parentum , etiamsi eos posFbaptismum damoniorum sacris iis imbuere conentur , pueris non nocet ; quia ut Augustinus ibidem dicit, puer generatus per alior Inu-tatem, deinceps non potect vinculo aliena iniquitatis obstringi, ubi nulla sua voluutate c f tit. Fides autem unius , immo totius Ecclesia, parvulo prodest per operationem Spiritus S qui unis EeEoiam boua unius Alteri communicat. Er o, bapti Cira collatum parvulis infideluim,relibus. Dccl: Premibus, validam Sc intexui in

384쪽

eumque Docioris. Hoc autem Ecclesia usius nun

quam habuit , quod Ju aprum filii invitis parentibus baptizarentur. Quam inconcussam fidei regulam ex Augustino variis locis , sed nominatim lib. 4. de bapti m. contra Donatinias, v. q. deprompsit S.Thomas ; sic enim habet Arigustinus : aeuod universa tenet Ecclesia , nec Conciliis institutum , sed semper retentum est, non nisi authoritate Apostolica traditum rectissime

creditur.

Ratio vero , cui haec Ecclesiae consuetudo innixa est , sub hac forma proponitur : Illicitum illud meritb censendum est, quod justitiae naturali repugnat, & ex quo animabus detrimentum imminet 1, legis enim naturalis instituti nes non destruit Christianismus,sed perfici t ; nee animorum nocumento, sed omnium saluti providere satagit. Atqui pueros infidelium parentibus repugnantibus baptizare , cum naturali aequitati, tum animarum saluti adversatur , quin& ipsi Fidei ex baptis vate illo coacto detrimentum non mediocre immineret. Repugnat quidem violentia illa justitiae naturali , cum enim filius sit naturaliter aliquid patris, aequitatis naturalis legi omnibus implantatae jura violare tur, si pueri ante usum rationis a cura parenturn, S patria potestate subtraherentur, vel de eis aliquid invitis naturalibus dominis , nimiruta, parentibus, disponeretur. Ergo sicut non licet alia fortunae bona vel haereditate obtenta , Vel labore parta per vim auferre , multo magis liberorum usum & dominium sanguinis necessi

tudine, intima conjunctione ,& proprita substantiae derivato consortio possessum, quoventillam Parentes Proetias attingi I, abripere Π

385쪽

conseruatae vitae beneficium quod continuae

productionis loco est, jugiter recipiunt. Idem non improbabiliter extendunt aliqui ad pueros etiam injuria a parentibus' separatos, & remotissimarum regionum intervallis dissitos; quia cum nulla reditus ad patriam sapersit spes, eo exilio civiliter mortui censentur. Crediderim ramen, quod si parentes possent consuli, vel ad illos parvuli remitti, alterutrum lege naturalisce quitatis omnium antiquissima faciendum foret : quia quod injuria ablatum est , non potes sine injuria retineri, nec separario injuri a pa

ternum auferre ius potes

Tertio veros millima est Dominici solo , α Fiancisci Silvii sententia, existimantium puer I los desperatae sanitatis posse clam insciis, invi-x sque parentibus baptizari. Tunc enim nullum fidei scandalum immineret , nec injuria par*ntibus infidelibus irrogaretur , si puer antina n. agens , & jamjam moriturus illorum impietati subtraheretur, a quorum cura & dominio statim est morte separandus. Et ita se gessisse S Ludovicum Bertrandum , non ita pridem in album Sanctorum a Clemente X. relatum, in ejus vita

narratur.

Quartὁ, licet asserere non ausim cum Duran do, Martines a Prado , sylvio & Goneto, filios mancipiorum infidelium posse invitis parenti . bus baptizari, chin contrarium verius visum siv

ad a. quia servitus civilis non excludit ordinem. iuris naturalis & patriae potestatis 1, servitus autem mancipiorum, quantumvis poenalis sit, ipsa tamen civilis est, qua naturalis seruitus filii agPatrem anti dior est, cum eraesertim loquatuzS,misma

386쪽

S.Thoinas de Iudaeis , qui vera sunt Principum Christianorum mancipia, quorum propterea res possunt accipere. Domini temporales tanquam. Luas, ut docet Innocentius III. extra de Iudaiso' Sarracenis, cap. Eis Iudai , quia reprobatia Domino, in cujus mortem nequiter conspirarunt, illorum ser i facti sunt, quos Christi morς liberos, illos servos effecit. Et certe si infideles adultos , quanuis mancipia sint & servi poenales , ad fidem tamen cogi non debent, ut doce: D. Thomas x. x. citata , art. . & traditur in decretis dict. L Iudais, ex Concilio To- Ietano IV. can. his verbis : De Iudais p cipit S. Vnodus , nemini deinceps ad credendum

vim inferri , ut sit integra forma justitia. Quo a& docet Magnus Gregorius lib. I i. epi'. s. ubi vult eos liberam habere celebrandi suas festivitates licentiam , nec ad veram fidem asperitatibus,sed blandimentis adduci statuit: & Alexander III. cf. Consuluit , & Clemens III. cap Sicut , extra de Iudais , is surracenis. Ita nec eorum filii debent contradicentibus pareotibu& baptizari, quia puer , inquit ibi S. Thomas, a 'arentibus non distinguitur fecundum comus, quandiu in matris utero continetur; postmodum meo postquam ab utero egreditur , antequam usum liberi arbitrii habeat , continetur sub parentum cura scut sub quodam Ipirituali utero. Nec est simile de pueris a parentibu& venditis quos posse baptizari in secunda exceptione diximus,quia tunc parentes patria se potestate ultro spoliant, & volenti non fit injuria : hi vero parentes contradicere & repugnare sup ponimus. Dominium etiam humanum, quod quis habet in manciyia, non se extendit ad superia

387쪽

Bapti in puerorum Insid.

turalia, sed intra commodi temporalis limites sistit, imo nec jus naturale extinguere potest; unde licet mancipiorum domini ea vendere Adonare possint, non tamen possunt mancipiis filiis praecipere, ut parentes inhonorent, Verberent,vel alia id genus faciant, a quibus natura in ipsis brutis abhorreret. Quamvis , inquam , his

Permotus rationum momentis id affirmare non ausim, probabile tamen videtur temperamentum

Caietani existimantis pueros illos non postequidem quandiu sub cura parentum relinquunturi invitis parentibus bapti et ui ; sed sicut ponsunt ratione dominii filios illos he ris aliis vendere vel donare, ita posse eos in regionem longinquam transferre, ubi a parentum convictu S . blanditiis semoti, periculum non imminet, ne in infidelitatem filialis amoris pondere rerrais

. hantur.

Objicies pro Scoto oppositum nostrae assertionis sentiente: Homo ex lege charitatis debet, Vel certe potest extremo alicujus periculo sub- Venire: ergo potest Princeps filius infidelibus bauferre , eosque baptismate ab aeternae damnationis manifesto periculo liberare. Certe si parentes ita essent occaecati, & corde duri, ut vellent filios extreme aegrotantes fine remedio perire, nonne crudeliter filii parentibus relinquerentur,& misericorditer eriperentur 3 Quan- tis ergo potius saluti animae absque baptisinate dubio procul damnandae consulendum est,& reclamantibus licet caecis parentibus succurrendum 3 Nec illis ulla irrogatur injuria , qui jure

suo tam perverse abutuntur. Ius etiam naturae filios parentibus cum tanto filiorum detrimento

non subjicit , sicut enim charitas, ita jus omne incipit

388쪽

inclyti a te ipsis. Maxim e quia homo magis est Dei, a quo habet animam , quam patriS carnalis, a quo habet corpus , a quo nec corpuS haberet, nisi patri Deus & generandi virtutem contulisset, & cum generante concurrisset. Ergo nulla fit injuria, sed justitia servatur, dum pueri Judaeorum, aliorumque infidelium carnalibus Parentibus auferantur , & Deo per baptismum consecrantur, & veluti restituuntur. Respondeo, quod licet Deus sit omnium Dominus, ejusque proinde voluntas sit invitis , Mxenitentibus omnibus inferioribus exeo tutions mandanda 1, attamen quia Deus omnia suaviter

disponit, nec jus divinum ad ordinem gratiae pertinens destruit jus naturale gentium , ideo

non vult Deus , ut contra naturalem ordinem

pueri infidelium invitis parentibus baptizentur. Q aod autem inde sequatur puerorum aeterna damnatio , per accidens est , & insertunium, quod ut impediatur, non debet aequitatis naturalis rectitudo violari ; non enim sunt facienda , mala, ut veniant bona, vel alia mala tollanturo Debet etiam humanum dominium divinum regimen, a quo derivatur, imitari: utiqe sicuti Ueas, tametsi omnipotens Sc sumnte bonus iii ala tamen quaedam in universo permittit, ne eis sublatis bona majora tollantum, ita in Erimano regimine Princeps more Dei recte in ala aliqua dissimulando tolerat,ne vel bona impediantur, vel mala deteriora sequantur. Qu' de causa dixit Augustinus lib. i.de Ordine, cap. . Aufer

meretrices de rebus hunimnis, mrbam ris omnia

ibi di similiter ergo etsi infideles pueros in

infidelitate educantes peccent, tole sari tamen Pollunt & debent ; tum ne naturali patria: po

testatis

389쪽

restatis omni Iege positiva , omni Principum amboritate antiquioris jure priventur; tum ad filiorum scandalum, A relaphum praecaverulum, qui cito in infidelitatem reciderent, quam non nisi inscii deseruerant: tum propter dissidia Mjurgia vitanda, fugiendumque modum regenditIrannicam , a quo semper Ecclesia abhorruit, quae more Dei volentibus , consentientibus , &non invitis amat principari: & ideo lex Christi lex libertatis ἐicitur, quia cor devincit,& neminem in suorum profestorum numerum, nisi voluntarium ascribi vult , qui divinis jussis sponte

obtemperans, aeternam salutem consequatur:

lex autem gratiae & amoris vis omnis, & injuriae impatiens est, x inimica. Exemplum autem patris nolentis aegroto filioe subveniri, dissimile est , quia tunc pater rationis natur iis lumini omnibus inseminato adversa tar, contra quod praevalere jus paternum non potest , sed ei concedat necesse est. Opod vero puer baptizari debeat ut salvetur, tametsi verum sit, infideli tamen patri non constat, imo fal-.suna esse credit, quandiu ebibita infidelitate imbuitur: unde non debet jure patriae potest. atis E angelio antiquiori privari, si ipse nolit, sic tit adultus quacumque sevitute mancipium sit, non potest vi ad baptisinum compelli , quanuis certissime sit sine baptismo periturus. Quocirca Apostoli non vi & armis fidem obtruserunt, sed

mundum veritate vicerunt , . mansuetudine &charitate Christi jugo stibiecerunt. Peragrarunt raniversum orbem , inquit Chrysostomus serm. 3 Pentecostes , or es simul cum lupis Sinvulneratae. a bestiis non sunt oves , sed magis lupi ad ovium

390쪽

Dentatue cum dicitur, hominem eue magis. Dei, quam patris , verum est : sed sicut Deus adultum reliquit in manu consilii sui, ita pueros in manu parentum ., dicente D. Thoma L. citato loco ad s. Provideri pueris in fidelitum de sacramentis salutis pertinet ad parentes eorum 4 . Unde sicut non possvinus hominem bonis suis

interdum abuteiatem , ex eisque moraliter peccandi & fidei dilatandae obsistendi occasione in

nanciscentem rebus illis spoliare, eas ut in obsequium Dei, vel pia opera expendamus : ira multo minus possiumus parentes privare filiis, qui sunt prima & praecipua eorum bona. Neque enim Principum , aut Rerumpublicarum suprema licet jurisdimio ad omnia punienda vel co eo cenda peccata se extendit, sed ea duntaxat, quae contra communem pacem, bonestatem,& tra quillitatem, vel Regni statuta grassantur. Instabis : Dum ouer rationis usu vigere inci-

pit, quamlibet patriae potestati subjectus sit, quamlibet ei obtemperare teneatur, potest tamen in iis , quae sunt juris divini, vel naturalis, sibi invitis & reluetantibus parentibus provide

re , & a perniciosa eorum cura sese submovere. 'Ergo quamlibet intercedant patriae potestatis jura, potest quilibet, maXime vero PrincepS, vel Respublica, puerorum siluti extrem E periclitanti consulere, & e parentum jure suo abu- tentium manibus eripere. Respondeo , certum esse pueros rationis usu praeditos, cum sui esse incipiant libertate vO- .luntatis actuum suorum dominae, posse & teneri Deo vocanti & praecipienti obedire , quiae si amandus .est generator , praeponendus est Creator, unde & tunc valet celebre illud uteronymὲ c

SEARCH

MENU NAVIGATION