R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

Remota per paruitentiam fictione Bap- tismus eandem gratiam , eseu sdemque gratiae gradum baptizato confert , quem rea e contu

lisset subjectum minime fictum

NE de Yocibus , ut fieti quanaoque splet,

disputatio impraesentiarum instituatur, accurate in ipso limine termini exponendi prius sunt, quam ut assertionem istam suis momentis stabiliamus. Itaque per Baptismum essusceptum non intelligunt Theologi baptismum n- mlata & ludicra irrisione collatum vel receptum , non habentibus ministro & siascipiente intentionem faciendi quod facit Ecclesia ; tunc namque evidens est non solum baptismum nullum sortiri effectum, sed; nec baptismi essentiam continere , ad cuius integritatem intentio faciendi quod facis Ecclesia cum in ministra te, tum in baptizato omnino desiderari ex dictis superiori dissertatione relinquitur demon

stratum.

Per Baptisma ergo fiete susceptum illud interuligendum venit, in quo quidem omnia ad sacranaetiti essentiam pertinentia reperiuntur,& materia debita, & forma solita , & intentio serio expressa; sed tamen per sacrilegam susciyientip

402쪽

Lib. Pars I. Dissertare p. II.

peccati mortalis conscii, nec vera contrition PCenitentis voluntatem nullum. sortitur effectum. Quae fictio , ut docet S. Thomas q. 6'.quatuor modis contingit: in primis si ςcedens ad lavacrum, dc quod facit Ecclesia facere intendens, haeretica tamen pravitate imbutus credi: Baptisinum non esse sacramentum,

sed inanem ritum ab Ecclesia humanitus institu xum: & tunc fictio ex fidei defectu proficisci

tur.

Secundo accidit fictio per contemptum sacramenti ; solis namque humilibus Deus dat gratiam, sapersis autem , & organorum illoruim secrorum in speciem vilium contemptoribus nedum nihil largitur, sed resistit Porro ille baptis naum contemnere consendus est,qui vel interius quas Christus instituit sensibiles caeremonias uti viles despicatur,vel de illis exterius non loquiatur reverenter, sed de augustis mysteriis jocatur. Adeo enim veneranda sunt haec instrumenta

salutis, ut continuo blasphemi habendi sint . de

magnae impietatis rei peragendi, qui vel illa luserint, vel de illis minus reverenter fuerint alloquuti. Neque enim irrideri a quoquam possunt, quiu irrisse Religionis, irrist Christi sacramento rum autoris huiusmodi nefarius aspernator invidiam subeat. Q od hic obiter libenter dixerim propter quorundam huius saeculi hominum i qui se spiritus fortes vocant, cum sint debilissimaeentitatis tamen occallentis animi duritiem,qui res sanctas iocis , salibus, & ludis in contem pium adducunt ; qui quod impiae , & scurrilis dicacitatis proprium est , in res sacras diei a iaciunt, infinitam animi linguaeque licentiam ingenii firmitati, de mysteriis ludendi audaciain

403쪽

onustati & lepori servionis ascribere imputar 'que non ei ubescunt. Verum si oculis illi essene christianis instructi, cito perviderent Christi riae legis sacramenta amore esse & veneratξone dignissima, amorem ipsis conciliare pulcherrimam & aptissimam eorum convenientiam sanandis humanis morbis accommodatissimam venerationem vero in ipsa conferre eximiarum xerum sub ipsis latentium maiestatem. Sed aApropositum , unde paululum digressa oratio est,

revertamur.

Tertio contingit fimo , quando in celebra tione Baptismatis non serVantur Ecclesix ritus, qui licet non sint necessarii necessitate sacramenti, necessarii tamen sunt necessitate prae-icepti, quod transgredi nefas est. Qiianuis enim λ' Deus Ecclesiae non tradiderit inmittiendo ruta, sacramentorum facultaterii, ei tame in pr serv. bendorum rituum, qui sacramentalia dicuntur, contulit autholitatem , cui fide Ies omnes, nisi articulus extremae necessitatis eos praetermittere compellat, ea qua par est reverentia moreri

gerere tenemur.

Quarto denique contin t fictio, cum aliquis peccati mortalis nullo si cienti dolore expiatvreus aJ recipi enda sacramenta accedit. Ex quiabus intelligitur, quam deploranta sit eoruna sors, qui sacramenta sine sincera contritionet, quae a lacrymis, rugitibus, Semitibus , p tractis jeiuniis, largis eleemosyniis , novae Vilia inita ratione relapsus in pectata lethalila abhor rente indivulsa est, sacramenta frequentant; qui post perditissimos mores, dummodo, achata contriti nis formulam per se reli ipsam illatin

404쪽

xecitaverint , vel superficie cogitationis appr henderint , ad sacramenta veniunt in peccatλpropediem reversuri, cum tamen nec medulli-xus mutati , nec in novas creaturas conversi sint, sed meras voces & inanes cogitationes, vel

ad summum lacrymulas doctas mentiri attulerint. Soli ergo ad sacramentum sine fictione accedunt, qui sincero voluntatis pondere,velut, dulci quadam, atque abdita violentia ita in Deum rapiuntur, ut ei inservire , ei morem ge-xere, ejus voluntatibus obsequi, ejus iniuriis vehementitis quam suis dolere student; qui ita intimo quodam sensu comparati sunt, ut a rebus caducis di mortalibus abstracti, coelestibus

addicti sint, vanam & fallacem taculi gloriam,& insanias falsas pro nihilo ducant, Dei ota

sensum in nos animum supra mortem pertimescant, occasionem quamlibet unde ad peccatum aditus patet, cautissime effugiant, res, parente S, honorum gradus abdicare potius quam a Christo discedere proponant, & propositum Operum testificatione quam sincerum sit demonst centralio in quin frustra actum in nobis amoris & contritionis inesse comminiscimur , frustra ad sacramenta currimus,si solis vocibus, aut vanis spon sonibus , vel etiam nonnullis animi commotionibus contenti, saetis perspicuis, poenitentiae solidis fructibus veris vitae emendatae argum e tis sinceram cordis poenitentiam non probemus, nec digna assilistionis austeritate delere nitamur quod loquendo confitemur. Sed de his alibi Deo bene opitulante, operOMIS.

His praelibatis asserimus eum , qui post sus ceptum fidi e aliquo quadruplicis hujus fictionis

genere sacramentum vera Poenitentia cietur non

solum

405쪽

sbidam sacrilegae sici :onis a Deo veniam ' impetrare , sed etiam Baptismi fructum, gratiam nimirum regenerativam, obtinere. Et ratio est,.

quia licet 'ficta sacramentorum susceptio quoia cumque ex quatuor enumerati S modo contingeris mala sit, &Ingens sacrilegium; .ipsa tametvlacramenta sancta sitnt,utpote merita Christi virtualiter continentia,manentque in acceptatione divina, cuius proinde Voluntatem movent ad eorum effectum ex meritis Redemptoris sublato obice conferendum : quanVis enim opus mor tuum reviviscere non possit, quod nunquam vixit , ac proinde sacrilega Baptismi sesceptio vi

vificari nunquam possit y merita tamen Salvat ris, a quibus totam hauriunt sacramenta virtutem, semper vivunt , & Vitam in facramento homini tribuunt per poenitentiam resurgent Quod egregio exemplo illustrat S. Thomaz. q. 69. art. IO. Sicut cum aliquid generatur,mul cum forma recipit effectum forrnae, nisii

aliquid impediens intercedat, ' 'tamen rem to forma generata effectuum suorum complementum assequetur V. g. cum corpus grave generatur , moVetur continuo deorsuin niseeursum obex aliquis praepedi at aut remoreturi

quo semoto statim deorsum sponte sua propellitur : sta similiter dum quila per B iptismum

iii Ecclesia generatur , charactere obsignatum, quo Christianismo ascribitur; effectum tamen Baptismi princi palem , qui est gratia animinax renovans, fictione impeditus non recipit: at eoesceleratae sictionis ob)ectaculta per poenitenti amiablato , suum omnem sortietur Baptisna essectum, cum non minus sit efficax supernaturans: baetiis; a Trane ratio, quis nyxurae Denexanti

406쪽

actio ; & universum quaevis causa effectum producere uata, si posito obice aliquo impediatur , eo deinde submoto, suo non frustratuCeffectu. Quam doctrinam non ex propria mente pe perit Angelicus Doctor, non cositata sua vehpropria decreta voluntarie obtraiit, nec in re amera Dei voluntate pendente quidquam de suo pronuntiavit ; sed assertionem illam e Patrum eraditione deprompsit , non ut Magister, sed ut discipulus semper loquutus , cui nihil aliud. unquam consilii fuit, quam ut sanctillimoruire illoriana Doctorum, & qui instar omnium est magni Augustini, quem universi semper suspexit Ecclena, mentem exponeret, tande Docto cis. eommunis nomen meritissime adeptus est. Sed de his alibῖ, multa enim saepe laudandi Angelici Praeceptoris nostri gratia dicimus. Porro hanc nostram sententiam doculi Augustinus Hb. I. contra Donatiss.u , cap. I. his verbis : Ira His , qui fictus accesserat, fit ut non denub ba-iptrietur , sed 'sa pia correctione , vera confessique purgatur , quod non p6set sine baptismo,

V quod mutea datum est, tunc valere incipiat a salutem , cum issa fictio veraci confessione receserit. Rursum Augustinus lib. 3. contra Donatistas, cap. 33 loquens de Baptismo in haeresi , vehonismate accepto, sic habet : Tunc incipit va-Dra idem baptismus ad Zimittendo peccata, cnmur Ecclesia pacem venerint, non ut jam dimis nora retineantur , neque ut isse baptismus quasi

alienus , ataus improbetur , ut alter tradatur,

sed ut niilem ipse qui propter discordiam foris

venabatur mortem , propter pacem intus operetur.

407쪽

Tapti nus si Te fusi tui. 399

ort sacramentumsuum , ut homini sive antequam baptizetur , sive cum baptin tur , sive quandique ad se Ueraciter couUerso id ipsum et δε- leat ad saltatem, quod ad perniciem nis converse

teretur valeret.

Ia ipsum confirmari potest ex illo Joan. 3. quis renatus fuerit ex aqua. S iritu f -ρωμῖu introibit in regnum caelorum. Ex quo locossic formatur argumentum: Nemo potest intrarta regnum coelorum , nisi fratia regenerativa , d peccati originalis remi iuva perfundatur , ut ebl oci Veritas attestatur. Atqui gratia regener Uva , & peccati originalis remissio est proprius 8c characteristicus baptisoatis effectus, ut docent Augustinus in Enchirid. cap. 6 . CVΠ-cilium Florentinum iu decreto Armenorum , M Tridentinum sess. 6. cap., . affirman. transsationem a statu in quo homo nascitur filius primῖ Adam, in statum gratiae fieri non posse sine la-

acro regenerationi S, aut ejus volo : patet Verd

Baptismum vere , licet ficte & indigne sitscep

tum, nec repeti, nec tunc habere locum votum illius : Ergo gratia regenerativa, & peccati originalis remis , quae ficto converto in justita casione tribuitur, virtute baptismi quadantenuareviviscentis confertur , cd in hujusmodi supernaturalis nativitatis effectus nunquam ab Ecelesia I nunquam a Patribus aliis secramentis a

sertus inveniatur. ' .

Dices in favorem Moti oppositum sentientiu

tum reconciliationis reiicli effectum baptismi, aitque tum prodeste homini ficte baptizato baptisnum ad remissionem peccatorum, quaudo r

usuari sacriugis issensonii exuitur,

408쪽

Et lib. 7. contra Donati Ira , cap. S . sic loquitur: si ρostea prodatur i fallacia ministri serio agentis, sed intentionem intrinsecuS corrumpentis nemo repetit , baptismum ) sed aurexcommunicando punitur , aut paenitendo fanatum Ergo effectum baptismi suscepti uni poenitentiae S. Doctor ascribit. . Respondeo certissimulta esse , tunc solum ficto & indigno prodesse baptisma , cum Deo per pomitsntiam reconciliatur M& sincera conversione sanatur, quod solum iis locis Augustinus intendit; sed id non impedit Dominus tunc homini per poenitentiam disposito , & postum obicem auferenti Baptismus suum,& propriuia, impertiat effectum. Maxime quia ipsa fretionis culpa , & peccata fictum baptisinum sequentia una debent poenitentia dei eri ; unde tunc utaque baptismatis& poenitentiae sacramento datur locus Ex quibus obiecta Augustini testina o mai cum his quae pro nosstra assertione protulimus, facili negotio conciliabis. Instabis : Ut . baptismus recedente fictione suum produceret effectum , deberet peccatum originale, & alia actualia baptismum antecedentia delere : sed id non praestat baptisma, sed id una efficit poenitentia, quae per eam quam ju- stificato infiindit gratiam , non solum actualia quaevis peccata, sed etiam originale remittit tum quia non potest unum peccatum lethale sine aliis condonari ; tum quia minima quae visi gratia sanctificans est omiti cum peccato moi tifero prorsus insociabilis. Ergo baptismus fidie susceptus,remoto licet per poenitentiam peccati obice, suum, non sortitur effectum. Respondeo fatendo , gratiam per Verana ycinite

409쪽

Poenitentiana obtineri, sed non inli poenitentiae, qua lapsus resergit , respondere; quia & fana tiva peccatorum actualium per sacramentu imp nitentiae , & regenctativa in vi suscepti baptismatis confertur. Omnis quidem gratia cuili- . bet peccato lethali adversatur, sed unicuique sacramento suam respondere gratiam sacramenta leni,dum de sacramentis generatim agere mus, satis ostendimus. Urgebis: Gratia per poenitentiam obtenta, utpote omnis peccati mortalis impatiens , peccatum originale,saltem indirecte,remittit: Ergo ad illud remittendum D stra requirimus baptismi effectum 1, peccatum enini semel remissum, sive per accidens, sive per se , sive directe , si vae indirecte, sive aliquo tandem modo remittatur, nulla ampli in remissione eget. MaximE quia gratia ex vi contritiqnis collata prius natura infunditur , quam grati a baptisini ; si tamen resurgit, conferri potest , cum baptismus in nullum possit prorumpere esiae tum,nisi prius fictio gratia per poenitentiam impetrata auferatui Ergo prius supponitur reinissum peccatum originale,& quodvis aliud gxatia pinniteatiae, quamdlud possit delere baptismu S.

Respondeo, quodlibet sacramentum mortuorum gratiam per se remissivam peccati producere , tametsi peccatum non semper remittat, dum non invenit remittendum , ut patet in ipso poenitemiae sacramento,quod licet peccara per

Esto dolore aemissu quandoque inveniat , suo tamen effectu non Daudatur; quia gratiam peccati remissivam, M peccatum si adesset remis suram Iargitur. Ita non dissimiliter baptismus Diuota per po temtam inione gratiam rege

410쪽

nerativam , dc peccati originalis destructionem producit, tametsi fortassis peccatum ill ad gracta poenitentiae riadirecte deletum inveniat. Accedit , quod cum in eodem instanti reali poenia tentia & baptismus operentur, tametsi quaedamnaturae prioritas intercedat, melius est cuique sacramento Proprium suum assignare effectam , , vel dicere mutatam tunc in diverso genere causae contingere prioritatem i, ita ut in Mnere ca spe materialis N dispositivae poenitentia impedimenta removens, Sc subjectum apparans antecedat; A baptisinus in genere causae efficien iis . productione gratiae regenerativae praeveniat.

Ad baptismi. ectum consequandum inquius. Thomas qua tin'. art. lo. ad 2. concurrit

per se agens , paenitentia. icut causa per accidens, iή est rem1mens prohibens. Itaque gratia ab utroque sacramento eodem reali momento proficiscitur , sed secundam diversas rationes tamen; ut regenerativa est,a baptismo t, ut sanat . Va, a poenitentia dimanat, mutuo sese juvantibus sacramentis, neutroque independenter ab

alio operante, sed suum effectum sibi inviceii,

permittente.

Insistes : Quod amplius non existit, sed desiit in nullum potest effectum realem prosilire, cui existentia ut conditio ad OPerandum essentialiter & indispensabiliter desiderata. Atqui baptismus ficte susceptus praeteriit: erso fictionc per pinnitentiam deinde sublata nullum P est

producere effectum. PRespondeo sacramenta reafiter transacta m riliter iii acceptatione divina permanere : unda, sicut Passione Ciruisti, tametst satu a, yermove

SEARCH

MENU NAVIGATION