R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

Actor imi libro non semel memoratae correspon- .dens. Cum enim per sacras Antilbitis manus frons baptizati oblinatur , nunquam chrismario sine manavin impositione contingit. Ratio autem quare ungatur frons, superiori speculatiq-

ne allignata est, eamque compendiose eXprimi r Cyrillus Hierosolymit. catech. S. Vt eum ab ter .gat a nobis pudorem, cujus frons sedes est j qu m primus homo transgressor perpetuo ciscum se

rebat, semulque esciat ut posmus v ltu nou v I ito gl oriam Domini intueri 2 eque enim existimandum est , tunc sacramentalem manuum impositioncm Episcopum adhibere, quando levi alapa in i axilla confirmatum caedit. Tuui quia tunc sacramentum peractum est, α unctio completa. Tum quia nulla tunc contingit formae prolatio ; applicatio a tem ita alexi ae non solet a formae enuntiatione si parari. Tum quia , ut bene notavit sapia laudatus Catechismus Romanus , liaec percussio caeremonia duntaxat est , qua unctus a confirmatus Christi miles salubriuer admone tur, ut meminerit se tanquam sortem athlet in Paratum esse oportere ad omnia adversa invicto animo pro Christi fide toleranda. Itaque prOpter chrismatis unctioiaem Confirmatio manuum impositio aliquando dicitur, quia nimirum sacrum chrisma nihil gratiae confert, nisi manibus Episcopi applicetur. Quare frustra la. boravit P. Iacobus Sirmundus in congerendis locis , ubi 'Spiritus sanctus manus impositione dari dicitur i, id enim verissimum est , sed manus tunc imponit Episcopus, cum baptizati frontem chrisinate inungit, ita ut chrismando manuSim Ponar, dc manus imponendo chrismet, j v xa

472쪽

416 Lib. . Pars I. Disert. IV Cap. I.

illud Innocenti: UI. extra de consuetudinc : Macramentrum Confirmationis chrismando rem tos fori debent Episcopi per manuου impositionem conserre. Et extra de lacra unctio sie: Pen f omi, chri mationem manus impositio Quia ni-nuparia hae duae actiones in unam coalescunta sicut trina immerito in unam deinde aspersio

nem contracta est. U

Quod autem praefata unctio ad imis dum

crucis debeat adhiberi, ex eo patet , quod id exigit veritas formae : Signo te signa crucis. Cujus ritus memi in t Tertullianus de re u reditione

mca 'nis , O f. 8. dum ait: Non Iersi iuntur sacramenta Christianorum , nisi signo erucis. Cono nientia ver5 est multiplex. Cruce enim ob , , signatur Christianus , tum ut lignificetur totum Christiani robur & virtutem ab thfirmit axe .cru Q

cis proficisci, juxta illud Magni Leonis alibi

relatum : GDx omnium fons benedictisnum , per quam credentibus datur virtus de io: mirate, gloria de opprobrio , vita de =n or e. Crux Christi, ut alicubi dixit Aligustinus , .nobi S to ius causa beatitudinis est. Haec nos a caecitate libe- aravit erroris ; haec a tenebris reddidit luci: l aec

debellatos reddidit quieti; haec alienos Deo coniunxit. Haec discordiae amputatio est , haec pacis firmamentum, haec bonorum omnium abundans largitio. Vere sub scapulis tuis i obumbrasti nobis, Domine Jesu, ut cum Bes- nardo loquar: nam sub Crucifixi scapulis qua- liuor nobis beneficia conferuntur : sub his enim abscondimur : sub his ab incursu accipitrum & milvorum protegimur , quae sunt aereae potestates; sub his umbraculum salubre nos refri- gerat, & nimium concuPiscentiae aidorem re-

473쪽

n HMur. Tum ut fidelibus innotescat Christianum ni item in cruce debere gloriari, nec eam erubsecere quae Judaeis. scandalum fuit, Gemibus stultitia. Q iod enim grande est ludibrium ' amplis, ut docent Patres, grande est myste- tum piis ; & unde Plutosophus erubuit, ibi . ,: . Apostolus thesaurum reperit , quod sui visum est stultitia, Apostolo factum est sapientia de gloria. Et certe nihil adeo grave est vel probrosum , quod non. aeqIlanimiter tolerare gloriemur , si Christi 'isso ad memoriam reducatur. Tum demum ut erecto crucis vexillo Christiatanus misses ad certamina concitetur. Hoc Siscramentum , inquit D. TEOmas art. 4. ad 3. non socii m ordinatur ad hoc , quod homo sanct -- cettir in seipso , sed exponitur cuidam pugnat ex- . terin i ; Lydo non solum sit mentio dea inte-mo i sanctificati ne , cum dicitur e Confirmo re. chrismate salutis V sed ei tam consignatur homo exterius qua si vexillo crucis ad pugnam

tualem ; quod sigmficatur cum dicitur , Con gnore signo crucis

Forma Confirmauis uti haec est : Signo te signo crμcis , ct confirmo te chrismate uelutis in nomine Patris, est Filii, ct Spiritos sancti. .

Hane formam consuetudo Catholicae Ecclesiae ab Apostolis derivata traditione perpetuo

retinuit , α ita Concilliu oecumenicis pro-iavit,

474쪽

bavit, unde de . ea nemo nisi haereticus dubi- cetare potest. Cuio enim Dominus , Matth. I M

sidelibus suis promiserit , quod ubi faesint

duo vel tres congregati in nomine ipsius , ibi ipse in medio eorum faturus est .; firmiter te- Dendum est constitutiones Ecclesiae in Spiritu sancto praesertim congregatae , ut in Conciliis contingit , sapientia Christi & lumine divino falli ver fallere nescio dirigi r atque adeo con--suetudini Ecclesiae universalis in Conciliis fir- anatae sese opponere , est ponere in coelum ossuum, & antiquitatis lumen impurissimis novitatis tenebris infuscat e moliri. Quo 'dico propter niiseros δc miserabiles hujus temporis haereticos , formas sacramentorum antequam ipsi ex erebo nascerentur , ct allirentque prophanae eorum novitates, usurpari solitas irridentes & illudentes. Sed mirum non est , nefarios religionis desertores sacramenta , quibus religio constat, ludibrim habere & subsannare: sed quam ridendus , vel potius dolendus gemendusque sit eorum risus , nemo Catholicus non videt. Etenim qui veram Religionem adus terare & novam comminisci innituntur, iis ludibriis, eaque irrisione digni sunt, quam Deus

Proverb. I. minatur: In interatu vest/ o ridebo,

famabo. Ergo irridendi merito sunt quoso sit & despicit Deus ; Irridendi sunt qui reformatores Ecclesiae haberi & audire volunt, x

tamen verae Religionis clementa nesciunt 1, irridendi sunt qui spiritu haeretico tu gente S,errorum suorum & spiritus privati illusiones pro fidei dogmatis venditant , quique hanc sibi auctoritatem impudentissime arrogant, ut per

seipsos

475쪽

formia Co Vrmationis. - ΑΟ ' apsos restaurandam Ecclesiae doctrinam estutiant. Attendant erso Lathei ani & Calvinlini Catholicae Ecclesiae sacramentorunt irrisores, se magis irridendos pra bere. Nam ut ex.PMri- bus a quodam praeclarissiliae dictum est : Ut amore M veneratione digna veritas sic contemptu& odio dignum esse mendacium. Amo- rem divinae veritati conciliat eximia pulchritudo , venerationem augusta majestas. Contra horrorem propria erroris impietaS, risum er- roris comes absurditas parit. Haec semper via . rorum sanctitate A sapientia ecclcsiastica prae- stantium adversus veritatem & errorem affectio fuit. Veritatem illi amant, veritatem Verentur, totaque illorum lapientia timore & . amore con-

.tinetur, quorum ille initium , iste sapientiae fi- nis: Iidem in errorem duplici item incitantur

animi motu, hinc odio , inde contemptu : nec modo impiorum improbitastem robore coercent,

sed illorum etiam stultitiam ab errore indivul- sim salibns & jocis exagitant. Ergo sola haere-

Ucorum nostrorum novitatum impietas horre da diligenda vel 5 Ecclesiae veritatis antiquitas; sola errorum ipsorum comes absurditas ricienda, reverenda antiquissimae veritatis majestas. Unde 'etiamsi haereticorum hac in parte argumenta

non solveremus sunt autem solutu facillima i

sed ea duntaxat dubia efficeremus , eos tamen vicissemus. Nam in dubia argumentorum contentione superaret Ecclesiae authoritas,cui quo-

quo se inclinet, omnia ingenia lasces submitte-: ' re oportet , ejusque non tant sim eZ cha, se . csam nutus revereri, privatisque quibusvis cogitationibus & conjecturis potiores habere, si

christiana sunt menLe. Tom. VII.

476쪽

Sed eo unde digressa est , revertatur oratio,& sarinae Confirmationis Catholicis o idus pervenerabilis convenientiam demonstremuS.

Illa forma est conveniens, quae quidquid ad Lacramenti essentiam pertinet, aptiuime'eclarat. Atqui praefata forma ad significandam Cou- firmationis naturam peridonea est : c m enim sacramenti Confirmationis proprium sit gratiae plenitudinem ad robur spiritualis pugna: fundere, forma illa peropportuna censenda e quae & gratiae plenitudinem infuinin expriniit, & militiae spiritalis ossicium necessitatemque denuntiat. Plenitudinem quidem gratiae verba illa declarant GUrmo te Chrismate 'Sumi unctio namque externa interioris gratiae sam copiam repraesentat: pugnae autem spiritalis incumbens munus verbis illis te signo crucis, effertur, quibus signum Imperatoris nostri Christianis militibus imprimitur , sicut A in pugna humana milites Ducum teneris . Ung-niuntur, sub eorumque vexillis militant. Denr Que causa spiritalis roboris abundantiam sens verbis illis indicatur, In nomine Patris , Filii, ct spiritui sancti ; Christianae en P forti- . tudinis principium est Deus ut author supernaturalis , subindeque ut Trinu . . Ad hanc sormam respexisse vMetur Aposto. lus L. Cor. I. his Nerbis : autem confirmat nos vobiscum in Christum , is unxit nos Deus, cui is signavit nos , is dedit pignus Jiritus incredibus nostris. In primis hoc sacramento confirmantur a Deo Patre in Christum, id est in fide erga Christum, quam intrepide tutamur, &ad quam mores fideliter exigimus. In hoc etiam secramento im primit militibus suis insignia sua Princets

477쪽

Forma Confirmationis. 6r

Princeps noster Christus, cuJus cruce pugnanaus, vincimus, triumphamus, coronamur. Infunditur etiam Spiritus sanctus,pignus & donum notionale, infirma cordis & corporis virtute firmans perpetim. Pater milites spiritales eligit, Filius acceptat, Spiritus sanctus instruit & fi mat. Signavit te Dem rater , inquit Ambrosius lib.. de iis qui initiantur, cap. 7. confirmavit.

to Chrsm Dominus , ct dedit pignus Si iritu, in

cordibus tu M. A Patre ergo milites Vocamur, a

Christo militiae ascribimur , sed a Spiritu sancto armamur, juxta illud Cyrilli Hieroso Irmitaui catech. 3. Vt salvator post baptismum is vi, Atus sancti adventum egress s in pratium deviris adversarium ; sc is vos post sacrum Baptisma Chrisma mysticum induti armis sancti visi tus adversus oppositam potessatem conjistitis , pratiamini dicentes: Omnia possum in eo qui maeonfortat Chri sto. Verba e o illa Con firmo te, signota, Spiritus sancti estvsam plenitudinem

significant: ideo namque Confirmatione fortes efficimur, quia Spiritu sancto roboramur. Nam Christus in coelum astensurus , cum Spiritum sanctum Apostόlla polliceretur , hoc eodem virtutis nomine Spiritum sanctum expressit,

Luc. 2 . Sedete , inquix, in civitate quoadusque induamini mirtute ex alto. Nihil ergo mirum,

si quo orationis genere Spiritum sanctum Christus promisit, eodem Ecclesia promissum dari significet. Spiritus etiam sanctus nomine signaculi aptissimὸ designatur, ut ex verbis Apostoli

Ephe f. i. clarissimum est. Dices : Ecclesa Orientalis in administratione sacramenti Confirmationis alia utitur serma,

bac nimirum : Signaculum ἐoni spiritus sancti.

478쪽

subaudi eit , quod necessario subintelligitiar, quodve phrasis Graeca elegantiae gratia saepς

praetermittit. Hujus autem tormae memittit se cunda Synodus Oecumenica , seu Concilium Constantinopolitanum I. canone T. Eos Ignav- res, inquix, dicimus r Signaculum domationis Spiritus sancti. Ergo forma a nobis allata non est legitima. Respondeo hanc Graecae Ecclesiae formam a Latina non nisi materialiter differre, & eandem formalem significationem obtinere. Nam cum Christus formas tantum sacramentorum in genere instituerit , delectum vero verborum Ecclesiae & sacris Conciliis permiserit, susscit ut forma ab Ecclesia Graeca usurpari solita ad effectum sacramenti designandum apta sit, dein Conciliis probata , dc Ecclesiae Hierarchae Romani Antistitis authoritate firmata sit. At forma praefata Graecorum hujusm0di est ; nam& effectam sacramenti Confirmationis , cha-xaeterem nimirum , & gratiam indicant velta illa , Anaculum doni. Causa etiam gratia: eonfirmatricis non tacetur , cum odditur S Iritus

sancti , cui specialiter hominum sane incatio ascribitur. Illa etiam forma traditur in secundo Concilio generali relato : summi quoque Por tifices Innocentius III. &'IV. Gregorius X. in Concilio Lugdunensi , Eugenius IV. in Floarentino formam , Graecorum minime reprehenderutit. Clemens etiam VIII. in constitutione sua pro instructione Graecorum edita , quae habetur in Bullario typis edito , prohibiturus quibusdam Presbyteris Graecorum in quibusilam

Italiae partibus commorantium , ne amplius 4acramentum Confirmatienis administrarent,pro

hibuis

479쪽

Forma Confirmationis. bula etiam ne verba i nemorata proferrent. Ergo exi imavit verba illa esse sacramentalia, & non tantum ceremonialia 1, utriusque enim Ecclesiae ceremonias retinendas Ecclesia semper voluit, sed ' confundi sacramentoruin formas neuti- quam probavit. Verba ergo illa sapientissimus Ponti sex, & de gratia tam bene meritus, am- plius meriturus u diutius vixisset , resecanda 3udicauit , utpote ad sacramentum Confirma- tionis a Baptismo distinctum pertinentia. Posse autom materialem diversitatem in sacramento rum formis & materiebus , stante eadem significatione tamen , advenire saepe diximus , & ex perpetua Ecclesiarum. disciplina pro ratione temporum interdum varia constantissimum est

In Confirmatione ungimΗr. & signamur, victrici gratiae coelestis delectatione, M immisso Virtutis supernae robore leve fiat quod grave erat . nec fingat laborem in praecepto , qui spraeventus in benedictionibus dulcedinis, dodivinorum repletus delectationibus praeceptorum , dilatato per amorem veluti oleum effia suin corde , viam mandatorum currit , quae sum sum sunt sapit, non quae super terram. Hinc

Patres Confirmationem unctione & consigniatione semper definiunt, ut Vidimus , quibus . . adde illud Isidori lib.6. Etymol. Suut sacrameu-- Ba tismus is Chrisma , corpus o sanguis: si cui in Saptismo peccatorum remigio d/tur , tata 'V V nctionem sancti,catio viritus adhibetur. Et illud Arnobii in psalm. 8α. Ecclesia sauctua- Q rrum Dei ess, ubi moerioruin serat reposta D- : V ι

480쪽

crumenta , ubi caro coelestu , ubi sanguis , ubi chrismatis virtus , ubi fons perennis es, lex divina. Et illud Beda: nom. in octavam Epiph. Psis acceptum unda regenerationis lavacrum, per unctionem sacri chrismatis gratia Diritus f ηα Agnaxnur. Un imur, inquam , & signamur , quia signo Chrsi , inquit Augustinus

lib.Is. contra Faustum , cap.I . cd omniss perfercnda paratior dobet esse Christianus. Atque ut pcinianeamus in ea fide stabiles , addit Magnus I pQ sem. . Nati υis. quam confessi sumus , σφυ qua renati per aquam Spiritum sanctum H cepimus chrisma salutis ,' signaculum vita 6 me. Hinc cruce tignamur , ne labores defa-gi mus , Evangelium erubescamus & crucem, quae fidelibus non est opprobrium, sed triumphas. VI aue adeo, inquit Augustinus in Psal.3o.& I i. de cruce non erubesco, Mi non is occulto

ioco habeam , sed in ponte portem , tauquim in sede studoris , ne Christi opprobria Chri ianus

erubefat.

At quis dicat huius saeculi Christianos milites esse , quos torpor, otium , Voluptar'ὶmqVefluxus languidos efficit & enervatos Z Volunt illi quidem , ut praeclare Magnus Gregorius Zib. 7. Mor es. 17. prosequitur., esse humiles, . sed sine despectu tamen ; esse contenti propriis , sed sine necessitate ; esse casti, sed fine maceratione corporis; esse patientes , sed sine contumeliis ; esse poenitentes , seZ sine labore& lacryinis volunt. Cumque adipisci virtutes vel virtutum nomen & laudem quaerunt, & lbores virtutum fugiunt, quid aliud quam exhil bere belli certamina in campo nesciant , Atriumphare in urbibus de bello concupiscum3

m . Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION