R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

Nec attendunt quod Regnum coelorum vim patitur, & violenti rapiant illud.

Itane Christi milites dicendi illi ignavi sunt, iquos Ducis exemplum sequi pudet,quos verbu- luna movet, quos leve corporis incommodum deterret , & malorum exemplum pertrabit A traducit Z Ad negligentiam vitae eos negligeri tium vita persuadet; ad damnum propriae salutis alienis ducuntur erroribus 8, alienum delictum quod ut opprobrium respicere debuerant, sibi in exemplum proponunt, nec attendunt

quod illis nihil in tremendo Imperatoris sui judicio proderit torpentium atque inertium multatitudo, ubi singulorum gesta judicabuntur, de bene meritis aeternarum distribuentur praemia

coronarum.

Sunt quidem iii Christi casti is milites nonnulli & pugiles alacres & intrepidi,qui ad omnia christianae militiae & vitae exercitia non Ium ambulant, sed & currunt, imo potius vo Iani ; ut eis & vigiliae breves,& poenitentia dulcis , & labores non solum tolerabiles , sed amabiles etiam Sc conditi videantur. Sed & innumeri , proh dolori sunt, qui corde arido M

languente ad officia sua neci amore alliciuntur, nec promissis pertrahuntur, nec minis compelluntur. Laborant interim miseri & miserabiles, in via iniquitatis lassantur. Sub onere aut Opprimuntur, aut succumbunt, & infernum, cujus ilicolae aliquando rerum futuri sunt, in antecelsum praegustantes, nunquam respirant in luce miserationum Domini, nec in libertatem spiritus unquam perveniunt, quae sola facit jugum suave & onus leve. sunt & alii non ita quidem

482쪽

d voluntas eorum nondum purgata nec num sic vult sicut novit, sed a propria concupiscentia abstracta graviter δc illecta, amat in carne sua terrenas consolatiunculas , & delic torum more militum, ea quaerit in campo certaminis commoda, quae domi reliquerat: formidat pulverem , solis timet ardores, & pugnae molestias , in delicias anhelat, quas strenuus miles non interrumpit modo , sed penicus rumpit. Eia ergo miles Christi apprehende arma Mscutum : revera cum inceperis, tristitia implebit cor tuum; sed si perseveraveris , tristitia tua convertetur in gauilium. Quia Deo donante

purgabitur affectus , voluntas renovabitur, vespotiuS nova creabitur: ut omnino quae primo

dissicilia , imo impossibilia videbantur x .cum multa percurrantur dulcedine & aviditate. Suis me armaturam fidei, ut .mundi persequentisi

sidias dignoscas & debelles ; persequeriris , inquam , & palam taviendo , & ficte Daudulen-rHrque blandiendo , plusque noceatis dum seducit illudendo, Juxta illita Augustini epist.I Muadus perieul sor est Mandus, quam molestus; cymvis cavendus , cum se idicit diligi, quam

H m admonet cogitque contei ita Esto fortis in bello , quia nedum tibi adversus carnem & sanguinem, sed adversus Principes tenebrarum harum colluctatio est. Quid vero tu trepidas, quem Ecclesiae militantis unanimi tra armata

circummunit, cui Angeli assistunt a latere, quem Dux belli Christus praeit suos animans ad victoriam , ti dicens tibi: Confide, ego vici mumdum. Si Christus pro te, quis contra te.

483쪽

Confirmatione faciliora I.-i persunt, exponuntur

Ria supersunt ast sacramenti Confirmatῖonis cumulatana noti m ; cum enim res per causas effectasque dilucide patescat, ad ple- .i nam hujus sacramenti naturam investigandam reliquum est ut examinemus & causam ejus instruinentalem principalem enim supponunt omnes est e Deum sacramentorum omnium Scssuentiς ab eis gratiae authorem , J& causam miterialem seu subjectum,cui imprimi potest re debet ; te effectus qui ab eo sacramento pro i- ociscantar. Circa prinium supponunt omnes Catholi ch. ordinarium Confirmationis ministrum esse Epic copum ; diisentiunt tamen de ministro extraordinario , num scilicet simplex Sacerdos , acce dente Summi Pontificis dispensatῖone , possit s 3 cramentum hoe ex commissione ministraret. Ver a quia materies haec accuratiorem postu- Iat indaginem, eam in caput sequens latitari ca- itimo pertractandam rejicimus . . .

Subjectum Confirmation .

tarea subjectum Confirmati nis stiland iam est , tria ad recipiendam Confirmationem Ita sub qcto desiderari. Primum qnim erctgitur Baptismus ricium Messera est sacramentorum

484쪽

nua, per quatri proinde in Ecclesiam intrate prius necesse est, quam aliorum Ecclesiae benneficiorum possit quis particeps fieri. Et sane roborari & augeri lpiritaliter nenio potest , qui nondum est in Christo natus. Ergo Baptisma essentialiter Confiimationi substernitur: Undedi'. s. de consecrat. refertur istud Urbani Papae decretum : omnes fideles fer manus impositio nem Episcoporuin dεbent spiritum sanctum ρύβFβptismum accip re. Ut sicut in Fonte plenitudinem accepimus ad innocentiam. , ita in Confirmatione augmentum & robur accipiamuS

ad pugnam.

Secundo in suscipiente convenienter desideratur aetas discretionis . quanuis enim omnis baptizatorum aetas & sexus militiae Christianae statim post Baptismum ascribi possit, solos tamen adultos esse confirmandos a Deo ξubernata censet Ecclesia: tum ut se fide , pieta eriraliisque virtutum exercitationibus ad ubere ς huius sacramenti fructus percipiendos fideles disponant; unJe minus expedit Confirmat/Rem pueris antequam rationis usum habuerint administrare. Qtiare si annus duodecimus non

expectabitur, septimus certe praeveniri noli de- vet. Confirmatio enim eo potissiariam fine instituta est, ut eius virtute instructi & parati in . eniamur, cum nobis pro Christi fide pugnandum est : ad quod sane pugnae genus. Puero

Tatione carentes nemo aptos esse iudicaverit. Non me latet Confirmationem in primis Ecclesiae taculis pueris una cum Baptismo conferri solitam. Sed alia erat eorum temporum ratio, tam ob Episcoporum raritatem, tum ob Praesentem & tape urgentem persecutionis impe-

485쪽

: Sabjectam Con firmationis.

tum, qui etiam pueros incessebat, quibus praesto non fuisset sacramentum Confirmationis , nisi illud cum Baptismate recepisse nr. Si autem scire aveas , cur confirmatis ut ac baptizatis patrini laudabili & religiosa consuetudine designentur 3 Respondebo ideo esse, quia scut baptizatus de novo natus consematore eget & instructore, a quo vitae Christianae legi s & institutis imbuatur , ita novi militeSeruditore indigent, a quo modum certaminis doceantur. In Confirmatione autem homo miles constituitur : indiget ergo monitore & palaestrita , cujus arte & consilio dimicationem subeat, armis Christianis apprime & cum solertia utatur , discatque quibus ictibus ac petitionibus , se salvo , conficere adversarios possit Tenera namque & inerudita tyronis Christiani in Christo renati virtus nondum altas adepta radice* alterius debet fulcimento sustineri, qui& ad pugnam stimulet, & in pugna acuar, inflammetque , & cadentem erigat , & titubanteSfirmet, & vincenti gratuletur, non ad inanem gloriam , sed ad Imperatoris. nostri Dei honorem, Ecclesiae exaltationem, & victoris animos

augendos.

Tertio ad Confirmationem licite & cum fructu recipiendam requiritur status gratiae. Etsi enim sacramenti istitas integritas , in quo materia non sunt aetus recipientis sicut in poenitentia, a recipientis, ut nec a conferentis sanctitate non pendeat , es inodb materia idonea cum vel bis c suetis ex ossicio & serio , atque

adeo cum intentione faciendi quod facit Ecclesia adhibeatur, character Confirmationis impri- .ma dr, Siaria Lamen sacramenti, seu Pleiatu

486쪽

donorum Spiritus sancti, quibos ad pugnam instruimur M ad v ctoriam , mi is me infundi- i tur; sed potius posito peccatr objectaculo tanto sacramento irrogata injuriae, granie fi-crilegium perpetratur. Absit vero at vitae spi,irati s plenitudinem consequatur qui non Vivit,. sed mortuus est ; vel augmentum gratiae obcineat qui a' ghatia desertus est , quam ipse deserarit: incrementum enim supernatural e ei te δε- Pernaturale omnino supponat necesse est

Efflus Con firmationis duplex.

Circa effectus Confirmationi s , suppositis: us quae de sacramentis generati m. dicta sunt, pauca observanda supersunt. In primis certum est hoc sacramento gratiam coe lestem in animam infundi & augeri , & Spiritum specialiori modo militis Christiani cor do no-xum suorum beatissima copia inapi cre. Unde Dionysius cap. 4. Ecclesiast. Hierarch. Adυentum spiritus sancti , inquit , tonsummans tin rudinti itiunctio laetἱtur. Unde D. O Nas q.72. art. I. & T. perfectam atatem πῖta . IIirisualis, hoc sacramento, obtineri ait , qua pleni Chrisiani , ut dirit Urbanus Papa , invenimur. Hinc spiritas: oritur animi robur , quo Mani- mur ad pugnam : Caro enim signatur , taxialibi laudatus Tertullianus a xio , ut is a ima niatur. Ideo a s unx r. inquit August. traist 33 rix Joan. quia luctatores contra diabolum fecit. Armis Spiritus Dei , aJAit Petrus Venerabili MIer illam uncii onem contra sathanc mundique

s bella munimur.

Mici hujus secramenti effectus est charactar

487쪽

'fectus confirmationis. 47 r

indelebilis , unde hoc sacramentum iterari. nequaquam sine sacrilegio potest , etiamsi ae peccatore ,. vehab baereti co Episcopo collatum sit Nec mirum esse debet, si Patres illi qui baptizatos ab haereticis iterum baptizandoS per errorem nondum ab Ecclesia definitae controversa dixerunt, similiter circa Confirmationis sacramentum impegerint, rati eos non posse Spiritus sancti gratiam aliis impertire , a. qua ipso excidissem. Sed de his i in superioribus dissertationibus satis superque diximus , ubi ostendimus characterem nullo unquam crimine deleri; quia si minimam potentiarum qu ae sunt in anima , Et una cum quibus nos natura procreavit destruere nequaquam postumuS ,. mul to minus

laseu pias a Deo characterua, potestates per regenerationem vel Confirmationem insertas ad nillidum redigere peccator potest , ramet se eas criminum tenebris infuscare queat. Unde Paulus eodem modo loquitur de Baptismo η que de Confici atione , Aebr. cap. 7. Iropter, inquit , relicto initio , Christi ad perfectionem feramur', non ru sem fundamentum jacientes poenitentis a mortuis operibus , is si- dei ad Deum , bapt i natu m , doctrina , i tionis quoque manuum. Ubi fideles ad perfectionem hortatur, quia non est amplius Baptismi & Confirmationis fundamentum lactendum. Cujus rationem addit : Impossibile' senin eos qm simul iissumin 6 -'i, o gustav ε-runt donum o seste , is participes facti sunt viritus fancti , rursus renovari ad ρaenitentiam is Id est , quia non potest iterari Baptisma, nec manus impositio. Per illam enim manus impositionem Pautan indelicatasse Confirmationem vis

488쪽

Chrysostomus & Theophylactas locum illum

Apostolicum interpretantes docuerunt. Et Cyrillus Hierosolymit in fine Procatecheseos: inquit , vobis Deus Spiritus signaculum indelebile in sim iterulim. . Sed dices γ Multis Conciliorum & Patrum decretis constitutum est, ut haeretici ad Ecclesiam redeuntes chrismate inungerentur : Sed .incredibile est omnes illorum temporum haereticos non fuisse a suis Episcopis confirmatos: Ergo sacramentum Confirmationis iterandum, subindeque indelebilem non imprimere characterem Concilia & Patres existimaverant. Proba ur major. propositio, tum ex Concilio II. generali, seu constantinopolitano I. can. 7. his Verbis : Eos qui recta sidei adriciuntur , in partieerum qui ex hareticis GDantur , recipimus - cundum subjectum hic tenorem Θ consuetudinem.' Arianos videlicet , is ira cedonianos , oe Sabba

voc ni , Partadecimanos , scilicet Tetra i-tas , o ' Apolinaristas , dantes quidem libellos. o omnem haresim unathematizantes , qua nou sentit ut seu ita Dei Catholica O di postolica Ee- Hesia, recipimus obsignan es, sive ungendos pri misi faucto chrismate is frontem , oculos, nares , os aures , γ eis signantes dicimus : Signaculum donationis Spiritus sancti. Idem antea sanxerat Concilium Laodicenum, cap. T. Haereticos Novati avos , Photinianos, martadecimanos , seu quos ipsi vocant Fideles Conversos', non prius esse recipiendos decernimus quὸm omnem ,sresim , potissimum eam qua 'erant infecit , anathematizaverint: tum demum

ctoque

489쪽

Effectus ConfirmationA. 47 3

Eoque chrismate inunctos ad sacratis ineta Com-m ιntonis mysterium participandum admittend.M. iod idem statuit Concilium Arelatensecan. 8. & Arelatense II. cap. IT. de Arianis & Bonasiacis. Tum ex Conestio Arausicano I. ean.2- his verbis : Hareticos in mortis discrimine positos,

s Catholici Esse desiderent , si desit Episcopus , a

Press teris cum chri mare γ benedictione consignari placet. Tuna ex Summis Pontificibus Leo - ου ne & Gregorio Magnis : ille enim vi l. ait baptizatum ab haereticis non esse rebaptiz.Hadum , sed ei hoc esse conferendum quod ei defuit , ut per Episcopalem manus impositionem virtutem Sancti Spiritus consequatur. Iste vero lib. 9. vi l. si. ejusdem consuetudinis mentio. nem facit. Arianos, inquit , per impositionera

manus Occidens , per unctionem vero sancti chrifimatis ad ingressi aucta. Eccsem Oriens Quod idem videre est in epistola 3. Eusebii Papae.. Respondeo Concilia illa antiqua, & Patres velle Confirmationem ab Haereticis ad Ecclesiam redeuntibus recipi , quia fuerat ab illi;

omissa; unde antequam ad lacram Communionem admitterentur Constrinationis chrismate anungebantur, ut testatur Basilius Magnus epist ad Aui philoch. can. I. Omni ratione statuatur,

inquit ' , ut qui illorum cum Naptismate de solo Baptismate mentionem agit, quia solum. Baptisma haeretici acceperant in ad Ecclesiam soadiungunt , chrismentur scilicet a s delibin , in

sic ad in ieria Eucharistia accedant. D Euchologium Patriarchale ab Arcudio lib. 2. e . . xetatuni forinam orationis pro haeretico c-veaso Lindendae xeseri, quae habetis: Et di gno

490쪽

gnum fac eum , qui recipiat signaculum ditio; ungue ii, is pretiosi corporis o sanguinis tui particeps fiat. Loqui autem Concilia illa donaereticis non confirmatis , patet; qaia nominatim loquuntur de Novatiani&, qui ut resert Theodoretus lib. de haretie.fabulis , Confirmationem minime praebebant. Iu , inquit , qui ab ipsis Novatianis bapti ratur, unguentum crum non exhibent. mocirca; eos , qui ex hac ha- res cum Ecclem corpore se consociant, omni laude digni Patres ungi iusserunt. Idem docet Pacianus epist. 3. quoa etiam indicat Leo verbiS relati . aiens haereticos non esse rebaptizandos, sed Eoi eis esse conferendum, quod ibi deficit, ut pec Episcopalem manus impositionem virtutem Spiritus sancti consequantur. Gregorius autem Magnus loquitur de reconciliatrice manuum impositione in Ecclesia occideritali , & de unctione pariter reconciliatrice in Ecclesia orientali frequentata , qua . haeretici ad Ecclesiae gremium recipiebantur. Ut enim ait Eusebius Papa epist. Haereticos:

omnes quicum lue Dei gratia convertuntur ,

io sancta Trinitaris nomine credentes baptizasi sunt , Romana Ecclesa regulam ten enus , per manus impostionem reconciliari praecipimus. responsione commodius & velius plures ex adductis auctoritatibus interpretari est. Nota enim loquuntur Pontifices , vel secra Concilii de chrismatione 'el manuum in ositione coa- firmativa , neophytis in Ecclesia tribui solita, sed de chrisinatione , benedictione, & impositione ad reconciliandum haereticos instituta. Calus argumentum est , quia eam omnibus

arco scuE ab Merest redeuntibus Patres dari

SEARCH

MENU NAVIGATION