R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 7. In quo de fontibus saluti

발행: 1681년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

decuisset , corporalia utentis bens nec sacramentorum exercitus debuillet occuἰari, quibus sese a noxiis operibus tem-veraret, cum ex suppositione permanserae integritatis nuIIa vanarum supeistitionum objecta

'sea I bi, eum Suare oppositum sent: ente:

Praeter rationes ex D.Thoma a nobis pro stab11ienda sacramentorum necessiitate depromptas, alias adjici nihil vetat, quae in statu innocentra: Iocum peraequἡ haberent. Primum Genin Aiacramenta nedum ad primam graxiam .dam , se3 ad eam etiam augendam sunt instituta, ut patet in sacramentis vivorum , quae primam 'cratiam per se supponunt. At in statu inno en-

tuidet. Ergo conventienter in eo statu perman-

suro instituta falisent sacramen δ. . 'Deinde : In omni statu necessaria sunt si Anacestum Muinum publice contest intia; at signa. Ma sacramenta sunt, quibus in unum v nomen colligimur: ergo sicut durante illo statu nis& aspectabilis suisset Religio I Haraonis e professio ita&publiet sacrametaeXtitissent. ' Respondιo consilia divina perperam humanis nos congruentiis dimetiri ; quia licEt omne illud, quod Deus vult , congruum s , non tamen onaue illud comini ad Deus vole, quia no-

s congruum esse videtur , cdin Oppositum eius , quod nostro judicio congruum est , atris

62쪽

N cestas ct existent. Sacram. I r

gruentius eii e possu. Et ratio radi alis hujus observantae veritatis est, quia ut docet D. TLomas, sicut scientia Dei , ita & voluntas a rebus creatis minime mensurantur , sed sunt causae

rerum; unde non ideo Deus aliquid vult, quia rei congruentiis allicitur , sed potius ideo c0ngruum est , quia indefestibili Dei voluntati omnia ex infinitae sapientiae regulis operanti

consonum est.

. Itaque sicut Adamo non peccante Verbum minime incarnatum fuisse Patres post Scripturas testantur, quia licet multae a nobis proferri posia. snt hujus adventus, etiam non eXistente peccato, convenientiae ; attamen quia praecipuus &unus Incarnationis finis sacra in traditione expressius , una est a peccato redemptio ideo tepositis humanarum rationum quamlibet speciosis verisimilitudinibus, Verbum Adamo non P cccante incarnatum non fuiste in cunctanter anterimus. Ita in proposito , quia facramenta per e sunt spiritales morborum animi medicinae, sublata aegritudine, non essent necessaria spiritalis pharmaca sanitatis , nec ex vi praesentis decreti essent pro statii integritatis ullatenus instituta, quia non est opus valentibus Medicus, sed male habentibuS.

Nec oppositae convenientiae urgent, quae eo

ipso quod convenientiae sunt, urgentes eme non possimi . Ad primam dico, facramenta etiam vivorum ad gratiam , vel regenerativam, vel senativaria adaugendam esse instituta ; v rasae ero institiae originalis augmento non fuisse necessavia , quia aliunde gratia integritatis Ashurim fervore & frequentia nova abunde

renierita suscepi et, sicut si status viae Angelo-

63쪽

rum productior is stet & diuturnior , iteratis casti amorisbactibus absque ullo sacramenzorum aflminiculo novos sibi gratiae gradus cm-Iestes Spiritus ascivissent. Connatural;S e Duo eodem modo augetur gratia , quo infundi cur. Sicut ero o gratia Angelis & Protoparentibus, semotis caeremoniarum vitibus, per unam Sanctorum actuum ab auxili Dei proficiscentiam

ἡdpositionem infusa est'; ita & eodem mocto

adaucta fuisses I Ad secundam respondeo, ad externamtus divini professionem, solennemque litotestationein necessaria este in Oimi statu iacrificia, sed illa quoque sine sacramentis sa flacere in stata sano absque sacramentorum remediis uni Infirmitati opportunis , veridice contendinia S. Satis enim , superque publicis sacrificiorum H tibus in unum Religionis nomen abati status homines suissent colligati , fatis ad celebrandum debitum Deo cultum pio fitendumque supremum Creatoris dominium, institutis rite hostiis conspirassent. Quanuis enim sacrificiis purgentur peccata , si patrata niam ; ad ea tamen abstergenda per se minimc referuntur , sed ad unum Dei cultum solenni lacrarum caeremoniarum professione,& augustiori pompa celebrandum ex natura sua collimant. Unde juxta D. Thomam t. 2.3. 8s . . I. sacrificia

sunt de jure naturali; quod utique jus ab aeterna lege gerivatum , & cordibus hominum signato divini vultus lumine satum culpam quamlibet

antecedit. Urgebis : Matrimonium quod in natura integra viguisset , verum extitisset status illius lacramentum; verba enim APostoli Ephesistra

64쪽

μcessitas ct existent. Sacram. . yy

cra ratum hoc ' Umim cst , ego autem dico,

Christo in Ecuesia, Patres ad matrimo-um Proto parentum eXtendant, unde con-

e tum illud unionem Christi cum Ecclesia a stignasse deducunt. Unde Tertullian. Ω-ἀ-mque , infla i , limus exprimebatur , Chriis cogitabatur homo futurus. Ergo malC Omi facramenta a statu innocentiae eliinina-

Respondeo cum D. Thom. qua l. VI. art.2 matrimonium fuisse in statu innocentiae titulum , non secundum quod est sacrameno, sed quatenus est officium naturae & spei propagandae necessarium ; ex consequenti inen aliquid circa Christum D Ecclesiam fu- uni significasse , sicut & caetera omnia, ae in figura veteribus, teste Apostolo , con-igebant. Absit tamen ut dicamus , omnGiristi figuras & allegorias vera sacramentacitisse, Accedit hoc argumento nihil efficio statu condio natae innocentiae indesinenter mansurae ; tunc enim Christi cum Ecclesi ionem in illo statu minime.futuram signifi- e matrimonium minime potuisset Ergo iatu innocentiae innumeris privilegiis. deco-o non necessaria , sed supervacua , dc parumnsentanea fuissent externorum rituum sa- maenta. Tunc enim , ut loquuntur Patres, mi Protoparentes Angeli terreni, virtutumamine ante praevaricationem operti, pudita armati , temperantia compositi, claritate

endidi :. ipsos misericordia custodiebat, do- at veritas , regebat iustitia , pax impertur ta fovebat, nisi se tot bonis propria malitia adipe tot gratiarum, obstetricante superbia,

65쪽

Pro deuiue orbassent. Viaesis Mazianzenumerat. 4 v. ubi primum hominem. Vocat alteru A gelum , mixtum adoratorem , visibilis creaturae spectatorem , instam inteiligibilem , eorum qua io terra sunt Regm terretium pariter As

R E F L E X 1 O. Sicut in omnibus vitae Christi mysteriis miceentur humana divinis, & in rebus visibilibus invisibilia exercentur negotia , quia Christus, inquit Chrysol. serio .so. si in suis mansisset vi

tutibas , commune cum hominibus nihil haberet,

s non implιsset carnis ordinem , carnis in ill Hset otiosa subceptio : ita in omnibus, quae ininos e fundit, beneficiis ita sua temperat dona, ut dum vilitatem nostram supra modum evehit, .una nostrae consulat humilitati , sine qua Sebona illa subtraheret quae donavit. Unde sicut placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos

facere credentes , & in ligno crucis evacuare chirographum decreti , quod erat contra nos, ac per despicabilem carnis assumptae passioneria & mortem nos transferre in gloriam filiorunx Dei : sic sensibilibus elementis voluit nobis coelestia charismata impertiri, ut eX una parte gratiarum aquas in fontibus Salvatoris facile hactriremus , & ex alia ne tot bonorum beatissi- . ma copia elati , gratiarum profluvio obicem Poneremus ingrati. Ne mirare, Lector, si Gnimis & abiectis re- bus nos si1bjecerit, cum tota fortitudo reostra sit infirmitatis propriae in veritate cognitio , M.tu humilitate confessio, atquς ut ad Ctesiphon- tem

66쪽

Necessitas ct exbtent. Sacram. s

tem ait Hieronymus : Hae uua vita proentis

per ectis eli , ut te infirmum is imperfectum

. agnosicas. Instrina mu vi elegit Deus , foris a coiisusurus , ut nil id nostris meritis tribuamus, ut totoS nos Deo permittamus ; quia etsi nihil nos, Omnia ramen Deus potest , qai liis vilibus,' tot mirabilia operatur. Ergo si cogitas sacramentorium habetes fructus percipere , si aves Cliristiani aedificii fabricam erigere , de fundamento prius cogita humilitatis , sit in medio iiii humiliatio tua; alioquin nullo poterit pacto in anima tua virtutum structura consurgere,

ni st prius jacia fuerint verae humilitatis solida

firmamenta, quae perfectionis valeant culmina sustinere. Et certe in una suae infirmitatis notitia firmitatem inveniet Christianus , postquam bifirmitati crucis, & despic bilium elementorum signis totam chiistianae vitae fortitudinem alligavit Christus , dicente Augustino tract. Is. In Joan. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas

re recreavit: fortitudo Christi fecit ut quod nouerat esset , infirmitas Chribit 'ecit ut quod erat

non steriret.

Alium ex stabilita veritate fructum elicere M reportare est. Si pro omni statu sacramenta Deus immensa liberalitate instituit, si in nova Potissimum lege fontes aquae vitalis ubique aperuit, hanc profusam divinae bonitatis largitatem pietatis & misericordiae ossiciis imitari licet & prorsus decet. Tane tam durus , ian, Christo, eris ingratus , ut nihil Salvatori velis rependere, nec illi quod superest , digneris dare , qui tibi & omnibus dona sua dedit & seipsum 3. Sed Christam , inquies , non video , cuius Iargitati bonorum meorum effusione ret-

67쪽

spondeam. An nescis in pauperibus esse Citi lastu ira 3 Audi Augustinum μνm.1s. 9 27. de verbis Domini : Da petenti , ut possis acciprrestribue pruperil , si non vis flammis exuri , da in terra Christo , quod tibi reddat in coelo. Naquis vestrum dicat: O beati qui Chrsum fui

cipere in propriam domum meruerunt i Noli do-Dre , noli murmurare , crisia temporibus illis uatus es , quando jam Dominum non vides in carne , noo tibi abstulit issam dignationem. Cknui , inquit , ex m nimis meis fecistis , mihi fecistis. Cur erpo tam morosus , tam difficilis pauperibus , illum contemnis , qui ur idem August. serm.1 S. de tempore , dixit : Vnde dares dedit , qui teipsum , qui dures , dedit 3 qui tibi Chri tum , cui dares , dedit , qui tibi diceret:

mad uni ex minimis meis E ce ut des, pascit, eo eget : quando donat , vel , nin vis dare : eget Chri tus , quando eget

Sed nunquid, ad ais, utar rebus , quas possidere me Deus voluit. Vtere, inquit Cyprianus lib. de vere is eleemois nis , & alibi, fed. ad res fallitares ; utere , sed ad bon, artes , utere , fae ad iila qua Deus pracepit, ad illa quae ubique, in

sacramentorum potissimum institutione quam liberaliter ostendit 1, utere nia is ad retinenda, quam ad augenda peccata I utere, ut quo amplior fuerit bonorum copia , eo major sit bonorum operum impensa. Se ' timeo , replicas, ne patrimonium mihi forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperim. Modicae fidei, quare dubitasti 3 Nostis mis r , inquit laudatus Cy Prianus , dum times, ne res Ρmiliaris desi- .

ferii iis, mihi fecistis.

68쪽

Neces tas ct existent. Sacram.

crat , vita ipsa s. lus deficit. , dum ne qui de re minuare attendis , non ressicis quod ipsa

minuaris , amator mag s mammonae , quam anima tuae, dum times , ne patrimonium tuum

pro te perdas , ipse pro patrimonio tuo peris. 'Patrimonium Deo creditum nec Resublica eritapit , nec Dcus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit : in tuto haereditas ponitur , qua Deo custode servatur. timet agricola perdere quod in terram projectum multiplici foenore sibi recurrente anno restitui tur.' An ne is

scis, quod Spiritu se iacto attestante, Proverb. I9. Foeneratur Domῖno , qui mi retur pauperis Quia, ut G ego ritis Magnus lib. 8. R fg siri, epini. Zoia& Magnus item Leo fi m. 6. de jeranio decimi mensis , cap. t. interpretantur , quidquid tribuitur pauperibus , si subtrir consideratione Ietasetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur multiplicato sine dubio fructu reiacipitur. Unde qui pecunias amat, & multiplicare opeS suas immodicis. optat augmeutis , hoc potius sanctum foenus exerceat, & hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessrtates , nec per dolosa offici a

in laqueos incidat insolubillum debitorum ; se Iillius sti creditor , illius Penerator , qui dixit: Date , dabitum mobisu Consuli S., audio , in posteriam , 5 homo, nec in crastinum fortassis: v chore; sed si consulis, bene conssile 1, & qui studes terreno magis quam coelesti patrimonio filios ditare tuos, illi assigna secultates. tua qui tibi non habenti dedit, si eas effuderis abu dantius largiturus : Dc ille sit liberis tuis tuton,

ille curator, ille contra omnes in furias seculares divina Majestate protector ; quia dun, n ta

69쪽

S rament orum causa praecipua Chriflui est , instrumentalis homo PG si minister.

praeparas filiis tuis Dei Patris auxilium , doces que eos patrῖmonium plus amare quam Christum , Cc illos perdis, & teipsum, istos quibus delinquendi materiam praebes , teipsum, qu non nisi multis cum aerumnis, multisque pc catis opes cumulaS perituras. Ergo ne dubites dare pauperi de bonis Dei. Imitare Deum omnibus providentem , dantem escam omni carni qui ctat jumentis escam ipsoriam , & pullis corvorum invocantibus eum, qui omnibus gratiam exhibet , Omnibus publica sacramenta instituit. Et si. non te flectit calamitosi piuiperies moveat te Christi ro gantis instantia , qui sibi datum conclamat, . quod ita manu pauperis fuerit seminatum. Prae- clare Cyprianus libro memoraro : si Fid potui nobis. majus , inquit , Christus edicere r Sus modo magis potuit justitia ac misericordia nostra vera provocare , quam quod prastari sibi dixit quidquid egenti prastatur oe pauperi i Z qui rejectu statris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur , se qui non sitat in labore atque in Vestate conservum , vel Dominum cogiset in illo loquem deripi cit 'consitatum.

DE causa sacramentorum agit S. Thomas l. . ea ramen imPraesentiarum dissea

70쪽

Causa Sacramentortim

asimus , tum ut brevitas studeamus tum quia ad sacratia entorum existentiam , de qua initiocigendum est, pertinet nothia causae sacramenta instituentis, Sc ministi antas.

Prima pars non nisi authoritate Conciliorum& Patrum probari efficaeiter potest , cum sit quaestio de facto , & res ex mera Dei volun--tate dependens Eam autem docet Tridentinum fess. T. can. I. his Verbis : dixerit, omnia sacramenta nova legis non fuisse a Christo Iesu Domino nostro instituta , anathema sit. Nec potest explicari sacrum Concilium de mediata institutione , huatenus instituendorum sacramentorum Ecclesiae: contulerit facul talem: non, inquam, id dici uotest ii quia idem si mi . later sacra Synodus asserere potuisset de caere-.moniis & sacramentalibus ab Ecclesia pote state sibi a Christo facta institutis, cuius o P. positum tradit sess. et r. cap. I. docens Christumi Ecclesiae facultatem contulisse augendi vel immutandi . in celebratione sacrairentorum , pro necessitate temporumu, salva eorum substantia. Accedit controversiam inter Authores potis reum de Extrema unctione & Confirmationa existere , affirmantibus Magistro Sententiarum, Alensi, D. Bonaventura & Hugonea S. Victore, Extremam-Unctionem a D. Iacobo fuisse instis tutam, sicut Confirmationem a Concilio Me .

Aensi ; & tamen sanct a Synodus cap. docet, Extremam Unctionem a Christo Domino fuisse institutam, Sc a D. Iacobo dumtaxad promulgatam. Hac de causa ApostoIus I. Cor. i. ali osqqe apostolos ministros Christi , d/spensatores mysteriorum Dei appellatia A Ρa-': hanc passuri veritatem afficinantibus, fria

SEARCH

MENU NAVIGATION