장음표시 사용
91쪽
a Christiana plebe Ministri Christi clistinguntur, daturque potestas cum ad sacras sanctiones implendas, tum ad sacramenta aliis ex ovi. eio ministranda.
Instabis : Eueharistia maximE pertinet a cultum divinum : ergo si character iis sacramentis imprimatur, quibus in ordine ad cultum divinum animus perficitur, in Eucharistia character vel potissimEimprimetur. Respondeo fatendo Eucharistiam non solum ad cultum divinum maxime pertinere, sed i ipsa etiam , quatenus Ecclesiae sacrificium est,
totum Religionis cultum situm esse; cum enim in eo Christus se, M totam Ecclesiam ardentissima charitate tanquam amoris holocaustum Deo Patri offerat & consecret, nullas potesteXcogitari cultus augustior, quam quo christus Deus & homo adorator est, qui Patrem tantum colit, quantum colendus est. Sed non propterea per Eucharistiam imprimitur etiaracter : Luia , inquit D.Thomas quaest. σφ. art.6. per hoc sacramentum nθει ordinatur homo ad aliquid ulterius agendum , vel recipiendum in sacramentis, cum potius sit finis oe consummatis
omnium seramentorum . Continet tamen in seipso Chrsum, in quo non est character, sed tot sacerdotii plenitudo Hoc triplici praestructo principio , ad totam
hanc de virtute M effectibus sacramentorum doctrinam plenius intelligendam necessarib tria supersulit explicanda. Primum , quid sint effectus sacramenti,quid nimirum gratia sacramentalis importet, quid character impressus 3 Licet enim ab omnibus sacramentis gratiam produci, R tribus etiam characterem imprimi Catholici
92쪽
- EJesus Sacramentorum. gromnes adversus Calvinistarum omnia petandantium ilhpietatem confiteantur , quid sit tamen gratia sacramentalis, quid character, variEexplicant Theologi.Secundo difficultas est,quo- . modo sacramenta novae Legis sint gemini illius effectus causae instrumentales , num physica num morales Θ Tertio inquirendum , quot Sequae desiderentur , tum ex parte ministri, cum ex parte suscipientis conditiones , ut suos sccramenta sortiantur cffectus.
gratia sacramentalis aliquid intrinsecum gratiae habituali adji-rieus. Secundarius vero est character , seu potestas stiritalis in
inteluctu indelebiliter recepta ad disina recipienda , vet per-
PMima pars posita est ad explicandym primarium sacramentorum effectum, in quo nimi- xum sita sit gratia sacramentalis; eamque docent Nuno & Joannes a S.Thoma adversu' quoslam Recentiores, a quibus stat P. Gonetus.' Probatur e Sicut omnibus sacramentis cominu ne est gratiam producere , vel productam au ere, si tamen nullam Positum obicem inγο-
93쪽
mant; ita singulis sacrametriis singularis , Se eximia gratia respondet: tum quia cum sacra- . menta illud producant quod significant, sin u-
. . lares esse eorum effectus constare debet, cum
distinctas este eorum significationes clareat: tum quia frustra adhiberetur praeclara illa sacramentorum varietas , nisi diversos fines proximos respicerent, ad diversosque effectus pro- ducendos instituerentur : tum demum, quia ille qui fervidis amoris , S: poenitentiae ach bHS eX-- . ira sacramentum justificatur gratiam sacro- mentalem non recipit, tametsi gratia sanctifi- . cante, virtutibus infusis, & donis Spiritus sancti r circumamicta adornetur. Signum ergo est lu- . . culentum , gratiam secramentalem aliquid gra- tiae habituali communiter dictae adiicere ne si ustra velimus esse sacramenta instituta. Atqui
illud quod addit gratia sacramentalis, id quod
dictum est importat, nimirum modum intrinse- cum gratiam habitualem interno additamento . Perficientem , & ad quosdam speciales aistus gratiam determinantem P tum quia, ut ait Do- Thomas art. ad ratio sacramentstu gratis
habet ad gratiam eommuniter die tam , scum ratio speciei ad genus ,. speciei , inquam , sita Persectae& completae, certe incomplerae &nὶΘ- , datis, eo pacto quo modi maloris intentionis,
specie distinguuntur , quo actio & passio, quo
appetitus sensitivus in homine M in bruto , quo Petrus sedens & Petrus stans, quo tabula rotun- da & tabula quadra a , calor ignis x calor ani- malis, lux solis & lux candelae in ordine ad . diversos essectus producendos, aliaque innumera secernuntur. Specilam autem sive comple-
94쪽
mentdm importare , in confesso est apua omnes. Tum quia quidquid aliud a sacramentis effici dicamus , si intrinsecum non sit, erit ea tum denominatio extritiseca, vel aliqua moralis relatio : hoc autem si se inel admittamus , vix ac ne vix quidem evincemus sacramenta novae Legis veteribus antecellere, cum etiam ex Viordinationis , vel ele&ionis veteris Testamenti Sacerdotes ad sua ex ossicio peragenda ministeria deputarentur ; imo nihil praestabunt humanis officiis Christi familiae dignitates, si nihil inter num specialiter habeant Christiani milites , seu propugnatores fidei & facrorum administri-Qain vix contra Durandum efficiemus , char eterem non in sola externa denominatione consist ere, si effectus principalis sacramenti in de nominatione, vel connotatione morali situs sit: Tum denique,quia gratia sacramentaliS ordina: tur ad diversos effectus operandos , diversosquα defectus reparandos: ergo speciale aliquid im- Torint distinctum a gratia communiter dicta
novus enim esiactus sin novam causam , certae novam in causa virtutem dc modum agζndi prae exigit
Ut haec materia summo utilis & iuxta neces saria profundias intelligatur, sitavius gustetur ire ad pracm in receptione sacramentorum Π'm sine fructu redigatur , cosiderandus est uniuz cujusque sacramenti finis. Ad cujus cliaritatem prae oculis habendae sunt rationes illae , quas, Theologi post D, Thomam ad septenum s.
Cramentorum numerum convenienter suader
dum, adbibent. Homini , inquiunt ,'ad viverra. dum , si tamque servandam & λVendam quinquae ncceitata sunt ἱ ad se iem vero pr Pagyn '
95쪽
dam de populum in Republica pacifice guber- .nandum duo alia desiderantur : debet es mirum homo in lucem edi, natus augeri, Sc cibiS convenientibus ali ; si vero in morbum incidat , sanari, & inter superstites morbi reliquias refici. Et quia homo animal sociale est, debet etiam pro salubri Reipublicae emolumento, Magistratuum regimine & authoritate bonum commune administrari, & legitima sobolis propagatione humano generi consuli. Haec eadem nomini jiritali, & novae in Christo creaturae necessaria sunt, ad eaque conserend totidem sacramenta instituta sunt. Nam Baptismus spiritalem nativitatem & regenerationem impertit : Confirmati in Christo renatum auget & roborat: Eucharistia alit & sustinet: Poenitentia infirmum fanat: debilem munit Extrem Unctio : Christianae vero Reipublicae ministros stinctioneS sacraS obeuntes ordo suppeditat : & filios ad Dei cultum, & Christiani populi conservationem procreat & educat Matrimonium; unde Clu istiano nihil eorum, quae cum ad vitam privatam , tum ad publica munia laudabiliter implenda requi-xuntur , deest. Idem plane videre est , si sacramenta considerentur ut sunt spiritales medicinae in remedium peccati ordinatae. Nam Baptismus mortuum peccato animum vivificat ; Confirma tio trepidum virtute ex alto induit, viribus munit, & auget ; Eucharistia innatam labendi prois nitatem cibi vetiti nefario esti immensum auctam retinet, ne ia archa salutis via fluente, fallenteque vestigio in inferos praecipites agamur ; Poenitentia peccato actuali post BaptiG.mHm p*trato medetur; Extrema Unctio reli-qdia. peccatorum per poenitentiam haud suis
96쪽
cienter sublatas, aut negligentia, vel ignorantia remanentes exstirpat ;Ordo dissolutae multitudinis confusioni consulit; Matrimonium conca- piscentiae fraenum, δc mortalitatiS nostrae remeis dium est.
Ex his perspicue apparet, quisnam sit proprius , & characteristicus cujuslibet sacramenti finis , quisnam specialis gratiae sacramentalis modus. Etenim gratia baptismalis est vis quaedam gratiae superaddita ad novam vitam instituendam, eique se conisi mandum , cujus filii facti sumus. Gratia Confirmationis robur addit internum ad fidem etiam cum vitae discrimine alacriter profitendam. Gratia Eucharistiarex propria ratione interna suavitate, spiritu; pinguedine, victrici delectatione animum implet. Gratia Poenitentiae spiritum compunctionis ingenerat , & peccati horrorem inspirat. Gratia Extremae Unctionis vim habet eximiam, tum ad mitigandos corporis infirmi dolores, tum ad languores animi spiritalibus lenimentis instaurandos , tum ad ultimos astuti tentatoris conatus exsuperandos. Gratia ordinis fingi larem sacris ministris virtutem indit ad sacras functiones sancte Vreligiose obeundas,ad eamque vitae castimoniam Ecclefise Ministris tantopere necessariam obtinendam. Gratia Matrimonii virtutem addit salutarem, quae & ad fraenandam libidinem, & ad familiae tranquillitatem Mad prolis pie educandae propagationem non parum confert. Hujus multi rmis gratiae E fontatibus Salvatoris jugiter manantis meminit Ter
milianus minis, his verbis: Cor
sus abluitur , ut anima emaculetur 3 caro ungi -
- , ut anima consecretur , caro manu: impe
97쪽
tione obumbratur , ut anima θiritu illumiκetur Oro corpore Christi is sanguine vescitur, ut anima Deo fetinetur Hanc porro specialem emaculationem , consecrationem, illuminationem, spiritalemque saginam diversis modis intrinse-cis subobscure explicamus, quia ut rectὰ S Thomas quasi 27 de verit.art.I. ad 12. ait, defecIus peccati contra quos sacramenta instituuntur, tentes sunt unde sacramentorum esse tu proprium
Dices : Nonne sufficit gratiam sacramentalem saperaddere jus ad auxilia ex vi suscepti sacramenti a Deo obtinentia, prout sese necessiitas, Moccasio in ordine ad finem sacramenti obtinendum obtulerintὶ Ergo non est necessarium aliquod intrinsecum additamentum gratiae communiter dictae per sacramentalem adjectum Respondeo, fateri nos ultris quidem, rite fusi cipientibus sacramenta,nonnulla specialia auxilia a Dei misericordia concedi. Sicut enim Sal .vator noster cum nobis peccatorum Veniam
coelestem gratiam ,& divini Spiritus effusionem pollicitus est , quaedam signa oculis & sensibus Iubiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus; atque adeo fidelem in promittis futurum certo crederemus: ita in feceptione sacramentorum, dum per illa gratiam: sindit, una auxilia illa conferre misericorditen consilevit, sine quibus specialem sacramenti finem nequaquam consequeremur. An autem
ritὸ suscipientes habeant jus ad illa auxilia, non ausim dicere : tum quia auxilia gratiae, stonum prae 'rtim perseverantiae, quibuscumque dantur, miseric'rditer dantur ; quibus autem non dantur , e; stitia non dantur,.i Poenam praec
98쪽
s Sacramentorum. 8rdentis peccati, altem originalis. Tum quia nullum potest esse in creaturis jus vel meritum in ordine ad auxilia divina; quia ut ex D. Thoma in dissertatione de merito diximus, auXilia gratiae se tenent ex parte principii meriti dc sinit effectus gratuitae Dei voluntatis; unde non pos sunt cadere sub meritum, non minuS quam pri-i. ma gratia sanctificans. Sed utut sit de hoc, vel illud jus,in quo adver- Grir gratiam sacramentalem constituunt,est aliquid intrinsecum , ver denominatio tantum extrinseca. Primurn est id quod propugnamu modo enim concedatur gratiam sacrainentalem reale aliquid importaro, quod non habet gratia communiter dicta, contenti sumus . . Secundum velo dici non potest,tum propter rationes supra allatas, tum quia per gratiam sacramentalen homo permanenter,& ad libitum operatur: ergo ali quid permanens includit illa gratia, quo homo quando Voluerit,utatur : auxilia autem Dei non sunt alic id permanens , nec illa ita habemus ad manum, ut ea ad libitum advocemuS, quanuis eis semei datis liberrime utamur. Tum quia gratia sacramentalis procedu effective L sacramentis , cum sit specificus sacram Entorum effectus ; auxilia autem Dei non efficiuntur a s cramentis. Haec omnita paucis expressit S.ThomaS art. z.qua'. 62. dicens l. Gratia sacramenta datur in remedium quoad traterita pecc ta , quAtranseunt actu , is remanent reatu. Uult ergo gratiam sacramentalem aliquid permanens importare quo reatui permanenti permanens remedium apponatur Instabis : D. Thomas art. v. Inquirens quiri
99쪽
spondet addere quoddam auxilium divinum adco sequendum sacramenti finem necessarium. Ergo nihil gratiae intrinsecum per sacramenta additur. Respondeo auxilium illud supponere aliquid. intrinsecum sanans & reparans defectus peccati,
ad cujus exigentiam concedatur; nec apud Doctorem novum est , ut benE observat Ioan a S. oma, ut auxilii nomine aliquid habituale& permanens intelligatur nam I. . quast. Io'. u.7. docet , requiri auxilium gratia ad hoc, quod homo resurg t is quantum ad habitualedonum , quantum ad interiorem Dei moti nem. Per auxilium ergo intelligit vigorem permanenter auxiliantem , specialis effectus productivum. Unde quast.72. art.7.ad 2. ait idem Doctor Sanctus , quod gratia sacramentalis ad' .dit super gratiam gratum facientem aliquid ρ' se rivum specialis ellectus , ad quod ordinatur fa-
Urgebis: Internum illud additamentum, sive habitus, sive modus esse dicatur, nec ad sanctificandum hominem exigitur , cum ille sit
connaturalis gratiae communiter dictae ef ectus; nec ad exercendas christianae vitae operationes
desideratur , cum ille sit infusarum virtutum effectus , quarum beata copia Christianus injustificatione ditatur. Ergo supervacaneus est modus ullus gratiar communiter dictae si peradditus. Respondeo internum illud additamentum esse impressionem quandam , & permanentem zOnfortationem ex Passione Christi derivatam, NPei sacramenta productam, quo Chiistianus ivxi insece & permanenter ad opera vitae Chri-
100쪽
nianae roboratur eo mQdo quo lux, prout a . sole vim specialem λrtitur in ordine ad speciales effectus, quam non habet lux ab astris & igne proficiscens. Quorum omnium radix tradita est , quia operationes distinctae connaturaliter cfficiendae distinctum principium, vel distinctam ejusdem principii virtutem praesupponunt; unde gratia lacramentalis , quae ad diversos esse- ctus efficiendos , diversosque desectus reparandos ordinatur, aliquid permanens omnino importat , alioquin frustra multiplicabuntur sa- icramenta, cum gratia communiter dicta virtutibus infulis stipata in unoquoque sacramento habeatur. Unde ad operationes Christiatias ve- ἰluti ex officio , & tanquam membrum Christi 'eliciendas , interno dono per sacramenta colla- to permanenter opuS est, ratione cujus ipsa avxilia specialia specialem habeant proportionem cum gratia, quae confertur in uno potius quam in alio sacramento.
sit character a tribus se ramentis
Secunda pars naturam characteris , & persectam eiusde in distinctionem tradit , simulque Varias antiquorum , & recentiorum sententias explodit , ut singularum expositione particularum apparebit. Supponit autem haec definitio contra Durandum , characterem esse aliquia reale. Et certe nihil praestabunt ministeria novae Legis antiquis , si realem characterem quaedam sacramenta non imprimant suscipientibus. Etenim ex vi ordinationis sacerdotes veteris