Jo. Gottl. Heineccii, JC. ... Elementa juris naturæ, et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1764년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

s 8 Iur. me. ct Gent. Lib. I. ostenderint. Pufend. Specim. controb. IV, 12.& Thomas. Jurisp. divin. IV, 4 o. seqiι. Sed s vel maxime largiamur, vere iuris naturae esse quae statui illi primaevae integritatis conveniunt : quam ineυidens non modo paganis,

sed & ipsis Christianis , hoc sit principium nemo non intelligit . Denique quum ex illo principio explicari nequeat , quae sint iura civitatis, belli, contractuum, similiaque plurima, quibus fortassis in statu illo felicissimo vix locus fuisset : quis ad quatum esse hoc principium dixerit λ )

Quam pauca enim sint, quae sacrae littera de imagine Dei statuque integritatis inculcant, res ipsa docet . De iis quoque , quae nobis de eo statu revelata sunt, ipsi Christiani, ex quo in sectas discesserunt , quam maxime i ter se dissentiunt . Quid dicamus de Iudaeis P quid de paganis ipsis priscis ac hodiernis Servarunt illi tabulam de saeculo aureo, quam quidam ex traditione de statu paradi liaco natam existimant. Hi aliis conamentis, quae do-Orinae Christianae de imagine Dei quodammodo familia sunt delectantur , de quibus erudite suo more disserit Petr. Dan. Huet. Alneian. II, II. pag. I72. Sed quum haec omnia non parum inter se discrepent e sane nee Christianus Iudaeo vel pagano, nee hi Christiano ulli persuadebunt, esse hoe vel illud juris naturae , quod ipsi ex traditioni-hus vel revelationibus suis de statu integritatis vel paradisiaco derivarunt. Opus ergo est principio Christianis cum Iudaeis & pagani

communi, quod non aliud protecto esse pota est, quam qua omnea mortales praeditos esse novimus, recta ratio.

S. LXXV.

82쪽

Fro, sed & veteribus plerisque, ) placuit principium socialitatis . Nec negari potest , quod intra ex instituto demonstrabimus, homines jam ita esse comparatoS, ut eos Vi Vere oporteat socialiter. At a ) falsum tamen est, esse hoc totius juris naturae principium , verum, evidens atque adaquarum . Qua in re demonstranda quum otium nobis iam fecerit vir illustrissimus atque excellenti minuS S. M. DE COCCEIIs de prisc. fur. nat. di . I. qu est. II.

g. IX. seqv. id unum addimus , officia erga Deum & nos ipsas pleraque locum esse hahitura, si vel maxime homo solus, & extra

omnem societatem humanam , in hoc terrarum orbe vi Veret. Soeietatis eustodiam, tamquam verum justitiae sontem, iurisque naturalis principium iam olim laudarunt Cicero de Legib. I, s. de insitari I 6. seq. Seneca de Bense. IV, 18. Iainblich. ia Pro ιrept. cap. XX. & alii, quorum testimonia aecumularunt Pusendorff. de iure nata O gent. II, 3. Is . & Io. Henr. Boeeser. in Grol. ProtegOm. pag. 48. seq. Quamvis vero in hoc principium & olim & noltra memoria plures

consenserint: Inter eos tamen parum convenire animadvertimus de ratione, cur ad socie-.tatis custodiam obstoicti sint homines , alii homines natura duee ad illam ferri, aliis ius su Dei O. M. illam eolendam esse , aliis denique ipsam necessitatem homines ad vitam socialem compellere, statuentibuS.

g. LXX VI. Sunt & alia, quae alii jactant, iuris na-

tate .

iqee in ordine

83쪽

narum s

tu. tas se. Leitatemaeostramma veniat.

so Inr. Nat. Θ Gent. Li3. I. turalis principia, veluti 28 ordo naturalis, quem creator in condendo hoc terrarum or

be intendit , ΣΗ ) utilitas humani generis ,3o theocratia moralis & similia. Sed ne

illa quidem vel evidentia, vel adaequata esse, inter omnes constat. Quin in his quaedam', non ni si adhibita cautione , tamquam Vera admitti posse, nemo temere negaverit.' ) Ordinem illum naturae post ssori. Pallavie,

num verum ac genuinum juris naturalis principium elis docuit Henr. Bodin. in Di s. da

jure mundi , edita primum Rinthel. anno MDCXC. reeusa Halae MD cxcviii. sed ex instituto refutata a Cl. Thomasio de fundam. desin endi eatis. matribact. reeept. insuessicient. s. XVIII. seq. V ilitatem humani generis pro iuris naturae principio habuerunt tum celeberrimus Leibnitius, tum omnes, qui cum laudatissimo Thomasio eommendarunt propositionem fundamentalem et Facienda esse omnia, quae vitam hominis reddant & maxime diuturnam, & felicissimam, & evitanda ea, quae vitam reddant in fel ieem , & mortem accelerent . Thomas Fund. Jur. nai. O gent. I, 6. 21. Theocratiam quamdam moralem singulari disia sertatione . Ultrai. MDCNCVII. edita , Profundamento juris naturae habuid Io. Shute , Anglus, ex qua dissertatione, satis ingeniosa, quaedam excerpsit illustrissimus SAM. DE COCCEI. de princip. iure nar. O gent. diis. I.

III. S. VIII. g. . LXXVII. Ut ergo, quid nobis, rem omnem paulo accuratius expendentibus, in mentem venerit, perspicue ostendamus: primo omnium obser

84쪽

Casu III. De Norma Action. Hum. Θα ε rvamus , 31 Deum , tamquam eras infinitae sapientiae ac bonitatis , nihil aliud velle , quam ut homines, quos condid t, vere felices sint ac beati Gni. Quum enim ipse tamquam ens persecti stimum nulla re indigeat :homines , qui soli ex rebus creatis , nobis notis, felicitatis capaces sunt, non suae felicitatis caussa condidit, sed, ut eos xe ae felicitaris D icipes redderet. ' ) ) Non quidem excludimus finem primarium ,

gloriam ipsius creatoris, suarumque persectionum , quae ex tot rebus quam sayientissime conditis clarillime elucent, manifestationem. .Sed iste quidem finis est generalis, S ad to- tim hoc universum pertinit . Cel. 6olis. ωοn den Absichten der Diete . Cap. I. g. II. cap. II. f. s. Speciatim hominem ad quem finem condiderit Deus, ex partibus ellantialibus, quas ei dedit, judicandum. Quemadmodum ergo /nteflectum accepit, ut Deum naturam , omneque verum bonum cognosceret, voluntatem , ut Deo veroque bolao seueretur, eογιις, ut varias actiones, quae ad adquirendam conservandamque veram felicitatem

Pertinent, ederet: ita exinde manifesto patet, hominem ideo eondidisse Deum, ut veram cum eo selicitatem communicaret.

S. LXXVIII. Quum ergo haec Dei voluntas sit, ut homines , quos condidit, vere felices ac be tissimi sint, g. LXXVII. voluntas vero Dei sit norma actionum humanarum liberarum , adeoque fons juris naturae ac iust tiae : g.

LXII. ) consequens est , 32 ) ut quum h

in Ad eam. que nox lege nam turali

oblieat

85쪽

itas in fruitione honi per

am rem

posi'a est, adeoque Princia 'pium I. N. est

62 Jur. Nat. Gene. Lib. IImani legislatores, tamquam variarum rerum indigi, inserendis legibus, non minus suam , quam civium suorum , utilitatem ob oculos habeant: Deus contra leges naturae hominum

causi a condiderit, nec 33 iis quidquam im tenderit aliud , quam ut homines vera felicitate perfrilerentur. Non vero ideo eum Carneade aliisque g. LXXVI. solam utilitatem iusti prope matrem O aequi esse contendimus. ἐta enim ius naturae , ex sola utilitate natum, non esset' obligatorium , quippe cui unusquisque , vel saltim totum humanum genus, iure renunci ret , ceu Praeclare docuit vir laudatissimus , Sam. de Cocceiis dis . I. g. m. sese Sed quidquid verae nostrae selieitatis causi a secundum jus naturae agimus, id omne agimus volente ac iubente Deo , adeoque ex obligatione, non modo interna, sed & externa, ac proinde tantum abest, utarenunciare quisquam suae utilitati possit, ut potius non minu Spoenam mereatur, qui legem suo bono conditam violat, quam qui in republica contra legem omnium singulorumque eivium hono latam,

vel in ejus fraudem aliquid facit . g. LXXIX., Si ergo veram hominis felicitatem intendit Dei voluntas, ad eamque consequendam jus naturae comparatum est : g. LXXVIII. vera vero felicitas in fruitione boni , malique absentia consistit : Elem. phil. mor. g.

CXXXVIII. 3 consequens est, 3 ut & lege

naturae id intendat summum numen , ut Vero bono perfruamur, malumque evitemus. Quan-

86쪽

Cap. III. De Norma Action. Hum. σr. 63doquidein vero bono perfrui non possumus , ni si per AMOREM: Philog. mor. g. CXCVII. inde porro inserimus , 3s ) Deum nos obligare ad AMOREM, eumque 36 & principium juris naturae , & 3 ejusdem veluti compendium esse. θ' .) En mirifieum legis Divinae revelatae ae naturalis concentum. g. XVI. 29. Illius summam Servator his paucis comprehendit r Diliges Dominum Deum trium ex toto corde tuo, O ex tota ansma tua, O ex omnibus viribus suis , O ex omnί mente O cogitactione tua r .io proximum tuum sicut teipsum . Matth. XXII, 37. LMe. X, 27. additque et G et YMe δυσίνωτολωs o λος ψ νομος κρεμα του. Ab isis duobus praceptis tota lex pender. Quemadmodum &Apostoli amorem alibi vocant πινα φαλα σιν που μου, fismmam legis, nec non ν

μου , legis smplet Anem. Rom. XIII, si io. alibi

nis . col. III, IA. alibi is et os o παραγγελίας, finem praecepi. I. Tam. I, s. Idem erga vera ratio docet , non aliud inculcans iuris naturae principium, quam amorem, quippe quo solo medio felicitate seu vero bono , quod Deus lege sua intendie perfruimur. Unde & Leibnit. praef. Tom. I. Cod. ivr.gent. dipl. praemissa P. X. si numeres, justitiam charitatemsapiensis defiuitag. LXXX. AMoa nobis est appetitio boni , cum percepta ex ejus perlaetione & felicitate dei ἔπαγctatione conjuncta: ODI 3M aversatio mali, cum percepta ejus infelicitate voluptate conjuncta . Itaque , 38 quod amamus , ex ejus praestantia & 1elicitate voluptatem capimus,

87쪽

Amor auteri aegre non focit .

Inde

amoris Primias gradus , quem justitit a

64 Jur. Nar. Θ Gent. L b. I, eamque , quantum in nobis est , amplificare vel conservare connitimur. 39 Quod contra odio prosequimur , id infelicissimum potius , quam felix ac beatum , esse cupimus. g. LXXXI. Quum ergo quod amamus, ex eius praestantia felicitateque voluptatem capiamus : g. LXXX. 38. 3 per se patet, 4o amantem nihil aegre facere velle ei, quod amat: immo potius 4i dolorem inde concipere, si quis alius tale quid audeat. Quia enim qui aegre alicui facit, vel id feri aequo animo patitur, Voluptatem ex alterius infelic late capit, voluptatem Vero ex alterius infelicitate capere idem est , modisse, g. LXXX. denique simul amare, simul odisse, contradictionem involvunt, adeoque ima consistere non possunt': Elem. ρhiLrat. g. LXXI. consequens est, ut & consistere non possint amare aliquid , & eidem aegre facere, vel ut id fiat, aequo animo pati. g. LXXXII. AEgre alteri fit dupliciter , vel aliquid , quod eum infeliciorem , quam natura est , reddit, faciendo: vel felicitatem, quam jam habet, eidem intervertendo. Iam quum focientes aliquid , quod alterum reddit infeliciorem , quam natura est , sit LRDERE ; im

tervertere alteri aliquid , quod jam sibi j se adquisivit , & ad eius felicitatem perti

net , SUUM ALICUI AUFERRE Vel DENEGAM .

sequitur , ψα ut is quam maxime contra legem amoris peccet, qui alterum laedit , quodque eius est, aufert, intervertit, ac dein negat , 43 ut contra infimus sit amoris gradus neminem laedere , Et suum cuique Vei

88쪽

Cap. III. De Normis Asilon. mm. Θα ε stribuere, quod debetur, vel quod iam h bet , relinquere : quem ' ) amoris gradum

nos quidem vocamuS AMORΕΜ IUSTITIAE .

Animadvertit hoe seneea, dum Epist. MV.

. ait: unanrulum es eί NON NOCERE eui debeas prodesseὶ Qui alteri non nocet, tantum non sceleratus est, nondum autem eo iustitiae genere legi amoris satisfacit, quae, ut & prosimus aliis, iubet, adeoque de virtute gloriari hon potest . Unde & illustris Leibnit. in

praes cod. Juri gent. distom. p. VII. tres statuit iuris naturae gradus et ius strictum, quod neminem hedere, aequitatem, vel charitatem , quae suum cuique tribuere, & pietatem, quae omnem honestatem servare iubeat . At in

gradu seeundo ab eo diseessionem faeimus , quia & iis svum cuique tribuit , qui alteri, quod Jure stricto debetur , tribuit, adeoque illud suum cuique tribuere non ad solam ju- uitiam distributivam referendum videtur. g. LXXXIII. Deinde ex eo , quod amans ex alterius . A qus

felicitate voluptatem capit, s f. LXXX. con-stss sequitur, ut ei, quem amat, & illud dus, qualibenter tribuat , quod jure stricto non de- amorem bet, & tamen ad ejus felicitatem pertinere

animadvertit, isque multo sublimior sit amo. benefi-ris gradus , quem nos AMOREM HUMANITATIs ςς

N BENEFICENTIAE adpellamus. ) Quum ve *-- με ro facultatem discernendi ea, quae aJ nostrain aliorumque felicitatem pertinent, SAPIENI IAM vocemus : facile patet, 4s ) hunc amorem humanitatis ac beneficentiae direcitricem veluti habere debere sapientiam. Et ita quidem di flerunt HUMANITAS & BELGicENT1Α , quωd ex illa aliquid sine detri-

89쪽

εώ . Iur. Nar. π Genn Lib. I. mento nostro tribuamus alteri , quod ei pro-ε futurum animadvertimus , haee nos subigat, ut ne nostris quidem rebus parcamus, ut utilitatem adseramus alteri, adeoque & cum detrimento nostro alteri prodesse studeamus. De priori Cieero de osse. I, I 6. Omnia communia hominum urdentur ea , quae sunt generis ejus , quod , ab Ennia positum H una re , transferri λ ultas potest: Homo, qui erranti comiteν monstναν γὰam,

Iuasi lumen de suo lumine aecendat, facit et da luminus ψsi lueeat, qutam illi accenderis. Una ex re satis praeeipit, ut, quidquid sine detrimentopusit commodari , id tribuatuν vel ignoto . Ex quo sunτ νlla eommuniar pati ab igne ignem capere, si qui velis: consilium sidete deliberant; . darer qua sunt iis utilia , qui accipIunt, dant.. non molesta . De posteriore Seneca totum librum composuit, quem de beneficiis insci ipsit.

- g. LXXXIV. ui tun Ceterum quum , qui AMOREM JUsTIIIae alque amo teri negat, sit sceleratus, contra, qui negat

Iigatio. Virtutem vero cogi nemo possit, quum con-ni Ira scelera poenis coerceri omnino oporteat:

ad AMOREM HUMANITATIs ac BENEFICENTIE .

, Quandoquidem vero obligati O , cum coactione conjuncta , PERFECTA ; coactionis expers IMPERFECTA vocetur et g. IX. merito inde colligas, 48 ad amorem iustitia perfe-Be ad amorem sumanitatis & beneficentia imperfeἱfe tantum nos esse obligatos. Qui obligationi persectae satisficiunt , ad

90쪽

Cap. III. De Norma Amon. Hum. 9ri 6 Legem boni esse dicuntur Senecae . Id vero exiis guum quid est e doeet alibi : a sapiente vero multo plus exigi , nempe ut amorem bencsi- centiae ostendat , etiam ubi sese nihil jure stricto debere noverit, Multa, inquit, legem

non habent , nec actionem, ad quα consuetudo vitae humanae , lege omni valentior, dat adirum . Vulla lex iubet a ruscorum secreta non

eloqui r nulla lex fidem etiam in mico praestare. stuae lex ad id praefandum, non quod alicui promisimus , alligat suerar tamen cum eo , qui arcanum sermonem non coni nuerit , O fidem datam , nec servatam , indignabor. 4en. de benes V, 2I.

g. LXXXV. '

Quum porro AMOR semper adpetu bonum, Ambρ g. LXXX.) id vero, quod tamquam bonuin quomodo amplectimur, vel sit ens pepfectius, vel nobis V xl ne

aquale , vel denique inferius ac minus prae--γstans: primi generis amorem DEvoTIONIs vel OBEDIENTIAE , secundi AMICITIAE, tertii AENA- voLENTIAE VOcam . Elem. phil. mor. f. CC.

entis praestantioris perfectiorisque, cuius prae- Ο dς stantia ae felicitate ita delectimur , ut illud ..1 b.

ideo omni veneratione atque Obsequio Pro dientiae, sequendum censeamus. Amor AMICITIAE amorentis nobis aequalis, cujus selicitate aeque ac 2leui χε nostra delectamur. Amor denique BENE voLENTIAE amor entis inferioris atque imperfectioris, cujus felicitate ita delectamur, ut illam servare, & quantum in ens istud cadit, amplificare studeamuS. g. LXXXV l I.

SEARCH

MENU NAVIGATION