Ioannis Bernardi Diaz de Luco ... Practica criminalis canonica, in qua omnia ferè flagitia, quae à clericis committi possunt, cum eorum poenis describuntur

발행: 1581년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류:

261쪽

Cum insuper carcer sit tormentum,ut placuit Baldcin II .de custo.reorum. & in l. I. de his qui ad liber. pebue. non pos. Et etiam compedes sortes,ut dixit Bart.ind.l. I .de custo. reorum. Aduertere debet iudex ecclesiasticus ne clericos captos in sacris maxime) assiicti uocorporiscarcere detineat, quando non talis praecedit informatio,ialisve est qualitas excessus & personae, ut ad torturam deueniri possit,ac debeat.Triplex praei rea genus carceris considerari potest. Aut enim ideo iudex incarcerat, quia solum custodire praetendit c

pium, dum de delicta tractatur,& tunc susscit m constet saltem praesumptiue de eo: & in tali casu praecia pue fidelitas custodum,& securitas loci procurari debent , sine eo quod capto solatia moderata tollantur,

ac communicatio amicorum & aliorum interdicatur:

nisi delicti grauitas & qualitas aliud suadeat. Si verbaliquis primae tonsurae clericus seculares iudices timens ut quotidie contingit in carceri ecclesiastico se osteri procuraturus inde secularium iudicum inhibutionem,ac siiorum scelerum impunitatem, aut leuita- item poenae: tunc caueant ecclesiastici iudices,ne leuem

carcerem & ad libitum petentis assignent,sed intra palatium episcopi, & in solitum carcerem illum detrudant. Aliter enim quando ecclesias pro carceribus illis assignant, plura inde proueniunt incomoda: nam quamdiu ibidem commorantur, eas ludis, blasph mijs,& obscoenis actibus polluunt, noctuque inde

exeuntes grauiora s pius scelera illis a quibus liberari

satagunt, perpetrant. Multotiesque in ecclesiarum ianuis politi, vel per coemeteria deambulentes secise lares iudices irriden hac perfricata fronte cotemnunt,

262쪽

p RACT CRIMIN. CAN. 2 9 ex quo ius irritari illi eos ab ecclesj s extrahunt, &in contemptum ordinis & censurarum , vincialis grauibus subijciunt, ac quandoque pro commisis illos laicorum poena plectuntur. Vt autem haec omnia Ee alia quς referri possint incomoda cessent,debent ecclesiastici iudices victis omnibus importunitatibus ac, respectabus) tales sic oblatos clericos solito carcere mancipare, ac iiixta delicti qualitate, de quo inculpantur,illis custodia & vincula adhibere, quamuis nullus illos accuset, nullaque ab eis sit de delicto inserinatio recepta. Hoc namq; & talium clericorum temperabit facinora quorum pars magna ob nihil aliud quam

ad impunitatem sceleriim tonsuram recipit & in secularibus iudicibus ecclesiae obedientiam nutriet. Ut a tem carcerem & custodiam criminis qualitati comensurare valeant, iudicibus omnibus consulerem,ut sta tim a iudicibus f ecularibus inserinationem criminis quam cotra ipses habent amicabiliter exigant, quam illi libenter praestare silent,qfi zelum iudicis ecclesiastici intelligunt. Aut si illam denegauerint,ipsi ex ossicio eam pro viribus requirant: aliter enim si in talium detrusione desides extiterint, praeter superiora incomm ida, euenit c pius ut postquam eos i Iudicu secularium manibus inhibitione liberarunt, si ipses iam sui seri pronunciatos punire voluerim, a leui carcere au-ngisse, de tanquam securos ab utriusq; seri iudicibus quia a primis censura, a reliquis veris fuga liberauit grauioribus se enormitatibus immistuisse comperiet. Aut carcer non selum ad custodiam ordinatur,sed ad afflictionem corporis: ut quia iudex intendit sela in ceris petna punire delictum,ia tunc dari pol asperior,

263쪽

aso Io. BERNAM DIAT HIS P.

iuxta excessiis mensuram, petionaeque qualitatem. Vtilis namq; ut pr misimus in clericis 'vos a me brorum mutilatione sacri canones essecerunt immunes) carceris poena censetur,& qua amictione p termia purgantur vitia, pr sentia impediuntur fieri, sui ra ius post liberationem sui memoria vitati solent. Aut insuper carcer in P nam criminis per sententiam imponitur,& tunc non modis securus, sed de qui poenam condignam ingerat applicandus est: dum tamen in hoc debitus seruetur modus, iuxta ea quς infra describentur in parte,ac in perpetuum carcerem.Vnum insu per aduertant iudices, m ubi ex conititutione aut conluetudine poena carceris est statuta delicto, tunc non est aliquis in carcere detinendus sine plena pro batione delicti: alias enim contingere posset φ sola in sermatione summaria, iam ordinaria poena plecteretur, & si iudex tunc possit ad solam capturam proc dere,vi satisdatione fugam personae prouideat. Tortura. OA CX .

ΡRaemissis prius quae debeant torturam Pr cederet, '& quae sint eius species:& praemissis alijs quae in eius materia 1 doctoribus vatijs locis scribuntur,quia

illa examinare adinaesens nec vacat, nec expedit, transcribere vero praeter id quod pudet & piget, inutile

iudico: Glum enim in hoc opusculo quae in clericis specialia sunt, & earum personas concernunt reserre ciecreui. In primis notandum est v clerici etiam pre byteri si sunt suspecti, possunt ex causa torqueri. ita firmat Pan.esse comminem opinionem dinstorum nregula

264쪽

regula Cum in contemplatione. de reseiuri ex cuius

verbis videtur colligi vad hoc φ clerici torqueri possint, duo debent concurrere. Primum φ sint suspe& sic sint indicia bene probata, ex quibus reddantur suspecti. Alterum, quod subsit causa: quod ego intelligerem , quis i sit delictu tale propter quod

meritδ deueniatur ad torturam :& q, clericus torqueri possit propter delictum etia si agatur ciuiliter comtra eum, notant Abb.& philip. Francus in capit. Dii ctis. de appellati per text. in cap. I. de deposi. In hoc autem summὸ notandum est quod voluit Abb. antiquus in d. p. I .videlicet qubd clericus non debet torqueri, nisi sint indicia, & sit infamatus: cuius sentemtiam dicit esse comunem Card. ibi, ut refert Barbat. col. 4. quam etia decisionem doctores plures sequum tur & celebrant, quos ego in meis regulis & fallentijs collegi, in regula incipim. Consessus de crimine, in a. fallen. in 3.sublimitatione. f & vltra illos idem staquitur Paris in tracta de findicato in impressione parua. l. 287. in cap. incip. Mandauit rex. J Quamuis a pr dicta communi sententia voluit nouissimὸ recedere Alciatus paucis & leuibus fundamentis, in c. I.

de ossic. ord. super glo. 1 .nu. 3 .versi. Aduerte tamen.

Quod in tantum habet locum, ψ Bonus de Curti. intra H.nobilitatis, sel. I s.col. in fin. prout supri r tuli, dicebat V ei iam si contra clericum sint mille indicta , nisi sit infamatus non potest torqueri. Quod etiam scripsit Thomasius Grammaticus in voto II. incipien. Tremendi Dei, in num. I s. pro quo allegat Paul. de Eleazar. & Abb. antiquum in d.capites. I. RIoan. Anti. α Pan. in d.resula. Cum in contempl. Onh

265쪽

auer Io BERNA R. DIAT HIS P.

tione, & Ana. in c. I .de cleri.percusso. Qua decisione Abb. antiqui motus Fel. in c. De hoc sinon. in col. I. tenet v licet alias cosesso extraiudicialis sit sussciens ad hoc ut possit quis poni ad torturam,ut per glo. ULgatam in l. Capite quinto.E ad i.Iuliam. de adest. in

illi t hoc in clerico,quod est notabile in proposito: &possent decipi in hoc plures ecclesiastici iudices, qui

moti ex illa conclusione communi torquerent clericu qui extra iudicium consessus est crimen. Quam comclusionem ego latius posui in dicta mea regula,& d. s. sublimitatione: & sequitur etiam eam Decius in c. At si clerici.de iud. l. I I .in prin.vers. Quarto limi.atur. Ex quibus enim saluo meliori iudicio) crederem non bene consului sse Zabarellam in cons. s. Casus talis est in fin. dum dicit m si clericus legitime tortus co fiteatur delictum pro quo torquebatur, non reputat

absonum v interrogetur de alijs criminibus de quubus nulla contra eum erant inditia, Be sic iudicem e clesiasticum ob id non esse reum alicuitas poenae: nam

si clericus non potest torqueri nisi extantibus indici js& infamia, quomodo poterit interrogari de desieris de quibus non est infamatus, nec indicia suo licet iam fuerit consessiis aliud delictum λ praecipue quia fundamentum suum est satis fragile, videlicet quia praesumitur' criminosus etiam in alijsi ex quo unum est consessus, per regulam, Defleat. de reg. iur. Vnde iudicem talia facientem & Deum in coelis, & stiperi rem suum in terris offendere credo,& sic ab eo puniri

posse propter id: quia si Zabuella intelligit quod potest interrogari de delictis alterius genetis, quam iblud pro quo scit tortus et hoc videtur sane esset pium i

266쪽

Pium, ut cogatur quis prodere seipsum in delictis o cultis . Si vero intelligit se possit impune interrogari de desictis eiusdem generis, hoc non potest fieri, ut

notat Alber.de Grandi. in tracti maleficiorum, in rubri.de quaest.& tormentis, in col. vers. Sed quid de quaestione. ubi tenet quod de iuris subtilitate tortus A consessus aliquod furtum de quo erant indicia, nopotest de alijs furtis interrogari,licet de generali comluetudine Italiae seruetur contrariumr quem refert M sequitur Franci de Bruno in tra a.de indicijs & tori r in sel Io. l. 4. limitando quando esset diffamatio generalis contra aliquem quod esset masnus latro, quia tunc dicit laudabilem esse talem consuetudinem quod de alijs furtis interrogetur, alias non . Si ergo nec latro laicus potest interrogari de alijs furtis,qiunto magis clericiis λ Tradunt praeterea doctores aliqui summistae aliud speciale in tortura clericorum videliacet Q clericus torturae exponendus debet prius degradari: hoc scripserunt autores Rosellae, & Siluestrinae in verbo degradatio, qui reserunt Alexan. in addixi nibus ad Bart. in l. omnes. C. decurionibusvib. io. &Rosella resert Roma. in consit.inc .Manifestum est,& allegat text. in l. Et si excepta.C. de malefic. & m

the. ibi praesidio dignitatis exutus. Sed salua eorum

autoritate hoc non aedo verum: nam praeter id

quod Alexan. quem ipsi reserunt hoc non scripsit, &quod Roma. consit. non inuenitur, quis sibi persu dere poterit clericum nondum conuictum, sed solum indicijs & infamia notatum esse degradandum, antequὶm constet de veritate delictiὶ Item textiin d.LEt si excepita non obstat, & verba illius supra relata

267쪽

IO. BERNA R. DIAT HIS P.

intelliguntur, id est, non obstante priuilegio dignit tis. & ita intelligit Azo in summa illius tit. & Bald.&Salic. in ead .l. & Bonifacius in trare maleficiorum, tit. de malefici& mathe. licet Any ibi quem sequit Ana. in cap. I. de sortilegi j s, colum. 3 .dicat per illum text. quod si constitutus in dignitate est torquendus,

debet exui omnibus insgnibus illius dignitatis, & sic degradabitur, scut fit, in sacerdote, quando duci d bet ad supplicium. Nec suffragari poterit ditae opinioni text. in l. proditores.E de re militari, cuius ver ba sunt, Proditores vel transfugae plerimque capite puniuntui, & exauthorati torquentur,non pro hoste,

non pro milite habentur: arguendo de milite ad doricum: quod argumentum bene procedit, ut per Nicolaum Euerardu in suis topicis iuris, in sol 3 3. quia illa lex nec in milite hoc disponit: nam verbum ror'quentur, ibi postum non debet intelligi de tortura quae fit ad inuestigandam veritatem, ted quae datur in poenam. Et quamuis hoc in milite esset expresse dispositum, non deberet applicari ad personas clericorum: quia in hoc no esset recipiendum argumentum de milite terrestri ad c teste,cum talis similitudo esse odiosa clericis, & iii casu notorie iniusto & contra iuris principia. Et contrarium senserunt Ang.& Ana. in locis supra relatis dum aequiparant militem & cloricum non in tortura, sed φ miles debet degradari ad torturam, scut clericus degradatur ad suppliciunt. In hoc insuper propositio reserta iam duxi, v tradunt 'Ioan. de Ana. in consi. I. in fina. verbis. & ibi sequutur Ludo. log. in add.ad eundem, Us non suit petitum ui prima instantia ui clericus torqueretur, Pin. test

268쪽

test peti postea in causa appellationis tanquam ominsum,& respondet ad dictum Ang. l. Minime. C. de appel. Q illud est verum,quando non peteretur fieri: sed salua tantorum patrum autoritate, iudicio meo. decepti sunt in intellectu doctrinae Ang. quia ille silum dicit ψ appellatione pendente non debet appellans sustinere poenam corporis, vel cruciatum, quod aperte intelligendum est respectu iudicis a quo: quia ille siue petatur coram eo,siue non,non potest torquere reum appellantem,quia innovaret, non tamen tollit quin iudex appellationis post deuolutam ad ipsum causam possit hoc sacere: unde cum doctrina Angel. non aduersaretur illis, superuacaneum fuit velle illi satisfacere. Sed nec mirandum est: sunt enim lapsus scribentium,quos expedit benigne a lectoribus sufferri: non enim semper vacat singula quaretve scribenda rimari. Item aduertere etiam debent iudices ecclesiastici, q, tortura clericorum non debet esse ita qua, sicut laicorum . ita dicit communiter teneri Abb. in d. regula. Cum in contemplatione. unde secundum eum

derici non debent supponi aculeis, seu fidiculis, sed virgis, seu corrigiaris, pro quo allegat bonum text.in cap. I. in f n.23.q. . Nec mirandum enim in in ipso proccessu & tortura clericis suspectis de delicto altiquis fauor impendatur qui laicis non coceditur,cum etiam postquam sunt conuicti de crimine tam dispari poena plectantur,& sic mortis poenam evadant: priserum cum in iure videamus milites seculi a tortura immunes effectos: quod etiam de doctoribus δέ iam bilibus in imibus regni nostri disponitur. Quid mitirum igitur u cum militiae cingulum, doctoratus gra- . duA

269쪽

dus, parentum nobilitas, tot homines a tortura penitus liberet,clericalis ordo promereatur, ut clericorum torturam indicia ac infamia praecedant Z Nota tamen q, clericus non potest torqueri per laicum etiam iussu praelati sui. ita tenent Anto.& Anch. in cap. vi famae, de sent.exeom. vi refert Abb.ibi,in fi .& sequitur Dee. in cap.Dilectis. de appel.in princ. licet contrarium &male secundam Abb. ubi supra habeat communis

obseruantia. Hoc etiam concludit idem Abb. in cap. Vniuersitatis.in 3 .not.eo. tit.ubi dicit hoc de iure fieri

non posse,& quod hoc ideo sic fit, qui hodie clarici

torquentur ut laicit & talis modus torquendi non posset fieri per clericos,quia fere nemo in huiusmodi obtemperaret, nec sunt edocti in arte ista torquendi sicut & laici. Et vide Barba. in cap. decernimus. delud col.antepen. ubi refert Bald. tenentem ibi φ e scopus potest committere laico ut clericum torquere post: ipse tamen Barba. miratur Bald. ista sic inteiblexisse, & allegat Anton. ubi supra tenentem contra, rium. Vide tamen Fes.in d. cap. Universitati. de sent. excom .ubi dicit φ ista est conclusio vera & verissima, quod laici torquentes clericum praecepto episcopi vel vicarij non excusantur, imb facientes clericos per laucos torqueri sunt excommunicati. & dicit ita tenere Arch.& Ioan. de Fantu in c.Presbyteri. et s.q. 6.&addit vlterius quod si clerici nesciunt torquere, quod tunc poterit voeari ossicialis laicus qui ligabit clericutorquendu, & postea clerici possimi torquere. Quod non videtur satisfacere: quia petitia torturae ita & mos consistit in actibus ipsis torquendi,quam ligandi. An autem clericus possit ad tecturam poni ex conses- - sione

270쪽

sone delicti fusta per eum coram iudice laico, Barb.

in c.At si clerici de Iudi.col. - .ver. Capio nunc, m

tus septem fundamentis concludit quicquid alij dixerint, q, nullo modo potest torqueri : licet Card. in c. Per inquisitionem,de electione, tenuerint sic. Bene tamen satetur Barba. q, si clericus confiteatur crimen coram iudice ecclesiastico, alias non suo,q, tunc compellitur es excusare illam confessionem, vel perseuerare in ea per tormenta: &-isto modo potest saluari opinio contraria. & vide eundem Barba. prius in d.c. At si clerici. in col. . dicentem φ per illum text. confunditur doctrina Bal. in l. unica. de confessis.in pen. l dum scripsit φ ex confessione facta per clericum coram laico non est torquendus clericus per episcopum, dummodo illam confessionem reuocet ut erroneam, nam cum tex. ibi dicat φ talis consesso non tenet, no est reuocanda: quia quod nullum est,revocari non debet. Atque asserit in hoc somniasse tantum doctorem. An aut clericus vacillans in testimonio possit torqueri λ Bal. in sua margarita, in verbo clericus,t net Φ sic,& refert Inn. in c. Conquestus.de re iud.hoetenente. Sed clari patet q, allegat corrupte Inno. quia non est talis tex. in illo ti. Ideo ob solam Bal authoritatem hoc non credere practicandu,cum, ut supra scripsimus, clerici non sunt torquendi ad eruendam veritatem delicti et extantibus iudiciis,nisi adsit infamia, quanto magis no poterit torqueri pp solam vacillatione in ferendo testimbniu, cum sufficiat o si de falsitate testimonii fuerit conuictus,poterit ob id puniri. Si

vero solum vacillaverit, tuc potetit de vacillatione pu

SEARCH

MENU NAVIGATION