De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

ο8 Acta Santa Damassi

Non est autem cur de errore isto agamus, a praeclaris etenim illustrium criticorum judiciis praelo commissis ubique im-Probatur, nempe ab eruditis Praesulibus Iohanne s. 9 Clampino nostrae olim Basilicae Canonico, Emanuele a Schelestrate Vaticanae Bibliothecae Praesecto, & Francisco re Blanchino primum nostrae Basilicae, exinde Liberianae Canonico. Hic autem novissimus Praesul pleniori calamo in sua ad Anastasium Bibliothecarium praefatione errorem detegit inserta ibidem Sehelestrati dissertatione. Huic vero aequivoco duae geminae superius indicatae Epistolae, una S. Hieronymi ad Damasum poscentis Cathalogum Vitarum Summorum Pontificum ab eodem Damaso exaratum sibi communicari, altera S. Damasi, qui postulatis annuit, caussam praebuere; commentitiae tamen, &ab Isidoro Mercatore suppostae dignoscuntur, de quibus sequens est Labbaei judicium: s Supposititiae, apoe piae, oe is

piissisae Viris dialis balentur , tantumque a silo Damasi, ct Hieronymi

distant, quantum Caelum a Terra , ω Polus Antarticus ab Artico.

Hactenus dilucidata satis habeas, Lector, super copia,& d,stinctione operum, quae felicissimos ingenii, & pietatis suae partus S. Pontifex posteris reliquit. Monemur jam gradum ad

ea facere, quae ad augendum, & propagandum cultus Divini, morumque studium instituit S. Damasus. Non equidem Sanctorum solummodo Templa, ut superius memoratum est, sed etiam eorum cultum auxit. Multi enim sacri Scriptores existimant, quod primus omnium constituerit, ut alternatim Psalmi die, nocteque in Ecclesiis canerentur, ut

refert Anastasius, qui auit: Um constituit, ut asinos diu, noctuque canerent per omnes Eeclesias: qui boc praecepit Presbteris, ct Disopis , vel Monasteriis; Carmen insuper ilIud in fine cujusque Psalmi adiici mandaverit, quo trium Divinarum Personarum gloria celebratur, prout ex te stione Breviarii Romani eruitur. Hujus

102쪽

Caput XL 79

sententiae sunt su) Beda, Rabanus, MauroIicus, & Auctor qui sub Luitprandi nomine latet. Psalterium quoque emenda tissimum juxta septuaginta Interpretes labore, & studio Hieronymi elucubratum S. Damasum Romae, & occidentalibus Ecclesiis canendum , & recitandum tradidisse constat ex ipsius S. Hieronymi apoIogia adversus Russinum, ubi haec habet δε

Phalterium quoque eerte emendatis um juxta septuaginta Interpretes

μο labcire 'ma suscepit. His a S. Damaso acceptis S. Hieronymi lucubrationibus in Psalterium Davidis, laudem tanti Regis, atque Prophetae his cecinit versibus a sae) Baronio reIatis.

In laudem Davidis. Nune γ Damasi monitis aures praebere benignas , Sordibus depositis purgant penetralia cordis , Curia cum renovant Cisso fervire ρarati. Prubetam Cissi Sanctum cognoscere debes , Pastorem puerum multis e fratribus unum , Angelus ex ovibus rapuit , 'gemque dicavit , organa qui seiret manibus componere solus , allere per Citiaram populo caelestia 'gna. Ingentem , clypeoque gravi , frustraque minantem , Impium , maledicum, pbaleras, ac tela geremum , Surdorum demens coleret qui Templa morum , Mactavit saxo tereti , truncumque reliquit, Iudicioque Dei ingenti mox eaede peracta, Monstravit populis , tulerat quae eae bose tropiaea

Nam Damasus seu Sancte tuos Deus, 'se tris mHos 2 'Carmina vero S. Hieronymi, quae ad S. Damasum misit hic pariter adscribo , a Baronio , & SaraZanio item relata, , tametsi diistionis chara ster, scribendive ratio S. Hieronymi stylo congruere non videatur. Psallere U qui domis dulei modulamine Sanctos

103쪽

8o Acta Sancti Damasi

Noverar decim legis qui verba dedisset a digitis eitiaram ebordis , totidemque dicavis Nomina vel figmm numerum eruae t a notaret. Credere quid dubitas' etirius regis omnia Cisisti, varias Iunxis uno sub earmine linguas; Ut pecudes, volucresque Deum eognossere possint: His fonus es Fidei, mentes qui mulcet amaras; Sie Creatura prire tanto de munere gaude merat ut Domino fam3 quos gratia vocis ruulsi e His veniat cupiens baurire fluenta rnvenire latices servanι qui dulcia mella. Oret pro Nobis Mathudo tua Beati e Papa.

Supra relata tamen Anastasi Bibliothecarii assertio, dum S. Damasum usus in Ecclesia Psalmos canendi praesert institutorem, non apud omnes accepta est; reperiuntur enim quamplures alii primae notae Scriptores, qui illam modificant, atqu in partem repellunt: existimantes siquidem, quod antequam S. Damasus quidquam de modulatione Psalmorum constitueret, Divina iam Psalmodia pluribus in Iocis esset in usu. Hujus sententiae est e Baronius, qui intelligit praefatas auctoritates de aliqua forma a S. Damaso praescripta in Psa Imorum recitati ne , putans quod Psalmorum cantus non a S. Damaso primum fuerit institutus, sed laudabilem hunc Psallendi usum ab ipsis nascentis Ecclesiae incunabulis in diurna. noctumaque Psalmo. dia viguisse. Tametsi vero de sacrae Psalmodiae origine, atque progressu non desint, qui accurate scripserunt, nihilominus p ullo distinctius de eadem hic quasi per transennam sermonem

instituere non pauca sunt, quae nos admonent. Primum laus,

sacri, publicique cantus non invenit, certe de eodem rite modulando normam praescripsit. Item nostri gradus animadversio, nonicatus nimirum in ipsius Basilica, quo fungebamur, di

104쪽

Caput XI. 81

gnitas , & qua ad persolvendum quotidie sacrum hoc Psalmodiae pensum instituti eramus. Postremo hujus nostri operis ratio, cui minime dissentire videtur illa tractatio. Quod autem attinet hymnum gloriae, qui tribus Divinis Personis persolvitur , quemque post singulos Psalmos iterari idem S. Ponti sex statuit, subinde de eo verba faciemus.

CAPUT XLI.

De Origine, atque Excellentia piarum precationum, oe de iis quae circa divinum cultum sancita fuerunt.

Divini cultus studium a primis Parentibus ad Christi ad

ventum semper extitis e praeter auctoritatem Ecclesiae Patrum, testimonia quoque Infidelium ostendunt. Divinae enim Majestati laudes, tamquam debitae servitutis tributum, ut nascentis Orbis simplicitas exigebat, cecinisse primos

homines testatur S. Cyrillus fd J Alexandrinus Episcopus, qui cultum Dei ab Adamo inchoasse scribit. Nec controverti posse videtur, quod Ritus divini cultus ad Enos filium Seth, Adami Neptem referatur , quoniam de illo dicit scriptura ἰ e) bis

coepit invocare nomen Domini. Multiplex est autem hujus dicti interpretatio. Sunt qui putant, Enos primum fuisse, qui Deum sub nomine ineffabili invocaverit; alii quod populum coeperit ad publicas Dei laudes, ad publicum cultum cogere; alii demum existimant, Enos certas orandi formulas, certosque ritus,& caeremonias primum omnium invenisse, ideoque dictum est, quod nomen Domini coeperit invocare. Haec divini cultus egregia institutio post consequentes aetates majora in dies accepit incrementa . sollicito nimirum cultu ultra ceteros tunc mortales fuit Noe ad Deum intentus; successit Abraham postea Pater credentium in fidem: deinde Isaach, & Jacob exi- L miss

105쪽

82. Acta Sancti Damasi

mios Patriarchas divinarum laudum assidue studiosos extitisse εχ di Vina lectione non est ambigendRN' . . . . se Post alios equidem Patres, quorum sedula in divinis laudibus diligentia patet, in primis effulget Israeliticae Plebis Dux , α Legislator, qui gentem a Deo electam laudes,& hymnos pangere docuit, adhibitis musicis concentibus , & instrumentis .' Sequitur postea vir ille secundum cor Dei, cujus psalmi adhuc versantur in ore Fidelium, & in Ecclesia Dei per omnem consequentis aevi ambitum resbnabunt, quod ipse in spiritu praevidens ait: VI In Ecclesiis benedieam te Domine , Uallam tibi in nationibus , in medio Ecclesiae laudabo , ω mallam nomini tuo in saeculum

Laeeuli, ut reddam vota mea de die in diem.

Haec in Dei populo Psalmodiae observantia perseveravit, donec, Ecclesia Christi sanguine iundata, Prophetarum vaticinia diu expectata adimplerentur, ac succederet umbris claritas, atque figuris veritas. Tunc equidem excellentioribus Sacramentis ditata Religio, solemniori quoque cultu, atque studio fideles , quam licet maximo elaborarunt, ut divino largitori gratias, ac laudes impenderent; ipsumque Redemptorem ad instructionem nostram perno Rasse in oratione, & post misticam Coenam hymnum cum t Discipulis dixisse tradunt Evangelistae a quod quidem de Apostolis saepe potissimum apparet Hora b9 enim tertia orantes acceperunt Spiritum San 'um. Paulus, & Silas in ipso carcere media nocte laudabant Dominum. Hora sexta si Petrus ascendit in superiorem aedium partem, ut orationi vacaret; Demum idem, &Johannes ascendebant in Templum ad horam orationis nonam: nec desunt reliqua in Ecclesiae incunabulis testimonia, ex quibus de pro mere fas est quantum primi Fideles orationi operam dederint.& incumbuerint. Et praeter ea, quae de oratione clarissimi Viripietate . ac sanctitate insignes tradidere, quae hic omittere necesie est, sunt etiam per plura testimonia ab his quoque, qui

uer cap. 3. v. Ia

106쪽

procul ab Ecclesiae septis floruerunt, ex quibus in primis re-

serre consentaneum arbitramur Philonem Judaeum virum, omnium consensu doctissimum. Hic librum scripsit, si Suidae testimonio stemus , cui titulum posuit de Vita Christianorum, quem alii intitulant de Vita contemplativa, sive de virtutibus sirpplicum, quorum nomine etsi nonnullis Criticis dissentienti- .hus Christianos Alexandriae B. Marci discipulos Patres aliquot intelligunt, quorum mores narret, qui orando, & supplicando tempus omne transigerent. Uerum hoc omita, se offert Luci nus Samosathenus cognomento Atheus, qui in Dialogo quodam postquam ore sacrilego Christi Religionem impudenter imrisit, Christianos in fine conviciatur ad hymnos tota nocte de- Cantandos vigilantes. Ammianus cl) item Marcellinus Christi,norum in Ecclesia pernoctationes commemorat. Videtur itaque nulIa prorsus aevi particula a Mundi creatione, ut superius diximus. extitisse, qua a Dei laudibus cessaretur; adeo ut sacra divinarum laudum modulatio aequales cum Angelis sortita natales creverit: sub Patriarchis excellentius floruit, non sub Pelagio II., ad quem per maximum errorem precis horariae

institutionem tribuunt aliqui, sed nascente Ecclesia Apostolorum constitutionibus firmata. Et quidem nocturnas vigilias, laudes Matutinas, Tertiam, Sextam , Nonam, & Vesperas jam ab ipsis Apostolorum temporibus in usu fuisse constat. Id etenim vetustissimus Auctor , sub Clementis nomine in Apostolicis Constitutionibus comprobat, qui ex Apostolorum praescriptis, mane orandum esse praecipit; gratias agentes, anquit. quod Dominus illuminavit nos, nocte sublata, de reddito die. Hora etiam Tertia, quod ea hora Pilatus judicium adversus Dominum pronunciavit. Sexta quod ea hora in Crucem

actus est. Nona quod tunc natura universa commota, & tremefacta est Domino crucifixo. Vespere quod noctem dederit ad requiescendum a diurnis laboribus. Ad Galli cantum quod

107쪽

84 Sancti Damas 1

ea hora nunciet adventum Dei ad facienda opera lucis. De Completorio autem non meminit, quoniam a Diuo Benedi isto

initium habuit, & ab ipso praeclarissimo Sanelo primum fuit institutum, quod etsi aliqui non usquequaque eruditis inficiantur, stabilitur tamen solidis auctoritatibus, ac rationibus a Cardinali Bona in ejus tractatu de divina Psalmodia.

Uerum est tamen longo postmodum temporum decursu non defuisse, qui ausi sunt publicam horarum Canonicarum recitationem irridere, & calumniari, asserentes supervacanea esse tot officia ad honestam dumtaxat Religiosorum in otio , Minertia languentium occupationem inventa, ac melius esse in Ecclesiae utilitatem , in studiis literarum, in praestantissimis caritatis operibus se exercere, quam die, nodieque incumbere cantui, &Psalmodiae. Sed nonne Viri Choro jugiter mancipati, infinita pietatis opera exercuerunt, & exercent. ac Plura Pinsteris reliquerunt, & relinquunt doctrinae monumenta 3 Sancti profecto veteres Ecclesiae Patres solemnem Divini ossicii recitandi morem numquam. otiosorum occupationem dixere, quin

potius Caelestium Spirithum divinas jugiter laudes canentium imitationem . Nec video cur Ecclesiasticus cantus irrideri possit, cum tot Ecclesiae Proceres, tot Praesules. & Antistites , tot satietitate insignes Viri, tot illustres Dominici AgriCultores non sine animarum fructu, & proximi utilitate, ac aedificatione obnixe eodem utantur; cum tot Cathedralium, B silicarumve insignium Canonici, scientia, ac natalibus clarissimi, morem hunc publice psallendi statutis horis coluerint' Et iure merito, quoniam psalmodia illa est, quae maximas Dei

Iaudes continet. nostrae Religionis arcana item commemorat, contemplationem nutrit, gignit amorem , persectam orandi formam exercet, delicias spirituales subministrat, ac caelestis gloriae in terris felicitatem quamdam exhibet. Exordium tamen divinarum laudum, ac in eisdem exercitatio non ad solos homines spe stat; ejus siquidem initium sublimius

108쪽

Caput XII. 8s

inius est,& a nobilibus Creaturis: Nam Propheta n Isaias

Commemorat, custodes constitutos super muros Caelestis Hymrusalem, qui non taceant die, ac nolle laudare nomen Domini . Seraphicos Ο item Spiritus apud eumdem, & in Apoca-Iypsi reperimus, qui alterna modulatione clamabant: p) Samctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaotb , plena est omnis Terra gloria ejus. Quae superius Isaiae relata verba interpretans Sametus Johannes Chrysostomus haec habet: DI O mira Cissi δε-nal In supernis exercitus Angelorum ranunt gloriam, in terris bomines in Ecclesiis eboros agentes ad illorum exemplum eadem eanunt laudiscantica . In supernis Seraptim ter Sanctum illum Θmnum clamant: in terris eumdem bominum promit multitudo , communiterque tum cael Ilium , tum terrestrium festivus eonventus co regatur.

Nec semel Angelos pallentes hominibus visos esse ex Ecclesiastica historia compertum est; habetur enim apud r) Bollandum in Aetis S. Ignatii, eidem duos Angelos hymnos, & ve sus concinentes apparuisse; exinde S. Patriarcha in sua Anti cliena Ecclesia hanc pallendi formam praescripserit, in alias deinde Ecclesias dissitim. Cassianus quoque aIterum exhibet hujusmodi exemplum, quod apud ipsum require. Sed ne extra metam , & propositum ad incoeptum opus

PerteXendum excurramus, reditus proinde nobis sit ad institurum, atque praefixum scopum, & sacrae Psalmodiae tractati nem reordiamur, de cujus primordiis exortu, ac excellentia cum jam egerimus, illud recto ordine procedentibus dumtaxat est reliquum, ut recenseamus quot varia nomina illi impertita fuere. cur mystica septenarii numeri divisione complectitur,ac quam maxime in persolvendis divinis laudibus in Orthodo xis Eccclesiis extiterunt varietates, quae omnes sere nunc in unum redae ae sunt. CA-

109쪽

Acta Sancti Damasi CAPUT XIII.

De divisis soliis , ei que nomine , ω notione ς inserium

Numeri septenarii. Ilitus precandi varius etiam apud Bbnuos . Horae nocturnae. Editio Breviarii

Romani, oe ea ratio per S. Pium R

OUotidianae laudationis obsequium, quod Majestati di

vinae persolvere pro tot in nos collatis beneficiis adstringimur, ossicii Divini nomine antiquiores Ecclesiae Patres merito nuncuparunt. Sonat enim apud Latinos hoc vocabulum id, quod quisque debet essicere, habita ratione Iocorum, temporum, ac personarum ; nam ut notat S. Ambrosius, i dicitur ossicium, una nempe prima imm lata litera ob decorem sermonis, quasi essicium ab essiciendo: inde titulum de ossiciis acceperunt libri tres ejusdem Praesulis Mediolanensis, totidemque Ciceronis. Importat quoque ossicii nomen apud Suetonium cu) honorem, & obsequium, dum ait de Caio Caesarer indentem eonjurati specie ookii chreumsteterunt. Alii horarias preces, cursumque divinum vocarunt laudes, quas Deo reddimus, vel a cursu Qtis desumpto vocabulo, vel quia Iegendo, & canendo percurruntur, ut testimonium perhibent sequentia S. Bonifacii verba: x Speciales boras, θ' cursum E elesiae custodiant . Alii vero vocant ossicium Synaxim, quod passim invenitur apud 39 Cassianum a verbo Graeco, quod colligere, seu congregare importat, quia ad psallendum colliguntur in unum, α congregantur divinas laudes recitandi gratia. Eademet porro ratione ab aliis nuncupatur Collecta. Sic in Vitis Patrum asserit Russinus. Sanctus Benedictus ossicium divinum appellat opus Dei; opus

110쪽

Caput XIII. 8

opus nimirum, quod erga Deum devota mentis actione praestare debemus; de quo ait Scriptura: Opus justi ad litam. Maledifrus , qui facit opus Domini fraudolenter. Impertitum postremo est Ossicio nomen Canonicarum horarum, quoniam Patres Ecclesiae tempus, & horas, quibus praedictum ossicium recutandum est, sacris Ecclesiae Canonibus constituerunt; ad asservandam nimirum nostrae Redemptionis memoriam, septies in

die laudes Deo persolvere statutum est ἰ juxta hos vulgatos Glosae V versiculos .i Haec sunt, septenis propter quae psallimus boris. Matutina ligat Cbristum, qui crimina purgat. Prima replet sputis; causam dar Tertia mortis; Sexta Cruci nectis; Latus ejus Nona bipertit; Hespera deponit; Tumulo Completa reponit.

Primis Ecelesiae saeculis duo inter se opposita Haereseos genera suborta memorantur, quae versabantur circa Originem. αmethodum humanas preces Divino Numini repraesentandi. Nitebantur alii supplicationem Deo, precesque in omne tempus incessanter esse emittendas, iuxta illa verba S. Lucae: m Oportet semper orare, oe non deficere. Conati sunt alii ex adverso stabilire nullam esse temporis partem, in qua orare,& precari sit Fidelibus necessarium, sed Iibere, & pro sua quisque voluntate posse quaslibet horas eligere ad pias precationes ex animo effundendas. Ut ea errorum semina Ecclesia Romana de medio tolleret, instituit horas Canonicas ex Sanctorum Patrum, & hominum sapientissimorum sententia, atque adeo Conciliorum praescriptis. Ut itaque nulla sere diei in suas horas divisi pars pia su plicatione vacaret, indictae sunt preces publicae, atque privatae , praesertim sacris ordinibus initiatis; ad eum modum die Eeclesiastico distributo, ut nulla sere ejusdem pars a pia precatione vacua relinqueretur; & hujusmodi quidem preces sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION