De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Ios, Acta Sancti Damasi

Peculiari Iege cautum fuerit, ne corpora integra sepeliri sis esset , sed iis igne combustis, cineres tantummodo conderentur, qui exinde usus apud Gentiles memorati Dictatoris aevo ad Theodosi Magni usque tempora perduravit, quo super ritu vide eruditissimum opus a C. V. Canonico Marco Antonio Bul- detho seditum de Coemeteriis. Christiani igitur eum initio nascentis in Urbe Religionis ex vi praefatae Ggis duodecim Tabularum absque vitae periculo Fidelium Cadavera intra Urbem sepelire non possent, atque etiam a combustione, quae Gentilium saperet superstitionem, abhorrerent, veterum Scripturae Patrum exempla secuti extra Urbem quidem, sed integra, & saepe etiam aromatibus condita defunctorum Corpora in cryptis sepelienda curarunt. Iuxta vias porro publicas, & in quorumdam Christianorum nobilium praediis aderant cryptae, e quibus ad aedificiorum constructionem arenae fodiebantur; hisce in Arenariis Martyrum, aliorumque Fidelium sepulchra religiosa Christianorum pietas efformanda suscepit, ac in dies adeo hujusmodi cryptas ampli vit , ut temporum Progressu subterraneae potius Civitates , quam cryptae viderentur, labyrinthi formam inflexis, distin- Aisque cuniculis, ac interjeelis quandoque cubiculis, & Sacellis reserentes, quorum plurimorum Icones exhibentur in Roma subterranea, tum Antonii Bosii, tum Aringitii, ac etiam in su- pracitato BuIdethi opere; & haec quidem loca variis nuncupata fuerunt nominibus, nempe Tumbae, Catacumbae,& Arenariae , communiori tamen vocabulo Coemeteria a voce Grae ca, quae Latine Dormitoria explicat. docente Christiana Fide. justorum mortem somnum esse, juxta Salvatoris dii tum in

Evangelior Lagarus amicus noster dormit.

Hisce vero in Gemeteriis Sane orum Martyrum, aliorumve Christi fidelium Corpora non tantum tempore persecutionum, sed etiam reddita Ecclesae Pace ad saecuIum usque quintum tumulari consueverunt, prout variis ex Inscriptionibus in iisdem

132쪽

Caput XVII. Iose

repertis eruitur. Hujusmodi vero usum cessasse credendum est. ubi Gothorum Rex Gensericus ingenti comparato exercitu ejusdem saeculi initio anno nempe Christi Aos. Romam obsedit, captamque anno sequenti diripuit, ex quo deinde tempore Urbs ipsa Hunnorum, Gothorum, atque Longobardorum invasionibus, ac direptionibus ad plura saecula subjecta fuit; tum enim Fidelium studium friguisse arbitrandum est, quum in Coe- meteria ipsa ad Synaxes celebrandum, & sacra obeunda, vel saltem ad sacra Martyrum pignora veneranda solebant convenire, cujus rei testis est S. Hieronymus de se ipso ita scri-hens: sa) Dinn essem 'mae, ω liberalibus sudiis erudirer , solebam

cum reteris ejusdem aetatis, oe propositi diebus Dominicis sepulcbra Apostolorum, o Martyrum circumire, crebroque cryptas ingredi, quae inter aeum profunda defossae ex utraque parte ingredientium per parietes habent ci dira sepultorum, O ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud 'Ubeneum compleatur; descendant in infernum viventes, O raro desuper lumen admissum horrorem remperet tenebrarum , ut non tam feneshram, quam foramen demis luminis putes , rursumque pedetentimaeceditur, ω eava nocte circumdatis illud Virgilianum proponitur. mrror ubique animos simul Vsa silentia rerrent.

Cum igitur S. Damasi aetate nullus sere ex Fidelibus alio in loco praeterquam in Gemeteriis sepeliretur. & . ipse in ea emeterii Praetextati parte sepulchri locum delegit innumeris Sanctorum Martyrum exuviis resertum, quem etiam Basilicae constructione nobilitavit juxta Matrem , Germanamque suam non longe a S. Marci Praedecetaris sui tumulo Cata-cumbis Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac memeterio Calixti, quibus in locis & Platoniam fecerat, & Epigrammata marmoreis Tabulis inscripta, ut supra relatum est, assigi

curaverat.

Ut tandem cuncta, quae ad tumulum,& Coemeterium huius S. Pontificis spectare videntur hic complectamur, requirendum

esset quanto temporis spatio ejus Corpus inibi requieverit, α

133쪽

IIo Acta Sancti Damasi

quo tempore. vel a quibus eo loci extractum . ad nostram S. Laurentii Basilicam translatum fuerit; sed in hac parte cum monumenta nostri Archivi in Urbis direptionibus sublata, dispersaque fuerint, nihil certi habere potuimus; unde per comjecturas investigandum est. Constat primo ex historia Eccles,stica per aliquot saeculorum curricula . vel nullas, vel sere nullas a Summis Pontificibus pignorum Sanctorum in Gemeteriis quiescentium peractas fuisse translationes: Nam loco RG liquiarum , petentibus etiam Regalibus Personis, tantum comcedi solebant Brandae, seu Vela, quae supra eorum Corpora per aliquod temporis spatium deposita suissent, ut habetur ex Epistola S. Gregorii Papae ad Constantinam Augustam. Primus autem omnium Pontificum Bonifacius Papa IV., qui sedit anno Christi σο7, eum Pantheon insigne Idolorum Templum Deiparae Virgini, cunctisque Sanctis Martyribus dedicasser, illuc intulit duodetriginta curribus Ossa M. Martyrum ediversis η Urbis Coemeteriis essem, solemniterque comportata, ac decentissime collocavit. Post Bonifacium S. Paulus Papa I.

Creatus anno 7 7. cum Paternam domum in Ecclesiam cum Monasterio commutasset, plura transtulit, ex sacris cryptis a

Longobardis dirutis, Corpora Sanctorum in eamdem dicatam M. Sylvestro, & Dionysio in Regione Campi Martii, ut ex

ejus diplomate apud Baronium; notandum pariter est, quod inter Corpora ab eo extracta nonnulla memorantur Sanctorum Pontificum, quae in Gemeteriis Praetextati, & Calixti sepuIta fuerant, nulla tamen fit mentio de Corpore S. Damasi . APaulo autem primo usque ad S. Paschalem I. Pontificem nullus alius memoratur Translationes hujusmodi peregisse. Praeterea

Anastasius Bibliothecarius in vita Johannis ripae VII., qui sedit anno Domini o s, de eo scripsit: Laboravit autem oe in Cosmeteriis BB. Martyrum Marcelliani , Mares , Damasique S. Pontificis. Ubi verbum illud laboravit, sumendum est pro instauravit, vel exornavit. Ex quo colligi potest, quod ibi adhuc S. Da-

134쪽

Caput XVII. III

S. Damasi Corpus consisteret; nam si Iohannes ipse illud transtulisset ab eo Coemeterio in Urbem, porro Anastasius id indicasset, prout secit de aliis similibus translationibus peractis. Idem vero Bibliothecarius in Vita Adriani Papae I., qui Ponti sex renunciatus est anno haec habet: 'novavit etiam tectum Basilieae S. Laurentis , quam Damasi voeant , ubi oe Vestem sup rejus Altare de muracim fecis, simulque aliam Hestem de ps Altare fecit, ubi requiescit Corpus S. Damasi. Ex quibus verbis cIare patet tempore Adriani I. sacrum S. Damasi Corpus jam e Gemeterio suo extractum, in nostra Basilica requievisse, idque factum esse oportuit tempore elapis a Iohanne VII. usque ad Adrianum I. En leviter perstrictae res gestae, dotesque Sanctissimi Pontificis Damasi . ut eas ex vetustis viriptoribus eruere nobis licuit. Gradum facimus ad perinsignem nostram Basilicam, de qua fide optima, nec tamen longo verborum circuitu ea reserire constituimus, quae Scriptores probatissimi literis demam

darunt.

Finis Libri Primi.

136쪽

LIBER II

De Basilica S. Laurentii in Damasio.

CAPUT L

Praenotiones de Neatro Pompeii eognomento Magni, ejusdem ves iis, ae monumentis prope eamdem Basilicam repertis.

Ntequam hujus Venerabilis Basilicae descriptionem aggredimur, consentaneum videtur disserere prius de antiquo situ, ubi aedificata extitit, & ea ratione de Theatro Magni Pompeji. Cum haec Ecclesia non aliter sere, quam cum adjectione ad Theatrum appellationem habuerit apud antiquoS. Postquam Pompejus mira felicitate, atque celeritate terra, marique triumphos obtinuerat, adhuc adolescens ab exercitu Syllae Magnus est salutatus: Ex opibus in tot expeditionibus acquisitis Theatrum in Campo Martii marmoribus primum in Urbe consecit. Dedicatum est anno Urbis DCXCIX. Pompeio, & Crasso Consulibus, ut resert ca Dio, idemque Auctor est, hoc Theatrum non a Pompejo extructum, sed Deme-

137쪽

114 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

trium libertum ejus ex pecuniis, quas sub eo militans comparaverat, condidim, recteque ad Pompejum retulisse, ne male audiretur, quod Libertus tantum pecuniae ad tot sumtus erogandae collegisset. Pyrrhus Ligorius librorum copia, qui in aedibus Eminentissimi Cardinalis otthoboni manu exarati asservantur, tamquam non vulgaris pretii literarium monumentum, ubi de Genealogia Gentis Pompejae verba facit, praefatum libertum Marci Pompeji Demetrii nomine notatum fuisse testatur: Eumdem, praeterea refert, memoratum Gneium Pompeium Magnum, in Castris secutum extruxisse Veneris Templum cum adjetio admirandi operis Theatro pulcherrimis simulacris eXOrnato, quorum multa adhuc conspiciuntur partim in Pontificio viridario ad Aedes Vaticanas, partim in aedibus Alexandri Cinquini, & Gentis delia Valle. Verum licet supra conditionem Libertus ille polleret, quod exposuit se Plutarchus, attamen omnes fere alii Scriptores Pompejo, ejusque sumtibus Theatrum adscribunt. Tertullianus ita scribit:

Pompeius Magnus solo Tbeatro suo minor , cum illam arcem omnium surpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam an madυersionem, Veneris aedem superposuit, ct ad dedicationem Edicto Poquium vocans , non Meatrum . sed Veneris Templum nuncupavit.

Sed plerique putabant a Pompejo consultum parsimoniae, quod e) perpetua sedes Theatro locata sit, potiusquam immenso sumtu singulos per annos consurgeret, ac strueretur . Romae quidem usque ad Pompejum temporaria fuere Theatra,& Amphitheatra; nam antea subitariis gradibus, & in tempus scena struebatur. Sed Pompejus ea vitii nota caruit, quin Potius in Populum culpae crimen defluxit, qui prorupta audacia, atque amentia tam infida, instabilique sede utebatur ad spectacula, ludosque intuendos, de quo inquit Plinius relatus a Blon-dor En He es ille Terrarum Victor , ct totius Domitor Orbis ,

138쪽

Caput I. II 3

qui gentes , ω regna disseret , jura exteris mitteret in macbina. pendens , . oe ad periculum suum plaudens; Ecce Populus 'manus universus, velut duobus navigiis impositus binis Cardinibus sustinetur, oe se ipsium δε- pugnantem spectat, periturus momento aliquo laxatis Maebinis. Primum

autem hoc Theatrum lapide quadrato a Gn. Pompejo postum fuisse concordant Scriptores . Mira dispositione erat ordinatum , utpote quod octoginta millia spectatorum facile caperet, nec quisquam impedimentum aliorum oculis asserret. Ibidem primum visi sunt ad spectaculum, ludosque inducti EIephantes.

Harum aedium laxitatem non aliunde praestantius expromere fas est, nisi referendo, Neronem Populi Romani Majestatem, Magnitudinemque Germanis pandere exoptantem, illos ad Pompeji Theatrum populo plenum perduxisse, uti reserunt Romanarum rerum Scriptores. Non facile apud Romanos invenies , qui alacriori impetu, de majori celeritate sibi ad supremam gloriam aditum aperuerit, praeter Pompejum secundis juxta, adversisque rebus ad summa velificatus. Idem in Popu-Ιum admodum gratia pollebat, cujus studia humanitate, nec sapientiae minus, quam sortitudinis opinione promeruerit, ut late traditur a Plutarcho in ejus vita. Verum quod saepe accidit in rebus humanis, tantorum Prius exercituum Imperator, miserandum in modum vitam explevit. Accepta siquidem clade in acie Pharsalica cum ad Regem Ptolaemeum, cujus Patrem multis ante officiis sibi conciliaverat, confugisset, ab eodem per summam injuriam, & nefariam proditionem interfectus est, habitusque ludibrio a vilissimis percussoribus, ut vel Caesaris, hostis sui olim insensissimi, lacrymas elicuerit. De eo ait Parerculus: θ Tantum in illa viro a se discordante fortuna, ut

eui modo ad victoriam Terra defuerat , deesset ad sepulturam.

Praefari me isthaec oportuit de summo Duce, quoniam Theatro a se condito ipse simillimus invenitur. Non impari quippe vicissitudine deformatum hoc postea incendiis, & injuria temporum vix ulla antiqui splendoris, atque magnificentiae P a vesti-

139쪽

116 De Basilica S. Lauren. in Damaso.

vestigia retinuit: merito enim haurire, atque diluere debuerunt ultrices flammae eas criminum sordes, quibus olim, Iiquet, illud fuisse contaminatum. Fatiscentem primum molem, & ruinam minitantem restituere conatus est Tiberius, ut auctor est Tacitus tu. cum e Pompeji Familia non ullus superesset tanto operi restaurando . Idem iterum, iterumque flagravit sub Caligula, Claudio, dc Nerone, quorum postremus magnificentissime restitutum auro linivit: summa vero celeritate laboriosissimum opus poregit, ut effulgentem molem, regiosque ibidem ludos Tiridati ostenderet Armeniae Regi. Ea porro fuit ejus celebritatis amplitudo, ut ille i) Iudorum

dies ab aureo aedificio, aureus quoque appellatus sit. Sub Imperatore Philippo denuo arsit millesimo Urbis anno, reserente Pomponio Laeto. flemnibus ludis intenta esset,

incendium , aut ex luminaribus , aut ex ignibus malitum in Curia divagatum es , ω Theatrum Pompeii arsit. Quod quidem annis vix quadringentis integrum permansit, ex eo colligimus, quia The doricus ostrogothorum Rex illud non parva ex parte dirutum instaurari jussit; cum jam vel novis incendiis, vel vetustate collaberetur; ejusdem Theodorici ad Senatum verba, molis amplitudinem ostendentia, recensemus: t eatri fabricam magna

se mole Iolventem , consilia vestro credimus esse roborandam, ut quod ab Auctoribus vestris in ornatum patriae constat ese concessum, non videatur sub melioribus Posteris imminutum . a id non solvas o Senectus, quae tam robum quassasti λ Montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur; quando θ' moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam, oe i a quoque naturalis esse erederetur: boc ρο- tuismus forte neglirere, si nos contie set talia non videre. Caveas illa saxis pendentibus absidatas ita Iuncturis absconditis in formas pulcbere mas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes , quam aliquid

140쪽

Caput L IIJ

fabricatum esse judicares. Fecerunt antiqui locum taηtis populis parem, ut haberent sinetulare Dectaculum , qui mundi videbantur babere dominatum. Et deinde. Unde non immerito creditur Pompejus binc potius Matras fuisse vocitatus , ct ideo sive masculis pilis contineri , sive talis fabrica refectionis studio potuerit innamuri expensas vobis de nostro eub

culo curavimus destinare , ut vobis acquiratur tam boni operis fama, ct nostris temporibus videatur antiquitas decentius innovata.

Apud idem Theatrum Pompejus sui nominis atrium, . quod multis postea in locis curia est vocatum, extruxit, veluti ejusdem appendicem, vel additamentum, fuitque his locus, in quo , jum Caesarem occisum fuisse testatur fm9 Suetonius Ante atrium fuit Porticus Ilampejana, quae dicebatur Centenaria, eo quia a centum columnis fulciebatur, quam egregie Vitru- .vius commendat his verbis: . n) Post scaenam Porticus sum consensuendae, uti eum imbres repentini ludos interpellaverint, babeati Populus, quo se recipiat, ex Geatro, moragiaque laxamentum babeans ad ebo rum parandum, uti sunt Porneus Pompe=anae. De hac eadem Pom-

peji Porticu Ovidius sic cecinit: ο) modo Pompeja lentus spatiare sub umbra

Cum sul Herculei terga Leonis adit.

Ea aedificiorum moles, quam ex dictis maximam, amplisi mamque fuisse, non suspicari modo. sed intelligere licet, juxta sensum Blondi a Campo Florae ad Iudaeorum plateam, & ad Rosae Monasterium, quod olim fuit, & nunc est in Urbe celeberrimum S. Catharinae de Funariis nuncupatum, pertingeribat . Omnem loci positionem, in quam se hoc Theatrum extendebat facili negotio pernoscere poteris ex verbis Fu Ivii, qui ejusdem rudera initio saeculi XVI. pervidit; in iisdem haec sunt ipsius verba apud Nardinum: p) Extant actue vestitia iuxta

Campum , quem Haereum appellant, ubi nunc Palatium DD. Ursinorum, a cujus tergo erat Tbeatri eavea versus Auroram ; oe quidem etiam nune in recenti sabulo aedium gentis Ursinae quaedam Aructurae laceraφ

SEARCH

MENU NAVIGATION