De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

128 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

dicit Dominus, mquid tu aedificabis mibi Domum ad babitandum λ ne que enim babitavi in Domo ex die illa, qua eduxi Israel de Terra Aegypti usique in diem bane, sed ambulabam in Tabernaeulo, ω in Tentorio.

Tunc promittitur Davidi Christus, qui aedificaturus erat Ecclesiam hoc pacto . GJ Cumque eompleti fuerim dies rui, θ' dormieris eum Patribus tuis, fuscitabo semen tuum pos te, quod Evedietur is utero tuo , ω firmabo regnum e M ; 'se aedificabit demum nomini meo , ω flabiliam raronum Mini ejus usque in sempiter m . Ego ero ei in Patrem, oe ipse erit mibi in Filium. Ex his non obscure deducitur

primum, & omnium antiquissimum vero Numini positum inplum Ierosolymitanum fuisse. At pedem ab his reserentes, quae sua vetustate pene impervia prorsus redacta sunt, ad minus disitata, nec tam sepuIta rudera curam intendamus.

Ante Constantini Magni aevum Templa suisse Deo dicata exploratum est; in primis nimirum tribus Ecclesiae saeculis persecutionum tempore publica aedificia habuere Catholici, ut patet ex Epistola ad Eusebium Caesareae Episcopum pii hujus

Imperatoris, qua ut sacris aedificiis incumberet, quam vehementissime imperabat, asserens omnium Ecclesiarum aedificia, aut per incuriam corrupta, aut prae metu ingruentis temporum iniquitatis minus honorifice exculta esse. Porro licet prisci Fideles primis Ecclesiae temporibus in privatis aedibus, ac in Gemeteriis sacras snaxes peragerent, Apostolos attamen adhuc Ierosolymis, vel in vicinia commorantes, in Templum, vel in Sinagogas interdum, & in privatas aedes convenisse in dubium ab aliquibus Neotericis revo- eari nequit, ibique Discipulos congregasse, ut in oratione, ac Sacramentis communicarent, utque universum Populum Evangelicam Legem docerent: quod ex Aetis se) ipsorum Apost Iorum evincitur. Etenim cum pluribus Corinthios Doctor Gentium imbuisset Legibus, de mulieribus statuit, ut non nisi vela to capite in Ecclesiam convenirent. Romae vero persecutionum tempore praeter privatas Domos, etiam in Gemeteria ad

152쪽

Caput IL 129

sacra obeunda Christianos convenisse certum est, itaui etiam Pontifices in iis Episcopos ordinasse legantur, & ab illis Corpus Domini ad Christianos in Urbe degentes mitti soleret. Legem quoque Apostolus promulgavit, de alendis iis, qui Evangelium annuntient. Ex his ε Baronius colligit fuisse quidem tunc prosusas Christianorum largitiones, quoniam non solum Clerici ex his viis itarent, sed multi etiam pauperes, in quos eas Clerici dividebant. Donaria similiter tunc Ecclesiis

non parvi momenti conserebantur, ut non sacra tantum vasa, sed lucernae essent pariter argenteae. Haec nimirum Templa

gliscentibus etiam persecutionum tempestatibus extitisse, haud aegre evincitur, jam tum apud primos Fideles extrui coepta

fuisse, cum antea in Coenaculis privatarum aedium convenirent.

Romam Petrus, & Paulus advenientes ad novos in fide TDrones I) erudiendos, veluti ipsorum Apostolorum testimonis reserunt, & communi Patrum ius agio perspicuum est, sacras aedes, & Ecclesias habuerunt, nec non succe res Pontifices, nempe Linus, Cletus, Clemens, Anac Ietus, & alii, ut late, ac dilucide probat Iohannes Clampinus in suis veteribus monumentis . ubi etiam videri potest Ecclesiarum Elenchus in trihus prioribus Ecclesiae saeculis per universum Orbem a Fidelibus extructarum. Habetur ex Anastasio Q in Vita Evaristi, ab hoc Pontifice Presbyteris Titulos fuisse divisos. Primaevo autem illo nascentis Ecclesiae tempore Tituli in Urbe , quamvis in iis sacra fierent, ad eos convenirent Fideles, & loco Ecclesiarum essent, nihilominus nil aliud erant, quam illae Domus . quae sub alicujus illustris Viri Titulatione a Gentilium

persecutione erant immunes; cessante vero persecutione Ecclesiarum b) nomen obtinuerunt, retenta etiam Tituli denominatione . qua & ad nostra usque tempora distinguntur. Hujusmodi insuper Titulos usque ad S. Marcellum numerum XXV. non excessisse, Ecclesiastica ex historia compertum est. Sanctus

153쪽

13o lJe Basilica S. Lauren. in Dama Q.

vero Marcellus ad XXVIII. reduxit. Praetereundum quoque non est eosdem Titulos, Ecclesias, sacrasque aliarum appellationum aedes, tametsi privatim propter divexatum Christifidelium populum frequentarentur, adhuc tamen non caruisse Ornatu suo, atque munditia, quantum eorum temporum iniquitas

ferre potuit. Veteres enim Christianos splendida aedificia ad usum Ecclesiarum habuisse ornamentis plurium mobilium reserta, & sacris suppellectilibus. atque vasis argenteis, optatus Mileuitanus de saevis Maxentii temporibus agens, ostendit sequentibus verbis: Erant enim Ecclesiae ex auro, oe argento quamplurima ornamenta , quae nee desedere terrae, nec secum portare moerat ἀδe quam abundaverint Ecclesiae vasis aureis, & argenteis Pretiosissimis superfluum est dicere: erant enim ipsis Gentilibus in admiratione. Unde Felix Comes sacrarum largitionum copiam, atque divitias Antiochiae intuens obstupescens dixit. En quam fumptuosis vasis Filio Mariae minifratur. Haec ille apud Theodoretum: at non vasa dumtaxat, sed Ioca ipsa Dei obsequio dicata ingenti splendoris cultu habita, & mirifice a Christianis exculta fuere, cujus quidem rei ipsimet insensissimi Christianae fidei hostes, & Christi nominis adversarii testes sunt

Multis haec Scriptorum testimoniis corroborare possem. Satis vero hic fuerit exhibere verba Luciani Samosateni Scriptoris antiqui, quem scriptis, quae reliquit, nullam habuisse fidem constat ulli Religioni, sed potius omnium. atque ipsius supremi Numinis contemtorem, & irrisorem suisse. & quidem quo maior ejusdem adversus res sacras negIectio fuit, & irrisio, eo major ex ejusdem verbis praestantiae. & cultui nostrae Religionis ab ipso elatae praestanda est fides. Is proinde Scriptor Christianae fidei hostis acerrimus, ut eidem nequiter, & rabiose illuderet in suo Philopatri nomine Dialogo Critium quemdam inducit, qui cum Thiephone sermonem miscens, sociansique asseverat, deductum se a nostrae Religionis homine in coe- tum,

i Optatur Mileuitan. eum notis varior. eontra Parmenian. lib. pag. in Lutetiae

154쪽

Caput II. ISI

tum, ubi fideles convenire solerent, simulate, ficteque mentitum unum se ex eorum coetu, & societate esse . . Adscribo ejus verba : m Pertransivimus ferreas portas , ω aerea limina , multisque iam sus eratis Dalis, indomum auream fastigio insignem ascendimus; qualem Homerus Menelai fuit esse: atque i e omnia illa contemplabar , quae Infilaris ille adolescens: video autem non Helenam, sed miserete mirasin faciem inclinatos, ct pallescentes.

Quamobrem non est dubitandum primis etiam nascentis Ecclesiae temporibus Templorum, & sacrarum aedium numerum non ita levem, parcumque floruisse, licet privatim haberentur, furore nimirum Caesarum Ethnicorum ubique grassante in ipsis primordiis, ac veluti incunabulis exortae Religionis. Anno tamen reparatae salutis za . nostrae Fidei Cultores unanimi consensu, & suffragatione convenerunt Alexandrum Imperatorem , qui maternae educationis caussa erga Religionis Christianae alumnos propenso studio erat affectus, obnixeque ab eodem petierunt, ut liceret ipsis in publico aedificio res sacras exercere, & ex ritu Catholico obire publice sacra ministeria. Licet autem summo conatu Popinarii omnibus exertis viribus conarentur, ne sui voti compotes fierent, benigno tamen Divini Numinis amatu pia Fidelium vota promovente, optatum aedificium aedemque sacram publicam ab eodem Caesere obtinuerunt: quemadmodum constat ex responsione ejusdem Alexandri, quam refert Aelius Lampridius in hanc sententiam: co) Cum Cbrisiani

quemdam locum, qui publicus fuerat, occupassent, e contra Popinarii diacerent sbi eum deberi: rescripsit, melius esse quomodocumque illis Deus

teretur, quam Popinariis detur.

Eam si, ob caustam S. Calixtus Summus Pontifex Ecclesiam

inibi non ita magnam excitavit, dicavitque Divino Dei parae partui in Regione Transtyberina, ubi Taberna meritoria erat, ct oleum ex antiqua traditione Augusti tempore, e terra erumpens copiose fluxerat: PIatina, Ciacconius, & alii praeclari

155쪽

132 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Scriptores in Vita S. Calixti I., sed magis aperte Baronius haec testatur; itemque, ut Severanus asserit, haec prima fuit Ecclesiarum omnium, quae Romae divino cultui sacraretur. Uerum non admodum extitit diuturnus usus, & exerci tatio sacrorum in memorata Ecclesia, eademque eosdem Fide, Ies statim orbarunt profani Antistites Ethnicorum. Id quidem contingere non potuit, nisi cum ingenti luctu, atque moerore Christifidelium; cum cernerent Gentilium Antistitum saevitia, atque malignitate accensum fuisse, inductumque Ulpianum Romae Praesectum, hostemque fidei insensissimum, ut suis artibus,/ omnique apud Caesarem conatu id extorqueret, ut praefata Ecclesia dirueretur. Accidit autem id tertio ejusdem Alexandri imperantis anno, quo adstricti fuerunt optimi illi Christi cultores occulte rem sacram peragere in caenaculo eidem Ecclesiae adjecto, ut prolixius resertur a Surio se . Quod mirum, cum Principum edicta, Iudicum sententiae. delatorum metus, intenta supplicia undique urgerent, non Romae modo, sed aliis quoque in Urbibus; adhuc tamen Christiani suas habuere Ecclesias, donec DiocIetiani, ac Collegae Imperio promulgatum est edictum, quo sacras Christianorum aedes dirui demandatum fuit, & sacri ubique libri concremari . Sane non alias in Christianos gravior procella incubuit, ultimi enim fuere, si Iuliani apostatae brevem Persecutionem ex-c pias, Inserni conatus. Porro ad Constantinum devoluto Imperio, divino haud dubie Numine suffragante, Ecclesiae pax diu exul tandem est restituta. Primus enim omnium Imperatorum plurimas edidit leges, quibus Religionem Christianam adversus ejusdem hostium vim, Si audaciam communivit. Omnibus Urbem incolentibus edixit, ut libere unicuique liceret Christum colere, quod eo usque fuerat interdictum, animumque ad ingentium Basilicarum, & Titulorum erectionem convertit, multasque sacras aedes per diversas Orbis Romani par

tes s

156쪽

Caput II.

tes, Imperatoria magnificentia dignas extrui iussit; pecuia is a Fisco suo in tantum opus erogatis. Idem Imperator circa annum Domini at 3. Lateranorum magnificas aedes, sive ab Uxore Fausta, sive a se possessas S. Melchiadi Papae, ac Sanetae Romanae Ecclesiae donavit, publicisque sumtibus in magnificentissimam sub st) Sanctissimi Salvatoris nuncupatione, S. Silvestro Pontifice sedente, Basilicam convertit. Quae ab ornatu aurea dicta primum perenne, ac patens Christianae susceptae Religionis testimonium fuit, a suo fundatore Constantiniana, Ee a proximo baptismali sonte , temporum ambitu Ecclesia S. Johannis nuncupata. Item in antiquissimo Campo Vaticano, tot spectacu Iis, rebusque celeberrimo, ubi Circo a Cajo extructo Augusto, & Tiberio dicato, licet postea Neronis assumpserit nomen, piissimus idem Constantinus spe stabilem Principis Apostolorum Basilicam excitavit. Ea ductus caussa, qu niam inibi Beati Petri Corpus sepultum suit, ut resert Anastasius his verbis: u Seputius es vita Aurelia in Templo Apollinis juxta lorum , ubi erucifixus es sexta Palatium Neronianam in Varieano juxta Territorium tria bale . Hujus occasone narrat Alpharanus a

Ciampino relatus, quod ubi nunc Ara maxima visitur, ibi ante Constantinum B. Petri Consessio, sive Oratorium erat, ejusque prima in Urbe Sedes, succetarumque ejus, in qua omnes Chri-itiani ad divina audienda, nec non sacrosancta percipienda mysteria conveniebant. Pro quibus firmandis, plures in novissima Ciacconii x editione congeruntur auctoritates. His de aedi-hus sacris in genere explanatis, jam nunc ad nostram Basilicam accedamus.

157쪽

134 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

CAPUT III.

De Orelae , ct primaevo Situ nosyrae Basilieae: ejus consecratio

marmori commendata a S. Damaso, ubi quaedam de Eeelsarum eonsecratione. Item de eo latis in eum Beneficiis ab eodem S. Pontifice.

P Rimum omnium statuendum est in duas potissimum sen

tentias distrahi Scriptores, qui de origine, primaque aedificatione huius nostrae Basilicae accurate tractarunt . Sunt, qui eam a S. Damaso Primum erectam; sunt. qui ab eodem restauratam solummodo , atque exornatam fuisse scripserunt. omnium vero gravissimum testimonium pro hujus Basilicae origine petendum omnino est ab extante publice documento' sub ejusdem Sancti Pontificis nomine. Quamobrem asserendum videtur carmen illud, quod inter ejusdem S. Damas opera circumsertur editum numero XVIII., aut ab eodem non esse confectum, aut si ejusdem ipse Auctor est, tunc opinandum Praedictam Basilicam non quidem extructam ab ipso, sed amplificatam , novisque additamentis auctam fuisse . Commemoratum vero carmen a S. Damasci fuisse elucubratum praeter auctoritatem Baronii suadere videntur magni nominis Critici, Baillet-tus, & Tillemontius, item FIeuri, Milesius Sara ranius, aliique, quorum testimonia brevitatis caussa praetermittimus. ac proinde concludendum est, quod persuasum habemus, S. Pontificem non erexisse primum omnium nostram Basilicam, sed erectam multis accessionibus,& ornamentis stabilitam,& exornatam reliquisse. En vero tibi depromptos, quos indicavimus ejusdem Pontificis versus in nostra Basilica hoc titulo insignitos:

De Templo Sancti Laurentii a S. Damas instaurato. Hinc

158쪽

Caput III. 133

Hine Pater exceptor, Lector, Levita Saeerdos Creverat blae meritis, quoniam melioribus actis Hine mibi provecto Christus, cui summa potestis Sedis Apostolicae τοluit concedere bonorem, ' Debibis fateor volui nova condere tecta, Addere praeterea dextra , laevaque eorumnas uuae Damasi teneant proprium ρer saecula nomen .

Martius Milesius Saraean ius in notis ad eosdem versus, ac praesertim ad verbum Archibis, eam vocem derivari monet a Graeco idiomate Palatium, Regia aedes, & intrusam testatur vocem Archibis pro Archiviis. Nos vero in eam sententiam fleetimur, ut S. Pontifex iisdem versibus testatum esse voluerit suum esse consilium, ut veteri S. Laurentii Basilicae recentem ipse, & longe nobiliorem molitionem astrueret. Ab alio vero subscripto Epigrammate, quod S. Damasci tribuitur, videtur colligi posse Atticam Felicis uxorem , cui quemadmodum ex eodem Epigrammate fit manifestum, clarissimae cognomentum est impertitum, non nihil molitionis huic Basili

cae, & facile porticum adjecisse O .

De Templo S. Laurentii in Damaso. Quis quis plena Deo mysteria mente requiris me accede, Domus Religiosa pater, Hare sunt recta Pio, semper devota timori ,

Auditumque Deus commodat bis precibus , Ergo laetbiferos propera compescere sensus , Iam propera sacras laetus adire fores , Ut transacta queas deponere crimina vitae , G quidquid scelerum noxius error babet, Attica Felieis Magni elarissima eouux Sumtibus boe propriis aedificavit opus.

Sed observandum est labare fidem a S. Damaso conscripti ejusdem Epigrammatis. si praefato Felici Atticae marito a sidonio Appollinari, veluti resert idem Milesius Saraetanius, versus

159쪽

136 De Basilica S. Lauren. in Damasio.

sus aliquot conscripti, missique suerunt, cum iste Apollinaris centum circiter annos post S. Damas obitum e vivis sublatus sit. Assero, quae super hoc observavit Jacobus Sirmondus in suis

ad praedictum Apollinarem notis: Attica nomine mulier quae dum fuit uxον Felieis, qui Magnus appellatus est, qui consul tamen non fuit, sed Praefectus tantum Praetorio, ω Patritius . Prius enim quam ad Constulatum perveniret saeculum reliquit, oe religiosam vitam amplexus est .' Asriea enim ea videtur, de qua 'mae vetus Epigramma in

Ecclesia S. Laurentii in Damase , in qua nescio, quid operis suo summ

Videtur autem hic gradum esse faciendum ad elucidandum, quo primum Auctore, & quo reparatae salutis anno erecta fuerit haec Basilica . Verum ejus rei fidem incertam faciunt nutantia testimonia Scriptorum, ex quibus id erui possi cum omnium firmissima videatur testificatio, quae ex ejusdem S Damasi versibus colligitur. Proinde paullo prolixius, & majori qua

possumus claritate erit id perpendendum; praecipue cum non nisi coniecturis in re implexa, dubiaeque fidei agere valeamus. Itaque primum omnium praeiaciendum est, primis Ecclesiae saeculis cum Christianae fidei sectatores, quam maxime divexarentur, Theatra Romae olim fuisse Martyrum pro fide certantium praecipuam Arenam, & Palestram. Porro Gentilium oculis pro ludis spectatissimis, ac Iudricis spectaculis exibebantur certamina Christianorum cum hestiis; & hic jugiter adversus Christianos funestae illae voces sanguinem innoxium exposcentes in Caelum attollebantur; Tertulliano testante his ver-his : b Si obfris asendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si Caelum stetit , si Terra movit , si fames , si lues. statim Christianus ad Leonem acclamatur. Id eam ob caussam contigisse putat fe9 Ba ronius, quod ejusmodi supplicium vilioribus in primis personis a legibus irrogabatur: Et Christiani apud Gentiles talis erant existimationis; nec adversus vulgares personas solum sic incla-

160쪽

Caput III. I 37

matum, sed & adversus Episcopos, ut patet de S. Ignatio, qui in Amphitheatro Titi sub Trajano a Leonibus discerptus est. Hic demum Religioni, ac sacris Christianorum ritibus illude

hatur, & persecutionum, ac Martyriorum praeludia agehan. tur, atque Christiani mactandi cum titulo Christianitatis cir-Cumducebantur: quamobrem in Theatris constantia illuxit Chri stianorum in perferendis pro fide cruciatibus; exinde Theatra in Urbe innumeris Martyrum triumphis celebriora reddita .

Haec porro omnia contra jura antiqua Romanorum, quibus vetita erant damnatorum cruciamenta in Theatris, cum ludi agerentur, exhiberi.

Haec Ioca Sanctorum Martyrum sanguine passim illustrata

tanquam auro , pretiosisque lapillis Iocupletata, venerationi insuper esse coeperunt; & horum non pauca commutata subinde fuerunt in aedes sacras, ubi non ferino, aut humano sanguine manantes victimae, sed incruenta hostia amantissimi Filii supremo Patri offerretur; eam Praeterea ob caussam, quemadmodum Nardinus testatur, in Circo Vaticano, a Constantino Magno elata suit Beatissimo Petro dicata Basilica: itemque ad Theatrum Scauri, sive ut alii volunt Amphitheatrum Tauri, seu Castrense , altera erecta prope commemoratum Theatrum, cui a Sancta Ierosolymitana Cruce, ejusque supremo cultu dignissima est appellatio. Quamobrem cum constet, clarissimum Martyrem S. Laurentium a primis Ecclesiae saeculis apud Romanum POPulum singularem venerationem Obti nuisse, ob decerptum in Urbe Gentium Domina ex improbissi mis sacrae fidei hostibus triumphum, palmamque; juxta S. Leonis encomtum. e A Solis ortu, usque ad occasum Leviticorum Liaminum corruscante seulgore, quam clarificata es Ierosolyma Stepbano, tam illustris feret Roma Laumentio p ad demostrandum quanti ab

eodem Romano Populo fieret ejusdem S. Laurentii fides , &constantia admirabilis, Constantinus Magnus Imperator in hos norem

S. Laurentii pag. 169. edit. Lugdun. IT .

SEARCH

MENU NAVIGATION