De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

138 De Basilica S Lauren. in Damasti.

norem ejusdem Levitae extruendam, dicandamque curavit Ecclesiam ab eodem Sancto Martyre nuncupatam in agro Verano. Ex his admodum credibile apparet, non ita multo post exaedificatas priores Basilicas , Laurentianam hanc nostram fuisse excitatam, aut ab eodem summa pietate praediisto Caesare Constantino, aut ab ejusdem, vel S. Sylvestri Summi Pontificis aliis Successoribus. Id vero peractum, ut commodius posset sua Sancto Martyri obsequia testificari Populus Romanus, ct quidem ad PompejiTheatrum, quae compertissima coeteroqui Urbis pars incole-hatur. Plures enim fide dignissiimi Scriptores affirmant nullam Romae celebriori, frequentiorique loco stam esse Ecclesiam. Permotus demum Ecclesiae ejusdem conditor ad id executioni mandandum ab insinuato superius argumento, quo Christianorum interitum in Theatralibus acclamationibus postulari moris erat a populo Ethnica tunc superstitione, S: erroribus illaqueato . Et haec quidem quantum conjiciendo assequi potuimus, s cum firmiora, & magis solida nobis argumenta desuerint 2 pro erectione nostrae Basilicae exposita esse sufficiat: Cum id solum certo asseverare possimus ex auctoritate ejusdem S. Damasi, & aliorum fide erectam hanc suisse Basilicam ante tempora ejusdem s. Pontificis. Verum cum ulterius ea de re nihil aliud compertum habeamus, ad alia progredimur, ne forte hic temere quidquam dixisse videamur; quod auctoritate Scriptorum . nedum manifestis rationibus probari non possit. Hujus Basilicae antiquitas repetenda est a marmorea Tabula

exprimente eiusdem consecrationem quarto vertente saeculo per S. Damasum habitam. Asservatur autem inter praeclaras

inscriptiones a Fulvio Ursino olim collectas , quae post ejus obitum munificentia Alexandri Cardinatis Farnesii S. R. E. Vice Cancellarii ab interitu vendicatae, in aedibus Serenissimae Gentis Farnesiae ad Campum Florae tutissimo loco custoditae

omnium oculis exhibentur.

Praedicta marmorea Tabula Iiteris insculpta, quae promunt

162쪽

prassicam hujus Basilicae consecrationem a S. Damasci peractam, compari est figura , ac magnitudine alteri Tabulae . quam Franciscus Cardinalis Barberinus pariter S. R. E. Vice Cancellarius in Ara maxima hujus Tituli ex marmore nobiliori sublii tuit, veterem, ut arbitror, Altaris frontem imitatus . Haec porro inscriptio videtur in aedes Farnesanas translata, quando praefatus Cardinatis Farnesius hanc Basilicam restauravit, ipsamque , & Aram maximam pluribus ornamentis decoravit, ut gentilitia ejusdem Cardinalis insignia in laqueari, & parietibus impressa testantur . Memoratam inscriptionem a S. Damaso positam in crusta marmorea semipalmari hic subjicimus.

Eruditus Praesul Franciscus Blanchinus hujus literas inscriptionis sic exponit: f Titulus in ciristi nomine Ego Damasius. Ita enim promiscue scriptum Damasium,& Damasum reperitur

in antiquis monumentis: Urbis Mmae Discopus bane Domum renses cravi. Sequentium literarum sensum non assequor, ait superius laudatus Praesul, nisi forte postremarum S. P. A S P. E. , quas

S. Paulus, S. Petrus, veluti signaculum Ecclesiae Romanae proprium, & a Succetaribus custoditum in publicis documentis decretorum, & literarum exponendas esse libenter credam. In adversa parte ejusdem Tabellae leguntur nomina Sanctorum, quorum Reliquiae sub eo sgnaculo Tituli. & dedicationis concludebantur, ritu ad nostra etiam tempora derivato, α sunt sequentia.

163쪽

s o De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Hie REQUIESCIT CAPUT. SCI.

Aequum porro ducimus animadvertere Ecclesiarum conseiserandi consuetudinem ab ipsis Apostolis usque ad nostram aetatem manasse , atque Ecclesiae Romanae libros Rituales, ae PontificaIes, ex prisca institutione praecipere, in aedium sacrarum, de Altaris dedicatione, cum Venerabilibus Sanct rum Lipsanis, epocham consecrationis scripto consignatam, ab Episcopo consecrante sub Mensa Altaris ad perennem, diutu namque consecrationis memoriam asservandam reponi. Porro tum in Oriente, tum in occidente, jam inde ab aevo S. Sylvestri mos erat, ut dedicationes Ecclesiarum, Altariumque fierent in Conventu Episcoporum, qui ob hanc caussam invitari consueverant. Tantique hoc celebre ministerium Ecclesiae sacris initiandae, ac dedicandae habitum fuit, ut in Italia id non praesumerent exercere Episcopi Dioecesani quarto, & quinto vertente saeculo, nisi impetrata prius a Summo Pontifice potestate. Quod colligitur ex quadam Epistola b) Gelasii primi, Seex S. Gregorior quodque videre est in celeberrimo opere de antiquis Ecclesiae ritibus edito a Patre Edmundo Marte ne i . Caeterum Ecclesiarum dedicationes Imperatorum Optimorum factis, & ex utroque testamento petitis exemplis, & miraculis commendat Duranius. Festivitates vero annuas dedicationis Ecclesiarum ex more veterum celebrari in Evangelio Iegimus. ubi habetur: Facta sint Eneaenis Ierosolymis , quod vocabulum. Encaenia, apud Graecos dedicationem, vel innovationem sonat, & innuit l) Festum novae dedicationis Templi sub Juda Macabeo renovati. Festivitates autem dedicationis Templi a Graecis nuncupa

164쪽

Caput III. I I

bantur Novalia. Porro diem, quo TempIum dedicatum est solemniter celebrabant Iudaei. & ipse dies apud illos sestus habebatur, qui licet usus in illis exoleverit, quoniam caruerunt, MCultu, & Templo, in nova tamen Gratiae lege morem illum krvant Chrissiani, in quos Gloria veterum Fidelium translata est. Inter insignia, quae in hanc Basilicam contulit S. Damasus heneficia non postremum obtinet locum, quod in eadem auxit Presbyterorum, ministrorumque numerum Basilicae inservientium, qui postea Canonicorum titulum, ac dignitatem obtinuerunt, atque hoc ipso tempore inter maxime conspicuos Ecclesiasticos coetus in Urbe adnumerantur; cui pro dignitate alendo, exornandoque idem S. Damasus magnificentisIima munerae largitus est, ut resert Ciacconius sequentibus verbis: m maiBasilicas in Urbe 'ma exaedificavit, alteram ad Theatrum Pompes, in honorem S. Laurentii Mart is, quam erexit in Titulum, oe dona illirentulit decem aureorum millium , redditusque annuos assignavit duorum millium sex, ct octoginta aureorum , Collegis Sacerdotum Canonitarum

in eadem Eeelesia inservientium di ibuendorum. Quampluribus aliis eam dotavit redditibus, qui tum ex contiguis domibus eidem Basilicae assignatis, tum ex Possessionibus in ipso Romae distri- existentibus colligebantur, quos memorat Ugonius m . Pluribus insuper sacris supellectilibus , & seleelis donariis eam locupletavit, nec non Vasis argenteis, scilicet Lampadibus, Calicibus, Patenis. & hujusmodi, quae omnia, uti refert Anastasius summam librarum Argenti bis centum constituebant ;pondus revera, quam maximum, temporum illorum calamitatibus perpensis. Hic dolendum , atque deplorandum est omnia non posse singillatim enarrari, quae S. Damasus in suam Basilicam, veluti ejusdem amoris, Pietatisque pignora dona contule rit a temporum enim injuria opportuna desunt monumenta, de memoriae . ex quibus ejusdem Pontificis beneficia. ac donaria colligere fas sit; aliqua tantum ab Anastasio Bibliothecario de

scri

165쪽

1 2 De Bassilica S. Lauren. in Damasio.

scripta recensemus, cujus en verba: o Damasus M. bie eon'- ruit Titulum in Urbe semana , scilicet Basilicam, quam ipse conseruxit ,

tibi ρο donavit Patenam Argenteam pensantem libras quindecim , S ptam , Anaglyptam argenteum pensan. libras decem, Calues ministeriales argenteos quinque pensantes singulas libras tres , Coronas argenteas quinque pensan. singulas libras octo, Canibara cerostrata Cerea , pensem libras sexdecim, Domos in circuitu Basilieae praestantes solidos quinquaginta quinque, supra trecentum. Posse onem Panrianam in Territoria Ferrentino eum ad tentibus antiquis praestantem solidos dueentos,

viginti , ct trimisium. Pof Anem Antonianam in Territorio Casino pra sanum solidos rentum, ct tres. Balneum iuxta titulum praestans solidos septem, oe viginti. Hactenus Anastasius.

Eamdem Basilicam titulo S. R. E. Cardinalis insignivit, ut nonnullorum opinio pervasit , ejusdem appellatione primum omnium nominavit S. Hieronymum. Hic merito est animadvertendum aliquibus praeclaris Urbis Basilicis, ut tradidit Pan-vinius antiquitus addictos Clericos , ac Monachos ; ita tamen, ut Monachi dominium simile Clero Saeculari non ubique assequerentur; dc cum per aliquod tempus inservissent ipsis Basilicis distinistis Choris, atque Oratoriis, dominium, ut Plurimum, ac administratio ad Clerum Saecularem spectaret. In nostra vero Basilica, nunquam Monachi introduisti fuerunt ad divinas Iaudes die, nocteque celebrandas, nec uti priscis illis temporibus mos erat, auxilio fuere Clero Saeculari; ex quosis est conjicere singulare studium, & sedulitatem, quam hujus Basilicae Clerus ab eadem condita ad nostram aetatem praese- tulit . summa diligentia observandi, firmissimasque retinendi praescriptiones, & instituta ab eodem S. Pontifice illi relicta. Id vero trahi potest in argumentum, laudemque ejusdem optime instituti coetus, paternarum traditionum in omne scilicet tempus observantissimi. Asseverare omnino possumus, quod est animadversione dignici simum s

de septem Urb. Ecclesiis pag. 33 I. Romae IIIo.

166쪽

Caput III. I '

sinium, nullum extare in Urbe Basilicarum, aut Illustrium Ecclesiarum sacri ordinis Clericalis Coetum, penes quem annuOrum proventuum, censusque universi, rationes, atque adeo primaevarum institutionum documenta tam diligenter, ac prope religiose custodiantur,& asseruentur, quam in hoc per illustri sodalitio, etsi vetustate cursum r3oo. annorum excedat. Hinc nimirum etiam honestissimum fructum,& decus in primis spectabile aeceptum referimus beneficentissimae in illum voluntati, perennibus beneficiis, nec unquam intermisso Patrocinio amantissimi Conditoris, quo singularem in modum, etiam num fovet praenobilis hujusce Conventus viros supremo Numini mancipatos.

CAPUT IV

Institutione sacrarum Stationum , ct sacris Basilicae L fanis , ubi de illatis in eam damnis a furore

, impio gentium barbararum.

ADhuc tamen in spiritualium concessione donorum Iomge clarius excelluit Sanctissimi Pontificis Damasi lia

heralitas in hanc Basilicam, ceteris porro beneficiis praesulget stabilita ibidem sacrarum, ut vocant, Stationum solemnitas, quae recurrente quotannis tertia post quartum Quadragesimalis Iejunii diem Dominicum seria celebratur; ut plane indicare possimus, antiquissimam illam perhiberi , cum indi stam , defixamque constet ducentos facile annos antequam S. Gregorius Magnus Ponti sex renuntiaretur. Licet enim Johannes Diaconus in Vita S. Gregorii Magni asserat: hune S Pontificem primum Stationes Romae ordinasse; hoc tamen non de primaeva Institutione intelligi debet, sed quod S. Gregorius statuit Ecclesias pro Stationibus destinatas. Apertum siquidem est ab Apostolorum aevo Stationes in Ecclesia initium habuisse, veluti ex Bulla Sixti Papae V. depromimus his verbis ' Inter quae vetus admodum es ab Apostolicis ducta temporibus

167쪽

144 Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Derarum Stationum consuetudo, in quibus Fidelium multitudo ad Apost lorum sepulcbra , ct fortissimorum memoriam Sanctorum conveniens , Ηγmnis, ct Canticis spirituatibus Deum in Sanctis suis mirabilim lauia dabat , θ' se lutaribus immaculatae bostiae Sacrificiis plaeabat. ω adversus multiplices antiqui bostis oppugnationes , tamquam in castris Dei Statione tutisma consistebat.

Tertullianus Scriptor inter Christianos antiquissimus harum Stationum frequenter meminit. Floruit autem teste γ S. Hieronymo sub Mvero, & Antonino Caracalla, Zephirino Romano Pontifice anno salutis is 8. Quo quidem tempore crudelium persecutionum angustiis Ecclesia exercita facultatem non habuit certo quodam ordine sacras Stationes distribuendi, quod facilius postea executioni mandatum est. Verum in locis abditis , & Coemeteriis eaedem assiduo celebrabantur , & novo praesertim gliscente conflictu persecutionum, ut animi armis spiritualibus acrius corroborati fortiores essent ferendis aerumnis adversi temporis, & palmis Martyriorum coacervandis, ut innuit idem Tertullianus his verbis: ss9 Sed quando Deus magis ereditur , nisi eum magis timetur ' nisi in tempore persecutionis Ecclesia in attonito est; tune 9 fides in expeditione sollicitior, oe disciplinatire in Ibuniis, Ο Stationibus, ct Orationibus, oe humilitate in alterutra dii geotia , ω Messione , in Sanctitate , ω sobrietate; non enim vacatur

nisi timori, ω spei. Rebus postea a Constantino Magno compositis, & restituto

pacis otio, a S. Sylvestro, & Successoribus redintegrata est Stationum consuetudo, nec tamen ad stabilem hunc. & certo ritu recurrentem ordinem, quo per hae tempora disponuntur. Nimirum pro Ecclesiae necessitate alternatim fere in Romanis celebrantur Basilicis, ac praesertim diebus festivis excolendis, reddendisque supremo Numini gratiis pro acceptis beneficiis. Ex quo manifeste redarguuntur Polydorus Virgilius de rerum Inventoribus , aliique Seriptores, qui S Gregorium

168쪽

Magnum praelatarum Stationum constituunt Institutorem, qui ad certum solum numerum, & praefixas Ecclesias easdem digessit. Et hoc solum indicare voluerunt i Johannes Diaconus in Vita S. Gregorii, & postea Petrus Mallius, ac Pompejus Ugonius. Accepimus porro admodum vetusti moris fuisse preces publicas iisdem adjici Stationibus, ut insinuat idem Tertu I-ilanus, ubi uxorem admonet, ut posthabita cura, se alteri Sponso non conjungendi, tria solum illa frequentare studeat, pias Stationes, Jejunium, & publicas supplicationes; Adscribimus ejus verba: u Ut si Maiio facienda es, maritus de die conducat ad

balnea ,s jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exemeear, si nocedendum erit nunquam magis familiae oecupatio adveniar.

Quod ad easdem attinet preces publicas variatum est hodie: sic autem est retenta consuetudo Jejunii ex praescriptione S. Gregorii, ut per spatium annui Jejunii majoris, constitutae in Ecclesiis Stationes, Fideles ad orandum allicerent, licet Per annum saepius etiam frequententur. A praefato S. Gregorio, & aliis Pontificibus institutae pariter concessaeque fuerunt Indulgentiae singulis Ecclesiis singillatim attributae, quae proinde Stationales vocabantur , ut liquet ex Bulla Bonifacii Papae VIII. expedita ab Aedibus Lateranis decima tertia Aprilis ejusdem Pontificatus anno tertio. Sic autem ibi scribitur: Sane frequenti eonsiderationis indagine perlustramus , o intra claustra pectoris follicita meditatione discutimus qualiter Doctor Optimus Gelesiae Sanctae Lumen Beatus Gregorius dum actue in Temris gereret vires Cissi , patriarctalibus , ω quampluribus aliis eiusdem Urbis Ecclesiis , primo prout tradit antiquitas , ct alii postmodum Gmam Pontifices praedecet res nostri ad bonorem Dei, ω salutem Animarum Fidelium, quorum ad Urbem de universi sere Orbis provinciis innumeraeonfinis multitudo , de Apostolicae Sedis liberalitate munifica , diverso

rum tenorum Stationarias Indulgentiar eoneserunt. :

Quamplures inter Scriptores reperimus opiniones circa ori-

169쪽

1 6 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

finem vocis hujus STATIO. Aliqui putant per Stationem nihil aliud intelligi, quam observantiam unius diei statuti, uti erant dies, de quibus sic scriptura loquitur de Elcana: x cendebas

ne ille de Civitate sua statutis diebus, ut adoraret, θ' sacrificaret Domino exercituum in Silo. Alii non a verbo statuere, sed a verbo

stare derivatum esse nomen Stationis crediderunt, ac idem esse, uti mansio, de mora, quam Fideles Christiani in Ecclesiis agebant, sumta a militibus metaphora. Fidelium enim Coetus militans Ecclesia nuncupatur, & vita hominum militia super terram ; quamobrem Clericalis militia aequiparatur militiae saeculari . Apud milites vero , teste 39 Vegetio ,' militaris mansio, sive custodia diurna, Stationum titulo; nocturna vero vigiliarum nomine censebatur. Docet item sat Lipsius Romanum morem suisse totas Cohortes, & turmas ponere in Stationibus

non unum, aut alterum militem, ut quos hodie a sentiendo Sentinetus vocamus. Cui sententiae aperte favet Tertullianus his verbis: Si Statio de militari exem o nomen accepit, nam ct miliatia Dei sumus, utique nulla laetitia, sive tristitia obveniens Castris, Stationes militum resindis. Quare sicut ipse standi adlus Statio denominatus fuit, ita & pariter Crux, quae in publicis supplicationibus deserebatur, idem Stationalis nomen sortita est; Cum Laetaniae, sue Litaniae ante celebrationem indicerentur, ut Populus ad Statutam diem. Statutumque locum conveniret.

De Crucibus Stationalibus Gretserus, & Iacobus Bosius, necnon Iustus Lipsius peculiares edidere tractatus. Videri etiam potest Eruditus tractatus de ritu sane issimae Crucis Romano Pontifici praeserendae ab Augustino Fivisanio Palatii Apostolici sacrarii Praesedio edito. Item Johannes Clampinus in suis

veteribus monumentis.

omissis aliis originibus hujus vocabuli Statio, existimamus solum inductam esse hanc vocem persecutionum Ecclesiae tem-POre propter non levem similitudinem, quae intercedit inter

170쪽

calamitosam conditionem eorum temporum, quo necesse erat

adversus Imperia Tyrannorum, & acerbissimos cruciatus Fideles Christi sortem animum gerere, & statum ipsum bellicae facultatis , & disciplinae cum hostes in proximo adorientes me tum intendunt, & dimicationis signum tubis traditur. Quemadmodum enim milites audito Buccinae signo Stationem suam, idest assignatum praelio locum tuebantur ; non impari modo primaevi Fideles, ubi primum innotesceret instantis persecutionis indicium, recedebant in subterraneas Cryptas,&Gemeteria singulae sacrae phalanges cum suis ducibus, ut ibi precum frequentia, vigiliarum assiduitate, & aliis sacris munimentis instrueli, quasi totidem clypeis. & loricis ad sortiter sustinenda praelia, & Tyrannorum insultus se compararent; Proinde a servato constanti ordine in conflictu, animisque ad dimicandum instructis militari prorsus exemplo, & origine, sacrae itidem Stationes nuncupationem suam obtinuerunt. Haec de Stationibus die a sufficiant, ac ad alias vetustas nostrae Basilicae reserendas memorias progrediamur. Ex tot aliis illustribus thesauris, quibus hanc magnificentissimus Ponti sex ditavit Basilicam multa periere . infanda enim

Urbis direptio ab Ostrogothis,& Visigothis inflicta, non solum

sacra ornamenta, verum etiam nostros Ecclesiasticos redditus, ad majorem summam pertingentes admodum diminuit. Equidem quinto currente saeculo capta Urbe a Gothis, & Vandalis sub eorum Regibus Alarico, Ataulpho, ac Genserico, in tam Venerabili Sanctuario nullum intentatum scelus, neque sacrorum, neque Dei ullam habentes rationem, vel cultum, Bar-hari illi praetermiserunt. Quippe profanato Templo, expoliatis Altaribus, succensis Reliquiis omnia rapientes, igne , ferroque devastarunt: Etsi praefato Alarico Urbem irruente a Gothis, ut resert a Isidorus, hoc votum exactum fuit, ut quicumque Romanorum in locis Christi invenirentur, in eos agere belli jure non liceret, sed ibi & feriendi refraenaretur imma-T 2 nitas,

SEARCH

MENU NAVIGATION