장음표시 사용
301쪽
28o De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
Hujus postea novae fundationis occasione, hanc Ecclesiam a filiatione Basilicae Matricis exemptam fuisse autumat Ciam- pinus fin), & tunc praefati Clericii Regulares amoti sunt, &eorum loco erectum Collegium Presbyterorum Saecularium,&puerorum Seminarium ab ipso Pontifice Innocentio X., ut in eadem Ecclesia Divina ossicia peragerent. Qui Innocentius X. privilegia plura in duabus Constitutionibus huic Ecclesiae indulsit, in quibus quamvis cura Animarum ad proximas Paraecias deducta fuerit, omne tamen Matricis jus, Ecclesiae S. Laurentii in Damam, tam quoad Sacramentorum administrationem, quam quoad Cadaverum sepulturam fuit reservatum.
IN Regione duodecima Urbis sita est haeci Ecclesia, quae
in Parione nuncupatur . Hanc vocem aliqui desum tam esse arbitrantur a latino vocabulo Apparitores , quod idem ac statores sonat, qui vulgo Cursores appellantur, & ad judicium vocandi, Magistratibus adstandi, & exequendi munus exercent , ut testatur Pancirolus I . Quoniam vero plures in hac. Regione reperirentur, exinde ipsi hoc nomen inditum est. Quamplures huic S. Apostolo dicatae fuerunt Ecclesiae in hac Urbe, inter ceteras haec praecipua, quam Leo Papa X. anno i sis. Presbyteri Cardinalis Titulo decoravit. Perseverat
adhuc in dependentia, & subjeetione Basilicae S. Laurentii in. Damaso, quam colit veluti Matricem. Priusquam tamen. sermo de hac Ecclesia nobis sit, egregias tanti Apostoli laudes in summa commemorare decet. Hic ut fertur, postquam variis Orientis nationibus Evangelica Praedicatione Fidem propagasset, tandem cum Calami.
302쪽
nam appulisset, exemplo, miraculisque Pagano Rege ad fidem
Converso, agrum ab eo, atque caementa ad Templum aedificandum impetravit; quod adeo Brachmanorum Sacerdotum Idola colentium furorem. ac invidiam accendit, ut nodie in Monte ante marmoream Crucem orans, lapidibus, jaculisque obrutus . & lanceis tranfixus interfectus est. Ejus sacrum Corpus a Discipulis ereptum in eodem Templo tumulatum fuit. Currente postea p) anno a 3 ς, cum Alexander Imperator palmam de Persis retulisset, ejusdem S. Apostoli Corpus Edessae Christi fidelibus impertivit, qui ejus in honorem magnifice Templum construxerunt, tantaque Fidelium multitudo ex cunctis Orbis terrarum partibus illuc afluebat . ut merito S. Johannes Chrysostomus r Divi Thomae sepulchrum Principum Apostolorum gloriosi tumuli honoribus comparaverit. Hujus S. Corporis translationis meminit Baronius D) in notis
ad Martyrologium Romanum, quorum exempla sectantes Romani, praeter cetera ad ejus cultum augendum Templa excitata, hoc in Urbis centro dedicarunt anno ri 3 s. ab Innocentio II consecratum, ut perhibet sequens Epigraphe, quae in hac Ecclesia visitur in lapide marmoreo a parte sinistra ingressus Ecclesiae.
Anno Dominicae Dearn. Ir3s. an. s. Pont. D. Innotentii Papae II. mensis Decembris die 2 r. consecrarum est boe Templum , Ο mare ad bonorem Dom. Dei Iesu ciristi, o Beatae Mariae semper Virginis, θ' Divi Tbomae Apost. per manus eiusdem D. Innocentii II. Papae. ω Fulgerit Turentis Ecclesiae Arebiepiscopi . cI' Conradi Sabinensis Episcopi , oec mensis Episcopi. Reliquiae vero . quas in dicto Altari recondidit bae sunt ; Bracbia Damasi Papae, Gregorii Papae. De Vestimento B. Virtinis. De Lapidibus S. Stepbani. De Sanguine S. Getae Virginis, S. Nicolai. 9 Valentini Episcopi, Sebastiani Martyris, Tranquillini, Pbocae Mart is, San-N n Elarum
303쪽
Σ8Σ De Filialibus Ecclesiis ejus l. Basilic.
Horum quatuor Coronatorum, Sanctorum Ioannis, ct Pauli, Sanctorum Cis anti, ω Dariae, Sanctorum Comae, ω Damiani, SS. Nimpiae κω M., Sopbiae, Balbinae V. ω M., Mariae , ω Petronillae Virg. Anno exinde is 8a. haec antiquitate squallens, ruinamque
fere minitans , undique instaurata fuit pia Marii & Camillide Cerinis Romanorum Patriciorum liberalitate , ut asserit Martinet lus Q . Cum in ejus circuitu plures Tabelliones, sive ut vocant, Notarii Eminentissimi Cardinalis Vicarii hodie apud Curiam Innocentianam degentes existerent, societatem in hac Ecclesia erexerunt anno , quae Sanctos Iohannem Evangelistam,& Nicolaum Episcopum sibi Patronos elegit, ad cujus subinde societatis preces Pius Papa IV. Christifidelibus, qui criminum labe expiati, ac angelico pane resecti ad Deum in ea preces effudissent a primis Vesperis usque ad Solis occasum Annunciationis Beatissimae Virginis. S. Nicolai, & Johannis Evangelistae festivitatum plenariam Indulgentiam impertivit.
TRes tantum Ecclesias S. Caeciliae in hac Urbe dica
tas apud omnes antiquos Romanarum Ecclesiarum Scriptores reperimus, quarum praecipua, ubi Corpus ejusdem Sanistae honorifice asservatur, S. Caeciliae Transtyberim denominatur; alia S. Caeciliae in Campo Martio, de qua Capite q3. sermo erit, quae inter filiales, Basilicae S. Laurentii in Damaso ab Urbano III. smiliter enumeratur; altera demum in Monte Iordano, olim nuncupata de Lupo Pacho existimatur, cujus quidem denominationis nullibi nancisci potuimus originem, nec ullius Ecclesiae memoria ad nos pertingit sic appellatae.
304쪽
Conjecturam praestat ordo nomenclaturae in positae Bullae narratione attendendus, qui ut plurimum respondere solet ordini situs, qui inter easdem Ecclesias occurrit, atque viarum;
siquidem in praefata Urbani III. Bulla has filiales Ecclesias
fere semper exprimi cum quodam ordine proximitatis patet: congruit quippe situs montis Jordani Ecclesiae S. Caeciliae' de Lupo Pacho, dum collocatur inter S. Thomam in Parione, & S. Mariam in Vallicella, quod quidem assirmat Ciam- Pinus su , quamvis temporum varietate diversimode denominari Coeperit: ut enim ex antiquis ejusdem Ecclesiae Scripturis collegimus , plura nomina sortita est a vocabatur enim Ecclesia S. Caeciliae de Turri Campo, paullatim denominatione corrupta , de Saxo, sive de Masso, alias de Turre Campi, seu in Campo Torre , ac etiam Stephani de Petro, ut videre est apud Martinellum in sua Roma Sacra m . Postremo haec S. Caeciliae Ecclesia a Monte vulgo Iordano nomen obtinuit, haud equidem ex quo Clivus ille, adsitaque aedificia ad Iordanorum 6ectaverint familiam, prout erroneea nonnullis scriptum est, sed quia a Jordano Ursino possiderentur, uti Ursinae inclitae gentis insignia, praecipuarum aedium muris inhaerentia adhuc testantur , quod etiam Jordani nomen frequens in ejusdem Generis Proceribus reperitur. Memoratae autem aedes Gabriellorum hodie nobili familiae cesserunt. Haec Ecclesia Paraecia fuit, ut Petrus Martyr assirmat sa). ejusque Altare Sacris initiatum usque ab anno G23, prout exsequenti inscriptione ibidem olim existente, quam ex Marti- nello deprompsimus
Amo millesimo Dominicae Incarnationis centesimo vigesimo tertio
an. quinto Pontificatus D. Callisti II. Papae Indictione prima mensis Maii die 8. dedicatum es boe Attare per manus Cinibit Episcopi Sabinensis, recondiditque in eo 'liquias Sanct
305쪽
284 De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.
rum, Sanctarumque Comae, 9 Damiani, o bonis, Respicii , Maximiliani Episcopi, Agapiti Mart. , Aribemiae V, Ni bae , Cariacae Virginis , oe Martyris , ct aliorum
In Codice Vaticano a fieri mentionem hujus Ecclesiae asserit Martinellus praefatus, reserens auctoritatem b Grima Idiassirmantis fuisse Parochialem S. Laurentii in Damaso Matrici
subditam. Demolita fuit regnante Gregorio XV. occasione data constructionis Ecclesiae, & Domus Patris Congregationis Presbyterorum sub Regula S. Philippi Nerii, ut patet ex Constitutione ejusdem Pontificis, quae incipit: Cum ad uberes, fe) qua eidem Congregationi Oratorii facultas conceditur ipsam demoliendi , ita ut in Oratorio ab eadem Congregatione excitato A Ita re majus in honorem , & sub invocatione S. Caeciliae, ac S. Philippi Nerii erigeretur . Allegatus Clampinus d , & Pancirolus demolitionem hujus Ecclesiae, ut superius demonstratum est, testantur. Post ejus demolitionem rerum sacrarum administratio , &procuratio erudiendorum Fidelium ad proximas Parochiales Ecclesias translata fuit. Ex ejus proventibus duo Canonicatus,& Praebendae in Basilica S. Laurentii in Damaso erectae
His quoad Ecclesiam absolutis, consentaneum arbitramur praeclara quaedam nostrae Sanctae Civis gesta commemorare. A Caeciliorum Familia originem habuit, quae Romae illustris maxime fuit propter aliam ex Metellis, teste Livio unde multi Consules, ac Pontifices Ethnici prodiere, a qua& Caeciliorum progenies longe clarior evasit. Celebris etiam reputatur Caecilia illa Quinti Metelli Cretensis nuncupati, ut refert idem Livius σ). Celeberrima tamen super ceteras emicat
306쪽
haec S. Virgo, non generis tantum nobilitate, ut ipsam et AI- machio Urbis Praefecto, referente Surio, testata est, verum etiam quia gloriosum de Tyranno retulit triumphum. Praeter enim publica balnea, quae in Urbe Thermae nuncupabantur, alia privata in propriis Patriciorum aedibus, ut refert Plinius Q , extabant, quorum aliquibus Ethnici utebantur ad Iavacrum , ad sudorem aliis, demum ad Poenam aliis, excessii scilicet nimii caloris ferventibus reis mortem inferebant, quo supplicio Almachius Urbis Praesectus S. Caeciliam affecit , atque hoc mortis genere , clariores tantum sanguine, ac progenie mulctabantur , uti Fausta Constantini
At quia hoc in balneo licet praeservido posita S. Caecilia minime laedi conspiciebatur, eo immissius es: Carnifex , quiter securi ictam, nec caput iIIi abscindere valens, semivivam reliquit, juxta vetustas Romanorum leges a Bosio relatas b).Ejus Corpus a Paschale I. Pontifice in Coemeterio Calixti conquisitum, ibique in Arca inclusum , nuptiali veste auro Contexta decoratum, una cum Sanctorum Valeriani, Tiburtii, ac Maximi Corporibus inventum est. Quae omnia in Ecclesiam S. Caeciliae Tranisberim ab eodem Pontifice translata, ibi
magno Fidelium cultu, Populique veneratione assiervantur. Anno isss. Paulo Cardinali Ssondrato hujus Ecclesiae Titulari eam restaurante, denuo eadem Corpora cum SS. quoque Urbano,& Lucio inventa fuere. Corpus S. Caeciliae adhuc intactum serica veste auro texta, vulnerum cicatricibus apparentibus, Clemens ripa VIII. in argentea urna sub Ara maxima collocari curavit.
307쪽
186 De Filialibus Ecclesiis ejusae Basilic. CAPUT V.
De Eecksia S. Mariae in Vallicella.
P Lures haec Ecclesia denominationes sortita est; in Uallicella primum , ut colligitur ex Bulla Urbani III. quam adhuc retinet, sic a situ, in quo aedificata erat, nempe in parva Valle , nuncupata; postea fuit appellata ad puteum album, quoniam puteus albi lapidis illi proximus existeret, qui in Vinea Patrum Oratorii ad S. Onuphrium adhuc conspicitur. Postmodum vero Ecclesia nova nuncupata, quia cum admodum vetustate fatisceret a fundamentis denuo excitata est anno i 17s, die r7. Septembris, ut asserit Gallonius si ; ac in eam, quam hodie demiramur, formam, Petro Cardinali Cesio, & Angelo Episcopo Tudertino operam Praestantibus, suit redacta. Ab Alexandro Cardinali de Medicis, qui postea Summus Pontifex nomine Leonis Papae XI. renunciatus est, ex Ecclesiae Catholicae ritu consuetis caeremoniis publice consecrata est die 23. Maii luess, Sanctoque Philippo Nerio a Gregorio XIII. concessa anno is s. vigore Iiterar: expedit: sub datum 11. Iulii anni praefati. Tunc erat Paraecia, & illi annexa pars Curae, & Onerum Ecclesiae S. Caeciliae in Monte Jordano, ut constat ex Bulla Urbani III., dictae alias S. Caecilia de Lupo Pacho, quae cum occuparet spatium, ubi nunc horologium conspicitur, a Gregorio XV. fuit concessa ad ampliorem aedificationem hujus Domus, &Sacrarii, quam praefati Pontificis benignam destinationem eve-cutioni mandandam curavit Urbanus Papa UIlI. octavo Idus Augusti 16 23. Ceterum ad preces Patrum Congregationis , Cura hujus Ecclesiae fuit suppressa . & finitimis Paraeciis S. Thomae in Parione, S. Blasii de Fovea, & S. Stephani in Piscinula applicata vigore literarum ejusdem Pontificis Grego-
308쪽
rii XV. sub datum et 1. Kal. Aprilis ut colligimus ex Sacrae Visitationis Codicibus ab Urbano VIII. ordinatis.
Sed ne memoria aboleretur, atque penitus excideret Eccle-sae S. Caeciliae, in honorem hujus S. Virginis, & Martyris ex Constitutione Gregorii XV. mox at Iegata Oratorium erectum fuit, in cujus Ara ejusdem S. Virginis pieturata e iugies Iocata, vetustae Ecclesiae memoriam apud Posteros perire non sinit. Ibidem appetente nocte. frequens populus ad pias preces coaetus, sacros sermones, musicosque audit ConcentuS, non sine afflictatione corporis, & flagellorum usu ad noxarum eX-piationem ; quae Christianarum virtutum quotidianae sere exercitationes Fidelium erga S. Caeciliam piam affectionem,& cultum mirifice augent, atque prOPagant. Hujus Domus, atque Templi egregia admirandaque Equitis Francisci Borromini architectura effulget; & inibi erecta est Presbyterorum Saecularium Congregatio a S. Philippo Nerio, ex cujus instituto commemorati Presbyteri Confessionibus audiendis, Sacramentis administrandis, ac quatuor quotidie Sermonibus, die Sabbatho ad vacandum excepto, uti ex eorum Regula constat, magno labore, summaque Pietate incumbunt. Tribus, ut ajunt, navibus decoratur hoc Templum opere concamerato conte stis, ad quas per totidem ostia in frontispicio posita patet accessius; frontem ex Tyburtino lapide Αngelus Caesius Episcopus Tudertinus profusa largitione excitavit: absidem Petrus Donatus Cardinalis Caesius; sacri, atque spectabilis aedificii partes reliquas piae Fidelium largitiones exaequarunt, adnitentibus eodem Gregorio XIII., & Philippo Nerio Institutore. Duplici Ecclesia haec gaudet Titulo antiquo, nempe S. Mariae in Vallicella.& novo S. Gregorii superaddito in costructione Templi a S. Philippo. Ara maxima permagnifica redditur ex columnarum structura affabre ordinata, ex antiquo viridi marmore aureis venulis coruscante , aliisque etiam multi
309쪽
188 De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.
eoloribus decorata marmoribus; pro Icone visitur Sacrae Deiparae Virginis imago, quam Petrus Paulus Rubens coloravit. Sub hoc Altari requiescunt Corpora SS. Papiae, & Mauri ab Ecelesia S. Adriani in Foro Romano die it. Februarii isso, Sixto V. Pontifice Max. annuente, translata. In Choro a cornu Evangelii de universa hujus Ecclesiae constructione extat in marmore haec Inscriptio.
Alexander Medices Florentiae Areb episcopus Lapidem primarium ritu solemni benedictum In fundamentis buus Ecclesiae posuis Clemente VIII. Pont. Max. Alexander idem Archiepiscopus, ct S. R E. Cardinalis bane eamdem Ecclesiam Deo, in bonorem Nativitatis B. Mariae Virginis , ct S. Gregorii Magni Papae Altare quoque Majus consecravit , Corporaque Sanctorum Martyrum Papiae , oe Mauri solemni item ritu sub eoim Altari collocavit , ne sique Industentias de more contegit Anno MDMIX. die 23. Maii.
Ecclesiae Sacella sunt quatuordecim, quorum primum a Iatere Evangelii Presbyterio cohaerens, S. Philippo Nerio, a Nobili Florentino nuncupato Nerio de Neriis , ut testatur Pancirolus si , dicatum est, varioque marmore partim alaba- strite . amat histo, ceterisque in pretiosas laminas dispositis, ornatum eximium recipit, atque maxime nobilitatur Imago ejusdem Sancti Fundatoris super Aram posita a Guido Rheno colorata .
Sub hoc Altari tam magnifice exornato sacrum C pus ejusdem S Philippi in Arca ferrea asservatur, quod viris di
310쪽
gnitate praestantibus ad illud colendum accedentibus quand que a Patribus per rimulas quasdam ex consilio fabrefactas consuevit ostendi. In tabulae supercilio incisa Lydio quadrato lapidi leguntur haec verba: Exaltavit humilim.
De Ecelesia S. St*bani de Piscibus.
DE Pisce vocat Clampinus hanc Ecclesiam , & ait ,
quod anno testes deposuerint S. Stephani in Sericelli denominari; at nos sequimur ordinem, α scripturam Bullae Urbani III., quam ex Basilicae S. Laurentii in Damaso Archivo deprompsimus. Alii in Piscina, sive de Piscina, vel Piscivola, aut Piscicula; sed errorem Amanuen- se hic puto irrepsisse, nam prope S. Mariam in Vallicella est Ecclesia S Stephani in Piscina. Sic Martinellus eam denominat m , & positam in regione Parionis ad S. Luciae Cloacam asserit, nec non mentionem de ea fieri in Chronicis Martinianis, olimque aureis crystallinis operibus ornatam fuisse testatur. Petrus Martyr auctor est hanc Ecclesiam olim nuncupatam ab opificibus poculorum vulgo Aeobierari'. quod ibi pisces, & pocula erint venaIia. Philippus de Rubeis testatur extitisse in hac Ecclesia Sacellum sodalitii pocula
In Codice Visitationum omnium Urbis Ecclesiarum ab Ur-hano VIII. ordinatarum sub die 28. Februarii tis υς. dicitur: S. Supiani in Piscinula sita in Regisne Parionis ad Cloacam S. Getae. U Paraecia, ct filialis, ut Hunt, actue S. Laurentii in Damaso , ob id Infantuli , qui nascuntur, illae deseruntur pro Baptismate fusi piendo, heu usque ad annum solitum fuisset Baptisma, ct in hae Ecclesia eonferri , prout deprebensem fuit ex libris baptismalibus ad ,