De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

Σ9o De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

illud tempus continuatis , ω ab bine jussu Superiorum intermissis .

Ex quibus verbis Sacrae Visitationis colligimus, quod ubi compertum fuit Ecclesias filiales a dependentia Matricis immunes, & liberas esse, vel muneribus vacare, ad obedientiam denuo praestandam fuisse per vim coactas. Magnam redolet antiquitatem, at non est nostrae indaginis hic commemorare, quo tempore marmoreae mensae in Foro Piscium venalium, ex quo inditum huic Ecclesiae nomen, inde detractae,& translatae suerint ad S. Angeli Aedem, ubi hodie idem forum

est coustitutum.

Ex antiquis monumentis colligit Paneirolus , hane olim Ecclesiam a Stephano Hungariae Rege dicatam fuisse ejusdem nominis Sanctissimo Protomartyri, addito Clero ad formam sacri coetus, quem dicunt Collegiata, & Nationi Hungaricae addictam. Postmodum vero in Paraeciam conversa est, abolito Collegiatae titulo, & omni jure Gentis Hungaricae. Unam tantum habet navim cum decenti laqueari. Hinc inde in muro adsunt depictae Imagines Sanctorum Stephani Protomartyris, & alterius Stephani Papae, & Martyris . Prohasi Altaris est quoddam vas marmoreum . quod videtur fuisse sepulchrum aliquorum Gentilium, ex imaginibus, & Iiteris in fronte insculptis,& incisis. Cura Ecclesiae S. Caeciliae , quam supra retulimus, suppressa, partim huic applicata est, simul etiam cum alia parte Curae S. Mariae in Vallicella, itidem suppressae, vigore Bullarum Apostolicarum sub datum Romae apud Sanistam Mariam

312쪽

De Ecclesia S. Nicolai de Fincis.

Non servat amplius denominationem de Furcis; immutata enim Ecclesia, ut testatur Clampinus, a piis Benefactoribus nomen accepit. In regione Arenulae a Familia de Incoronatis denuo excitata, retento titulo S. Nicolai, atque addito vocabulo Incoronatorum; estque adhuc

Paraecia, & filialis Basilicae S. Laurentii in Damaso, & ob id Rector accedit ad benedictionem Fontis baptismalis , ac etiam pro recipiendis oleis Infirmorum. Rectoria est de Ju- repatronatus Familiae de Incoronatis . In Codice Visitationum Urbani VIII. asseritur haec Ecclesia de Iurepatronatus Gentis de Incoronatis per literas a Cardinati Rusticuccio Urbis vicario anno et ror, die vero a 3. Septembris expeditas. Antiquitus nuncupabatur etiam suspensorum vulgo S. Meeos

deri' Impiceati, ut testatur Camillus Fanuccius in suis piis

operibus Romae. Cum in Balla Urbani III. non aliter nominetur nisi de Furcis, ad evidentiam deducitur, non esse aliam, quam hanc de Incoronatis, quae perseverat in dependentia,& filiatione hujus Matricis; accedit quippe Testimbinium Rectoris ejusdem Ecclesiae S. Nicolai de Incoronatis admodum vetus, quod me legisse memini in manuscripto a Clemente XI. Pont. Opt. Max. ad harum Ecclesiarum filialium notionem aliquam pertexendam mihi exhibito, ubi habetur eidem S. Nicolao de Incoronatis hortulum adhaesisse. in quo patibula, idest furcae erant, & in hac Ecclesia consuevisse manere damnatos ad id mortis genus paullisper, dum suspendium parabatur, idque asserit a pluribus accepisse. Nunc immutato situ, morantur in Cappella iuxta Pontem Aelium, vulgo S. Angeli. Maximam erga S. Nicolaum devotionem Roma prosessa est, septemque Templa in ejus honorem erexit, quorum quatuor in ata Bulla

313쪽

291 De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilic.

Bulla Urbani III. sunt Ecclesiae filiales hujus Basilicae; ardem enim populorum pietas Sancto huic impense adeo addicta, semper fuit ut Cardinalis Petrus Damiani in sermone haec

habuerit: r) Pos memoriam Virginis, Nicolai nomen tenetur in ore , in fulgurum eorusatione, in maris tempestate, in incommodis, in agriatudinibus unusquisque babet materiam ga diorum.

Mirifieum Templum Justinianus Imperator eidem Nicolaodicavit, ut scribit Procopius r , Myrae, quae est Metropolis Liciae, ubi primum tumulatus fuit, ex cujus sepulchro manna defluxit; deinde Barium in Apulia translato ejus Corpore septimo idus Maii, anno Domini 8o , ut resert Martyrologium ex eiusdem Sancti Antistitis ossibus, veIuti e perenni quodam Charismatum fonte effluit salubris liquor i , sicut olim jugiter emanabat, cum Myrae esset, medicaminis vim habens ad morbos curandos. De eodem etiam dignas laudes in liturgia S. Johannes Chrysostomus, & Nicephorus referunt

CAPUT VIII.

De Ausa S. Mariae de Curte.

Cclesia, quae prius S. Mariae de Curte, nunc SS. Simonis, & Judae nomen sortitur, in regione Pontis, in Montis Iordani Aedibus ered a conspicitur. De Jure Patronatus nobilissimae Familiae de Ursinis, a qua eucitata fuit, simul atque dotata, ut testatur Pancirolus & antiquitus vocata est S. Mariae. Hujusmodi mons denominatur a Jordano huius Familiae illustri Viro . quia inibi mansionem . incolatumque sbi delegit . Refert San vinus praenobilem istam Familiam, quae tot clarissimis Viris Romae praefulsit, & adeo per plura retro

314쪽

Caput VIII. 293

saecula praepotens claruit, a Gothis originem duxisse, populis inter Daniam, & Norvergiam sitis, qui dum acerrimum hellum adversus Vandalos gererent, Aldoinus unus ex eorum Ducibus prae caeteris se insignivit, qua in expeditione occubuit, praegnantem relinquendo Uxorem, quae infantem masculum in lucem edidit. Nutrix cui Puer ad alendum fuit traditus, Ursa nuncupabatur, a qua alimoniam in infantia recipiens, eo quod Ursae Alumnus extiterat, Ursinus exinde vocatus, hocque Ursinorum agnomen Familiae postmodum inditum . Hic Romam perrexit anno salutis gas. tempore , quo Pulcheria

Augusta imperium regebat, subque imperialibus vivens auspiciis talia de se praebuit experimenta, ut ab eadem Augusta pluribus Castris in Umbriae Provincia fuerit donatus: & hinc originem ducere Gentem Ursinam a multis asseritur, licet parum credibile aliis videatur. Verum ad rem nostram redeundo hujusmodi Ecclesiae vocabulum de Curte reputat Ciam pinus desumtum a proximo impluvio, sive area, quam vulgo Olim c re, nunc Graiis nuncupare mos est, in quo reperitur sita. In manuscipio supra memorato Clementis ripae XI. dictio nem de Curre asseritur defluxisse ex proxima cohorte Ursinorum ; Curtis enim vox Italico idiomate potest accipi pro

Aula.

Martinet lus a autem in sua Roma asserst Ecclesiam S. Mariae de Curte esse sitam prope Ecclesiam S. Mariae de Sole ad Turrim speculorum, quae aliquibus ab hinc annis propha

nata est cuius verba recensenda duxi: S. Maria de Curte nota tur Anno 1187. infra Capitolium post S. Mariam dei Sole , eratque Parocbialis sub titulo S. Mariae, locus nune dicitur Turris speculorum. Hanc tamen opinionem minime amplecterer, veluti nullo su D

fultam fundamento, & a probabiliori judicio non discederem eorum, qui Ecclesiam S. Mariae de Curte, hanc SS. Simonis,& Judae esse reputant.

315쪽

204 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

Vernacula siquidem haec de Curte denominatio desisse creditur anno i 3o, die a 8. Octobris in festivitate SS. Simonis .& Judae, qua horum Apostolorum Ecclesia titulum suscepit, unde ab hoc aevo in Instrumentis, ac in omnibus actis pro huiusmodi Ecclesia gestis, obsoleto titulo S. Mariae, sibi alium SS. Simonis, ist Judae assumpsit. Ecclesia est tribus divisa, ut vocant, navibus, omnibus sub tecto tegulato . Tres pariter habet januas; majorem scilicet

tendentem viam versus Coronariorum, ad quam patet accessus

per quosdam gradus; sinistram ad viam vulgo nuncupatam dei Fleo, & tertiam in capite navis dexterae positam versus Palatium olim Familiae de Ursinis, ut superius diximus. Hujusmodi Ecclesia singularibus S. Ursulae in lignitur Reliquiis , in situ subterraneo retro Altare majus repertis anno Isr7. in argentea lamina involutis, ligneae capsulae inclusis, quam alia plumbea ambit cum hac inscriptione: De Capite Sanctae insulae. Pancirolus b) asserit in infanda Urbis depopulatione sub Clemente Papa VII. has Reliquias in eo Ecclesiae situ fuisse absconditas, prius a Cardinali Jordano ob devotionem Procerum illius Familiae erga hanc San 'am dono huic Ecclesiae traditas, quas obtinuerat . ut existimat, in Legationibus, quas pluries apud magnos Principes summa cum laude

explevit.

316쪽

CAPUT IX.

De Eeelem S. Blasi de Oliva .

Communi Ecclesiarum Urbis Scriptorum sustragio cen

setur hanc Ecclesiam eandem mei fuisse, quae hodie S. Blasii de Fovea nuncupatur, sitam in regione Parionis, licet aliqui reserant in regione Pontis. Hanc denominationem de Fovea accepit , juxta sensum Panciroti e ), Clampini,& Philippi de Rubeis, ex eo, quod Ecclesiae hortus

adhaerebat, in quo erat Fovea; atque ita allegati Scriptores putant antiquis temporibus olivae vocabulum sumpsisse ab arbore in praefato horto virescente. Arbore postmodum exsiccata, Olivae appellatio ad Foveae nuncupationem transiit. Fertur etiam eamdem Ecclesiam praetulisse nomen S. Blasii de Trivio a tribus viis, quae obviae ante ipsam visebantur.

Fuit pariter nuncupata S. Blasii desii Pettini, quod in Ecclesiae /fronte Martyrium S. Blasii coloratum conspiceretur , cujus Corpus a Carnifice pectinibus dilaniabatur; quam Clampinus piis uram vidisse testatur . Sanctum Episcopum sub Imperio Diocletiani martyrii laurea fuisse coronatum conjicit Baronius d). Id vero Sebaste in Armenia contigisse testatur Martyrologium Romanum, ubi legitur, ferreis pectinibus carnes ejus fuisse dilaceratas. Unicam haec Ecclesia habet navim lacunari satis decenti contectam, neque in ea alius dies sestus quam ejusdem S. Titularis celebratur.

In saepe allegatis Codicibus se 9 Visitationum ab Urbano

VIII. ordinatarum reperitur Baptisterio carere. utpote quia est Ecclesia filialis S. Laurentii in Damaso, quodque non multis ab hinc annis huic Ecclesiae unita sit atque addita Paraecia S. Ni-

317쪽

206 De Filialibus Ecclesiis eiusd Basilic.

S. Nicolai in Agone, & quaedam portio Domuum, quae olim subjiciebantur Paraeciis S. Mariae in Vallicella, & S. Caeciliae in Monte Iordano suppressis, ut diximus. Hac in Ecclesia anno 1 sis. erecta est Societas sub titulo de Plagis in sacrosanctum Salvatoris nostri Corpus inflielis, dum ad columnam flagellis caederetur; ad imitationem alterius similis, Florentiae institutae, cujus praecipuus finis est interiorem hominem a laxiori ad severiorem disciplinam revocare usu, α frequentia Sacramentorum, aliaque pia opera eXercere, quibus assectus comprimuntur, ac cupiditates coercentur.

CAPUT X.

Da Eeelsa S. Ursi de Ponte.

OV m s epe vulgus nomina , & vocabula inconstan

ter vertat, & vitiet, praeteritarum rerum, tametsi intra pauca saecula, investigatoribus satis superque notum est, quod sane non Ievem moIestiam nobis attulit in hac filialium Ecclesiarum Basilicae S. Laurentii in Damaso narratione; praecipue hujus S. Ursi, de qua non satis constat cuinam ex tribus M. Ursis, quorum fit mentio in Martyrologio f), dicata fuerit. Unius quippe commemoratio habetur Ravennae S. Ursi Episcopi, & Consetaris , ac de eodem Ru- heus sic scribit. Claruit tempore Theodosii Imperatoris, ejus que nomine dicta est Basilica Ursana. Alterius vero Antisiodori S. Ursi Episcopi , & Consetaris Baronius, quae sequuntur ex Demochare desumta, resert. g

Adnumeratu. undeeimus ejus Sedis Episeopra in Tabulis Episcoporum Antiodorensium; Sedit annos sex , ct menses quatuor , obiitque die 3 o. Julii , sepulius in Basilica S. Germani, ponitur inter illos , qui scripssrunt Synodicam ad Leonem Papam.

318쪽

. Postremo tandem Solodori in Gallia passio b Sanctorum

Marinum victoris, & Ursi ex gloriosa legione Thebaeorum, qui primo sub Maximiano Imperatore diris suppliciis excruciati, sed caelesti super eos lumine coruscante. ruentibus in terram Ministris, erepti, deinde in ignem misit, sed in nullo penitus laesi, novissime gladio consumati sunt. Agunt de hoc S. Urso Usuardus, & Ado ι Uiennensis. Inventio Corporum praedictorum Martyrum accidit anno septimo Theodorici Regis Francorum, ut resert Sigebertus ἡ .EccIesia igitur haec in Bulla Urbani III. emanata inter filia-Ies hujus Basilicae ab initio in honorem unius ex tribus relatisSS. Ursis dicata extitit, deinde fuit eidem adjectus titulus S. Thomae, & nuncupata, teste Pancirolo i , SS. Thomae,& Ursi, quod quidem apertius apparet ex quadam Bulla Clementis UlI. edita anno is 3 , quae asservatum in Archivo Nationis Florentinorum, in qua haec Ecclesia vocatur M. Thomae, & Ursi in concessione ejusdem Constaternitati Pietatis Nationis Florentinorum, ut in ipsa suum erigeret Oratorium. Tunc Animarum cura Parochialis hujus, atque filialis Ecclesiae suppressa fuit, ac translata ad proximam Ecclesiam S. Johannis Baptistae ejusdem Nationis. Postea existimans forsan vulgus iners nullum extare in Ecclesia Dei Sanctum, qui vocaretur Ursus, nomen Ursi in Umsulam immutavit; proinde adhuc servat nomen Sanctae Ursulae . Hanc denominationis, & Tituli variationem, sive immutationem indicat etiam Martinellus, cujus en verba: I S. si, Ursulae Parocbialis Ecclesia in Rigione Pontis, Sancto quoque Urso dia

catum, nune dicitur Oratorium Pietatis Nationis Florentinorum. 1

i Camillus Fanuccius n de hac Ecclesia scribens. ipsam vocat Parochialem S. Ursulae, assieritque Constaternitatem Tran-

319쪽

Σ98 De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.

salpinorum anno i , assentiente S. Ursulae Rectore, ab Eugenio Papa IV. aediculam quamdam obtinuisse, sub invocatione Purificationis Beatae Mariae Virginis annexam praefatae Ecclesiae S. Ursulae.

CAPUT XI.

O mvis assirmet Clampinus O se nihil satis compertum

super hac Ecclesia eruere potuisse, nullumque sibi praesto esse monumentum ad asseverandum, indicandumque ejusdem situm, sed solum conjici posse reliquis nostris filialibus propinquam fuisser nos tamen ex antiquis memoriis , & Apostolicarum Visitationum actis, praecipue sub Urbano UlII., diligenter pervolutis , eam fuisse credimus, quae hodie denominatione S. Mariae Purificatae , vulgo delia Candesera distinguitur . Sita autem reperitur in Regione Pontis, ac in via vulgo nuncupata in Ancbi. In ea est Congregatio, seu Societas hominum Transa Ipinorum. Existimat quidem praefatus Clampinus Ecclesiam hanc S. Mariae Purificationis fuisse, quae dicta erat S. Angeli a Domo Egidii, de qua insta erit sermo, sed minus solidis innixum argumentis id affirmasse censemus. In superius siquidem enunciatis Codicibus ρ reperimus,

quod Ecclesia ipsa S. Mariae Purificationis Transalpinorum olim eras sub invitatione S. Supiant infra fines Paraeciae S. Us de Urbe, quae eum ruinam minaretur anno I 673. Societati Ultramontanorum , seu Transalpinorum de Urbe per supplicationem Aposolicam tunc signatam tempore Sixti IV concessa fuit, ω Societas ipsa assumpsit in se onus illam restaurandi, nee non Misas, ct alia divina incia in ea celebrare faciendi, ae in ea alia pietatis, ct ebaritatis opera exercendi, prout in copia Vfitatori consignata plenius conspicitur.

320쪽

Caput XI. 209

Ex quo praecedentia dicta de Ecclesia S. Urs de Pont,

comprobantur . Hae enim Ecclesiae adeo inter se cohaerebant, ut olim unitas Pancirolus testetur. Camillus vero Fanuccius narrat Transalpinorum Constaternitatem de consensu Rectoris Ecclesiae S. Ursi. Eugenio Papa IV. anno a 4 . annuente, hanc sibi assumpsisse . Quae Constaternitas non mediocri sumtu decentibus ornamentis, aliisque ad ejusdem cultum praestandum necessariis, eam administrat. De hac inquit Martinet lus U Vocabatur in Candelara, fita in loco , qui

vulgo appellatur Bancti, ubi velut in foro, negotia aguntur. Parvum Uuramontanorum , sive Transalpino rum Confraternitatis Templum.

Altare majus, quod in ipsa unicum est, Beatae Mariae Uirgini dicatum, & quia intra fines S. Johannis Florentinorum extitit, eidem Paraeciae subjecta est.

CAPUT XII.

CUM in narratione antecedentis Ecclesiae indicatum

fuerit, existimasse Ciampinum Ecclesiam Purificatio nis Beatae Mariae Virginis Transalpinorum fuisse hanc S. Angeli a Domo Egidii, nullo tamen haec videtur assertio fulciri fundamento, rationeque validari. Ex saepe vero relatis Urbani VIII. Visitationibus Ecclesiam S. Juliani in Monte Jordano hanc eamdem esse conjicimus, alias S. Angeli aDomo Egidii de Poco nuncupatam. Et primo; quia in eadem Pontis Regione, quam nostrae Matrici Ecclesiae Urbanus III. in sua Bulla ast nat, collocata reperitur; secundo quia in enunciatis Codicibus signanter die . Iunii isas. refertur eonsuetum esse in hac Ecclesia S. Iuliani festivitatem S. Angeli solemniter celebrari, quo die Can Pp a nicis

Dissili sed by Coost

SEARCH

MENU NAVIGATION