장음표시 사용
321쪽
goo De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilici
Canonicis m. Celsi, & Juliani divina osticia peragentibus in
signum recognitionis ab ipsis Constatribus scuta tria cum dimidio monetae , loco piperis, cerae, & unius ducati auri, er gantur , ut per Instrumentum in eadem met Visitatione exhibitum convenisse apparet. Tertio, quia tam Camillus Fanuccius ι , quam Panci rotus testantur, hanc Ecclesiam hodie sub titulo S. Juliani, prius S. Angeli Miccinelli denominationem habuisse, & licet praedictum nomen de Miccinellis fuerit i mutatum, ex denominatione tamen, & praedictarum Ecclesiarum propinquitate ista esse videtur. In via ex Monte Jordano ad mensas nummularias tendente, Tabellarii, equosque locantes domicilium habebant, qui ante lucem diebus festivis in aedicula D. AngeIo Miccinello dicata Sacro adstabant. Etsi vero eadem postea proximae Collegiatae M. Celsi, & Juliani unita fuerit, anniversariam tamen S. Michaelis, die as. Septembris, celebritatem solemni ritu recolunt, ut restatur idem Fanuccius. Anno demum is a 3, Adriano VI. regnante, ibidem Constaternitas sub auspiciis, & invocatione Divi Iuliani fuit instituta: hujus autem nominis cum quinque supra triginta in Romano Martyrologio enumerentur Sancti, cuinam ex his Ecclesia dicata fueri prorsus ignoratur; & quamvis ejusdem sustivitas Dominica proximiori festo S. Antonii Abbatis celebretur, nulla per totum illud temporis spatium cujusquam ex memoratis Sanctis festiva recordatio recolitur. Idem
Fanuectus u existimat hanc Ecclesiam fuisse dicatam cuidam S Juliano, qui Genitores internecione delevit, de quo in Martyrologio memoria non reperitur.
Haec Ecclesia ab eadem postea Societate restaurata, pulcherrimo fuit decorata Iarario, in quo festivis diebus Confratres in honorem Virginis sacras Deo Iaudes pangunt, atque ibi hora indicta ante lucem incruenta Aeterno Patri Hostia
322쪽
H us Ecclesiae prius S Benedicti nuncupatae nuspiam
mentio invenitur apud probatos Scriptores, atque undenam illam Sconchii denominat Onem acceperit: nam hujus, quae inter nostras filiales ab Urbano III. in sua Bulla recensetur, prorsus abolita est memoria . Hoc tantum apud Clampinum invenire potuimus, quod esset Ecclesia Sane orum Cosmae, de Damiani Barbitonsorum, prope Ecclesiam S. Luciae de Cloaca, quae postmodum profanata in publicas lignorum apothecas redacta fuit. Aliquem tamen post annorum decursum, divino cultu in eam iterum introducto, Societati Laicorum S. Rosae Viterbiensis, ac S. Rosaliae Pano mitanae concessa suit. Verum hac quoque ab ea propter immodicos sumtus discedente, aut potius extincta, Societati demum pauperum invalidorum Urbis sub invocatione S. Elisabeth tradita est. Quae modo piorum eleemosynis Ecclesiam administrat, solemnique celebritate illius sestivitates recolit.
De Ecclesia S. Donati ante S. Blasium in Monasterio
NUlla hoc aevo in alma Urbe superest Ecclesia S. Do
nati titulo insignita , in quamvis Martyrologio ex Presbyteris, & Episcopis decem & octo hujus nominis Martyres numerentur. Quapropter cui horum praecipue foret haec dicata prorsus ignoratur. Martinet lus x aD firmar Ecclesiam fuisse titulo S. Donati apud S. Priscam eum Monasteris, o legitur apud Bibliotbee. in Leone III. In M. S. de antiquis Urbis Ecclesiis invenitur: S. Donati ante
323쪽
3oa. De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilic.
S. Blasirum vulgo delia Parnotta, ubi anti 'itus erat Monasterium Benedictinorum. Quod idem Panci rotus ac Manu scripta Uaticani Archivii confirmant, eamque unam inter viginti privilegiata Monasteria recensent. Porro Onuphrius Panvinius Gre- statur locatam inter Tyberim,& Pontem Aelium, &exsequentibus Urbani VIII. Uilitationum verbis aperte constat: Ece a S. Blaβι de Goeita sita in via Iulia ejusdem 'tionis Pontis biaia fiatialis Basilicae S. Petri, illi alias fuit unita Eeelsa sub nomine S. D nati . Non babet fontem baptismalim , sed Infantuli de Paroebia ad lubitum Parentum deferuntur ad baptitandum ad Ecelesiam S. Jobannis Florentinorum, ad Helesiam S. Laurentii in Damas. Ex quibus
deducitur hane Ecclesiam S. Donati nostrae Baiilicae filialem, sedente Urbano III., sitam fuisse prope S. Blasium de Panetia in via olim Florida nuncupata, quae postea, asserente Marti- nello a Juliani Medices Palatio Iuliae cognomen accepit. Nos vero quam plurium de Urbis antiquitatibus Scriptorum consensu sussulti, a Iulio II., qui hanc viam stravit. cognomen hoc desumpsisse existimamus. Hic siquidem Ponti sex viam a Ponte Sixto usque ad Sanctum Petrum in Vaticano
Cupiens aperire, triumphalem Pontem erigendo, cujus fundamenta prope Ecclesiam S. Spiritus adhuc apparent . eamdem dilatavit, sed morte praeventus . nec viae progressum supra
Tyberim, nec Palatii ad usum Romani Fori incepti perfecit. Quod tamen insigne opus in alio stu ab Innocentio XII. in
Monte Citatorio completum est, Curiaeque Innocentianae nomen accepit. Cum itaque eadem via Iulia aperiretur, multa
aedificia dirui opus suit; quapropter tam Ecclesia S Donati, quam S. Blasii de Panetla, demolitae fuerunt. ut refert Panci rotus eam enim iamdiu a Monacis relictam, Eugenius IV. anno ε 3 t. Capitulo S Petri cum Parochiali onere adjudicaverat. Martinellus co asserit, eam prius dictam S. Blasium de
324쪽
Cantu seeuto, deinde de Panetla, quod die festo S. Blasii Panis Clero. populoque distribueretur. Olim fuisse Templum Neptuni scripserunt Albertinus, & Martianus, a Gentilibus super hanc Tyberis ripam ficto aquarum Numini eredium , in quo servati naufragio pro voto Tabellas naufragium ipsum pictura exprimentes affigere solebant. In hoc S. Blasii Templo adhuc
extant carmina, quae sequuntur: me fuit inceptum renovari tempore Templum Urbis Alexandri Ibmanae Praesulis anni Annus erat ejus duodenus , ω ipse secundus
An s millenus geminus tune septuagenus
Temptare quo Verbum eone it Virgo supernum Amtis in Augusto currebat mense perusto Sexta diadera, ct fuerat indictio dena Abbas Domimeus miritis , oe nomine dignus Have eadem eoepit , pline complevit oe idem neque Cruris fignum posuis venerabile dignum ,
Et V stem Di e Genitriris quippe Mariae , Andreae, S. Blas, Dariaeque, Grisanrbi. Papae Silvestri, Dionisii, nee non Severi , Honorii, Stepbani, Marci , Marcellique , Tranquillini , Nico rati, Caesarisique , Ae Aquilae , Nerei , vel Acbilles , Vel Erasmi, atque Calbarinae , seu Sanctorum adraginta, S. Caeciliae , Priscae, Z que, Sopbiae. Hae sunt 'liquiae, quibus almus fit heus se
Nee non multorum , nescimus nomina quo rum .
Ex qua licet rudi Inscriptione juxta illorum temporum stylum, innotescunt Reliquiae ab Alexandro II. in ejus dedicatione anno ro ibi positae, qui eam instauravit. Sanctus postea
Pius V. in vicariam perpetuam erexit, ut ex declarat ne ejusdem motu proprio. ut inquiunt, concepta . coniicitur, subdatum Romae nonis Novembris anno Pontificatus VI. CA-
325쪽
3o4 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
IN Catalogo de Templis Sanctorum in Urbe obsbletis
apud Martinellum d reperimus extitisse olim Ecclesiam nuncupatam S. Pantaleonis in via Iulia, nunc S. I hannis Florentinorum, quorum Societas semper ob insignia Pietatis opera, & praecipue tunc temporis effloruit . Cum enim, ut resert Pancirolus e , anno i 8. die sesto S. Johannis Baptistae post magnam solis defeetionem tora Urbs a terraemotibus, & epidemico morbo ita opprimeretur, ut cadavera tumulari nequirent, sicut Ciacconius quoque testatur in Vita Nicolai Papae V., haec natio in tam deplorabili rerum perturbatione, piorum Virorum Societatem sub invocatione S. Iohannis Baptistae , ac titulo Pietatis instituit; quae non modicum tam erga pauperes pestifera lue laboranres, quam erga defunctos eximiae charitatis studium , & testimonium praebuit. Verum hoc supremi Iudicis in noxarum sordes flagello
cessante, pia haec Constaternitas anno rq 88. situm, ubi nunc
S. Johannis Florentinorum Templum visitur, ab insigni SS Celsi, & Juliani Collegiata obtinuit. Primum ibi parva Ecclesia
sub invocatione S. Pantaleonis conspiciebatur, simul cum adiuneto horto, quemadmodum Pancirolus testatur; postmodum ob loci angustiam' diruta, in magnificam, quam hodie miramur, formam nobilissime resurrexit. Hujus graphis pulcherrimae jstructurae Jacobum de Porta ceIeherrimum illorum tem Porum Architectum ostentat . Cuius Templi quamvis longe clariorem delineationem eximius ille Michael Angelus Bona- rota ad imitationem Pantheon consecisset, cum tamen sumtus
326쪽
vires excederet, priore executioni demandata , alteram in
hujus Nationis Larario, qui Consulatus appellatur, ut spectatu
Notabiliter hoc Templum privilegiis illustrarunt duo Summi
Pontifices Florentini Leo nempe X., & Clemens VIII., quorum unus in Paraeciam anno i sis. pro omnibus suae Nationis in qualibet Urbis parte commorantibus, & Ministris, etsi aliarum Nationum, illi tamen inservientibus, constituit . Multa Praeterea privilegia, & gratias cum Consulatu pro caussis negotiatorum concivium concessit; quae omnia in ejusdem Constitutione, ab hujus Templi Rectoribus asservata , leguntur. Alter vero Corpora SS. Proti, & Hyacinthi, quae velut incognita prius in Ecclesia S. Salvatoris ad Pontem S. Mariae Translyberim quiescebant, largissime impertivit. De his Martyribus haec in Martyrologio Romano leguntur: g Ibmae via
Salaria veteri in Coemeterio Basillae natalis Sanctorum Martyrum Proti, Hyaeinibi Eunueborum Beatae rigeniae, qui sub Gallieno Imperatore deprebensi, quod egent ciristiani, facrificare coguntur sed non consentientes, primo duris me verberati sunt, ae tandem paσiter decollati.
De his Beda, Usu ardus, Ado. & caeteri omnes die undecima Septembris. Erat Romae illustris memoria horum Martyrum , cujus Confessionem Symmachus Papa exornavit, ut constat ex libro de Romanis Pontificibus in Symmacho. Baronius ad Martyrologium haec habet: 9 Grum sacrae Reliquiae
sub Clemente VIII. Pont. Max. ab Ecclesia S. Salvatoris prope Pontem S. Mariae Transbberim posita ad Ecclesiam S. Jobaunis Florentinae Nationis solemni pompa fuere translatae anno Domini issχ. die ar. Iunii.
Pulcherrimis hoc Templum decoratur piis uris, inter quas praecipue opera Cingoli, Sermonetae, Sanctis Titi, Clampelli, Passignani. Lanseanchi effulgent . in colorandi arte tunc temporis praestantiorum opificum. Nobilis quoque Barberinorum Familiae ibi tumulatorum memoria io haec verba insculpta conspicitur. I D. O. M.
327쪽
3o6 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
D. O. M. Antonio Barberino Patricis Florentino laterritate, eruditione, eo sanxia, ω eximia erga patriam cbaritate conspicuo, cujus ossa ob novam Tenipli eonstructionem permhetim translata jacent. Obiit anno MDIL, I 8. Kal. Iunii , aetatis suae annum agens Carolus Barberinus S. R. E. Duae gens ratis Patrui magni saluti consulens in expiationem eulparum redditum annuum Missae singulis celebrandae diebus atre
buit, ne memoria exolesceret, bis voluis extare monumentum.
Cum itaque ex supra recensitis adnotationibus re Iatorum testium. α aliorum auctoritate comprobatis, perspicuum sit, ubi Ecclesia S. Iohannis Nationis Florentinorum modo conspicitur, Parvum antea Templum Iuris Coi Iegiatae SS. c etsi, α Iuliani nomine S. Pantaleonis extitisse ; probabiliter exinde inserimus Ecclesiam hanc fuisse de illarum numero, quae prius quidem Basilicae S. Laurentii in Damasio, tamquam Matri subjectae erant, ac postmodum segregatae, cum SS. Celsi, & Juliani Ecclesia in Collegiatae dignitatem evecta fuit, quemadmodum enim pluribus aliis illi proximis conrigit, ita huic evenisse credendum: occasione siquidem translationis Corporum m. Celsi, Jovitae, & Basilissae, Ecclesia nomine SS. Celsi, & Iuliani a Matrice S. Laurentii divisa suit; cui tamen maternus semper reservatus est honor, ut filialis obsequiis in priorem parentem expers non fieret, sed Ecclesiam S. Laurentii Matris loco semper haberet, ut deducitur ex Bulla ipsius Urbani III. , quae incipit : Urbanus Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis fisis Clericis S. Celsi salutem oee. Illam vero dietionem, Assinem, credo esse corruptam loco dictionis ad flumen . idest su per, vel prope flumen, Prout nune est Ecclesia S. Iohannis Florentinorum.
328쪽
AD rectam circa situm, in quo Ecclesia haec foret excitata , notionem habendam, sedulo veteribus perquisitis memoriis, unanimi Scriptorum sententia, a
potiori sensu deducimus, ibi extitisse, ubi hodie S. Luciae de Cloaca Templum aspicitur. Equidem admodum distare videtur praesens appellatio hujus Ecclesiae a Cloaca, ab altera nuncupatione Affinem. Verum dubio procul id contigisse ex corrupto vulgi loquendi modo, & Affinem irrepsisse pro ad flumen. Hoc nimirum magis suadetur, quoniam filiales aliae Ecclesiae nostrae Basilicae ad eamdem sere lineam secundum flumen sitae, certisque intervallis dispertitae inspiciuntur. Marti ne Ilus fici affirmat ex Panuinio constare Ecc Iesiam S. Luciae fuisse prope Tyberim in Regione Pontis . Apud Bibliothecarium legitur Ecclesiam S. Luciae in Xenodochio, ab alia S. Luciae ab Orphea, seu in Orphea, modo in Silice nuncupata differre, quam ab Honorio L aedificatam, Leo III. restauravit. Ideoque in Orphea dicitur,& in capite Suburrae, ab orphei simulacro, & a via Suburrana, de quibus Martialis cecinit :Rhe Orpbea protinus videbis , Udi υertice lubricum Tisatri.
Grima idus arbitratur Ecclesiam S. Luciae in Xenodochio fuisse juvia novum oratorium Confatonis. membrumque Abbatiae S. Blasii de Cantu secuto in via Iulia, de qua superius agendo de Ecclesia S. Donati locuti sumus. Baronius pariter mentionem agit de Ecclesia S. Luciae ad flumen his ver
bis l) Est praeterea iuxta Tyberim ad quatuor portas vetus memoria . At vero ille Iocus ad quatuor portas a pluribus extra Ur-
329쪽
3o8 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
hem, nempe supra Pontem Milvium describitur; hanc S. Luciae Assinem iccirco non esse videtur. Alia pariter extat Ecclesia S Luciae de Tenta sic nuncupata corrupto vocabulo a Terendo , ut ait Martinellus, mI quod ibi curvatus oberis sinisteriorem ripam attererer ; sive quod Ara subterra ibi occultaretur, ad quam fiebant Saerificia . Nec a tinctoribus ibi expentibus placet denominatio , eo ρraecipue quod constat etiam tempore S. Gregorii nὰ , ut ipse inquit, babitasse juxta portam S. Laurentii.
Aliae etiam in Urbe extiterunt Ecclesiae S. Luciae dicatae . in quibus Martinet lus ο) S. Luciam in septem Vtis recenset, quam Anastasius PI, Blondus, aliique de Romanorum Pontificum rebus Scriptores appellant in Septirynis , in septa Sosis , seu in Sepiodio; iccirco a Septi Unio dieta, quod olim Apollini sacra fuerat, & postea a Sanctis Pontificibus D. Luciae dicata. Ex Rosino ir) Templum donis opulentissimum , Mopere egregium fuisse colligitur. Ad quod SS. Priscam, MMartinam nobilissimas Virgines, & Martyres ductas Martinet lus existimat; ac Titulum, seu Diaconiam S. R. E. Card. extata, quem Panvinius in Circo, & Martinus Polonus in Circo Palatii juxta Septifolium appellant, ibique Gregorium IX. ad Pontificatus Apicem evectum fulta scribitur. In aditu Circi Flaminii, ubi hodie vulgo dicitur te Boitegbeosiure aliud invenitur Templum S. Luciae , olim Herculis, quod in ejusdem Circi ingressit Gentiles aedificarunt, ut illulfallax Numen pugnas, ludosque ibi exhibentium curam gereret, ex quo postea Herculis Custodis nuncupatum. Inanium tamen Deorum cultu cessante , Crucisque vexillo in Urbe essulgente S. Luciae dicatum, & denuo Cardinalis Gymnasus illud a fundamentis excitavit anno i σ37, ac in adjuncto sibi Palatio, Monialium sub Regula S. Theresiae Monasterium erexit.
His igitur quoad varias Urbis Ecclesias D. Luciae dicatas
330쪽
enarratis, profusius de illa Ecclesia in Regione Arenulae sta, quae Urbani III. tempore inter filiales S. Laurentii in Damaso
Basilicae enumerabatur, sermonem prosequamur. Haec, ut superius dictum est, S. Lucia ad Cloacam hodie appellatur, cujus denominatio a proxima Cloaca ibi existente, a Rege Tarquinio ad expurgandas vias in Urbe constructa, desumta est. Praefata S. Luciae Ecclesia ad Societatem Conlatonis pertinet, quae prima inter saecularium Constaternitates recta vivendi regula instituta est, ut Camillus Fanuccius U, Pan-
Cirolus testantur. Hanc anno ras . sub auspiciis D Bonaventurae Seraphici Doctoris erectam , ac piis Constiti itionibus, regulisque munitam, quamplures Pontifices , praecipue Clemens V., ae Gregorius XIII. confirmarunt : Conlatonis nomen adhuc retinet. A Constatribus rursus a fundamentis erecta summo splendore. ac pari cultu administratur. Anno posteais 86'. Sixtus V. propter Pietatis opera, quae exercet, tribus millibus aureis quotannis exigendis eam ditavit.
Haec Ecclesia sacris initiata fuit anno isti. die r. Junii, urpatet ex Iapide parieti inserto prope Altare S. Luciae, cujus dedicationis quotannis anniversarius dies per octavam de more celebratur. Habet pro Reliquiis brachium ejusdem S. Luciae, quod in ejus die festo pie populorum venerationi exponitur. Ab omnibus enim haec gloriosa Virgo, & Martyr Siracusana
ad oculorum aciem servandam, eorumque morbos pellendos,
invocatur. In quo Divina Virtus mirabiliter effulget . non tamen quia ei oculos erutos perspicuum sit, veluti a Pietoribus tenens in polubro oculos communiter exhibetur, sed potius ob ejus nomen, quod lucem significat. Alter vulgi si error irrepsit, confundentis hanc S. Virginem, cum S. Lucilla Virgine,& Martyre, quae lumine cassa, cum a S. Stephano Pontifice sacro fonte expiaretur corporis, & animae lucem accepit.